TITI LIVI AB VRBE CONDITA

LIBER XXV

1

Dum hæc in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal in agro Sallentino æstatem consumpsit spe per proditionem urbis Tarentinorum potiundæ. ipsorum interim Sallentinorum ignobiles urbes eum defecerunt. eodem tempore in Bruttiis ex duodecim populis, qui anno priore Pœnos desciuerant, Consentini et Tauriani in fidem populi Romani redierunt et plures redissent, ni T. Pomponius Ueientanus, præfectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio iusti ducis speciem nactus, tumultuario exercitu coacto cum Hannone conflixisset. magna ibi uis hominum sed inconditæ turbæ agrestium seruorumque cæsa aut capta est: minimum iacturæ fuit quod præfectus inter ceteros est captus, et tum temerariæ pugnæ auctor et ante publicanus omnibus malis artibus et rei publicæ et societatibus infidus damnosusque. Sempronius consul in Lucanis multa prœlia parua, haud ullum dignum memoratu fecit et ignobilia oppida Lucanorum aliquot expugnauit. quo diutius trahebatur bellum et uariabant secundæ aduersæque res non fortunam magis quam animos hominum, tanta religio, et ea magna ex parte externa, ciuitatem incessit ut aut homines aut dei repente alii uiderentur facti. nec iam in secreto modo atque intra parietes abolebantur Romani ritus, sed in publico etiam ac foro Capitolioque mulierum turba erat nec sacrificantium nec precantium deos patrio more. sacrificuli ac uates ceperant hominum mentes quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris egestate et metu in urbem compulsa; et quæstus ex alieno errore facilis, quem uelut concessæ artis usu exercebant. primo secretæ bonorum indignationes exaudiebantur; deinde patres etiam ac publicam querimoniam excessit res. incusati grauiter ab senatu ædiles triumuirique capitales quod non prohiberent, cum emouere eam multitudinem e foro ac disicere apparatus sacrorum conati essent, haud procul afuit quin uiolarentur. ubi potentius iam esse id malum apparuit quam ut minores per magistratus sedaretur, M. Æmilio prætori [urb.] negotium ab senatu datum est ut eis religionibus populum liberaret. is et in contione senatus consultum recitauit et edixit ut quicumque libros uaticinos precationesue aut artem sacrificandi conscriptam haberet eos libros omnes litterasque se ante kalendas Apriles deferret neu quis in publico sacroue loco nouo aut externo ritu sacrificaret.

2

Aliquot publici sacerdotes mortui eo anno sunt, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus et C. Papirius C. filius Masso pontifex et P. Furius Philus augur et C. Papirius L. filius Masso decemuir sacrorum. in Lentuli locum M. Cornelius Cethegus, in Papiri Cn. Seruilius Cæpio pontifices suffecti sunt; augur creatus L. Quinctius Flamininus, decemuir sacrorum L. Cornelius Lentulus. comitiorum consularium iam appetebat tempus; sed quia consules a bello intentos auocare non placebat, Ti. Sempronius consul comitiorum causa dictatorem dixit C. Claudium Centonem. ab eo magister equitum est dictus Q. Fuluius Flaccus. dictator primo comitiali die creauit consules Q. Fuluium Flaccum, magistrum equitum, et Ap. Claudium Pulchrum, cui Sicilia prouincia in prætura fuerat. tum prætores creati Cn. Fuluius Flaccus C. Claudius Nero M. Iunius Silanus P. Cornelius Sulla. comitiis perfectis dictator magistratu abiit. ædilis curulis fuit eo anno cum M. Cornelio Cethego P. Cornelius Scipio, cui post Africano fuit cognomen. huic petenti ædilitatem cum obsisterent tribuni plebis, negantes rationem eius habendam esse quod nondum petendum legitima ætas esset,si me’ inquitomnes Quirites ædilem facere uolunt, satis annorum habeo.tanto inde fauore suffragium ferendum in tribus discursum est ut tribuni repente incepto destiterint. ædilicia largitio hæc fuit, ludi Romani pro temporis illius copiis magnifice facti et diem unum instaurati, et congii olei in uicos singulos dati. L. Uillius Tappulus et M. Fundanius Fundulus, ædiles plebeii, aliquot matronas apud populum probri accusarunt; quasdam ex eis damnatas in exsilium egerunt. ludi plebeii per biduum instaurati et Iouis epulum fuit ludorum causa.

3

Q. Fuluius Flaccus tertium, Ap. Claudius consulatum ineunt; et prætores prouincias sortiti sunt, P. Cornelius Sulla urbanam et peregrinam, quæ duorum ante sors fuerat, Cn. Fuluius Flaccus Apuliam, C. Claudius Nero Suessulam, M. Iunius Silanus Tuscos. consulibus bellum cum Hannibale et binæ legiones decretæ; alter a Q. Fabio superioris anni consule, alter a Fuluio Centumalo acciperet; prætorum Fului Flacci quæ Luceriæ sub Æmilio prætore, Neronis Claudi quæ in Piceno sub C. Terentio fuissent legiones essent; supplementum in eas ipsi scriberent sibi; M. Iunio in Tuscos legiones urbanæ prioris anni datæ. Ti. Sempronio Graccho et P. Sempronio Tuditano imperium prouinciæque Lucani et Gallia cum suis exercitibus prorogatæ; item P. Lentulo qua uetus prouincia in Sicilia esset, M. Marcello Syracusæ et qua Hieronis regnum fuisset, T. Otacilio classis, Græcia M. Ualerio, Sardinia Q. Mucio Scaeuolæ, Hispaniæ P. et Cn. Corneliis. ueteres exercitus duæ urbanæ legiones a consulibus scriptæ summaque trium et uiginti legionum eo anno effecta est.

Dilectum consulum M. Postumii Pyrgensis cum magno prope motu rerum factum impediit. publicanus erat Postumius, qui multis annis parem fraude auaritiaque neminem in ciuitate habuerat præter T. Pomponium Ueientanum, quem populantem temere agros in Lucanis ductu Hannonis priore anno ceperant Carthaginienses. hi, quia publicum periculum erat a ui tempestatis in iis quæ portarentur exercitus et ementiti erant falsa naufragia et ea ipsa quæ uera renuntiauerant fraude ipsorum facta erant, non casu. in ueteres quassasque naues paucis et parui pretii rebus impositis, cum mersissent eas in alto exceptis in præparatas scaphas nautis, multiplices fuisse merces ementiebantur. ea fraus indicata M. Æmilio prætori priore anno fuerat ac per eum senatum delata nec tamen ullo senatus consulto notata, quia patres ordinem publicanorum in tali tempore offensum nolebant. populus seuerior uindex fraudis erat; excitatique tandem duo tribuni plebis, Sp. et L. Caruilii, cum rem inuisam infamemque cernerent, ducentum milium æris multam M. Postumio dixerunt. cui certandæ cum dies aduenisset conciliumque tam frequens plebis adesset ut multitudinem area Capitolii uix caperet, perorata causa una spes uidebatur esse si C. Seruilius Casca tribunus plebis, qui propinquus cognatusque Postumio erat, priusquam suffragium tribus uocarentur, intercessisset. testibus datis tribuni populum submouerunt sitellaque lata est ut sortirentur ubi Latini suffragium ferrent. interim publicani Cascæ instare ut concilio diem eximeret; populus reclamare; et forte in cornu primus sedebat Casca, cui simul metus pudorque animum uersabat. cum in eo parum præsidii esset, turbandæ rei causa publicani per uacuum submoto locum cuneo inruperunt iurgantes simul cum populo tribunisque. nec procul dimicatione res erat cum Fuluius consul tribunisnonne uidetis’ inquituos in ordinem coactos esse et rem seditionem spectare, ni propere dimittitis plebis concilium?

4

Plebe dimissa senatus uocatur et consules referunt de concilio plebis turbato ui atque audacia publicanorum: M. Furium Camillum, cuius exsilium ruina urbis secutura fuerit, damnari se ab iratis ciuibus passum esse; decemuiros ante eum, quorum legibus eam diem uiuerent, multos postea principes ciuitatis iudicium de se populi passos; Postumium Pyrgensem suffragium populo Romano extorsisse, concilium plebis sustulisse, tribunos in ordinem cœgisse, contra populum Romanum aciem instruxisse, locum occupasse ut tribunos a plebe intercluderet, tribus in suffragium uocari prohiberet. nihil aliud a cæde ac dimicatione continuisse homines nisi patientiam magistratuum, quod cesserint in præsentia furori atque audaciæ paucorum uincique se ac populum Romanum passi sint et comitia, quæ reus ui atque armis prohibiturus erat, ne causa quærentibus dimicationem daretur, uoluntate ipsi sua sustulerint. hæc cum ab optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent uimque eam contra rem publicam et pernicioso exemplo factam senatus decresset, confestim Caruilii tribuni plebis omissa multæ certatione rei capitalis diem Postumio dixerunt ac ni uades daret prendi a uiatore atque in carcerem duci iusserunt. Postumius uadibus datis non adfuit. tribuni plebem rogauerunt plebesque ita sciuit, si M. Postumius ante kalendas Maias non prodisset citatusque eo die non respondisset neque excusatus esset, uideri eum in exsilio esse bonaque eius uenire, ipsi aqua et igni placere interdici. singulis deinde eorum qui turbæ ac tumultus concitatores fuerant, rei capitalis diem dicere ac uades poscere cœperunt. primo non dantes, deinde etiam eos qui dare possent in carcerem coniciebant; cuius rei periculum uitantes plerique in exsilium abierunt.

5

Hunc fraus publicanorum, deinde fraudem audacia protegens exitum habuit. comitia inde pontifici maximo creando sunt habita; ea comitia nouus pontifex M. Cornelius Cethegus habuit. tres ingenti certamine petierunt, Q. Fuluius Flaccus consul, qui et ante bis consul et censor fuerat, et T. Manlius Torquatus, et ipse duobus consulatibus et censura insignis, et P. Licinius Crassus, qui ædilitatem curulem petiturus erat. hic senes honoratosque iuuenis in eo certamine uicit. ante hunc intra centum annos et uiginti nemo præter P. Cornelium Calussam pontifex maximus creatus fuerat qui sella curuli non sedisset. consules dilectum cum ægre conficerent, quod inopia iuniorum non facile in utrumque ut et nouæ urbanæ legiones et supplementum ueteribus scriberetur sufficiebat, senatus absistere eos incepto uetuit et triumuiros binos creari iussit, alteros qui citra, alteros qui ultra quinquagesimum lapidem in pagis forisque et conciliabulis omnem copiam ingenuorum inspicerent et, si qui roboris satis ferenda arma habere uiderentur, etiamsi nondum militari ætate essent, milites facerent; tribuni plebis, si iis uideretur, populum ferrent ut, qui minores septendecim annis sacramento dixissent, iis perinde stipendia procederent ac si septendecim annorum aut maiores milites facti essent. ex hoc senatus consulto creati triumuiri bini conquisitionem ingenuorum per agros habuerunt.

Eodem tempore ex Sicilia litteræ M. Marcelli de postulatis militum qui cum P. Lentulo militabant in senatu recitatæ sunt. Cannensis reliquiæ cladis hic exercitus erat, relegatus in Siciliam, sicut ante dictum est, ne ante Punici belli finem in Italiam reportarentur.

6

Hi permissu Lentuli primores equitum centurionumque et robora ex legionibus peditum legatos in hiberna M. Marcellum miserunt, e quibus unus potestate dicendi facta: ‘consulem te, M. Marcelle, in Italia adissemus, cum primum de nobis, etsi non iniquum, certe triste senatus consultum factum est, nisi hoc sperassemus in prouinciam nos morte regum turbatam graue bellum aduersus Siculos simul Pœnosque mitti, et sanguine nostro uolneribusque nos senatui satisfacturos esse, sicut patrum memoria qui capti a Pyrrho Heracleam erant aduersus Pyrrhum ipsum pugnantes satisfecerunt. quamquam quod ob meritum nostrum suscensuistis, patres conscripti, nobis aut suscensetis? ambo mihi consules et uniuersum senatum intueri uideor, cum te, M. Marcelle, intueor, quem si Cannas consulem habuissemus, melior et rei publicæ et nostra fortuna esset. sine, quæso, priusquam de condicione nostra queror, noxam cuius arguimur nos purgare. si non deum ira nec fato, cuius lege immobilis rerum humanarum ordo seritur, sed culpa periimus Cannas, cuius tandem ea culpa fuit? militum an imperatorum? equidem miles nihil unquam dicam de imperatore meo, cui præsertim gratias sciam ab senatu actas quod non desperauerit de re publica, cui post fugam Cannensem per omnes annos prorogatum imperium. ceteros item ex reliquiis cladis eius, quos tribunos militum habuimus, honores petere et gerere et prouincias obtinere audiuimus. an uobis uestrisque liberis ignoscitis facile, patres conscripti, in hæc uilia capita sæuitis? et consuli primoribusque aliis ciuitatis fugere, cum spes alia nulla esset, turpe non fuit, milites utique morituros in aciem misistis? Alliam prope omnis exercitus fugit; Furculas Caudinas ne expertus quidem certamen arma tradidit hosti, ut alias pudendas clades exercituum taceam; tamen tantum afuit ab eo ut ulla ignominia iis exercitibus quæreretur ut et urbs Roma per eum exercitum qui ab Allia Ueios transfugerat reciperaretur, et Caudinæ legiones quæ sine armis redierant Romam armatæ remissæ in Samnium eundem illum hostem sub iugum miserint, qui hac sua ignominia lætatus fuerat. Cannensem uero quisquam exercitum fugæ aut pauoris insimulare potest, ubi plus quinquaginta milia hominum ceciderunt, unde consul cum equitibus septuaginta fugit, unde nemo superest nisi quem hostis cædendo fessus reliquit? cum captiuis redemptio negabatur, nos uolgo homines laudabant quod rei publicæ nos reseruassemus quod consulem Uenusiam redissemus et speciem iusti exercitus fecissemus; nunc deteriore condicione sumus quam apud patres nostros fuerunt captiui. quippe illis arma tantum atque ordo militandi locusque, in quo tenderent in castris, est mutatus, quæ tamen semel nauata rei publicæ opera et uno felici prœlio reciperarunt; nemo eorum relegatus in exsilium est, nemini spes emerendi stipendia adempta; hostis denique est datus, cum quo dimicantes aut uitam semel aut ignominiam finirent; nos, quibus, nisi quod commisimus ut quisquam ex Cannensi acie miles Romanus superesset, nihil obici potest, non solum a patria procul Italiaque sed ab hoste etiam relegati sumus, ubi senescamus in exsilio ne qua spes, ne qua occasio abolendæ ignominiæ, ne qua placandæ ciuium iræ, ne qua denique bene moriendi sit. neque ignominiæ finem nec uirtutis præmium petimus; modo experiri animum et uirtutem exercere liceat. laborem et periculum petimus, ut uirorum, ut militum officio fungamur. bellum in Sicilia iam alterum annum ingenti dimicatione geritur; urbes alias Pœnus, alias Romanus expugnat; peditum, equitum acies concurrunt; Syracusas terra marique geritur res; clamorem pugnantium crepitumque armorum exaudimus resides ipsi ac segnes, tamquam nec manus nec arma habeamus. seruorum legionibus Ti. Sempronius consul totiens iam cum hoste signis conlatis pugnauit; operæ pretium habent libertatem ciuitatemque. pro seruis saltem hoc bellum emptis uobis simus; congredi cum hoste liceat et pugnando quærere libertatem. uis tu mari, uis terra, uis acie, uis urbibus oppugnandis experiri uirtutem? asperrima quæque laborem periculumque deposcimus, ut quod Cannas faciundum fuit quam primum fiat, quoniam quidquid postea uiximus id omne destinatum ignominiæ est.

7

Sub hæc dicta genua Marcelli procubuerunt. Marcellus id nec iuris nec potestatis suæ esse dixit; senatui scripturum se omniaque de sententia patrum facturum esse. litteræ nouos consules allatæ ac per eos in senatu recitatæ sunt; consultusque de iis litteris ita decreuit senatus: militibus, qui Cannas commilitones suos pugnantes deseruissent, senatum nihil uidere cur res publica committenda esset. si M. Claudio proconsuli aliter uideretur, faceret quod e re publica fideque sua duceret, dum ne quis eorum munere uacaret neu dono militari uirtutis ergo donaretur neu in Italiam reportaretur donec hostis in terra Italia esset. comitia deinde a prætore urbano de senatus sententia plebique scitu sunt habita, quibus creatis sunt quinqueuiri muris turribus reficiendis et triumuiri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis, alteri reficiendis ædibus Fortunæ et matris Matutæ intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quæ priore anno incendio consumptæ fuerant. tempestates fœdæ fuere; in Albano monte biduum continenter lapidibus pluuit; tacta de cælo multa, duæ in Capitolio ædes, uallum in castris multis locis supra Suessulam, et duo uigiles exanimati; murus turresque quædam Cumis non ictæ modo fulminibus sed etiam decussæ. Reate saxum ingens uisum uolitare, sol rubere solito magis sanguineoque similis. horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit et per aliquot dies consules rebus diuinis operam dederunt et per eosdem dies sacrum nouendiale fuit. cum Tarentinorum defectio iam diu et in spe Hannibali et in suspicione Romanis esset, causa forte extrinsecus maturandæ eius interuenit. Phileas Tarentinus diu iam per speciem legationis Romæ cum esset, uir inquieti animi et minime otium, quo tum diutino senescere uidebatur, patientis, aditum sibi obsides Thurinos et Tarentinos inuenit. custodiebantur in atrio Libertatis minore cura, quia nec ipsis nec ciuitatibus eorum fallere Romanos expediebat. hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis ædituis duobus cum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris factus profugit. luce prima uolgata per urbem fuga est missique qui sequerentur ab Tarracina comprensos omnes retraxerunt. deducti in comitium uirgisque approbante populo cæsi de saxo deiciuntur.

8

Huius atrocitas pœnæ duarum nobilissimarum in Italia Græcarum ciuitatium animos inritauit cum publice, tum etiam singulos priuatim ut quisque tam fœde interemptos aut propinquitate aut amicitia contingebat. ex iis tredecim fere nobiles iuuenes Tarentini coniurauerunt, quorum principes Nico et Philemenus erant. hi priusquam aliquid mouerent conloquendum cum Hannibale rati, nocte per speciem uenandi urbe egressi eum proficiscuntur; et cum haud procul castris abessent, ceteri silua prope uiam sese occuluerunt, Nico et Philemenus progressi stationes comprehensique, ultro id petentes, Hannibalem deducti sunt. qui cum et causas consilii sui et quid pararent exposuissent, conlaudati oneratique promissis iubentur, ut fidem popularibus facerent, prædandi causa se urbe egressos, pecora Carthaginiensium quæ pastum propulsa essent urbem agere; tuto ac sine certamine id facturos promissum est. conspecta ea præda iuuenum est minusque iterum ac sæpius id eos audere miraculo fuit. congressi cum Hannibale rursus fide sanxerunt liberos Tarentinos leges suas suaque omnia habituros neque ullum uectigal Pœno pensuros præsidiumue inuitos recepturos; prodita præsidia Carthaginiensium fore. hæc ubi conuenerunt, tunc uero Philemenus consuetudinem nocte egrediundi redeundique in urbem frequentiorem facere. et erat uenandi studio insignis, canesque et alius apparatus sequebatur, captumque ferme aliquid aut ab hoste ex præparato allatum reportans donabat aut præfecto aut custodibus portarum; nocte maxime commeare propter metum hostium credebant. ubi iam eo consuetudinis adducta res est ut, quocumque noctis tempore sibilo dedisset signum, porta aperiretur, tempus agendæ rei Hannibali uisum est. tridui uiam aberat; ubi, quo minus mirum esset uno eodemque loco statiua eum tam diu habere, ægrum simulabat. Romanis quoque, qui in præsidio Tarenti erant, suspecta esse iam segnis mora eius desierat.

9

Ceterum postquam Tarentum ire constituit, decem milibus peditum atque equitum, quos in expeditionem uelocitate corporum ac leuitate armorum aptissimos esse ratus est, electis, quarta uigilia noctis signa mouit, præmissisque octoginta fere Numidis equitibus præcepit ut discurrerent circa uias perlustrarentque omnia oculis, ne quis agrestium procul spectator agminis falleret; prægressos retraherent, obuios occiderent, ut prædonum magis quam exercitus accolis species esset. ipse raptim agmine acto quindecim ferme milium spatio castra ab Tarento posuit; et ne ibi quidem nuntiato quo pergerent, tantum conuocatos milites monuit uia omnes irent nec deuerti quemquam aut excedere ordine agminis paterentur et in primis intenti imperia accipienda essent neu quid nisi ducum iussu facerent; se in tempore editurum quæ uellet agi. eadem ferme hora Tarentum fama præuenerat Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse. quem nuntium nihil ultra motus præfectus Romanus quam ut partem equitum postero die luce prima iuberet exire arcendum populationibus hostem; in cetera adeo nihil ab eo intenta cura est ut contra pro argumento fuerit illa procursatio Numidarum Hannibalem exercitumque e castris non mouisse.

Hannibal concubia nocte mouit. dux Philemenus erat cum solito captæ uenationis onere; ceteri proditores ea quæ composita erant exspectabant. conuenerat autem ut Philemenus portula adsueta uenationem inferens armatos induceret, parte alia portam Temenitida adiret Hannibal; ea mediterranea regio est orientem spectans; busta aliquantum intra mœnia includunt. cum portæ adpropinquaret, editus ex composito ignis ab Hannibale est refulsitque idem redditum ab Nicone signum; exstinctæ deinde utrimque flammæ sunt. Hannibal silentio ducebat portam. Nico ex improuiso adortus sopitos uigiles in cubilibus suis obtruncat portamque aperit. Hannibal cum peditum agmine ingreditur, equites subsistere iubet ut, quo res postulet occurrere libero campo possent. et Philemenus portulæ parte alia, qua commeare adsuerat, adpropinquabat. nota uox eius et familiare iam signum cum excitasset uigilem, dicenti uix sustineri grandis bestiæ onus portula aperitur. inferentes aprum duos iuuenes secutus ipse cum expedito uenatore uigilem, incautius miraculo magnitudinis in eos qui ferebant uersum, uenabulo traicit. ingressi deinde triginta fere armati ceteros uigiles obtruncant refringuntque portam proximam et agmen sub signis confestim inrupit. inde cum silentio in forum ducti Hannibali sese coniunxerunt. tum duo milia Gallorum Pœnus in tres diuisa partes per urbem dimittit; Tarentinos iis addit duces binos; itinera quam maxime frequentia occupari iubet, tumultu orto Romanos passim cædi, oppidanis parci. sed ut fieri id posset, præcipit iuuenibus Tarentinis ut, ubi quem suorum procul uidissent, quiescere ac silere ac bono animo esse iuberent.

10

Iam tumultus erat clamorque qualis esse in capta urbe solet; sed quid rei esset nemo satis pro certo scire. Tarentini Romanos diripiendam urbem credere coortos; Romanis seditio aliqua cum fraude uideri ab oppidanis mota. præfectus primo excitatus tumultu in portum effugit; inde acceptus scapha in arcem circumuehitur. errorem et tuba audita ex theatro faciebat; nam et Romana erat, a proditoribus hoc ipsum præparata, et inscienter a Græco inflata quis aut quibus signum daret incertum efficiebat. ubi inluxit, et Romanis Punica et Gallica arma cognita [tum] dubitationem exemerunt, et Græci Romanos passim cæde stratos cernentes, ab Hannibale captam urbem senserunt. postquam lux certior erat et Romani qui cædibus superfuerant in arcem confugerant conticiscebatque paulatim tumultus, tum Hannibal Tarentinos sine armis conuocari iubet. conuenere omnes, præterquam qui cedentes in arcem Romanos omnem adeundam simul fortunam persecuti fuerant. ibi Hannibal benigne adlocutus Tarentinos testatusque quæ præstitisset ciuibus eorum quos Trasumennum aut Cannas cepisset, simul in dominationem superbam Romanorum inuectus, recipere se in domos suas quemque iussit et foribus nomen suum inscribere; se domos eas quæ inscriptæ non essent signo extemplo dato diripi iussurum; si quis in hospitio ciuis Romaniuacuas autem tenebant domonomen inscripsisset, eum se pro hoste habiturum. contione dimissa cum titulis notatæ fores discrimen pacatæ ab hostili domo fecissent, signo dato diripienda hospitia Romana passim discursum est; et fuit praedæ aliquantum.

11

Postero die oppugnandam arcem ducit; quam cum et a mari, quo in pæne insulæ modum pars maior circumluitur, præaltis rupibus et ab ipsa urbe muro et fossa ingenti sæptam uideret eoque nec ui nec operibus expugnabilem esse, ne aut se ipsum cura tuendi Tarentinos a maioribus rebus moraretur aut in relictos sine ualido præsidio Tarentinos impetum ex arce cum uellent Romani facerent, uallo urbem ab arce intersæpire statuit, non sine illa etiam spe cum prohibentibus opus Romanis manum posse conseri et, si ferocius procucurrissent, magna cæde ita attenuari præsidii uires ut facile per se ipsi Tarentini urbem ab iis tueri possent. ubi cœptum opus est, patefacta repente porta impetum in munientes fecerunt Romani pellique se statio passa est quæ pro opere erat, ut successu cresceret audacia pluresque et longius pulsos persequerentur. tum signo dato coorti undique Pœni sunt, quos instructos hoc Hannibal tenuerat; nec sustinuere impetum Romani; sed ab effusa fuga loci angustiæ eos impeditaque alia opere iam cœpto, alia apparatu operis morabantur; plurimi in fossam præcipitauere occisique sunt plures in fuga quam in pugna. inde et opus nullo prohibente fieri cœptum. fossa ingens ducta et uallum intra eam erigitur modicoque post interuallo murum etiam eadem regione addere parat, ut uel sine præsidio tueri se aduersus Romanos possent. reliquit tamen modicum præsidium, simul ut in perficiendo muro adiuuaret: ipse profectus cum ceteris copiis Galæsum flumenquinque milia ab urbe abestposuit castra.

Ex his statiuis regressus inspiciendum quod opus aliquantum opinione eius celerius creuerat, spem cepit etiam arcem expugnari posse. et est non altitudine, ut ceteræ, tuta sed loco plano posita et ab urbe muro tantum ac fossa diuisa. cum iam machinationum omni genere et operibus oppugnaretur, missum a Metaponto præsidium Romanis fecit animum ut nocte ex improuiso opera hostium inuaderent. alia disiecerunt, alia igni corruperunt, isque finis Hannibali fuit ea parte arcem oppugnandi. reliqua erat in obsidione spes nec ea satis efficax, quia arcem tenentes, quæ in pæne insula posita imminet faucibus portus, mare liberum habebant, urbs contra exclusa maritimis commeatibus propiusque inopiam erant obsidentes quam obsessi. Hannibal conuocatis principibus Tarentinis omnes præsentes difficultates exposuit: neque arcis tam munitæ expugnandæ cernere uiam neque in obsidione quicquam habere spei donec mari hostes potiantur; quod si naues sint, quibus commeatus inuehi prohibeat, extemplo aut abscessuros aut dedituros se hostes. adsentiebantur Tarentini; ceterum ei qui consilium adferret opem quoque in eam rem adferendam censebant esse. Punicas enim naues ex Sicilia accitas id posse facere: suas, quæ sinu exiguo intus inclusæ essent, cum claustra portus hostis haberet, quem modum inde in apertum mare euasuras?euadent’ inquit Hannibal.multa, quæ impedita natura sunt, consilio expediuntur. urbem in campo sitam habetis; planæ et satis latæ uiæ patent in omnes partes. uia, quæ ex portu per mediam urbem mare transmissa est, plaustris transueham naues haud magna mole et mare nostrum erit, quo nunc hostes potiuntur, et illinc mari, hinc terra circumsedebimus arcem; immo breui aut relictam ab hostibus aut cum ipsis hostibus capiemus.hæc oratio non spem modo effectus sed ingentem etiam ducis admirationem fecit. contracta extemplo undique plaustra iunctaque inter se et machinæ subducendas naues admotæ munitumque inter quo faciliora plaustra minorque moles in transitu esset. iumenta inde et homines contracti et opus impigre cœptum; paucosque post dies classis instructa ac parata circumuehitur arcem et ante os ipsum portus ancoras iacit. hunc statum rerum Hannibal Tarenti relinquit, regressus ipse in hiberna. ceterum defectio Tarentinorum utrum priore anno an hoc facta sit, in diuersum auctores trahunt; plures propioresque ætate memoriæ rerum hoc anno factam tradunt.

12

Romæ consules prætoresque usque ante diem quintum kalendas Maias Latinæ tenuerunt; eo die perpetrato sacro in monte in suas quisque prouincias proficiscuntur. religio deinde noua obiecta est ex carminibus Marcianis. uates hic Marcius inlustris fuerat, et cum conquisitio priore anno ex senatus consulto talium librorum fieret, in M. Æmili prætoris [urbem], qui eam rem agebat, manus uenerant; is protinus nouo prætori Sullæ tradiderat. ex huius Marci duobus carminibus alterius post rem actam editi comperto auctoritas euentu alteri quoque, cuius nondum tempus uenerat, adferebat fidem. priore carmine Cannensis prædicta clades in hæc fere uerba erat: ‘amnem, Troiugena, fuge Cannam, ne te alienigenæ cogant in campo Diomedis conserere manus. sed neque credes tu mihi, donec compleris sanguine campum, multaque milia occisa tua deferet amnis in pontum magnum ex terra frugifera; piscibus atque auibus ferisque quæ incolunt terras iis fuat esca caro tua; nam mihi ita Iuppiter fatus est.et Diomedis Argiui campos et Cannam flumen ii qui militauerant in iis locis iuxta atque ipsam cladem agnoscebant. tum alterum carmen recitatum, non eo tantum obscurius quia incertiora futura præteritis sunt sed perplexius etiam scripturæ genere.hostes, Romani, si ex agro expellere uoltis, uomicam quæ gentium uenit longe, Apollini uouendos censeo ludos qui quotannis comiter Apollini fiant; cum populus dederit ex publico partem, priuati uti conferant pro se atque suis; iis ludis faciendis præsit prætor is quis ius populo plebeique dabit summum; decemuiri Græco ritu hostiis sacra faciant. hoc si recte facietis, gaudebitis semper fietque res uestra melior; nam is deum exstinguet perduelles uestros qui uestros campos pascit placide. id carmen expiandum diem unum sumpserunt; postero die senatus consultum factum est ut decemuiri libros de ludis Apollini reque diuina facienda inspicerent. ea cum inspecta relataque senatum essent, censuerunt patres Apollini ludos uouendos faciendosque et quando ludi facti essent, duodecim milia æris prætori rem diuinam et duas hostias maiores dandas. alterum senatus consultum factum est ut decemuiri sacrum Græco ritu facerent hisce hostiis, Apollini boue aurato et capris duabus albis auratis, Latonæ boue femina aurata. ludos prætor in circo maximo cum facturus esset, edixit ut populus per eos ludos stipem Apollini quantam commodum esset conferret. hæc est origo ludorum Apollinarium, uictoriæ, non ualetudinis ergo ut plerique rentur, uotorum factorumque. populus coronatus spectauit, matronæ supplicauere; uolgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt celeberque dies omni cærimoniarum genere fuit.

13

Cum Hannibal circa Tarentum, consules ambo in Samnio essent sed circumsessuri Capuam uiderentur, quod malum diuturnæ obsidionis esse solet, iam famem Campani sentiebant, quia sementem facere prohibuerant eos Romani exercitus. itaque legatos Hannibalem miserunt orantes ut priusquam consules in agros suos educerent legiones uiæque omnes hostium præsidiis insiderentur, frumentum ex propinquis locis conuehi iuberet Capuam. Hannibal Hannonem ex Bruttiis cum exercitu in Campaniam transire et dare operam ut frumenti copia fieret Campanis iussit. Hanno ex Bruttiis profectus cum exercitu, uitabundus castra hostium consulesque qui in Samnio erant, cum Beneuento iam appropinquaret, tria milia passuum ab ipsa urbe loco edito castra posuit; inde ex sociis circa populis quo æstate comportatum erat deuehi frumentum in castra iussit præsidiis datis quæ commeatus eos prosequerentur. Capuam inde nuntium misit qua die in castris accipiendum frumentum præsto essent omni undique genere uehiculorum iumentorumque ex agris contracto. id pro cetera socordia neglegentiaque a Campanis actum; paulo plus quadringenta uehicula missa et pauca præterea iumenta. ob id castigatis ab Hannone quod ne fames quidem, quæ mutas accenderet bestias, curam eorum stimulare posset alia prodicta dies frumentum maiore apparatu petendum. ea omnia, sicut acta erant, cum enuntiata Beneuentanis essent, legatos decem extemplo consulescirca Bouianum castra Romanorum erantmiserunt. qui cum auditis quæ Capuam agerentur inter se comparassent ut alter in Campaniam exercitum duceret, Fuluius, cui ea prouincia obuenerat, profectus nocte Beneuenti mœnia est ingressus. ex propinquo cognoscit Hannonem cum exercitus parte profectum frumentatum; per quæstorem Campanis datum frumentum; duo milia plaustrorum, inconditam inermemque aliam turbam aduenisse; per tumultum ac trepidationem omnia agi, castrorumque formam et militarem ordinem immixtis agrestibus [iis] externis sublatum.

His satis compertis, consul militibus edicit, signa tantum armaque in proximam noctem expedirent; castra Punica oppugnanda esse. quarta uigilia profecti sarcinis omnibus impedimentisque Beneuenti relictis, paulo ante lucem cum castra peruenissent, tantum pauoris iniecerunt ut, si in plano castra posita essent, haud dubie primo impetu capi potuerint. altitudo loci et munimenta defendere quæ nulla ex parte adiri nisi arduo ac difficili adscensu poterant. luce prima prœlium ingens accensum est. nec uallum modo tutantur Pœni sed, ut quibus locus æquior esset, deturbant nitentes per ardua hostes.

14

Vincit tamen omnia pertinax uirtus, et aliquot simul partibus uallum ac fossas peruentum est sed cum multis uolneribus ac militum pernicie. itaque conuocatis legatis tribunisque militum consul absistendum temerario incepto ait; tutius sibi uideri reduci eo die exercitum Beneuentum, dein postero castra castris hostium iungi, ne exire inde Campani neue Hanno regredi posset; id quo facilius obtineatur, collegam quoque et exercitum eius se acciturum totumque eo uersuros bellum. hæc consilia ducis, cum iam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne imperium disiecit. proxima forte [hostium] erat cohors Pæligna, cuius præfectus Uibius Accaus arreptum uexillum trans uallum hostium traiecit. exsecratus inde seque et cohortem si eius uexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossam uallumque in castra inrupit. iamque intra uallum Pæligni pugnabant, cum altera parte, Ualerio Flacco tribuno militum tertiæ legionis exprobrante Romanis ignauiam qui sociis captorum castrorum concederent decus, T. Pedanius princeps primus centurio, cum signifero signum ademisset,iam hoc signum et hic centurio’ inquitintra uallum hostium erit; sequantur qui capi signum ab hoste prohibituri sunt.manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota secuta est. iam et consul conspectum transgredientium uallum mutato consilio ab reuocando[que] incitandos hortandosque uersus milites, ostendere in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors sociorum et ciuium legio esset. itaque pro se quisque omnes per æqua atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur armaque et corpora hostes obicerent, peruadunt inrumpuntque; multi uolnerati etiam quos uires et sanguis desereret, ut intra uallum hostium caderent nitebantur; capta itaque momento temporis uelut in plano sita nec permunita castra. cædes inde, non iam pugna erat omnibus intra uallum permixtis. supra sex milia hostium occisa, supra septem milia capitum cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum et iumentorum apparatu capta; et alia ingens præda fuit quam Hanno, populabundus passim cum isset, ex sociorum populi Romani agris traxerat. inde deletis hostium castris Beneuentum reditum prædamque ibi ambo consulesnam et Ap. Claudius eo post paucos dies uenituendiderunt diuiseruntque. et donati quorum opera castra hostium capta erant, ante alios Accaus Pælignus et T. Pedanius, princeps tertiæ legionis. Hanno ab Cominio Ocrito, quo nuntiata castrorum clades est, cum paucis frumentatoribus quos forte secum habuerat fugæ magis quam itineris modo in Bruttios rediit.

15

Et [legati] Campani, audita sua pariter sociorumque clade legatos Hannibalem miserunt qui nuntiarent duos consules Beneuentum esse, diei iter a Capua; tantum non portas et muros bellum esse; ni propere subueniat, celerius Capuam quam Arpos in potestatem hostium uenturam. ne Tarentum quidem, non modo arcem, tanti debere esse ut Capuam, quam Carthagini æquare sit solitus, desertam indefensamque populo Romano tradat. Hannibal, curæ sibi fore rem Campanam pollicitus, in præsentia duo milia equitum cum legatis mittit quo præsidio agros populationibus possent prohibere.

Romanis interim, sicut aliarum rerum, arcis Tarentinæ præsidiique quod ibi obsideretur cura est. C. Seruilius legatus, ex auctoritate patrum a P. Cornelio prætore in Etruriam frumentum cœmendum missus, cum aliquot nauibus onustis in portum Tarentinum inter hostium custodias peruenit. cuius aduentu qui ante in exigua spe uocati sæpe transitionem ab hostibus per conloquia erant ultro transeundum hostes uocabant sollicitabantque. et erat satis ualidum præsidium traductis arcem Tarenti tuendam qui Metaponti erant militibus. itaque Metapontini extemplo metu quo tenebantur liberati Hannibalem defecere. hoc idem eadem ora maris et Thurini fecerunt. mouit eos non Tarentinorum magis defectio Metapontinorumque, quibus indidem ex Achaia oriundi etiam cognatione iuncti erant, quam ira in Romanos propter obsides nuper interfectos. eorum amici cognatique litteras ac nuntios Hannonem Magonemque, qui in propinquo in Bruttiis erant, miserunt, si exercitum mœnia admouissent, se in potestatem eorum urbem tradituros esse. M. Atinius Thuriis cum modico præsidio præerat, quem facile elici certamen temere ineundum rebantur posse, non militum quos perpaucos habebat fiducia quam iuuentutis Thurinæ; eam ex industria centuriauerat armaueratque tales casus. diuisis copiis inter se duces Pœni cum agrum Thurinum ingressi essent, Hanno cum peditum agmine infestis signis ire urbem pergit, Mago cum equitatu tectus collibus apte tegendas insidias oppositis subsistit. Atinius peditum tantum agmine per exploratores comperto in aciem copias educit, et fraudis intestinæ et hostium insidiarum ignarus. pedestre prœlium fuit persegne paucis in prima acie pugnantibus Romanis, Thurinis exspectantibus magis quam adiuuantibus euentum; et Carthaginiensium acies de industria pedem referebat, ut terga collis ab equite suo insessi hostem incautum pertraheret. quo ubi est uentum, coorti cum clamore equites prope inconditam Thurinorum turbam nec satis fido animo unde pugnabat stantem extemplo in fugam auerterunt. Romani, quamquam circumuentos hinc pedes, hinc eques urgebat, tamen aliquamdiu pugnam traxere; postremo et ipsi terga uertunt atque urbem fugiunt. ibi proditores conglobati cum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos fusos urbem ferri uiderunt, conclamant instare Pœnum permixtosque et hostes urbem inuasuros ni propere portas claudant. ita exclusos Romanos præbuere hosti cædem; Atinius tamen cum paucis receptus. seditio inde paulisper tenuit, cum [inde] alii cedendum fortunæ et tradendam urbem uictoribus censerent. ceterum, ut plerumque, fortuna et consilia mala uicerunt; Atinio cum suis mare ac naues deducto, magis quia ipsi ob imperium in se mite ac iustum consultum uolebant quam respectu Romanorum, Carthaginienses in urbem accipiunt. consules a Beneuento in Campanum agrum legiones ducunt non frumenta modo, quæ iam in herbis erant, corrumpenda sed Capuam oppugnandam, nobilem se consulatum tam opulentæ urbis excidio rati facturos, simul et ingens flagitium imperio dempturos, quod urbi tam propinquæ tertium annum impunita defectio esset. ceterum ne Beneuentum sine præsidio esset et ut subita belli, si Hannibal, quod facturum haud dubitabant, opem ferendam sociis Capuam uenisset, equitis uim sustinere possent, Ti. Gracchum ex Lucanis cum equitatu ac leui armatura Beneuentum uenire iubent; legionibus statiuisque obtinendas res in Lucanis aliquem præficeret.

16

Graccho, priusquam ex Lucanis moueret, sacrificanti triste prodigium factum est. exta sacrificio perpetrato angues duo ex occulto adlapsi adedere iocur conspectique repente ex oculis abierunt. et cum haruspicum monitu sacrificium instauraretur atque intentius exta seruarentur, iterum ac tertium tradunt libato[que] iocinere intactos angues abisse. cum haruspices imperatorem id pertinere prodigium præmonuissent et ab occultis cauendum hominibus consultisque, nulla tamen prouidentia fatum imminens moueri potuit. Flauus Lucanus fuit, caput partis eius Lucanorum, cum pars Hannibalem defecisset, quæ cum Romanis stabat; et iam annuo in magistratu erat, ab iisdem illis creatus prætor. is mutata repente uoluntate locum gratiæ apud Pœnum quærens, neque transire ipse neque trahere defectionem Lucanos satis habuit, nisi imperatoris et eiusdem hospitis proditi capite ac sanguine fœdus cum hostibus sanxisset. Magonem, qui in Bruttiis præerat, clam in conloquium uenit fideque ab eo accepta, si Romanum iis imperatorem tradidisset, liberos cum suis legibus uenturos in amicitiam Lucanos, deducit Pœnum in locum quo cum paucis Gracchum adducturum ait: Mago ibi pedites equitesque armatoset capere eas latebras ingentem numerumocculeret. loco satis inspecto atque undique explorato dies composita gerendæ rei est. Flauus Romanum imperatorem uenit. rem se ait magnam incohasse, quam perficiendam ipsius Gracchi opera opus esse: omnium populorum prætoribus, qui Pœnum in illo communi Italiæ motu descissent, persuasisse ut redirent in amicitiam Romanorum, quando res quoque Romana, quæ prope exitium clade Cannensi uenisset, in dies melior atque auctior fieret, Hannibalis uis senesceret ac prope nihilum uenisset: ueteri delicto haud implacabiles fore Romanos; nullam unquam gentem magis exorabilem promptioremque ueniæ dandæ fuisse; quotiens rebellioni etiam maiorum suorum ignotum? hæc ab se suis dicta; ceterum ab ipso Graccho eadem hæc audire malle eos præsentisque contingere dextram et id pignus fidei secum ferre: locum se concilio iis dixisse a conspectu amotum, haud procul castris Romanis; ibi paucis uerbis transigi rem posse ut omne nomen Lucanum in fide ac societate Romana sit. Gracchus fraudem et sermoni et rei abesse ratus ac similitudine ueri captus, cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus duce hospite in insidias præcipitat. hostes subito exorti; et, ne dubia proditio esset, Flauus iis se adiungit. tela undique in Gracchum atque equites coniciuntur. Gracchus ex equo desilit; idem ceteros facere iubet hortaturque ut, quod unum reliquum fortuna fecerit, id cohonestent uirtute: reliquum autem quid esse paucis a multitudine in ualle silua ac montibus sæpta circumuentis præter mortem? id referre, utrum præbentes corpora pecorum modo inulti trucidentur an toti a patiendo exspectandoque euentu in impetum atque iram uersi, agentes audentesque, perfusi hostium cruore, inter exspirantium inimicorum cumulata armaque et corpora cadant. Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent; qui eam uictimam præ se inferos misisset, eum decus eximium, egregium solatium suæ morti inuenturum. inter hæc dicta paludamento circa læuum bracchium intortonam ne scuta quidem secum extulerantin hostes impetum fecit. maior quam pro numero hominum editur pugna. iaculis maxime aperta corpora Romanorum; et, cum undique ex altioribus locis in cauam uallem coniectus esset, transfiguntur. Gracchum iam nudatum præsidio uiuum capere Pœni nituntur; ceterum conspicatus Lucanum hospitem inter hostes adeo infestus confertos inuasit ut parci ei sine multorum pernicie non posset. exanimem eum Mago extemplo Hannibalem misit ponique cum captis simul fascibus ante tribunal imperatoris iussit. hæc si uera fama est, Gracchus in Lucanis campos qui Ueteres uocantur periit.

17

Sunt qui in agro Beneuentano prope Calorem fluuium contendant a castris cum lictoribus ac tribus seruis lauandi causa progressum, cum forte inter salicta innata ripis laterent hostes, nudum atque inermem saxisque quæ uoluit amnis propugnantem interfectum. sunt qui haruspicum monitu quingentos passus a castris progressum, uti loco puro ea quæ ante dicta prodigia sunt procuraret, ab insidentibus forte locum duabus turmis Numidarum circumuentum scribant. adeo nec locus nec ratio mortis in uiro tam claro et insigni constat. funeris quoque Gracchi uaria est fama. alii in castris Romanis sepultum ab suis, alii ab Hannibaleet ea uolgatior fama esttradunt in uestibulo Punicorum castrorum rogum exstructum esse, armatum exercitum decucurrisse cum tripudiis Hispanorum motibusque armorum et corporum suæ cuique genti adsuetis, ipso Hannibale omni rerum uerborumque honore exsequias celebrante. hæc tradunt qui in Lucanis rei gestæ auctores sunt. si illis qui Calorem fluuium interfectum memorant credere uelis, capitis tantum Gracchi hostes potiti sunt; eo delato Hannibalem missus ab eo confestim Carthalo, qui in castra Romana Cn. Cornelium quæstorem deferret; is funus imperatoris in castris celebrantibus cum exercitu Beneuentanis fecit.

18

Consules agrum Campanum ingressi cum passim popularentur, eruptione oppidanorum et Magonis cum equitatu territi et trepidi signa milites palatos passim reuocarunt, et uixdum instructa acie fusi supra mille et quingentos milites amiserunt. inde ingens ferocia superbæ suopte ingenio genti creuit multisque prœliis lacessebant Romanos; sed intentiores cauendum consules una pugna fecerat incaute atque inconsulte inita. restituit tamen his animos et illis minuit audaciam parua una res; sed in bello nihil tam leue est quod non magnæ interdum rei momentum faciat. T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat perfamiliari hospitio iunctus. creuerat consuetudo, quod æger Romæ apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat. is tum Badius progressus ante stationes quæ pro porta stabant uocari Crispinum iussit. quod ubi est Crispino nuntiatum, ratus conloquium amicum ac familiare quæri, manente memoria etiam in discidio publicorum fœderum priuati iuris, paulum a ceteris processit. postquam in conspectum uenere,prouoco te’ inquit pugnam, Crispine’ Badius;conscendamus equos summotisque aliis uter bello melior sit decernamus. ea Crispinus nec sibi nec illi ait hostes deesse in quibus uirtutem ostendant; se, etiamsi in acie occurrerit, declinaturum, ne hospitali cæde dextram uiolet; conuersusque abibat. enimuero ferocius tum Campanus increpare mollitiam ignauiamque et se digna probra in insontem iacere, hospitalem hostem appellans simulantemque parcere cui sciat parem se non esse. si parum publicis fœderibus ruptis dirempta simul et priuata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium. nihil sibi cum eo consociatum, nihil fœderatum, hosti cum hoste, cuius patriam ac penates publicos priuatosque oppugnatum uenisset. si uir esset, congrederetur. diu cunctantem Crispinum perpulere turmales ne impune insultare Campanum pateretur. itaque tantum moratus dum imperatores consuleret permitterentne sibi extra ordinem in prouocantem hostem pugnare, permissu eorum arma cepit equumque conscendit et Badium nomine compellans pugnam euocauit. nulla mora a Campano facta est; infestis equis concurrerunt. Crispinus supra scutum sinistrum umerum Badio hasta transfixit, superque delapsum cum uolnere ex equo desiluit ut pedes iacentem conficeret. Badius priusquam opprimeretur parma atque equo relicto suos aufugit; Crispinus equum armaque capta et cruentam cuspidem insignis spoliis ostentans cum magna laude et gratulatione militum consules est deductus laudatusque ibi magnifice et donis donatus.

19

Hannibal ex agro Beneuentano castra Capuam cum mouisset, tertio post die quam uenit copias in aciem eduxit, haudquaquam dubius, quod Campanis absente se paucos ante dies secunda fuisset pugna, quin multo minus se suumque totiens uictorem exercitum sustinere Romani possent. ceterum postquam pugnari cœptum est, equitum maxime incursu, cum iaculis obrueretur, laborabat Romana acies, donec signum equitibus datum est ut in hostem admitterent equos. ita equestre prœlium erat, cum procul uisus Sempronianus exercitus, cui Cn. Cornelius quæstor præerat, utrique parti parem metum præbuit ne hostes noui aduentarent. uelut ex composito utrimque signum receptui datum reductique in castra prope æquo Marte discesserunt; plures tamen ab Romanis primo incursu equitum ceciderunt. inde consules, ut auerterent Capua Hannibalem, nocte quæ secuta est diuersi, Fuluius in agrum Cumanum, Claudius in Lucanos abiit. postero die cum uacua castra Romanorum esse nuntiatum Hannibali esset et duobus agminibus diuersos abiisse, incertus primo utrum sequeretur Appium institit sequi. ille circumducto hoste qua uoluit alio itinere Capuam rediit.

Hannibali alia in his locis bene gerendæ rei fortuna oblata est. M. Centenius fuit cognomine Pænula, insignis inter primi pili centuriones et magnitudine corporis et animo. is, perfunctus militia, per P. Cornelium Sullam prætorem in senatum introductus petit a patribus uti sibi quinque milia militum darentur: se peritum et hostis et regionum breui operæ pretium facturum et quibus artibus id locorum nostri et duces et exercitus capti forent iis aduersus inuentorem usurum. id non promissum magis stolide quam stolide creditum tamquam eædem militares et imperatoriæ artes essent. data pro quinque octo milia militum, pars dimidia ciues, pars socii; et ipse aliquantum uoluntariorum in itinere ex agris conciuit ac prope duplicato exercitu in Lucanos peruenit, ubi Hannibal nequiquam secutus Claudium substiterat. haud dubia res erat, quippe inter Hannibalem ducem et centurionem exercitusque alterum uincendo ueteranum, alterum nouum totum, magna ex parte etiam tumultuarium ac semermem. ut conspecta inter se agmina sunt et neutra pars detractauit pugnam, extemplo instructæ acies. pugnatum tamen ~ut in nulla pari re~ duas amplius horas concitata, donec dux stetit, Romana acie. postquam is non pro uetere fama solum sed etiam metu futuri dedecoris, si sua temeritate contractæ cladi superesset, obiectans se hostium telis cecidit, fusa extemplo est Romana acies; sed adeo ne fugæ quidem iter patuit omnibus uiis ab equite insessis, ut ex tanta multitudine uix mille euaserint, ceteri passim alii alia peste absumpti sint.

20

Capua a consulibus iterum summa ui obsideri cœpta est, quæque in eam rem opus erant comportabantur parabanturque. Casilinum frumentum conuectum; Uolturni ostium, ubi nunc urbs est, castellum communitum, ibique et Puteolisiam ante Fabius Maximus munieratpræsidium impositum ut mare proximum et flumen in potestate essent. in ea duo maritima castella frumentum, quod ex Sardinia nuper missum erat quodque M. Iunius prætor ex Etruria cœmerat, ab Ostia conuectum est ut exercitui per hiemem copia esset. ceterum super eam cladem quæ in Lucanis accepta erat uolonum quoque exercitus, qui uiuo Graccho summa fide stipendia fecerat, uelut exauctoratus morte ducis ab signis discessit.

Hannibal non Capuam neglectam neque in tanto discrimine desertos uolebat socios; sed prospero ex temeritate unius Romani ducis successu in alterius ducis exercitusque opprimendi occasionem imminebat. Cn. Fuluium prætorem Apuli legati nuntiabant primo, dum urbes quasdam Apulorum quæ Hannibalem desciuissent oppugnaret, intentius rem egisse: postea nimio successu et ipsum et milites præda impletos in tantam licentiam socordiamque effusos ut nulla disciplina militiæ esset. cum sæpe alias, tum paucis diebus ante expertus qualis sub inscio duce exercitus esset in Apuliam castra mouit.

21

Ccirca Herdoneam Romanæ legiones et prætor Fuluius erat. quo ubi allatum est hostes aduentare, prope est factum ut iniussu prætoris signis conuolsis in aciem exirent; nec res magis ulla tenuit quam spes haud dubia suo id arbitrio ubi uellent facturos. nocte insequenti Hannibal, cum tumultuatum in castris et plerosque ferociter, signum ut daret, institisse duci arma uocantes sciret, haud dubius prosperæ pugnæ occasionem dari, tria milia expeditorum militum in uillis circa uepribusque et siluis disponit, qui signo dato simul omnes e latebris exsisterent, et Magonem ac duo ferme milia equitum qua fugam inclinaturam credebat omnia itinera insidere iubet. his nocte præparatis, prima luce in aciem copias educit; nec Fuluius est cunctatus, non tam sua ulla spe quam militum impetu fortuito tractus. itaque eadem temeritate qua processum in aciem est instruitur ipsa acies libidinem militum forte procurrentium consistentiumque quo loco ipsorum tulisset animus, deinde per libidinem aut metum deserentium locum. prima legio et sinistra ala in primo instructæ et in longitudinem porrecta acies. clamantibus tribunis nihil introrsus roboris ac uirium esse et quacumque impetum fecissent hostes perrupturos, nihil quod salutare esset non modo animum sed ne aures quidem admittebat. et Hannibal haudquaquam similis dux neque simili exercitu neque ita instructo aderat. ergo ne clamorem quidem atque impetum primum eorum Romani sustinuere. dux stultitia et temeritate Centenio par, animo haudquaquam comparandus, ubi rem inclinatam ac trepidantes suos uidet, equo arrepto cum ducentis ferme equitibus effugit; cetera a fronte pulsa, inde a tergo atque alis circumuenta acies eo usque est cæsa ut ex duodeuiginti milibus hominum duo milia haud amplius euaserint. castris hostes potiti sunt.

22

clades, super aliam alia, Romam cum essent nuntiatæ, ingens quidem et luctus et pauor ciuitatem cepit; sed tamen quia consules, ubi summa rerum esset, id locorum prospere rem gererent, minus his cladibus commouebantur. legatos consules mittunt C. Lætorium M. Metilium qui nuntiarent, ut reliquias duorum exercituum cum cura colligerent, darentque operam ne per metum ac desperationem hosti se dederent, id quod post Cannensem accidisset cladem, et ut desertores de exercitu uolonum conquirerent. idem negotii P. Cornelio datum, cui et dilectus mandatus erat; isque per fora conciliabulaque edixit ut conquisitio uolonum fieret iique signa reducerentur. hæc omnia intentissima cura acta.

Ap. Claudius consul D. Iunio ostium Uolturni, M. Aurelio Cotta Puteolis præposito qui, ut quæque naues ex Etruria ac Sardinia accessissent, extemplo in castra mitterent frumentum, ipse Capuam regressus Q. Fuluium collegam inuenit Casilino omnia deportantem molientemque oppugnandam Capuam. tum ambo circumsederunt urbem et Claudium Neronem prætorem ab Suessula ex Claudianis castris exciuerunt. is quoque modico ibi præsidio tenendum locum relicto ceteris omnibus copiis Capuam descendit. ita tria prætoria circa Capuam erecta; tres exercitus diuersis partibus opus adgressi fossa ualloque circumdare urbem parant et castella excitant modicis interuallis, multisque simul locis cum prohibentibus opera Campanis eo euentu pugnant ut postremo portis muroque se contineret Campanus. prius tamen quam hæc continuarentur opera, legati Hannibalem missi qui quererentur desertam ab eo Capuam ac prope redditam Romanis obtestarenturque ut tunc saltem opem non circumsessis modo sed etiam circumuallatis ferret. consulibus litteræ a P. Cornelio prætore missæ ut, priusquam clauderent Capuam operibus, potestatem Campanis facerent ut qui eorum uellent exirent a Capua suasque res secum ferrent: liberos fore suaque omnia habituros qui ante idus Martias exissent; post eam diem quique exissent quique ibi mansissent hostium futuros numero. ea pronuntiata Campanis atque ita spreta ut ultro contumelias dicerent minarenturque. Hannibal ab Herdonea Tarentum duxerat legiones, spe aut ui aut dolo arcis Tarentinæ potiundæ; quod ubi parum processit, Brundisium flexit iter, prodi id oppidum ratus. ibi quoque cum frustra tereret tempus, legati Campani eum uenerunt querentes simul orantesque; quibus Hannibal magnifice respondit et antea se soluisse obsidionem et nunc aduentum suum consules non laturos. cum hac spe dimissi legati uix regredi Capuam iam duplici fossa ualloque cinctam potuerunt.

23

Cum maxime Capua circumuallaretur, Syracusarum oppugnatio finem uenit, præterquam ui ac uirtute ducis exercitusque, intestina etiam proditione adiuta. namque Marcellus initio ueris incertus utrum Agrigentum Himilconem et Hippocraten uerteret bellum an obsidione Syracusas premeret, quamquam nec ui capi uidebat posse inexpugnabilem terrestri ac maritimo situ urbem nec fame, ut quam prope liberi a Carthagine commeatus alerent, tamen, ne quid inexpertum relinqueret, transfugas Syracusanoserant autem apud Romanos aliqui nobilissimi uiri, inter defectionem ab Romanis, quia ab nouis consiliis abhorrebant, pulsiconloquiis suæ partis temptare hominum animos iussit et fidem dare, si traditæ forent Syracusæ, liberos eos ac suis legibus uicturos esse. non erat conloquii copia, quia multorum animi suspecti omnium curam oculosque eo uerterant ne quid falleret tale admissum. seruus unus exsulum, pro transfuga intromissus in urbem, conuentis paucis initium conloquendi de tali re fecit. deinde in piscatoria quidam naue retibus operti circumuectique ita castra Romana conlocutique cum transfugis et iidem sæpius eodem modo et alii atque alii; postremo octoginta facti. et cum iam composita omnia proditionem essent, indicio delato Epicyden per Attalum quendam indignantem sibi rem creditam non esse, necati omnes cum cruciatu sunt.

Alia subinde spes, postquam hæc uana euaserat, excepit. Damippus quidam Lacedæmonius, missus ab Syracusis Philippum regem, captus ab Romanis nauibus erat. huius utique redimendi et Epicydæ cura erat ingens, nec abnuit Marcellus iam tum Ætolorum, quibus socii Lacedæmonii erant, amicitiam adfectantibus Romanis. conloquium de redemptione eius missis medius maxime atque utrisque opportunus locus portum Trogilorum propter turrim, quam uocant Galeagram, est uisus. quo cum sæpius commearent, unus ex Romanis, ex propinquo murum contemplans, numerando lapides æstimandoque ipse secum quid in fronte paterent singuli, altitudinem muri quantum proxime coniectura poterat permensus humilioremque aliquanto pristina opinione sua et ceterorum omnium ratus esse et uel mediocribus scalis superabilem, Marcellum rem defert. haud spernenda uisa; sed cum adiri locus, quia ob id ipsum intentius custodiebatur, non posset, occasio quærebatur; quam obtulit transfuga nuntians diem festum Dianæ per triduum agi et, quia alia in obsidione desint, uino largius epulas celebrari et ab Epicyde præbito uniuersæ plebei et per tribus a principibus diuiso. quod ubi accepit Marcellus, cum paucis tribunorum militum conlocutus, electisque per eos rem tantam agendam audendamque idoneis centurionibus militibusque et scalis in occulto comparatis ceteris signum dari iubet, ut mature corpora curarent quietique darent: nocte in expeditionem eundum esse. inde ubi id temporis uisum quo de die epulatis iam uini satias principiumque somni esset, signi unius milites ferre scalas iussit; et mille fere armati tenui agmine per silentium eo deducti. ubi sine strepitu ac tumultu primi euaserunt in murum, secuti ordine alii, cum priorum audacia dubiis etiam animum faceret.

24

Iam mille armatorum muri ceperant partem, cum ceteræ admotæ sunt copiæ pluribusque scalis in murum euadebant, signo ab Hexapylo dato quo per ingentem solitudinem erat peruentum, quia magna pars in turribus epulati aut sopiti uino erant aut semigraues potabant; paucos tamen eorum oppressos in cubilibus interfecerunt. prope Hexapylon est portula; ea magna ui refringi cœpta et e muro ex composito tuba datum signum erat et iam undique non furtim sed ui aperta gerebatur res. quippe Epipolas, frequentem custodiis locum, peruentum erat terrendique magis hostes erant quam fallendi, sicut territi sunt. nam simulac tubarum est auditus cantus clamorque tenentium muros partemque urbis omnia teneri custodes rati alii per murum fugere, alii salire de muro præcipitarique turba pauentium. magna pars tamen ignara tanti mali erat et grauatis omnibus uino somnoque et in uastæ magnitudinis urbe partium sensu non satis pertinente in omnia. sub lucem Hexapylo effracto Marcellus omnibus copiis urbem ingressus excitauit conuertitque omnes arma capienda opemque si quam possent iam captæ prope urbi ferendam. Epicydes ab Insula, quam ipsi Nasson uocant, citato profectus agmine, haud dubius quin paucos, per neglegentiam custodum transgressos murum, expulsurus foret, occurrentibus pauidis tumultum augere eos dictitans et maiora ac terribiliora uero adferre, postquam conspexit omnia circa Epipolas armis completa, lacessito tantum hoste paucis missilibus retro in Achradinam agmen conuertit, non tam uim multitudinemque hostium metuens quam ne qua intestina fraus per occasionem oreretur clausasque inter tumultum Achradinæ atque Insulæ inueniret portas. Marcellus ut mœnia ingressus ex superioribus locis urbem omnium ferme illa tempestate pulcherrimam subiectam oculis uidit, inlacrimasse dicitur partim gaudio tantæ perpetratæ rei, partim uetusta gloria urbis. Atheniensium classes demersæ et duo ingentes exercitus cum duobus clarissimis ducibus deleti occurrebant et tot bella cum Carthaginiensibus tanto cum discrimine gesta, tot tam opulenti tyranni regesque, præter ceteros Hiero, cum recentissimæ memoriæ rex, tum ante omnia quæ uirtus ei fortunaque sua dederat beneficiis in populum Romanum insignis. ea cum uniuersa occurrerent animo subiretque cogitatio iam illa momento horæ arsura omnia et cineres reditura, priusquam signa Achradinam admoueret, præmittit Syracusanos qui intra præsidia Romana, ut ante dictum est, fuerant, ut adloquio leni perlicerent hostes dedendam urbem.

25

Tenebant Achradinæ portas murosque maxime transfugæ, quibus nulla erat per condiciones ueniæ spes; ei nec adire muros nec adloqui quemquam passi. itaque Marcellus, postquam id inceptum inritum fuit, Euryalum signa referri iussit. tumulus est in extrema parte urbis auersus a mari uiæque imminens ferenti in agros mediterraneaque insulæ, percommode situs commeatus excipiendos. præerat huic arci Philodemus Argiuus, ab Epicyde impositus, quem missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni, cum longo sermone habito dilatus per frustrationem esset, rettulit Marcello tempus eum deliberandum sumpsisse. cum is diem de die differret dum Hippocrates atque Himilco admouerent castra [legiones], haud dubius, si in arcem accepisset eos, deleri Romanum exercitum inclusum muris posse, Marcellus, ut Euryalum neque tradi neque capi uidit posse, inter Neapolim et Tychamnomina ea partium urbis et instar urbium suntposuit castra, timens ne, si frequentia intrasset loca, contineri ab discursu miles auidus praedæ non posset. legati eo ab Tycha et Neapoli cum infulis et uelamentis uenerunt, precantes ut a cædibus et ab incendiis parceretur. de quorum precibus quam postulatis magis consilio habito Marcellus ex omnium sententia edixit militibus ne quis liberum corpus uiolaret: cetera praedæ futura. castra obiectu parietum pro muro sæpta; portis regione platearum patentibus stationes præsidiaque disposuit, ne quis in discursu militum impetus in castra fieri posset. inde signo dato milites discurrerunt; refractisque foribus cum omnia terrore ac tumultu streperent, a cædibus tamen temperatum est; rapinis nullus ante modus fuit quam omnia diuturna felicitate cumulata bona egesserunt. inter hæc et Philodemus, cum spes auxilii nulla esset, fide accepta ut inuiolatus Epicyden rediret, deducto præsidio tradidit tumulum Romanis. auersis omnibus tumultum ex parte captæ urbis Bomilcar noctem eam nactus, qua propter uim tempestatis stare ancoram in salo Romana classis non posset, cum triginta quinque nauibus ex portu Syracusano profectus libero mari uela in altum dedit quinque et quinquaginta nauibus Epicydæ et Syracusanis relictis; edoctisque Carthaginiensibus in quanto res Syracusana discrimine esset cum centum nauibus post paucos dies redit, multis, ut fama est, donis ex Hieronis gaza ab Epicyde donatus.

26

Marcellus Euryalo recepto præsidioque addito una cura liber erat ne qua ab tergo uis hostium in arcem accepta inclusos impeditosque mœnibus suos turbaret. Achradinam inde trinis castris per idonea dispositis loca, spe inopiam omnium rerum inclusos redacturum, circumsedit. cum per aliquot dies quietæ stationes utrimque fuissent, repente aduentus Hippocratis et Himilconis ut ultro undique oppugnarentur Romani fecit. nam et Hippocrates castris magnum portum communitis signoque iis dato qui Achradinam tenebant castra uetera Romanorum adortus est, quibus Crispinus præerat, et Epicydes eruptionem in stationes Marcelli fecit et classis Punica litori quod inter urbem et castra Romana erat adpulsa est, ne quid præsidii Crispino summitti a Marcello posset. tumultum tamen maiorem hostes præbuerunt quam certamen; nam et Crispinus Hippocraten non reppulit tantum munimentis sed insecutus etiam est trepide fugientem, et Epicyden Marcellus in urbem compulit; satisque iam etiam in posterum uidebatur prouisum ne quid ab repentinis eorum excursionibus periculi foret. accessit et hæc pestilentia, commune malum, quod facile utrorumque animos auerteret a belli consiliis. nam tempore autumni et locis natura grauibus, multo tamen magis extra urbem quam in urbe, intoleranda uis æstus per utraque castra omnium ferme corpora mouit. ac primo temporis ac loci uitio et ægri erant et moriebantur; postea curatio ipsa et contactus ægrorum uolgabat morbos, ut aut neglecti desertique qui incidissent morerentur aut adsidentes curantesque eadem ui morbi repletos secum traherent, cotidianaque funera et mors ob oculos esset et undique dies noctesque ploratus audirentur. postremo ita adsuetudine mali efferauerant animos, ut non modo lacrimis iustoque comploratu prosequerentur mortuos sed ne efferrent quidem aut sepelirent, iacerentque strata exanima corpora in conspectu similem mortem exspectantium, mortuique ægros, ægri ualidos cum metu, tum tabe ac pestifero odore corporum conficerent; et ut ferro potius morerentur, quidam inuadebant soli hostium stationes. multo tamen uis maior pestis Pœnorum castra quam Romana adfecerat; nam Romani diu circumsedendo Syracusas cælo aquisque adsuerant magis. ex hostium exercitu Siculi, ut primum uidere ex grauitate loci uolgari morbos, in suas quisque propinquas urbes dilapsi sunt; at Carthaginienses, quibus nusquam receptus erat, cum ipsis ducibus Hippocrate atque Himilcone internecionem omnes perierunt. Marcellus, ut tanta uis ingruebat mali, traduxerat in urbem suos, infirmaque corpora tecta et umbræ recreauerant; multi tamen ex Romano exercitu eadem peste absumpti sunt.

27

Deleto terrestri Punico exercitu Siculi, qui Hippocratis milites fuerant, . . . haud magna oppida, ceterum et situ et munimentis tuta; tria milia alterum ab Syracusis, alterum quindecim abest; eo et commeatus e ciuitatibus suis comportabant et auxilia accersebant. interea Bomilcar iterum cum classe profectus Carthaginem, ita exposita fortuna sociorum, ut spem faceret non ipsis modo salutarem opem ferri posse sed Romanos quoque in capta quodam modo urbe capi, perpulit ut onerarias naues quam plurimas omni copia rerum onustas secum mitterent classemque suam augerent. igitur centum triginta nauibus longis, septingentis onerariis profectus a Carthagine satis prosperos uentos traiciendum in Siciliam habuit; sed iidem uenti superare eum Pachynum prohibebant. Bomilcaris aduentus fama primo, dein præter spem mora cum gaudium et metum in uicem Romanis Syracusanisque præbuisset, Epicydes metuens ne, si pergerent iidem qui tum tenebant ab ortu solis flare per dies plures uenti, classis Punica Africam repeteret, tradita Achradina mercennariorum militum ducibus Bomilcarem nauigat. classem in statione uersa in Africam habentem atque timentem nauale prœlium, non tam quod impar uiribus aut numero nauium essetquippe etiam plures habebatquam quod uenti aptiores Romanæ quam suæ classi flarent, perpulit tamen ut fortunam naualis certaminis experiri uellet. et Marcellus, cum et Siculum exercitum ex tota insula conciri uideret et cum ingenti commeatu classem Punicam aduentare, ne simul terra marique inclusus urbe hostium urgeretur, quamquam impar numero nauium erat, prohibere aditu Syracusarum Bomilcarem constituit. duæ classes infestæ circa promunturium Pachynum stabant, ubi prima tranquillitas maris in altum euexisset, concursuræ. itaque cadente iam Euro, qui per dies aliquot sæuierat, prior Bomilcar mouit; cuius primo classis petere altum uisa est, quo facilius superaret promunturium; ceterum postquam tendere se Romanas naues uidit, incertum qua subita territus re, Bomilcar uela in altum dedit missisque nuntiis Heracleam qui onerarias retro Africam repetere iuberent ipse Siciliam præteruectus Tarentum petit. Epicydes, a tanta repente destitutus spe, ne in obsidionem magna ex parte captæ urbis rediret, Agrigentum nauigat, exspectaturus magis euentum quam inde quicquam moturus.

28

Quæ ubi in castra Siculorum sunt nuntiata Epicyden Syracusis excessisse, a Carthaginiensibus relictam insulam et prope iterum traditam Romanis, legatos de condicionibus dedendæ urbis explorata prius per conloquia uoluntate eorum qui obsidebantur Marcellum mittunt. cum haud ferme discreparet, quin quæ ubique regum fuissent Romanorum essent, Siculis cetera cum libertate ac legibus suis seruarentur, euocatis conloquium iis quibus ab Epicyde creditæ res erant, missos se simul Marcellum, simul eos ab exercitu Siculorum aiunt, ut una omnium qui obsiderentur quique extra obsidionem fuissent fortuna esset neue alteri proprie sibi paciscerentur quicquam. recepti deinde ab iis, ut necessarios hospitesque adloquerentur, expositis quæ pacta iam cum Marcello haberent, oblata spe salutis perpulere eos ut secum præfectos Epicydis Polyclitum et Philistionem et Epicyden, cui Sindon cognomen erat, adgrederentur. interfectis iis et multitudine contionem uocata inopiam quæque ipsi inter se fremere occulte soliti erant conquesti, quamquam tot mala urgerent, negarunt fortunam accusandam esse quod in ipsorum esset potestate quam diu ea paterentur; Romanis causam oppugnandi Syracusas fuisse caritatem Syracusanorum, non odium; nam ut occupatas res ab satellitibus Hannibalis, deinde Hieronymi, Hippocrate atque Epicyde, audierint, tum bellum mouisse et obsidere urbem cœpisse, ut crudeles tyrannos eius, non ut ipsam urbem expugnarent. Hippocrate uero interempto, Epicyde intercluso ab Syracusis et præfectis eius occisis, Carthaginiensibus omni possessione Siciliæ terra marique pulsis quam superesse causam Romanis cur non, perinde ac si Hiero ipse uiueret unicus Romanæ amicitiæ cultor, incolumes Syracusas esse uelint? itaque nec urbi nec hominibus aliud periculum quam ab semet ipsis esse, si occasionem reconciliandi se Romanis prætermisissent; eam autem, qualis illo momento horæ sit, nullam deinde fore, si simul liberatas ~ab impotentibus tyrannis apparuisset~.

29

Omnium ingenti adsensu audita ea oratio est. prætores tamen prius creari quam legatos nominari placuit; ex ipsorum deinde prætorum numero missi oratores Marcellum, quorum princepsneque primo’ inquitSyracusani a uobis defecimus sed Hieronymus, nequaquam tam in uos impius quam in nos, nec postea pacem tyranni cæde compositam Syracusanus quisquam sed satellites regii Hippocrates atque Epicydes oppressis nobis hinc metu hinc fraude turbauerunt. nec quisquam dicere potest aliquando nobis libertatis tempus fuisse quod pacis uobiscum non fuerit. nunc certe cæde eorum qui oppressas tenebant Syracusas cum primum nostri arbitrii esse cœpimus, extemplo uenimus tradenda arma, dedendos nos, urbem, mœnia, nullam recusandam fortunam quæ imposita a uobis fuerit. gloriam captæ nobilissimæ pulcherrimæque urbis Græcarum dei tibi dederunt, Marcelle. quidquid unquam terra marique memorandum gessimus, id tui triumphi titulo accedit. famæne credi uelis quanta urbs a te capta sit quam posteris quoque eam spectaculo esse, quo quisquis terra, quisquis mari uenerit nunc nostra de Atheniensibus Carthaginiensibusque tropæa, nunc tua de nobis ostendat incolumesque Syracusas familiæ uestræ sub clientela nominis Marcellorum tutelaque habendas tradas? ne plus apud uos Hieronymi quam Hieronis memoria momenti faciat. diutius ille multo amicus fuit quam hic hostis, et illius benefacta etiam re sensistis, huius amentia perniciem tantum ipsius ualuit.omnia et impetrabilia et tuta erant apud Romanos: inter ipsos plus belli ac periculi erat. namque transfugæ, tradi se Romanis rati, mercennariorum quoque militum auxilia in eundem compulere metum; arreptisque armis prætores primum obtruncant, inde cædem Syracusanorum discurrunt quosque fors obtulit irati interfecere atque omnia quæ in promptu erant diripuerunt. tum, ne sine ducibus essent, sex præfectos creauere ut terni Achradinæ ac Nasso præessent. sedato tandem tumultu exsequentibus sciscitando quæ acta cum Romanis essent, dilucere id quod erat cœpit aliam suam ac perfugarum causam esse.

30

In tempore legati a Marcello redierunt, falsa eos suspicione incitatos memorantes nec causam expetendæ pœnæ eorum ullam Romanis esse. erat e tribus Achradinæ præfectis Hispanus Mœricus nomine. eum inter comites legatorum de industria unus ex Hispanorum auxiliaribus est missus, qui sine arbitris Mœricum nanctus primum, quo in statu reliquisset Hispaniamet nuper inde ueneratexponit: omnia Romanis ibi obtineri armis. posse eum, si operæ pretium faciat, principem popularium esse, seu militare cum Romanis seu in patriam reuerti libeat: contra, si malle obsideri pergat, quam spem esse terra marique clauso? motus his Mœricus, cum legatos Marcellum mitti placuisset, fratrem inter eos mittit, qui per eundem illum Hispanum secretus ab aliis Marcellum deductus, cum fidem accepisset composuissetque agendæ ordinem rei, Achradinam redit. tum Mœricus, ut ab suspicione proditionis auerteret omnium animos, negat sibi placere legatos commeare ultro citroque: neque recipiendum quemquam neque mittendum et, quo intentius custodiæ seruentur, opportuna diuidenda præfectis esse, ut suæ quisque partis tutandæ reus sit. omnes adsensi sunt. partibus diuidendis ipsi regio euenit ab Arethusa fonte usque ostium magni portus: id ut scirent Romani fecit. itaque Marcellus nocte nauem onerariam cum armatis remulco quadriremis trahi Achradinam iussit exponique milites regione portæ quæ prope fontem Arethusam est. hoc cum quarta uigilia factum esset expositosque milites porta, ut conuenerat, recepisset Mœricus, luce prima Marcellus omnibus copiis mœnia Achradinæ adgreditur ita ut non eos solum qui Achradinam tenebant in se conuerteret, sed ab Nasso etiam agmina armatorum concurrerent relictis stationibus suis uim et impetum Romanorum arcendum. in hoc tumultu actuariæ naues, instructæ iam ante circumuectæque Nassum, armatos exponunt qui improuiso adorti semiplenas stationes et adapertas fores portæ, qua paulo ante excurrerant armati, haud magno certamine Nassum cepere desertam trepidatione et fuga custodum. neque in ullis minus præsidii aut pertinaciæ manendum quam in transfugis fuit, quia ne suis quidem satis credentes e medio certamine effugerunt. Marcellus ut uidit captam esse Nassum et Achradinæ regionem unam teneri Mœricumque cum præsidio suis adiunctum, receptui cecinit, ne regiæ opes, quarum fama maior quam res erat, diriperentur.

31

Suppresso impetu militum, ut iis qui in Achradina erant transfugis spatium locusque fugæ datus est, Syracusani tandem liberi metu portis Achradinæ apertis oratores Marcellum mittunt, nihil petentes aliud quam incolumitatem sibi liberisque suis. Marcellus consilio aduocato et adhibitis etiam Syracusanis qui per seditiones pulsi ab domo intra præsidia Romana fuerant, respondit non plura per annos quinquaginta benefacta Hieronis quam paucis his annis maleficia eorum qui Syracusas tenuerint erga populum Romanum esse; sed pleraque eorum quo debuerint reccidisse fœderumque ruptorum ipsos ab se grauiores multo quam populus Romanus uoluerit pœnas exegisse. se quidem tertium annum circumsedere Syracusas, non ut populus Romanus seruam ciuitatem haberet sed ne transfugarum duces captam et oppressam tenerent. quid potuerint Syracusani facere, exemplo uel eos esse Syracusanorum qui intra præsidia Romana fuerint uel Hispanum ducem Mœricum qui præsidium tradiderit uel ipsorum Syracusanorum postremo serum quidem, sed forte consilium. sibi omnium laborum periculorumque circa mœnia Syracusana terra marique tam diu exhaustorum nequaquam tantum fructum esse quod capere sibi contigerit, quantum si seruare Syracusas potuisset. inde quæstor cum præsidio Nassum accipiendam pecuniam regiam custodiendamque missus. urbs diripienda militi data est custodibus diuisis per domos eorum qui intra præsidia Romana fuerant. cum multa iræ, multa auaritiæ fœda exempla ederentur, Archimeden memoriæ proditum est in tanto tumultu, quantum captæ urbis in uiis discursus diripientium militum ciere poterat, intentum formis quas in puluere descripserat ab ignaro milite quis esset interfectum; ægre id Marcellum tulisse sepulturæque curam habitam, et propinquis etiam inquisitis honori præsidioque nomen ac memoriam eius fuisse. hoc maxime modo Syracusæ captæ; in quibus praedæ tantum fuit, quantum uix capta Carthagine tum fuisset cum qua uiribus æquis certabatur.

Paucis ante diebus quam Syracusæ caperentur T. Otacilius cum quinqueremibus octoginta Uticam ab Lilybæo transmisit, et cum ante lucem portum intrasset, onerarias frumento onustas cepit, egressusque in terram depopulatus est aliquantum agri circa Uticam prædamque omnis generis retro naues egit. Lilybæum tertio die quam inde profectus erat, cum centum triginta onerariis nauibus frumento prædaque onustis rediit idque frumentum extemplo Syracusas misit, quod ni tam in tempore subuenisset, uictoribus uictisque pariter perniciosa fames instabat.

32

Eadem æstate in Hispania, cum biennio ferme nihil admodum memorabile factum esset consiliisque magis quam armis bellum gereretur, Romani imperatores egressi hibernis copias coniunxerunt. ibi consilium aduocatum omniumque in unum congruerunt sententiæ, quando id locorum id modo actum esset ut Hasdrubalem tendentem in Italiam retinerent, tempus esse id iam agi ut bellum in Hispania finiretur; et satis id uirium credebant accessisse uiginti milia Celtiberorum ea hieme arma excita. tres exercitus erant. Hasdrubal Gisgonis filius et Mago coniunctis castris quinque ferme dierum iter ab Romanis aberant. propior erat Hamilcaris filius Hasdrubal, uetus in Hispania imperator; urbem nomine Amtorgim exercitum habebat. eum uolebant prius opprimi duces Romani; et spes erat satis superque id uirium esse; illa restabat cura, ne fuso eo perculsi alter Hasdrubal et Mago in auios saltus montesque recipientes sese bellum extraherent. optimum igitur rati diuisis bifariam copiis totius simul Hispaniæ amplecti bellum, ita inter se diuiserunt ut P. Cornelius duas partes exercitus Romanorum sociorumque aduersus Magonem duceret atque Hasdrubalem, Cn. Cornelius cum tertia parte ueteris exercitus Celtiberis adiunctis cum Hasdrubale Barcino bellum gereret. una profecti ambo duces exercitusque Celtiberis prægredientibus urbem Amtorgim in conspectu hostium dirimente amni ponunt castra. ibi Cn. Scipio cum quibus ante dictum est copiis substitit, P. Scipio profectus destinatam belli partem.

33

Hasdrubal postquam animaduertit exiguum Romanum exercitum in castris et spem omnem in Celtiberorum auxiliis esse, peritus omnis barbaricæ et præcipue omnium earum gentium in quibus per tot annos militabat perfidiæ, facili lingua, cum utraque castra plena Hispanorum essent, per occulta conloquia paciscitur magna mercede cum Celtiberorum principibus ut copias inde abducant. nec atrox uisum facinusnon enim ut in Romanos uerterent arma agebatur—, et merces quanta uel pro bello satis esset dabatur ne bellum gererent, et cum quies ipsa, tum reditus domum fructusque uidendi suos suaque grata uolgo erant. itaque non ducibus facilius quam multitudini persuasum est. simul ne metus quidem ab Romanis erat, quippe tam paucis, si ui retinerent. id quidem cauendum semper Romanis ducibus erit exemplaque hæc uere pro documentis habenda, ne ita externis credant auxiliis ut non plus sui roboris suarumque proprie uirium in castris habeant. signis repente sublatis Celtiberi abeunt, nihil aliud quærentibus causam obtestantibusque ut manerent Romanis respondentes quam domestico se auocari bello. Scipio, postquam socii nec precibus nec ui retineri poterant, nec se aut parem sine illis hosti esse aut fratri rursus coniungi uidit posse, nec ullum aliud salutare consilium in promptu esse, retro quantum posset cedere statuit, in id omni cura intentus necubi hosti æquo se committeret loco, qui transgressus flumen prope uestigiis abeuntium insistebat.

34

Per eosdem dies P. Scipionem par terror, periculum maius ab nouo hoste urgebat. Masinissa erat iuuenis, eo tempore socius Carthaginiensium, quem deinde clarum potentemque Romana fecit amicitia. is tum cum equitatu Numidarum et aduenienti P. Scipioni occurrit et deinde adsidue dies noctesque infestus aderat, ut non uagos tantum procul a castris lignatum pabulatumque progressos exciperet sed ipsis obequitaret castris inuectusque in medias sæpe stationes omnia ingenti tumultu turbaret. noctibus quoque sæpe incursu repentino in portis ualloque trepidatum est nec aut locus aut tempus ullum uacuum a metu ac sollicitudine erat Romanis, compulsique intra uallum adempto rerum omnium usu. cum prope iusta obsidio esset futuramque artiorem eam appareret, si se Indibilis, quem cum septem milibus et quingentis Suessetanorum aduentare fama erat, Pœnis coniunxisset, dux cautus et prouidens Scipio uictus necessitatibus temerarium capit consilium, ut nocte Indibili obuiam iret et quocumque occurrisset loco prœlium consereret. relicto igitur modico præsidio in castris præpositoque Ti. Fonteio legato media nocte profectus cum obuiis hostibus manus conseruit. agmina magis quam acies pugnabant; superior tamen, ut in tumultuaria pugna, Romanus erat. ceterum et equites Numidæ repente, quos fefellisse se dux ratus erat, ab lateribus circumfusi magnum terrorem intulere, et contracto aduersus Numidas certamine nouo tertius insuper aduenit hostis, duces Pœni adsecuti ab tergo iam pugnantes; ancepsque prœlium Romanos circumsteterat incertos in quem potissimum hostem quamue in partem conferti eruptionem facerent. pugnanti hortantique imperatori et offerenti se ubi plurimus labor erat latus dextrum lancea traicitur; cuneusque is hostium, qui in confertos circa ducem impetum fecerat, ut exanimem labentem ex equo Scipionem uidit, alacres gaudio cum clamore per totam aciem nuntiantes discurrunt imperatorem Romanum cecidisse. ea peruagata passim uox, ut et hostes haud dubie pro uictoribus et Romani pro uictis essent, fecit. fuga confestim ex acie duce amisso fieri cœpta est; ceterum ut erumpendum inter Numidas leuiumque armorum alia auxilia haud difficilis erat, ita effugere tantum equitum æquantiumque equos uelocitate peditum uix poterant cæsique prope plures in fuga quam in pugna sunt; nec superfuisset quisquam ni præcipiti iam uesperum die nox interuenisset.

35

Haud segniter inde duces Pœni fortuna usi confestim e prœlio, uix necessaria quiete data militibus Hasdrubalem Hamilcaris citatum agmen rapiunt non dubia spe, si se coniunxissent, debellari posse. quo ubi est uentum, inter exercitus ducesque uictoria recenti lætos gratulatio ingens facta, imperatore tanto cum omni exercitu deleto et alteram pro haud dubia parem uictoriam exspectantes. Romanos nondum quidem fama tantæ cladis peruenerat, sed mæstum quoddam silentium erat et tacita diuinatio, qualis iam præsagientibus animis imminentis mali esse solet. imperator ipse, præterquam quod ab sociis se desertum, hostium tantum auctas copias sentiebat, coniectura etiam et ratione suspicionem acceptæ cladis quam ullam bonam spem pronior erat: quonam modo enim Hasdrubalem ac Magonem, nisi defunctos suo bello, sine certamine adducere exercitus potuisse? quomodo autem non obstitisse aut ab tergo secutum fratrem, ut, si prohibere quo minus in unum coirent et duces et exercitus hostium non posset, ipse certe cum fratre coniungeret copias? his anxius curis id modo esse salutare in præsens credebat, cedere inde quantum posset; exinde una nocte ignaris hostibus et ob id quietis aliquantum emensus est iter. luce ut senserunt profectos, hostes præmissis Numidis quam poterant maxime citato agmine sequi cœperunt. ante noctem adsecuti Numidæ, nunc ab tergo, nunc in latera incursantes, consistere cœgerunt ac tutari agmen; quantum possent tamen tuto ut simul pugnarent procederentque, Scipio hortabatur, priusquam pedestres copiæ adsequerentur.

36

Ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum aliquamdiu haud multum procederetur et nox iam instaret, reuocat e prœlio suos Scipio et collectos in tumulum quendam non quidem satis tutum, præsertim agmini perculso, editiorem tamen quam cetera circa erant, subducit. ibi primo impedimentis et equitatu in medium receptis circumdati pedites haud difficulter impetus incursantium Numidarum arcebant; dein, postquam toto agmine tres imperatores cum tribus iustis exercitibus aderant apparebatque, parum armis tuendum locum sine munimento ualituros esse, circumspectare atque agitare dux cœpit si quo modo posset uallum circumicere. sed erat adeo nudus tumulus et asperi soli, ut nec uirgulta uallo cædendo nec terra cæspiti faciendo aut ducendæ fossæ aliiue ulli operi apta inueniri posset; nec natura quicquam satis arduum aut abscisum erat, quod hosti aditum adscensumue difficilem præberet; omnia fastigio leni subuexa. ut tamen aliquam imaginem ualli obicerent, clitellas inligatas oneribus uelut struentes altitudinem solitam circumdabant, cumulo sarcinarum omnis generis obiecto, ubi moliendum clitellæ defuerant.

Punici exercitus postquam aduenere, in tumulum quidem perfacile agmen erexere; munitionis facies noua primo eos uelut miraculo quodam tenuit, cum duces undique uociferarentur quid starent et non ludibrium illud, uix feminis puerisue morandis satis ualidum, distraherent diriperentque? captum hostem teneri, latentem post sarcinas. hæc contemptim duces increpabant; ceterum neque transilire nec moliri onera obiecta nec cædere stipatas clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat. at trudibus cum amoliti obiecta onera armatis dedissent uiam pluribusque idem partibus fieret, capta iam undique castra erant. pauci a multis perculsique a uictoribus passim cædebantur; magna pars tamen militum, cum in propinquas refugisset siluas, in castra P. Scipionis, quibus Ti. Fonteius legatus præerat, perfugerunt. Cn. Scipionem alii in tumulo primo impetu hostium cæsum tradunt, alii cum paucis in propinquam castris turrim perfugisse; hanc igni circumdatam atque ita exustis foribus, quas nulla moliri potuerant ui, captam omnesque intus cum ipso imperatore occisos. anno octauo postquam in Hispaniam uenerat, Cn. Scipio undetricesimo die post fratris mortem est interfectus. luctus ex morte eorum non Romæ maior quam per totam Hispaniam fuit; quin apud ciues partem doloris et exercitus amissi et alienata prouincia et publica trahebat clades; Hispaniæ ipsos lugebant desiderabantque duces, Gnæum magis, quod diutius præfuerat iis priorque et fauorem occupauerat et specimen iustitiæ temperantiæque Romanæ primus dederat.

37

Cum deleti exercitus amissæque Hispaniæ uiderentur, uir unus res perditas restituit. erat in exercitu L. Marcius Septimi filius, eques Romanus, impiger iuuenis animique et ingenii aliquanto quam pro fortuna in qua erat natus maioris. summam indolem accesserat Cn. Scipionis disciplina, sub qua per tot annos omnes militiæ artes edoctus fuerat. is et ex fuga collectis militibus et quibusdam de præsidiis deductis haud contemnendum exercitum fecerat iunxeratque cum Ti. Fonteio, P. Scipionis legato. sed tantum præstitit eques Romanus auctoritate inter milites atque honore, ut castris citra Hiberum communitis cum ducem exercitus comitiis militaribus creari placuisset, subeuntes alii aliis in custodiam ualli stationesque, donec per omnes suffragium iret, L. Marcium cuncti summam imperii detulerint. omne inde tempusexiguum id fuitmuniendis castris conuehendisque commeatibus consumpsit, et omnia imperia milites cum impigre, tum haudquaquam abiecto animo exsequebantur. ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis uenientem reliquias belli delendas transisse Hiberum et adpropinquare adlatum est signumque pugnæ propositum ab nouo duce milites uiderunt, recordati quos paulo ante imperatores habuissent quibusque et ducibus et copiis freti prodire in pugnam soliti essent, flere omnes repente et offensare capita et alii manus cælum tendere deos incusantes, alii strati humi suum quisque nominatim ducem implorare. neque sedari lamentatio poterat excitantibus centurionibus manipulares et ipso mulcente et increpante Marcio, quod in muliebres et inutiles se proiecissent fletus potius quam tutandos semet ipsos et rem publicam secum acuerent animos et ne inultos imperatores suos iacere sinerent; cum subito clamor tubarumque sonusiam enim prope uallum hostes erantexauditur. inde uerso repente in iram luctu discurrunt arma ac uelut accensi rabie discurrunt portas et in hostem neglegenter atque incomposite uenientem incurrunt. extemplo improuisa res pauorem incutit Pœnis mirabundique unde tot hostes subito exorti prope deleto exercitu forent, unde tanta audacia, tanta fiducia sui uictis ac fugatis, quis imperator duobus Scipionibus cæsis exstitisset, quis castris præesset, quis signum dedisset pugnæ hæc tot tam necopinata primo omnium incerti stupentesque referunt pedem, dein ualida impressione pulsi terga uertunt. et aut fugientium cædes fœda fuisset aut temerarius periculosusque sequentium impetus, ni Marcius propere receptui dedisset signum obsistensque prima signa et quosdam ipse retinens concitatam repressisset aciem. inde in castra auidos adhuc cædisque et sanguinis reduxit. Carthaginienses trepide primo ab hostium uallo acti, postquam neminem insequi uiderunt, metu substitisse rati, contemptim rursus et sedato gradu in castra abeunt. par neglegentia in castris custodiendis fuit; nam etsi propinquus hostis erat, tamen reliquias eum esse duorum exercituum ante paucos dies deletorum succurrebat. ob hoc cum omnia neglecta apud hostes essent, exploratis iis Marcius consilium prima specie temerarium magis quam audax animum adiecit ut ultro castra hostium oppugnaret, facilius esse ratus unius Hasdrubalis expugnari castra quam, si se rursus tres exercitus ac tres duces iunxissent, sua defendi; simul aut, si successisset cœptis, erecturum se adflictas res aut, si pulsus esset, tamen ultro inferendo arma contemptum sui dempturum.

38

Ne tamen subita res et nocturnus terror et iam non suæ fortunæ consilium perturbaret, adloquendos adhortandosque sibi milites ratus, contione aduocata ita disseruit: ‘uel mea erga imperatores nostros uiuos mortuosque pietas uel præsens omnium nostrum, milites, fortuna fidem cuiuis facere potest mihi hoc imperium, ut amplum iudicio uestro, ita re ipsa graue ac sollicitum esse. quo enim tempore, nisi metus mærorem obstupefaceret, uix ita compos mei essem ut aliqua solacia inuenire ægro animo possem, cogor uestram omnium uicem, quod difficillimum in luctu est, unus consulere. et ne tum quidem, ubi quonam modo has reliquias duorum exercituum patriæ conseruare possim cogitandum est, auertere animum ab adsiduo mærore licet. præsto est enim acerba memoria et Scipiones me ambo dies noctesque curis insomniisque agitant et excitant sæpe somno, neu se neu inuictos per octo annos in his terris milites suos, commilitones uestros, neu rem publicam patiar inultam, et suam disciplinam suaque instituta sequi iubent et, ut imperiis uiuorum nemo obœdientior me uno fuerit, ita post mortem suam, quod quaque in re facturos illos fuisse maxime censeam, id optimum ducere. uos quoque uelim, milites, non lamentis lacrimisque tamquam exstinctos prosequiuiuunt uigentque fama rerum gestarumsed, quotienscumque occurret memoria illorum, uelut si adhortantes signumque dantes uideatis eos, ita prœlia inire. nec alia profecto species hesterno die oblata oculis animisque uestris memorabile illud edidit prœlium, quo documentum dedistis hostibus non cum Scipionibus exstinctum esse nomen Romanum et, cuius populi uis atque uirtus non obruta sit Cannensi clade, ex omni profecto sæuitia fortunæ emersurum esse.

Nunc, quia tantum ausi estis sponte uestra, experiri libet quantum audeatis duce uestro auctore. non enim hesterno die, cum signum receptui dedi sequentibus effuse uobis turbatum hostem, frangere audaciam uestram sed differre in maiorem gloriam atque opportunitatem uolui, ut postmodo præparati incautos, armati inermes atque etiam sopitos per occasionem adgredi possetis. nec huius occasionis spem, milites, forte temere sed ex re ipsa conceptam habeo. a uobis quoque profecto si quis quærat quonam modo pauci a multis, uicti a uictoribus castra tutati sitis? nihil aliud respondeatis quam id ipsum timentes uos omnia et operibus firmata habuisse et ipsos paratos instructosque fuisse. et ita se res habet: id quod ne timeatur fortuna facit minime tuti sunt homines, quia quod neglexeris incautum atque apertum habeas. nihil omnium nunc minus metuunt hostes quam ne, obsessi modo ipsi atque oppugnati, castra sua ultro oppugnemus. audeamus quod credi non potest ausuros nos; eo ipso quod difficillimum uidetur facilius erit. tertia uigilia noctis silenti agmine ducam uos. exploratum habeo non uigiliarum ordinem, non stationes iustas esse. clamor in portis auditus et primus impetus castra ceperit. tum inter torpidos somno pauentesque necopinatum tumultum et inermes in cubilibus suis oppressos illa cædes edatur a qua uos hesterno die reuocatos ægre ferebatis. scio audax uideri consilium; sed in rebus asperis et tenui spe fortissima quæque consilia tutissima sunt, quia, si in occasionis momento cuius præteruolat opportunitas cunctatus paulum fueris, nequiquam mox omissam quæras. unus exercitus in propinquo est, duo haud procul absunt. nunc adgredientibus spes aliqua est,et iam temptastis uestras atque illorum uires: si diem proferimus et hesternæ eruptionis fama contemni desierimus, periculum est ne omnes duces, omnes copiæ conueniant. tres deinde duces, tres exercitus sustinebimus hostium quos Cn. Scipio incolumi exercitu non sustinuit? ut diuidendo copias periere duces nostri, ita separatim ac diuisi opprimi possunt hostes. alia belli gerendi uia nulla est. proinde nihil præter noctis proximæ opportunitatem exspectemus. ite, deis bene iuuantibus, corpora curate, ut integri uigentesque eodem animo in castra hostium inrumpatis quo uestra tutati estis.læti et audiere ab nouo duce nouum consilium et quo audacius erat magis placebat. reliquum diei expediendis armis et curatione corporum consumptum et maior pars noctis quieti data est. quarta uigilia mouere.

39

Erant ultra proxima castra sex milium interuallo distantes aliæ copiæ Pœnorum. uallis caua intererat, condensa arboribus; in huius siluæ medio ferme spatio cohors Romana arte Punica abditur et equites. ita medio itinere intercepto ceteræ copiæ silenti agmine proximos hostes ductæ et, cum statio nulla pro portis neque in uallo custodiæ essent, uelut in sua castra nullo usquam obsistente penetrauere. inde signa canunt et tollitur clamor. pars semisomnos hostes cædunt, pars ignes casis stramento arido tectis iniciunt, pars portas occupant ut fugam intercludant. hostes simul ignis, clamor, cædes, uelut alienatos sensibus, nec audire nec prouidere quicquam sinunt. incidunt inermes inter cateruas armatorum. alii ruunt portas, alii obsæptis itineribus super uallum saliunt et ut quisque euaserat protinus castra altera fugiunt, ubi ab cohorte et equitibus ex occulto procurrentibus circumuenti cæsique unum omnes sunt; quamquam, etiamsi quis ex ea cæde effugisset, adeo raptim a captis propioribus castris in altera transcursum castra ab Romanis est, ut præuenire nuntius cladis non posset. ibi uero, quo longius ab hoste aberant et quia sub lucem pabulatum lignatumque et prædatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta inuenere, arma tantum in stationibus posita, milites inermes aut humi sedentes accubantesque aut obambulantes ante uallum portasque. cum his tam securis solutisque Romani calentes adhuc ab recenti pugna ferocesque uictoria prœlium ineunt. itaque nequaquam resisti in portis potuit; intra portas concursu ex totis castris primum clamorem et tumultum facto atrox prœlium oritur; diuque tenuisset, ni cruenta scuta Romanorum uisa indicium alterius cladis Pœnis atque inde pauorem iniecissent. hic terror in fugam auertit omnes effusique qua iter est, nisi quos cædes oppressit, exuuntur castris. ita nocte ac die bina castra hostium oppugnata ductu L. Marcii. triginta septem milia hostium cæsa auctor est Claudius, qui annales Acilianos ex Græco in Latinum sermonem uertit; captos mille octingentos triginta, prædam ingentem partam; in ea fuisse clipeum argenteum pondo centum triginta septem cum imagine Barcini Hasdrubalis. Ualerius Antias una castra Magonis capta tradit, septem milia cæsa hostium; altero prœlio eruptione pugnatum cum Hasdrubale, decem milia occisa, quattuor milia trecentos triginta captos. Piso quinque milia hominum, cum Mago cedentes nostros effuse sequeretur, cæsa ex insidiis scribit. apud omnes magnum nomen Marcii ducis est; et ueræ gloriæ eius etiam miracula addunt flammam ei contionanti fusam e capite sine ipsius sensu cum magno pauore circumstantium militum; monumentumque uictoriæ eius de Pœnis usque incensum Capitolium fuisse in templo clipeum, Marcium appellatum, cum imagine Hasdrubalis.quietæ deinde aliquamdiu in Hispania res fuere, utrisque post tantas in uicem acceptas inlatasque clades cunctantibus periculum summæ rerum facere.

40

Dum hæc in Hispania geruntur, Marcellus captis Syracusis, cum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate composuisset ut non modo suam gloriam sed etiam maiestatem populi Romani augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque quibus abundabant Syracusæ, Romam deuexit, hostium quidem illa spolia et parta belli iure; ceterum inde primum initium mirandi Græcarum artium opera licentiæque hinc sacra profanaque omnia uolgo spoliandi factum est, quæ postremo in Romanos deos, templum id ipsum primum quod a Marcello eximie ornatum est, uertit. uisebantur enim ab externis portam Capenam dedicata a M. Marcello templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet.

Legationes omnium ferme ciuitatium Siciliæ eum conueniebant. dispar ut causa earum, ita condicio erat. qui ante captas Syracusas aut non desciuerant aut redierant in amicitiam ut socii fideles accepti cultique; quos metus post captas Syracusas dediderat ut uicti a uictore leges acceperunt. erant tamen haud paruæ reliquiæ belli circa Agrigentum Romanis, Epicydes et Hanno, duces reliqui prioris belli, et tertius nouus ab Hannibale in locum Hippocratis missus, Libyphœnicum generis HippacritanusMuttinen populares uocabant—, uir impiger et sub Hannibale magistro omnes belli artes edoctus. huic ab Epicyde et Hannone Numidæ dati auxiliares, cum quibus ita peruagatus est hostium agros, ita socios retinendos in fide animos eorum ferendo in tempore cuique auxilium adiit, ut breui tempore totam Siciliam impleret nominis sui nec spes alia maior apud fauentes rebus Carthaginiensium esset. itaque inclusi id tempus mœnibus Agrigenti dux Pœnus Syracusanusque, non consilio Muttinis quam fiducia magis ausi egredi extra muros Himeram amnem posuerunt castra. quod ubi perlatum Marcellum est, extemplo copias mouit et ab hoste quattuor ferme milium interuallo consedit, quid agerent pararentue exspectaturus. sed nullum neque locum neque tempus cunctationi consilioue dedit Muttines, transgressus amnem ac stationibus hostium cum ingenti terrore ac tumultu inuectus. postero die prope iusto prœlio compulit hostes intra munimenta. inde reuocatus seditione Numidarum in castris facta, cum trecenti ferme eorum Heracleam Minoam concessissent, mitigandos reuocandosque eos profectus magno opere monuisse duces dicitur ne absente se cum hoste manus consererent. id ambo ægre passi duces, magis Hanno, iam ante anxius gloria eius: Muttinem sibi modum facere, degenerem Afrum imperatori Carthaginiensi misso ab senatu populoque? is perpulit cunctantem Epicyden ut transgressi flumen in aciem exirent: nam si Muttinem opperirentur et secunda pugnæ fortuna euenisset, haud dubie Muttinis gloriam fore.

41

Enimuero indignum ratus Marcellus se, qui Hannibalem subnixum uictoria Cannensi ab Nola reppulisset, his terra marique uictis ab se hostibus cedere, arma propere capere milites et efferri signa iubet. instruenti exercitum decem effusis equis aduolant ex hostium acie Numidæ nuntiantes populares suos, primum ea seditione motos qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam, dein quod præfectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriæ eius sub ipsam certaminis diem ablegatum uideant, quieturos in pugna. gens fallax promissi fidem præstitit. itaque et Romanis creuit animus nuntio celeri per ordines misso destitutum ab equite hostem esse quem maxime timuerant, et territi hostes, præterquam quod maxima parte uirium suarum non iuuabantur, timore etiam incusso ne ab suomet ipsi equite oppugnarentur. itaque haud magni certaminis fuit; primus clamor atque impetus rem decreuit. Numidæ cum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantes suos uiderunt, fugæ tantum parumper comites facti, postquam omnes Agrigentum trepido agmine petentes uiderunt, ipsi metu obsidionis passim in ciuitates proximas dilapsi. multa milia hominum cæsa; capta sex milia et octo elephanti. hæc ultima in Sicilia Marcelli pugna fuit; uictor inde Syracusas rediit.

Iam ferme in exitu annus erat; itaque senatus Romæ decreuit ut P. Cornelius prætor litteras Capuam consules mitteret, dum Hannibal procul abesset nec ulla magni discriminis res Capuam gereretur, alter eorum, si ita uideretur, magistratus subrogandos Romam ueniret. litteris acceptis inter se consules compararunt ut Claudius comitia perficeret, Fuluius Capuam maneret. consules Claudius creauit Cn. Fuluium Centumalum et P. Sulpicium Serui filium Galbam, qui nullum antea curulem magistratum gessisset. prætores deinde creati L. Cornelius Lentulus M. Cornelius Cethegus C. Sulpicius C. Calpurnius Piso. Pisoni iurisdictio urbana, Sulpicio Sicilia, Cethego Apulia Lentulo Sardinia euenit. consulibus prorogatum in annum imperium est.