L. Genucio Ser. Cornelio consulibus ab externis ferme bellis otium fuit. Soram atque Albam coloniæ deductæ. Albam in Æquos sex milia colonorum scripta: Sora agri Volsci fuerat sed possederant Samnites; eo quattuor milia hominum missa. Eodem anno Arpinatibus Trebulanisque civitas data. Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos compertum, capitaque coniurationis eius quæstione ab consulibus ex senatus consulto habita virgis cæsi ac securi percussi. Tamen ne prorsus imbellem agerent annum, parva expeditio in Umbria facta est, quod nuntiabatur ex spelunca quadam excursiones armatorum in agros fieri. In eam speluncam penetratum cum signis est et ex ea, loco obscuro, multa volnera accepta maximeque lapidum ictu, donec altero specus eius ore—nam pervius erat—invento utræque fauces congestis lignis accensæ. Ita intus fumo acvapore ad duo milia armatorum, ruentia novissime in ipsas flammas, dum evadere tendunt, absumpta.
M. Livio Dentre M. Æmilio consulibus redintegratum Æquicum bellum. Coloniam ægre patientes velut arcem suis finibus impositam, summa vi expugnare adorti ab ipsis colonis pelluntur. Ceterum tantum Romæ terrorem fecere, quia vix credibile erat tam adfectis rebus solos per se Æquos ad bellum coortos, ut tumultus eius causa dictator diceretur C. Iunius Bubulcus. Cum M. Titinio magistro equitum profectus primo congressu Æquos subegit ac die octavo triumphans in urbem cum redisset ædem Salutis, quam consul voverat censor locaverat, dictator dedicavit.
Eodem anno classis Græcorum Cleonymo duce Lacedæmonio ad Italiæ litora adpulsa Thurias urbem in Sallentinis cepit. Adversus hunc hostem consul Æmilius missus prœlio uno fugatum compulit in Thuriæ redditæ veteri cultori Sallentinoque agro pax parta.—Iunium Bubulcum dictatorem missum in Sallentinos in quibusdam annalibus invenio et Cleonymum, priusquam confligendum esset cum Romanis, Italia excessisse—.
Circumvectus inde Brundisii promunturium medioque sinu Hadriatico ventis latus, cum læva importuosa Italiæ litora, dextra Illyrii Liburnique et Histri, gentes feræ et magna ex parte latrociniis maritimis infames, terrerent, penitus ad litora Venetorum pervenit. Expositis paucis qui loca explorarent, cum audisset tenue prætentum litus esse, quod transgressis stagna ab tergo sint inrigua æstibus maritimis, agros haud procul [proximos] campestres cerni, ulteriora colles videri; esse ostium fluminis præalti quo circumagi in stationem tutam possint [vidisse],— Meduacus amnis erat—, eo invectam classem subire flumine adverso iussit. Gravissimas non pertulit alueus fluminis; in leviora transgressa multitudo armatorum ad frequentes agros tribus maritimis Patavinorum vicis colentibus eam oram pervenit. Ibi egressi præsidio levi relicto vicos expugnant, inflammant tecta, hominum pecudumque prædas agunt, et dulcedine prædandi longius usque a procedunt.
Hæc ubi Patavium sunt nuntiata—semper autem eos in armis accolæ Galli habebant—in duas partes iuventutem dividunt. Altera in regionem qua effusa populatio nuntiabatur, altera, ne cui prædonum obvia fieret, altero itinere ad stationem —milia autem quattuordecim ab oppido aberat—ducta. In ignaris custodibus interemptis impetus factus territique nautæ coguntur in alteram ripam amnis traicere. Et in terra prosperum æque in palatos prædatores prœlium fuerat refugientibusque ad stationem Græcis Veneti obsistunt; ita in medio circumventi hostes cæsique: pars capti classem indicant regemque Cleonymum tria milia abesse. Inde captivis proximo vico in custodiam datis pars fluviatiles ad superanda vada stagnorum apte planis alveis fabricatas, pars captiva armatis complent profectique ad classem immobiles et loca ignota plus quam hostem timentes circumvadunt; fugientesque in altum acrius quam repugnantes usque ad ostium amnis persecuti captis quibusdam incensisque hostium, quas trepidatio in vada intulerat, victores revertuntur. Cleonymus vix quinta parte incolumi, nulla regione maris Hadriatici prospere adita discessit. Rostra spoliaque Laconum, in æde Iunonis veteri fixa, multi supersunt qui viderunt Patavi. Monumentum pugnæ eo die quo pugnatum est quotannis sollemni certamine in oppidi medio exercetur.
Eodem anno Romæ cum Vestinis petentibus amicitiam ictum est fœdus. Multiplex deinde exortus terror. Etruriam rebellare ab Arretinorum seditionibus motu orto nuntiabatur, ubi Cilnium genus præpotens divitiarum invidia pelli armis cœptum; simul Marsos agrum vi tueri, in quem colonia est Carseoli deducta [erat] quattuor milibus hominum scriptis. Itaque propter eos tumultus dictus M. Valerius Maximus dictator magistrum equitum sibi legit M. Æmilium Paulum.—id magis credo quam Q. Fabium ea ætate atque eis honoribus Valerio subiectum; ceterum ex Maximi cognomine ortum errorem haud abnuerim.—profectus dictator cum exercitu prœlio uno Marsos fundit. Compulsis deinde in urbes munitas, Milioniam, Plestinam, Fresiliam intra dies paucos cepit et parte agri multatis Marsis fœdus restituit. Tum in Etruscos versum bellum; et, cum dictator auspiciorum repetendorum causa profectus Romam esset, magister equitum pabulatum egressus ex insidiis circumvenitur signisque aliquot amissis fœda militum cæde ac fuga in castra est compulsus.—Qui terror non eo tantum a Fabio abhorret quod, si qua alia arte cognomen suum æquavit, tum maxime bellicis laudibus, sed etiam quod memor Papirianæ saeuitiæ nunquam ut dictatoris iniussu dimicaret adduci potuisset.
Nuntiata ea clades Romam maiorem quam res erat terrorem excivit; nam ut exercitu deleto ita iustitium indictum, custodiæ in portis, vigiliæ vicatim exactæ, arma, tela in muros congesta. Omnibus iunioribus sacramento adactis dictator ad exercitum missus omnia spe tranquilliora et composita magistri equitum cura, castra in tutiorem locum redacta, cohortes quæ signa amiserant extra vallum sine tentoriis destitutas invenit, exercitum avidum pugnæ, quo maturius ignominia aboleretur. Itaque confestim castra inde in agrum Rusellanum promovit. Eo et hostes secuti, quamquam ex bene gesta re summam et in aperto certamine virium spem habebant, tamen insidiis quoque, quas feliciter experti erant, hostem temptant. Tecta semiruta vici per vastationem agrorum deusti haud procul castris Romanorum aberant. Ibi abditis armatis pecus in conspectu præsidii Romani, cui præerat Cn. Fulvius legatus, propulsum. Ad quam inlecebram cum moveretur nemo ab Romana statione, pastorum unus progressus sub ipsas munitiones inclamat alios, cunctanter ab ruinis vici pecus propellentes, quid cessarent cum per media castra Romana tuto agere possent. Hæc cum legato Cærites quidam interpretarentur et per omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen iniussu movere auderent, iubet peritos linguæ attendere animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset. Cum referrent sonum linguæ et corporum habitum et nitorem cultiora quam pastoralia esse, “ite igitur, dicite” inquit, “detegant nequiquam conditas insidias: omnia scire Romanum nec magis iam dolo capi quam armis vinci posse.” Hæc ubi audita sunt et ad eos qui consederant in insidiis perlata, consurrectum repente ex latebris est et in patentem ad conspectum undique campum prolata signa. Visa legato maior acies quam quæ ab suo præsidio sustineri posset; itaque propere ad dictatorem auxilia accitum mittit; interea ipse impetus hostium sustinet.
Nuntio allato dictator signa ferri ac sequi iubet armatos; sed celeriora prope omnia imperio erant; rapta extemplo signa armaque, et vix ab impetu et cursu tenebantur. Cum ira ab accepta nuper clade stimulabat, tum concitatior accidens clamor ab increscente certamine. urgent itaque alii alios hortanturque signiferos ut ocius eant. Quo magis festinantes videt dictator, eo impensius retentat agmen ac sensim incedere iubet. Etrusci contra, principio exciti pugnæ, omnibus copiis aderant; et super alios alii nuntiant dictatori omnes legiones Etruscorum capessisse pugnam nec iam ab suis resisti posse, et ipse cernit ex superiore loco in quanto discrimine præsidium esset. Ceterum satis fretus esse etiam nunc tolerando certamini legatum nec se procul abesse periculi vindicem, quam maxime volt fatigari hostem ut integris adoriatur viribus fessos. Quamquam lente procedunt, iam tamen ad impetum capiundum, equiti utique, modicum erat spatium. Prima incedebant signa legionum, ne quid occultum aut repentinum hostis timeret; sed reliquerat intervalla inter ordines peditum, qua satis laxo spatio equi permitti possent. Pariter sustulit clamorem acies et emissus eques libero cursu in hostem invehitur incompositisque adversus equestrem procellam subitum pavorem offundit. Itaque, ut prope serum auxilium iam pæne circumventis, ita universa requies data est. Integri accepere pugnam nec ea ipsa longa aut anceps fuit. Fusi hostes castra repetunt inferentibusque iam signa Romanis cedunt et in ultimam castrorum partem conglobantur. Hærent fugientes in angustiis portarum; pars magna aggerem vallumque conscendit, si aut ex superiore loco tueri se aut superare aliqua et evadere posset. Forte quodam loco male densatus agger pondere superstantium in fossam procubuit atque ea, cum deos pandere viam fugæ conclamassent, plures inermes quam armati evadunt.
Hoc prœlio fractæ iterum Etruscorum vires, et pacto annuo stipendio et duum mensum frumento permissum ab dictatore ut de pace legatos mitterent Romam. Pax negata, indutiæ biennii datæ. Dictator triumphans in urbem rediit.—habeo auctores sine ullo memorabili prœlio pacatam ab dictatore Etruriam esse seditionibus tantum Arretinorum compositis et Cilnio genere cum plebe in gratiam reducto.—consul ex dictatura factus M. Valerius. Non petentem atque adeo etiam absentem creatum tradidere quidam et per interregem ea comitia facta; id unum non ambigitur consulatum cum Apuleio Pansa gessisse.
M. Valerio et Q. Apuleio consulibus satis pacatæ foris res fuere: Etruscum adversæ belli res et indutiæ quietum tenebant; Samnitem multorum annorum cladibus domitum hauddum fœderis novi pænitebat; Romæ quoque plebem quietam exonerata[m deducta] in colonias multitudo præstabat. Tamen ne undique tranquillæ res essent, certamen iniectum inter primores civitatis, patricios plebeiosque, ab tribunis plebis Q. et Cn. Ogulniis, qui undique criminandorum patrum apud plebem occasionibus quæsitis, postquam alia frustra temptata erant, eam actionem susceperunt qua non infimam plebem accenderent sed ipsa capita plebis, consulares triumphalesque plebeios, quorum honoribus nihil præter sacerdotia, quæ nondum promiscua erant, deesset. Rogationem ergo promulgarunt ut, cum quattuor augures, quattuor pontifices ea tempestate essent placeretque augeri sacerdotum numerum, quattuor pontifices, quinque augures, de plebe omnes, adlegerentur.—quemadmodum ad quattuor augurum numerum nisi morte duorum id redigi collegium potuerit, non invenio, cum inter augures constet imparem numerum debere esse, ut tres antiquæ tribus, Ramnes, Titienses, Luceres, suum quæque augurem habeant aut, si pluribus sit opus, pari inter se numero sacerdotes multiplicent; sicut multiplicati sunt cum ad quattuor quinque adiecti novem numerum, ut terni in singulas essent, expleverunt.—ceterum quia de plebe adlegebantur, iuxta eam rem ægre passi patres quam cum consulatum volgari viderent. Simulabant ad deos id magis quam ad se pertinere: ipsos visuros ne sacra sua polluantur; id se optare tantum ne qua in rem publicam clades veniat. Minus autem tetendere, adsueti iam in tali genere certaminum vinci; et cernebant adversarios non, id quod olim vix speraverint, adfectantes magnos honores sed omnia iam in quorum spem dubiam erat certatum adeptos, multiplices consulatus censurasque et triumphos.
Certatum tamen suadenda dissuadendaque lege inter Ap. Claudium maxime ferunt et inter P. Decium Murem. Qui cum eadem ferme de iure patrum ac plebis quæ pro lege Licinia quondam contraque eam dicta erant cum plebeiis consulatus rogabatur disseruissent, rettulisse dicitur Decius parentis sui speciem, qualem eum multi qui in contione erant viderant, incinctum Gabino cultu super telum stantem, quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis devovisset: tum P. Decium consulem purum piumque deis immortalibus visum æque ac si T. Manlius collega eius devoveretur; eundem P. Decium qui sacra publica populi Romani faceret legi rite non potuisse? id esse periculum ne suas preces minus audirent di quam Ap. Claudi? castius eum sacra privata facere et religiosius deos colere quam se? quem pænitere votorum quæ pro re publica nuncupaverint tot consules plebeii, tot dictatores, aut ad exercitus euntes aut inter ipsa bella? numerarentur duces eorum annorum, quibus plebeiorum ductu et auspicio res geri cœptæ sint; numerarentur triumphi; iam ne nobilitatis quidem suæ plebeios pænitere. Pro certo habere, si quod repens bellum oriatur, non plus spei fore senatui populoque Romano in patriciis quam in plebeiis ducibus.
“Quod cum ita se habeat, cui deorum hominumue indignum videri potest” inquit, “eos viros, quos vos sellis curulibus, toga prætexta, tunica palmata, et toga picta et corona triumphali laureaque honoraritis, quorum domos spoliis hostium adfixis insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adicere? qui Iovis optimi maximi ornatu decoratus, curru aurato per urbem vectus in Capitolium ascenderit, is non conspiciatur cum capide ac lituo, cum capite velato victimam cædet auguriumue ex arce capiet? cuius in imaginis titulo consulatus censuraque et triumphus æquo animo legetur, si auguratum aut pontificatum adieceritis, non sustinebunt legentium oculi? equidem—pace dixerim deum—eos nos iam populi Romani beneficio esse spero, qui sacerdotiis non minus reddamus dignatione nostra honoris quam acceperimus et deorum magis quam nostra causa expetamus ut quos privatim colimus publice colamus.
Quid autem ego sic adhuc egi, tamquam integra sit causa patriciorum de sacerdotiis et non iam in possessione unius amplissimi simus sacerdotii? decemuiros sacris faciundis, carminum Sibyllæ ac fatorum populi huius interpretes, antistites eosdem Apollinaris sacri cærimoniarumque aliarum plebeios videmus; nec aut tum patriciis ulla iniuria facta est, cum duumviris sacris faciundis adiectus est propter plebeios numerus, et nunc tribunus, vir fortis ac strenuus, quinque augurum loca, quattuor pontificum adiecit, in quæ plebeii nominentur, non ut vos, Appi, vestro loco pellant sed ut adiuvent vos homines plebeii divinis quoque rebus procurandis, sicut in ceteris humanis pro parte virili adiuvant. Noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere, quem in censura, quem in consulatu collegam habere potuisti, cuius tam dictatoris magister equitum quam magistri equitum dictator esse potes. Sabinum advenam, principem nobilitati vestræ, seu Attium Clausum seu Ap. Claudium mavoltis, illi antiqui patricii in suum numerum acceperunt: ne fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere. Multa nobiscum decora adferimus, immo omnia eadem quæ vos superbos fecerunt. L. Sextius primus de plebe consul est factus, C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Marcius Rutulus primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo primus prætor. Semper ista audita sunt eadem penes vos auspicia esse, vos solos gentem habere, vos solos iustum imperium et auspicium domi militiæque; æque adhuc prosperum plebeium et patricium fuit porroque erit. En unquam fando audistis patricios primo esse factos non de cælo demissos sed qui patrem ciere possent, id est, nihil ultra quam ingenuos? consulem iam patrem ciere possum auumque iam poterit filius meus. Nihil est aliud in re, Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur; certamen tantum patricii petunt nec curant quem eventum certaminum habeant. Ego hanc legem, quod bonum faustum felixque sit vobis ac rei publicæ, uti rogas, iubendam censeo.“
Vocare tribus extemplo populus iubebat apparebatque accipi legem; ille tamen dies intercessione est sublatus. Postero die deterritis tribunis ingenti consensu accepta est. Pontifices creantur suasor legis P. Decius Mus P. Sempronius Sophus C. Marcius Rutulus M. Livius Denter; quinque augures item de plebe, C. Genucius P. Ælius Pætus M. Minucius Fæsus C. Marcius T. Publilius. Ita octo pontificum, novem augurum numerus factus.
Eodem anno M. Valerius consul de provocatione legem tulit diligentius sanctam. Tertio ea tum post reges exactos lata est, semper a familia eadem. Causam renovandæ sæpius haud aliam fuisse reor quam quod plus paucorum opes quam libertas plebis poterat. Porcia tamen lex sola pro tergo civium lata videtur, quod gravi pœna, si quis verberasset necassetve civem Romanum, sanxit; Valeria lex cum eum qui provocasset virgis cædi securique necari vetuisset, si quis adversus ea fecisset, nihil ultra quam “improbe factum” adiecit. Id, qui tum pudor hominum erat, visum, credo, vinclum satis validum legis: nunc vix serio ita minetur quisquam.
Bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile adversus rebellantes Æquos, cum præter animos feroces nihil ex antiqua fortuna haberent, gestum est. Alter consul Appuleius in Umbria Nequinum oppidum circumsedit. Locus erat arduus atque in parte una præceps, ubi nunc Narnia sita est, nec vi nec munimento capi poterat. Itaque eam infectam rem M. Fulvius Pætus T. Manlius Torquatus novi consules acceperunt.
In eum annum cum Q. Fabium consulem non petentem omnes dicerent centuriæ, ipsum auctorem fuisse Macer Licinius ac Tubero tradunt differendi sibi consulatus in bellicosiorem annum: eo anno maiori se usui rei publicæ fore urbano gesto magistratu; ita nec dissimulantem quid mallet nec petentem tamen, ædilem curulem cum L. Papirio Cursore factum. Id ne pro certo ponerem vetustior annalium auctor Piso effecit, qui eo anno ædiles curules fuisse tradit Cn. Domitium Cn. Filium Caluinum et Sp. Carvilium Q. Filium Maximum. Id credo cognomen errorem in ædilibus fecisse secutamque fabulam mixtam ex ædiliciis et consularibus comitiis, convenientem errori. Et lustrum eo anno conditum a P. Sempronio Sopho et P. Sulpicio Saverrione censoribus tribusque additæ duæ, Aniensis ac Terentina. Hæc Romæ gesta.
Ceterum ad Nequinum oppidum cum segni obsidione tempus tereretur, duo ex oppidanis, quorum erant ædificia iuncta muro, specu facto ad stationes Romanas itinere occulto perveniunt; inde ad consulem deducti præsidium armatum se intra mœnia et muros accepturos confirmant. Nec aspernanda res visa neque incaute credenda. Cum altero eorum—nam alter obses retentus—duo exploratores per cuniculum missi; per quos satis comperta re trecenti armati transfuga duce in urbem ingressi nocte portam, quæ proxima erat, cepere. Qua refracta consul exercitusque Romanus sine certamine urbem invasere. Ita Nequinum in dicionem populi Romani venit. Colonia eo adversus Umbros missa a flumine Narnia appellata; exercitus cum magna præda Romam reductus.
Eodem anno ab Etruscis adversus indutias paratum bellum; sed eos alia molientes Gallorum ingens exercitus fines ingressus paulisper a proposito avertit. Pecunia deinde, qua multum poterant, freti, socios ex hostibus facere Gallos conantur ut eo adiuncto exercitu cum Romanis bellarent. De societate haud abnuunt barbari: de mercede agitur. Qua pacta acceptaque cum parata cetera ad bellum essent sequique Etruscus iuberet, infitias eunt mercedem se belli Romanis inferendi pactos: quidquid acceperint accepisse, ne agrum Etruscum vastarent armisque lacesserent cultores; militaturos tamen se, si utique Etrusci velint, sed nulla alia mercede quam ut in partem agri accipiantur tandemque aliqua sede certa consistant. Multa de eo concilia populorum Etruriæ habita nec perfici quicquam potuit, non tam quia imminui agrum quam quia accolas sibi quisque adiungere tam efferatæ gentis homines horrebat. Ita dimissi Galli pecuniam ingentem sine labore ac periculo partam rettulerunt. Romæ terrorem præbuit fama Gallici tumultus ad bellum Etruscum adiecti; eo minus cunctanter fœdus ictum cum Picenti populo est.
T. Manlio consuli provincia Etruria sorte evenit; qui vixdum ingressus hostium fines, cum exerceretur inter equites, ab rapido cursu circumagendo equo effusus extemplo prope exspiravit; tertius ab eo casu dies finis vitæ consuli fuit. Quo velut omine belli accepto deos pro se commisisse bellum memorantes Etrusci sustulere animos. Romæ cum desiderio viri tum incommoditate temporis tristis nuntius fuit. Consulis subrogandi comitia ex sententia principum habita: M. Valerium consulem omnes [sententiæ] centuriæ[que] dixere, ut patres ab iubendo dictatore deterruerint, quem senatus dictatorem dici iussurus fuerat. Tum extemplo in Etruriam ad legiones proficisci iussit. Adventus eius compressit Etruscos adeo ut nemo extra munimenta egredi auderet timorque ipsorum obsidioni similis esset; neque illos novus consul vastandis agris urendisque tectis, cum passim non villæ solum sed frequentes quoque vici incendiis fumarent, elicere ad certamen potuit.
Cum hoc segnius bellum opinione esset, alterius belli, quod multis in vicem cladibus haud immerito terribile erat, fama, Picentium novorum sociorum indicio, exorta est: Samnites arma et rebellionem spectare seque ab iis sollicitatos esse. Picentibus gratiæ actæ et magna pars curæ patribus ab Etruria in Samnites versa est.
Caritas etiam annonæ sollicitam civitatem habuit ventumque ad inopiæ ultimum foret, ut scripsere quibus ædilem fuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni eius viri cura, qualis in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis domi tum in annonæ dispensatione præparando ac convehendo frumento fuisset.
Eo anno—nec traditur causa—interregnum initum. Interreges fuere Ap. Claudius, dein P. Sulpicius. Is comitia consularia habuit; creavit L. Cornelium Scipionem Cn. Fulvium consules.
Principio huius anni oratores Lucanorum ad novos consules venerunt questum, quia condicionibus perlicere se nequiverint ad societatem armorum, Samnites infesto exercitu ingressos fines suos vastare belloque ad bellum cogere. Lucano populo satis superque erratum quondam: nunc ita obstinatos animos esse ut omnia ferre ac pati tolerabilius ducant quam ut unquam postea nomen Romanum violent. Orare patres ut et Lucanos in fidem accipiant et vim atque iniuriam ab se Samnitium arceant; se, quamquam bello cum Samnitibus suscepto necessaria iam facta adversus Romanos fides sit, tamen obsides dare paratos esse.
Brevis consultatio senatus fuit; ad unum omnes iungendum fœdus cum Lucanis resque repetendas ab Samnitibus censent. Benigne responsum Lucanis ictumque fœdus. Fetiales missi, qui Samnitem decedere agro sociorum ac deducere exercitum finibus Lucanis iuberent; quibus obviam missi ab Samnitibus qui denuntiarent, si quod adissent in Samnio concilium, haud inviolatos abituros. Hæc postquam audita sunt Romæ, bellum Samnitibus et patres censuerunt et populus iussit.
Consules inter se provincias partiti sunt: Scipioni Etruria, Fulvio Samnites obuenerunt, diversique ad suum quisque bellum proficiscuntur. Scipioni segne bellum et simile prioris anni militiæ exspectanti hostes ad Volaterras instructo agmine occurrerunt. Pugnatum maiore parte diei magna utrimque cæde; nox incertis qua data victoria esset intervenit. Lux insequens victorem victumque ostendit; nam Etrusci silentio noctis castra reliquerunt. Romanus egressus in aciem, ubi profectione hostium concessam victoriam videt, progressus ad castra vacuis cum plurima præda—nam et statiua et trepide deserta fuerant—potitur. Inde in Faliscum agrum copiis reductis, cum impedimenta Faleriis cum modico præsidio reliquisset, expedito agmine ad populandos hostium fines incedit. Omnia ferro ignique vastantur; praedæ undique actæ. Nec solum modo vastum hosti relictum sed castellis etiam vicisque inlatus ignis: urbibus oppugnandis temperatum, in quas timor Etruscos compulerat.
Cn. Fulvi consulis clara pugna in Samnio ad Bovianum haudquaquam ambiguæ victoriæ fuit. Bovianum inde adgressus nec ita multo post Aufidenam vi cepit.
Eodem anno Carseolos colonia in agrum Æquicolorum deducta. Fulvius consul de Samnitibus triumphavit.
Cum comitia consularia instarent, fama exorta Etruscos Samnitesque ingentes conscribere exercitus; palam omnibus conciliis vexari principes Etruscorum, quod non Gallos quacumque condicione traxerint ad bellum; increpari magistratus Samnitium, quod exercitum adversus Lucanum hostem comparatum obiecerint Romanis; itaque suis sociorumque viribus consurgere hostes ad bellum et haudquaquam pari defungendum esse certamine. Hic terror, cum illustres viri consulatum peterent, omnes in Q. Fabium Maximum primo non petentem, deinde, ut inclinata studia vidit, etiam recusantem convertit: quid se iam senem ac perfunctum laboribus laborumque præmiis sollicitarent? nec corporis nec animi vigorem remanere eundem, et fortunam ipsam vereri, ne cui deorum nimia iam in se et constantior quam velint humanæ res videatur. Et se gloriæ seniorum succrevisse et ad suam gloriam consurgentes alios lætum adspicere; nec honores magnos fortissimis viris Romæ nec honoribus deesse fortes viros. Acuebat hac moderatione tam iusta studia; quæ verecundia legum restinguenda ratus, legem recitari iussit, qua intra decem annos eundem consulem refici non liceret. Vix præ strepitu audita lex est tribunique plebis nihil id impedimenti futurum aiebant; se ad populum laturos uti legibus solveretur. Et ille quidem in recusando perstabat: quid ergo attineret leges ferri, quibus per eosdem qui tulissent fraus fieret? iam regi leges, non regere. Populus nihilo minus suffragia inibat et, ut quæque intro vocata erat centuria, consulem haud dubie Fabium dicebat. Tum demum consensu civitatis victus, “dei approbent” inquit, “quod agitis acturique estis, Quirites. Ceterum, quoniam in me quod vos voltis facturi estis, in collega sit meæ apud vos gratiæ locus: P. Decium, expertum mihi concordi collegio virum, dignum vobis, dignum parente suo, quæso mecum consulem faciatis”. Iusta suffragatio visa. Omnes quæ supererant centuriæ Q. Fabium P. Decium consules dixere.
Eo anno plerisque dies dicta ab ædilibus, quia plus quam quod lege finitum erat agri possiderent; nec quisquam ferme est purgatus vinculumque ingens immodicæ cupiditatis iniectum est.
Consules novi, Q. Fabius Maximus quartum et P. Decius Mus tertium, cum inter se agitarent uti alter Samnites hostes, alter Etruscos deligeret, quantæque in hanc aut in illam provinciam copiæ satis et uter ad utrum bellum dux idoneus magis esset, ab Sutrio et Nepete et Faleriis legati, auctores concilii Etruriæ populorum de petenda pace haberi, totam belli molem in Samnium averterunt. Profecti consules, quo expeditiores commeatus essent et incertior hostis qua venturum bellum foret, Fabius per Soranum, Decius per Sidicinum agrum in Samnium legiones ducunt. ubi in hostium fines ventum est, uterque populabundus effuso agmine incedit. Explorant tamen latius quam populantur; igitur non fefellere ad Tifernum hostes in occulta valle instructi, quam ingressos Romanos superiore ex loco adoriri parabant. Fabius impedimentis in locum tutum remotis præsidioque modico imposito præmonitis militibus adesse certamen, quadrato agmine ad prædictas hostium latebras succedit. Samnites desperato improviso tumultu, quando in apertum semel discrimen evasura esset res, et ipsi acie iusta maluerunt concurrere. Itaque in æquum descendunt ac fortunæ se maiore animo quam spe committunt; ceterum, sive quia ex omnium Samnitium populis quodcumque roboris fuerat contraxerant seu quia discrimen summæ rerum angebat animos, aliquantum quoque aperta pugna præbuerunt terroris.
Fabius ubi nulla ex parte hostem loco moveri vidit, Maximum filium et M. Valerium tribunos militum, cum quibus ad primam aciem procurrerat, ire ad equites iubet et adhortari ut, si quando unquam equestri ope adiutam rem publicam meminerint, illo die adnitantur ut ordinis eius gloriam invictam præstent: peditum certamine immobilem hostem restare; omnem reliquam spem in impetu esse equitum. Et ipsos nominatim iuvenes, pari comitate utrumque, nunc laudibus, nunc promissis onerat. Ceterum + quando, ne ea quoque temptata vis proficeret, + consilio grassandum, si nihil vires iuvarent, ratus, Scipionem legatum hastatos primæ legionis subtrahere ex acie et ad montes proximos quam posset occultissime circumducere iubet; inde ascensu abdito a conspectu erigere in montes agmen aversoque hosti ab tergo repente se ostendere. Equites ducibus tribunis haud multo plus hostibus quam suis, ex improviso ante signa evecti, præbuerunt tumultus. Adversus incitatas turmas stetit immota Samnitium acies nec parte ulla pelli aut perrumpi potuit; et postquam inritum inceptum erat, recepti post signa prœlio excesserunt. Crevit ex eo hostium animus nec sustinere frons prima tam longum certamen increscentemque fiducia sui vim potuisset, ni secunda acies iussu consulis in primum successisset. Ibi integræ vires sistunt invehentem se iam Samnitem; et tempore inprovisa ex montibus signa clamorque sublatus non vero tantum metu terruere Samnitium animos; nam et Fabius Decium collegam appropinquare exclamavit, et pro se quisque miles adesse alterum consulem, adesse legiones gaudio alacres fremunt; errorque utilis Romanis oblatus fugæ formidinisque Samnites implevit maxime territos ne ab altero exercitu integro intactoque fessi opprimerentur. Et quia passim in fugam dissipati sunt, minor cædes quam pro tanta victoria fuit: tria milia et quadringenti cæsi, capti octingenti ferme et triginta; signa militaria capta tria et viginti.
Samnitibus Apuli se ante prœlium coniunxissent, ni P. Decius consul iis ad Maleuentum castra obiecisset, extractos deinde ad certamen fudisset. Ibi quoque plus fugæ fuit quam cædis; duo milia Apulorum cæsa; spretoque eo hoste Decius in Samnium legiones duxit. Ibi duo consulares exercitus diversis vagati partibus omnia spatio quinque mensum evastarunt. Quinque et quadraginta loca in Samnio fuere, in quibus Deci castra fuerunt, alterius consulis sex et octoginta; nec valli tantum ac fossarum vestigia relicta sed multo alia illis insigniora monumenta vastitatis circa regionumque depopulatarum. Fabius etiam urbem Cimetram cepit. Ibi capta armatorum duo milia nongenti, cæsi pugnantes ferme nongenti triginta.
Inde comitiorum causa Romam profectus maturavit eam rem agere. Cum primo vocatæ Q. Fabium consulem dicerent omnes centuriæ, Ap. Claudius, consularis candidatus, vir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa quam ut patricii reciperarent duo consularia loca, cum suis tum totius nobilitatis viribus incubuit ut se cum Q. Fabio consulem dicerent. Fabius primo de se eadem fere quæ priore anno dicendo abnuere. Circumstare sellam omnis nobilitas; orare ut ex cæno plebeio consulatum extraheret maiestatemque pristinam cum honori tum patriciis gentibus redderet. Fabius silentio facto media oratione studia hominum sedavit; facturum enim se fuisse dixit ut duorum patriciorum nomina reciperet, si alium quam se consulem fieri videret; nunc se suam rationem comitiis, cum contra leges futurum sit, pessimo exemplo non habiturum. Ita L. Volumnius de plebe cum Ap. Claudio consul est factus, priore item consulatu inter se comparati. Nobilitas obiectare Fabio fugisse eum Ap. Claudium collegam, eloquentia civilibusque artibus haud dubie præstantem.
Comitiis perfectis veteres consules iussi bellum in Samnio gerere prorogato in sex menses imperio. Itaque insequenti quoque anno L. Volumnio Ap. Claudio consulibus P. Decius, qui consul in Samnio relictus a collega fuerat, proconsul idem populari non destitit agros, donec Samnitium exercitum nusquam se prœlio committentem postremo expulit finibus. Etruriam pulsi petierunt et, quod legationibus nequiquam sæpe temptaverant, id se tanto agmine armatorum mixtis terrore precibus acturos efficacius rati, postulaverunt principum Etruriæ concilium. Quo coacto, per quot annos pro libertate dimicent cum Romanis, exponunt: omnia expertos esse si suismet ipsorum viribus tolerare tantam molem belli possent; temptasse etiam haud magni momenti finitimarum gentium auxilia. Petisse pacem a populo Romano, cum bellum tolerare non possent; rebellasse, quod pax servientibus gravior quam liberis bellum esset; unam sibi spem reliquam in Etruscis restare. Scire gentem Italiæ opulentissimam armis, viris, pecunia esse; habere accolas Gallos, inter ferrum et arma natos, feroces cum suopte ingenio tum adversus Romanum populum, quem captum a se auroque redemptum, haud vana iactantes, memorent. Nihil abesse, si sit animus Etruscis qui Porsinnæ quondam maioribusque eorum fuerit, quin Romanos omni agro cis Tiberim pulsos dimicare pro salute sua non de intolerando Italiæ regno cogant. Samnitem illis exercitum paratum, instructum armis, stipendio venisse, et confestim secuturos, vel si ad ipsam Romanam urbem oppugnandam ducant.
Hæc eos in Etruria iactantes molientesque bellum domi Romanum urebat. Nam P. Decius, ubi comperit per exploratores profectum Samnitium exercitum, advocato consilio “quid per agros” inquit “vagamur vicatim circumferentes bellum? quin urbes et mœnia adgredimur? nullus iam exercitus Samnio præsidet; cessere finibus ac sibimet ipsi exsilium conscivere”. Adprobantibus cunctis ad Murgantiam, validam urbem, oppugnandam ducit; tantusque ardor militum fuit et caritate ducis et spe maioris quam ex agrestibus populationibus praedæ ut uno die vi atque armis urbem caperent. Ibi duo milia Samnitium et centum pugnantes circumventi captique et alia præda ingens capta est. Quæ ne impedimentis gravibus agmen oneraret, convocari milites Decius iubet. “Hacine” inquit “victoria sola aut hac præda contenti estis futuri? voltis vos pro virtute spes gerere? Omnes Samnitium urbes fortunæque in urbibus relictæ vestræ sunt, quando legiones eorum tot prœliis fusas postremo finibus expulistis. Vendite ista et inlicite lucro mercatorem ut sequatur agmen; ego subinde suggeram quæ vendatis. Ad Romuleam urbem hinc eamus, ubi vos labor haud maior, præda maior manet.”
Diuendita præda ultro adhortantes imperatorem ad Romuleam pergunt. Ibi quoque sine opere, sine tormentis, simul admota sunt signa, nulla vi deterriti a muris, qua cuique proximum fuit, scalis raptim admotis in mœnia evasere. Captum oppidum ac direptum est; ad duo milia et trecenti occisi et sex milia hominum capta, et miles ingenti præda potitus, quam vendere sicut priorem coactus; Ferentinum inde, quamquam nihil quietis dabatur, tamen summa alacritate est ductus. Ceterum ibi plus laboris ac periculi fuit: et defensa summa vi mœnia sunt et locus erat munimento naturaque tutus; sed evicit omnia adsuetus praedæ miles. Ad tria milia hostium circa muros cæsa; præda militis fuit. Huius oppugnatarum urbium decoris pars maior in quibusdam annalibus ad Maximum trahitur; Murgantiam ab Decio, a Fabio Ferentinum Romuleamque oppugnatas tradunt. Sunt qui novorum consulum hanc gloriam faciant, quidam non amborum sed alterius, L. Volumni: ei Samnium provinciam evenisse.
Dum ea in Samnio cuiuscumque ductu auspicioque geruntur, Romanis in Etruria interim bellum ingens multis ex gentibus concitur, cuius auctor Gellius Egnatius ex Samnitibus erat. Tusci fere omnes consciverant bellum; traxerat contagio proximos Umbriæ populos et Gallica auxilia mercede sollicitabantur; omnis ea multitudo ad castra Samnitium conveniebat. Qui tumultus repens postquam est Romam perlatus, cum iam L. Volumnius consul cum legione secunda ac tertia sociorumque milibus quindecim profectus in Samnium esset, Ap. Claudium primo quoque tempore in Etruriam ire placuit. Duæ Romanæ legiones secutæ, prima et quarta, et sociorum duodecim milia; castra haud procul ab hoste posita.
Ceterum magis eo profectum est quod mature ventum erat ut quosdam spectantes iam arma Etruriæ populos metus Romani nominis comprimeret, quam quod ductu consulis quicquam ibi satis scite aut fortunate gestum sit: multa prœlia locis et temporibus iniquis commissa spesque in dies graviorem hostem faciebat, et iam prope erat ut nec duci milites nec militibus dux satis fideret. Litteras ad collegam accersendum ex Samnio missas in trinis annalibus invenio; piget tamen in certo ponere, cum ea ipsa inter consules populi Romani, iam iterum eodem honore fungentes, disceptatio fuerit, Appio abnuente missas, Volumnio adfirmante Appi se litteris accitum. Iam Volumnius in Samnio tria castella ceperat, in quibus ad tria milia hostium cæsa erant, dimidium fere eius captum, et Lucanorum seditiones a plebeiis et egentibus ducibus ortas summa optimatium voluntate per Q. Fabium, pro consule missum eo cum vetere exercitu, compresserat. Decio populandos hostium agros relinquit, ipse cum suis copiis in Etruriam ad collegam pergit. Quem advenientem læti omnes accepere: Appium ex conscientia sua credo animum habuisse—haud immerito iratum si nihil scripserat, inliberali et ingrato animo, si eguerat ope, dissimulantem. Vix enim salute mutua reddita, cum obviam egressus esset, “satin salue” inquit, “L. Volumni? ut sese in Samnio res habent? quæ te causa ut provincia tua excederes induxit?” Volumnius in Samnio res prosperas esse ait, litteris eius accitum venisse; quæ si falsæ fuerint nec usus sui sit in Etruriam, extemplo conversis signis abiturum. “Tu vero abeas” inquit, “neque te quisquam moratur; etenim minime consentaneum est, cum bello tuo forsitan vix sufficias, huc te ad opem ferendam aliis gloriari venisse.” Bene, hercules, verteret, dicere Volumnius; malle frustra operam insumptam quam quicquam incidisse cur non satis esset Etruriæ unus consularis exercitus.
Digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt. Pars imperatorem suum orare ne collegæ auxilium, quod acciendum ultro fuerit, sua sponte oblatam sperneretur; plures abeunti Volumnio obsistere; obtestari ne pravo cum collega certamine rem publicam prodat: si qua clades incidisset, desertori magis quam deserto noxæ fore; eo rem adductam ut omne rei bene aut secus gestæ in Etruria decus dedecusque ad L. Volumnium sit delegatum; neminem quæsiturum quæ verba Appi sed quæ fortuna exercitus fuerit; dimitti ab Appio eum sed a re publica et ab exercitu retineri; experiretur modo voluntatem militum.
Hæc monendo obtestandoque prope restitantes consules in contionem pertraxerunt. Ibi orationes longiores habitæ in eandem ferme sententiam, in quam inter paucos certatum verbis fuerat; et cum Volumnius, causa superior, ne infacundus quidem adversus eximiam eloquentiam collegæ visus esset, cavillansque Appius sibi acceptum referre diceret debere, quod ex muto atque elingui facundum etiam consulem haberent—priore consulatu, primis utique mensibus, hiscere eum nequisse, nunc iam populares orationes serere—, “quam mallem” inquit Volumnius, “tu a me strenue facere quam ego abs te scite loqui didicissem.” Postremo condicionem ferre, quæ decretura sit, non orator—neque enim id desiderare rem publicam—sed imperator uter sit melior. Etruriam et Samnium provincias esse; utram mallet eligeret; suo exercitu se vel in Etruria vel in Samnio rem gesturum.
Tum militum clamor ortus, ut simul ambo bellum Etruscum susciperent. Quo animadverso consensu Volumnius “quoniam in collegæ voluntate interpretanda” inquit “erravi, non committam ut quid vos velitis obscurum sit: manere an abire me velitis clamore significate.” Tum vero tantus est clamor exortus ut hostes e castris exciret. Armis arreptis in aciem descendunt. Et Volumnius signa canere ac vexilla efferri castris iussit; Appium addubitasse ferunt cernentem seu pugnante seu quieto se fore collegæ victoriam; deinde veritum ne suæ quoque legiones Volumnium sequerentur, et ipsum flagitantibus suis signum dedisse.
Ab neutra parte satis commode instructi fuerunt; nam et Samnitium dux Gellius Egnatius pabulatum cum cohortibus paucis ierat suoque impetu magis milites quam cuiusquam ductu aut imperio pugnam capessebant et Romani exercitus nec pariter ambo ducti nec satis temporis ad instruendum fuit. Prius concurrit Volumnius quam Appius ad hostem perveniret; itaque fronte inæquali concursum est; et velut sorte quadam mutante adsuetos inter se hostes Etrusci Volumnio, Samnites parumper cunctati, quia dux aberat, Appio occurrere. Dicitur Appius in medio pugnæ discrimine, ita ut inter prima signa manibus ad cælum sublatis conspiceretur, ita precatus esse: “Bellona, si hodie nobis victoriam duis, ast ego tibi templum voveo.” Hæc precatus velut instigante dea et ipse collegæ et exercitus virtutem æquavit ducis: imperatoria opera exsequuntur et milites; ne ab altera parte prius victoria incipiat adnituntur. Ergo fundunt fugantque hostes, maiorem molem haud facile sustinentes quam cum qua manus conserere adsueti fuerant. urgendo cedentes insequendoque effusos compulere ad castra; ibi interventu Gelli cohortiumque Sabellarum paulisper recruduit pugna. His quoque mox fusis iam a victoribus castra oppugnabantur; et cum Volumnius ipse portæ signa inferret, Appius Bellonam victricem identidem celebrans accenderet militum animos, per vallum, per fossas inruperunt. Castra capta direptaque; præda ingens parta et militi concessa est. Septem milia octingenti hostium occisi, duo milia et centum viginti capti.
Dum ambo consules omnisque Romana vis in Etruscum bellum magis inclinat, in Samnio novi exercitus exorti ad populandos imperii Romani fines per Vescinos in Campaniam Falernumque agrum transcendunt ingentesque prædas faciunt. Volumnium magnis itineribus in Samnium redeuntem—iam enim Fabio Decioque prorogati imperii finis aderat —fama de Samnitium exercitu populationibusque Campani agri ad tuendos socios convertit. ut in Calenum [agrum] venit, et ipse cernit recentia cladis vestigia et Caleni narrant tantum iam praedæ hostes trahere ut vix explicare agmen possint; itaque iam propalam duces loqui extemplo eundum in Samnium esse, ut relicta ibi præda in expeditionem redeant nec tam oneratum agmen dimicationibus committant. Ea quamquam similia veris erant, certius tamen exploranda ratus dimittit equites, qui vagos prædatores in agro palantes intercipiant; ex quibus inquirendo cognoscit ad Volturnum flumen sedere hostem, inde tertia vigilia moturum; iter in Samnium esse.
His satis exploratis profectus tanto intervallo ab hostibus consedit ut nec adventus suus propinquitate nimia nosci posset et egredientem e castris hostem opprimeret. Aliquanto ante lucem ad castra accessit gnarosque Oscæ linguæ exploratum quid agatur mittit. Intermixti hostibus, quod facile erat in nocturna trepidatione, cognoscunt infrequentia armatis signa egressa, prædam praedæque custodes exire, immobile agmen et sua quemque molientem nullo [inter alios] consensu nec satis certo imperio. Tempus adgrediendi aptissimum visum est; et iam lux appetebat; itaque signa canere iussit agmenque hostium adgreditur. Samnites præda impediti, infrequentes armati, pars addere gradum ac præ se agere prædam, pars stare incerti utrum progredi an regredi in castra tutius foret; inter cunctationem opprimuntur et Romani iam transcenderant vallum cædesque ac tumultus erat in castris. Samnitium agmen, præterquam hostili tumultu, captivorum etiam repentina defectione turbatum erat, qui partim ipsi soluti vinctos soluebant, partim arma in sarcinis deligata rapiebant tumultumque prœlio ipso terribiliorem intermixti agmini præbebant. Memorandum deinde edidere facinus; nam Staium Minatium ducem adeuntem ordines hortantemque invadunt; dissipatis inde equitibus qui cum eo aderant ipsum circumsistunt insidentemque equo captum ad consulem Romanum rapiunt. Revocata eo tumultu prima signa Samnitium prœliumque iam profligatum integratum est; nec diutius sustineri potuit. Cæsa ad sex milia hominum, duo milia et quingenti capti—in eis tribuni militum quattuor—signa militaria triginta, et, quod lætissimum victoribus fuit, captivorum recepta septem milia et quadringenti, et præda ingens sociorum; accitique edicto domini ad res suas noscendas recipiendasque præstituta die. Quarum rerum non exstitit dominus, militi concessæ; coactique vendere prædam ne alibi quam in armis animum haberent.
Magnum ea populatio Campani agri tumultum Romæ præbuerat; et per eos forte dies ex Etruria allatum erat post deductum inde Volumnianum exercitum Etruriam concitam in arma et Gellium Egnatium, Samnitium ducem, et Umbros ad defectionem vocari et Gallos pretio ingenti sollicitari. His nuntiis senatus conterritus iustitium indici, dilectum omnis generis hominum haberi iussit. Nec ingenui modo aut iuniores sacramento adacti sunt sed seniorum etiam cohortes factæ libertinique centuriati; et defendendæ urbis consilia agitabantur summæque rerum prætor P. Sempronius præerat. Ceterum parte curæ exonerarunt senatum L. Volumni consulis litteræ, quibus cæsos fusosque populatores Campaniæ cognitum est. Itaque et supplicationes ob rem bene gestam consulis nomine decernunt et iustitium remittitur quod fuerat dies duodeviginti; supplicatioque perlæta fuit.
Tum de præsidio regionis depopulatæ ab Samnitibus agitari cœptum; itaque placuit ut duæ coloniæ circa Vescinum et Falernum agrum deducerentur, una ad ostium Liris fluuii, quæ Minturnæ appellata, altera in saltu Vescino, Falernum contingente agrum, ubi Sinope dicitur Græca urbs fuisse, Sinuessa deinde ab colonis Romanis appellata. Tribunis plebis negotium datum est, ut plebei scito iuberetur P. Sempronius prætor triumviros in ea loca colonis deducendis creare; nec qui nomina darent facile inveniebantur, quia in stationem se prope perpetuam infestæ regionis, non in agros mitti rebantur.
Avertit ab eis curis senatum Etruriæ ingravescens bellum et crebræ litteræ Appi monentis ne regionis eius motum neglegerent: quattuor gentes conferre arma, Etruscos, Samnites, Umbros, Gallos; iam castra bifariam facta esse, quia unus locus capere tantam multitudinem non possit. Ob hæc et—iam appetebat tempus—comitiorum causa L. Volumnius consul Romam revocatus; qui priusquam ad suffragium centurias vocaret, in contionem advocato populo multa de magnitudine belli Etrusci disseruit: iam tum, cum ipse ibi cum collega rem pariter gesserit, fuisse tantum bellum ut nec duce uno nec exercitu geri potuerit; accessisse postea dici Umbros et ingentem exercitum Gallorum; adversus quattuor populos duces consules illo die deligi meminissent. Se, nisi confideret eum consensu populi Romani consulem declaratum iri qui haud dubie tum primus omnium ductor habeatur, dictatorem fuisse extemplo dicturum.
Nemini dubium erat quin Fabius quintum omnium consensu destinaretur; eumque et praerogativæ et primo vocatæ omnes centuriæ consulem cum L. Volumnio dicebant. Fabi oratio fuit, qualis biennio ante; deinde, ut vincebatur consensu, versa postremo ad collegam P. Decium poscendum: id senectuti suæ adminiculum fore. Censura duobusque consulatibus simul gestis expertum se nihil concordi collegio firmius ad rem publicam tuendam esse. Nouo imperii socio vix iam adsuescere senilem animum posse; cum moribus notis facilius se communicaturum consilia. Subscripsit orationi eius consul cum meritis P. Deci laudibus, tum quæ ex concordia consultum bona quæque ex discordia mala in administratione rerum militarium evenirent memorando, quam prope ultimum discrimen suis et collegæ certaminibus nuper ventum foret admonendo: Decium Fabiumque qui uno animo, una mente viverent esse præterea viros natos militiæ, factis magnos, ad verborum linguæque certamina rudes. Ea ingenia consularia esse: callidos sollertesque, iuris atque eloquentiæ consultos, qualis Ap. Claudius esset, urbi ac foro præsides habendos prætoresque ad reddenda iura creandos esse. His agendis dies est consumptus. Postridie ad præscriptum consulis et consularia et prætoria comitia habita. Consules creati Q. Fabius et P. Decius, Ap. Claudius prætor, omnes absentes; et L. Volumnio ex senatus consulto et scito plebis prorogatum in annum imperium est.
Eo anno prodigia multa fuerunt, quorum averruncandorum causa supplicationes in biduum senatus decrevit; publice vinum ac tus præbitum; supplicatum iere frequentes viri feminæque. Insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiæ Patriciæ, quæ in foro bovario est ad ædem rotundam Herculis, inter matronas ortum. Verginiam Auli filiam, patriciam plebeio nuptam, L. Volumnio consuli, matronæ quod e patribus enupsisset sacris arcuerant. Brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit, cum se Verginia et patriciam et pudicam in Patriciæ Pudicitiæ templum ingressam, ut uni nuptam ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorumue eius ac rerum gestarum pænitere ex vero gloriaretur. Facto deinde egregio magnifica verba adauxit. In vico Longo ubi habitabat, ex parte ædium quod satis esset loci modico sacello exclusit aramque ibi posuit et convocatis plebeiis matronis conquesta iniuriam patriciarum, “hanc ego aram” inquit “Pudicitiæ Plebeiæ dedico; vosque hortor ut, quod certamen virtutis viros in hac civitate tenet, hoc pudicitiæ inter matronas sit detisque operam ut hæc ara quam illa, si quid potest, sanctius et a castioribus coli dicatur.” Eodem ferme ritu et hæc ara quo illa antiquior culta est, ut nulla nisi spectatæ pudicitiæ matrona et quæ uni viro nupta fuisset ius sacrificandi haberet; volgata dein religio a pollutis, nec matronis solum sed omnis ordinis feminis, postremo in oblivionem venit.
Eodem anno Cn. et Q. Ogulnii ædiles curules aliquot feneratoribus diem dixerunt; quorum bonis multatis ex eo quod in publicum redactum est ænea in Capitolio limina et trium mensarum argentea vasa in cella Iovis Iovemque in culmine cum quadrigis et ad ficum Ruminalem simulacra infantium conditorum urbis sub uberibus lupæ posuerunt semitamque saxo quadrato a Capena porta ad Martis straverunt. Et ab ædilibus plebeiis L. Ælio Pæto et C. Fulvio Curuo ex multaticia item pecunia, quam exegerunt pecuariis damnatis, ludi facti pateræque aureæ ad Cereris positæ.
Q. inde Fabius quintum et P. Decius quartum consulatum ineunt, tribus consulatibus censuraque collegæ, nec gloria magis rerum, quæ ingens erat, quam concordia inter se clari. Quæ ne perpetua esset, ordinum magis quam ipsorum inter se certamen intervenisse reor, patriciis tendentibus ut Fabius + in + Etruriam extra ordinem provinciam haberet, plebeiis auctoribus Decio ut ad sortem rem vocaret. Fuit certe contentio in senatu et, postquam ibi Fabius plus poterat, revocata res ad populum est.
In contione, ut inter militares viros et factis potius quam dictis fretos, pauca verba habita. Fabius, quam arborem conseuisset, sub ea legere alium fructum indignum esse dicere; se aperuisse Ciminiam silvam viamque per devios saltus Romano bello fecisse. Quid se id ætatis sollicitassent, si alio duce gesturi bellum essent? nimirum adversarium se, non socium imperii legisse—sensim exprobrat—et invidisse Decium concordibus collegis tribus. Postremo se tendere nihil ultra quam ut, si dignum provincia ducerent, in eam mitterent; in senatus arbitrio se fuisse et in potestate populi futurum. P. Decius senatus iniuriam querebatur: quoad potuerint, patres adnisos ne plebeiis aditus ad magnos honores esset; postquam ipsa virtus pervicerit ne in ullo genere hominum inhonorata esset, quæri quemadmodum inrita sint non suffragia modo populi sed arbitria etiam fortunæ et in paucorum potestatem vertantur. Omnes ante se consules sortitos provincias esse: nunc extra sortem Fabio senatum provinciam dare,—si honoris eius causa, ita eum de se deque re publica meritum esse ut faveat Q. Fabi gloriæ quæ modo non sua contumelia splendeat. Cui autem dubium esse, ubi unum bellum sit asperum ac difficile, cum id alteri extra sortem mandetur, quin alter consul pro supervacaneo atque inutili habeatur? gloriari Fabium rebus in Etruria gestis; velle et P. Decium gloriari; et forsitan, quem ille obrutum ignem reliquerit, ita ut totiens novum ex improviso incendium daret, eum se exstincturum. Postremo se collegæ honores præmiaque concessurum verecundia ætatis eius maiestatisque; cum periculum, cum dimicatio proposita sit, neque cedere sua sponte neque cessurum. Et si nihil aliud ex eo certamine tulerit, illud certe laturum ut quod populi sit populus iubeat potius quam patres gratificentur. Iovem optimum maximum deosque immortales se precari, ut ita sortem æquam sibi cum collega dent si eandem virtutem felicitatemque in bello administrando daturi sint. Certe et id natura æquum et exemplo utile esse et ad famam populi Romani pertinere, eos consules esse quorum utrolibet duce bellum Etruscum geri recte possit. Fabius nihil aliud precatus populum Romanum quam ut, priusquam intro vocarentur ad suffragium tribus, Ap. Claudi prætoris allatas ex Etruria litteras audirent, comitio abiit. Nec minore populi consensu quam senatus provincia Etruria extra sortem Fabio decreta est.
Concursus inde ad consulem factus omnium ferme iuniorum et pro se quisque nomina dabant; tanta cupido erat sub eo duce stipendia faciendi. Qua circumfusus turba “quattuor milia” inquit, “peditum et sescentos equites dumtaxat scribere in animo est; hodierno et crastino die qui nomina dederitis mecum ducam. Maiori mihi curæ est ut omnes locupletes reducam quam ut multis rem geram militibus.” Profectus apto exercitu et eo plus fiduciæ ac spei gerente quod non desiderata multitudo erat, ad oppidum Aharnam, unde haud procul hostes erant, ad castra Appi prætoris pergit. Paucis citra milibus lignatores ei cum præsidio occurrunt; qui ut lictores prægredi viderunt Fabiumque esse consulem accepere, læti atque alacres dis populoque Romano grates agunt quod eum sibi imperatorem misissent. Circumfusi deinde cum consulem salutarent, quærit Fabius quo pergerent, respondentibusque lignatum se ire, “ain tandem?” inquit, “num castra vallata non habetis?” Ad hoc cum succlamatum esset duplici quidem vallo et fossa et tamen in ingenti metu esse, “habetis igitur” inquit, “adfatim lignorum; redite et vellite vallum”. Redeunt in castra terroremque ibi vellentes vallum et iis qui in castris remanserant militibus et ipsi Appio fecerunt; tum pro se quisque alii aliis dicere consulis se Q. Fabi facere iussu. Postero inde die castra mota et Appius prætor Romam dimissus. Inde nusquam stativa Romanis fuere. Negabat utile esse uno loco sedere exercitum; itineribus ac mutatione locorum mobiliorem ac salubriorem esse; fiebant autem itinera quanta fieri sinebat hiemps hauddum exacta.
Vere inde primo relicta secunda legione ad Clusium, quod Camars olim appellabant, præpositoque castris L. Scipione pro prætore Romam ipse ad consultandum de bello rediit, sive ipse sponte sua, quia bellum ei maius in conspectu erat quam quantum esse famæ crediderat sive senatus consulto accitus; nam in utrumque auctores sunt. Ab Ap. Claudio prætore retractum quidam videri volunt, cum in senatu et apud populum, id quod per litteras adsidue fecerat, terrorem belli Etrusci augeret: non suffecturum ducem unum nec exercitum unum adversus quattuor populos; periculum esse, sive iuncti unum premant sive diversi gerant bellum, ne ad omnia simul obire unus non possit. Duas se ibi legiones Romanas reliquisse et minus quinque milia peditum equitumque cum Fabio venisse. Sibi placere P. Decium consulem primo quoque tempore in Etruriam ad collegam proficisci, L. Volumnio Samnium provinciam dari; si consul malit in suam provinciam ire, Volumnium in Etruriam ad consulem cum exercitu iusto consulari proficisci. Cum magnam partem moveret oratio prætoris, P. Decium censuisse ferunt, ut omnia integra ac libera Q. Fabio servarentur, donec vel ipse, si per commodum rei publicæ posset, Romam venisset vel aliquem ex legatis misisset, a quo disceret senatus quantum in Etruria belli esset quantisque administrandum copiis et quot per duces esset.
Fabius, ut Romam rediit, et in senatu et productus ad populum mediam orationem habuit, ut nec augere nec minuere videretur belli famam magisque in altero adsumendo duce aliorum indulgere timori quam suo aut rei publicæ periculo consulere: ceterum si sibi adiutorem belli sociumque imperii darent, quonam modo se oblivisci P. Deci consulis per tot collegia experti posse? Neminem omnium secum coniungi malle; et copiarum satis sibi cum P. Decio et nunquam nimium hostium fore. Sin collega quid aliud malit, at sibi L. Volumnium darent adiutorem. Omnium rerum arbitrium et a populo et a senatu et ab ipso collega Fabio permissum est; et cum P. Decius se in Samnium vel in Etruriam proficisci paratum esse ostendisset, tanta lætitia ac gratulatio fuit ut præciperetur victoria animis triumphusque non bellum decretum consulibus videretur.
Invenio apud quosdam extemplo consulatu inito profectos in Etruriam Fabium Deciumque sine ulla mentione sortis provinciarum certaminumque inter collegas quæ exposui. Sunt qui, quibus ne hæc quidem certamina exponere satis fuerit, adiecerint et Appi criminationes de Fabio absente ad populum et pertinaciam adversus præsentem consulem prætoris contentionemque aliam inter collegas tendente Decio ut suæ quisque provinciæ sortem tueretur. Constare res incipit ex eo tempore quo profecti ambo consules ad bellum sunt.
Ceterum antequam consules in Etruriam pervenirent, Senones Galli multitudine ingenti ad Clusium venerunt legionem Romanam castraque oppugnaturi. Scipio, qui castris præerat, loco adiuvandam paucitatem suorum militum ratus, in collem, qui inter urbem et castra erat, aciem erexit; sed, ut in re subita, parum explorato itinere ad iugum perrexit, quod hostes ceperant parte alia adgressi. Ita cæsa ab tergo legio atque in medio, cum hostis undique urgeret, circumventa. Deletam quoque ibi legionem, ita ut nuntius non superesset, quidam auctores sunt, nec ante ad consules, qui iam haud procul a Clusio aberant, famam eius cladis perlatam quam in conspectu fuere Gallorum equites, pectoribus equorum suspensa gestantes capita et lanceis infixa ouantesque moris sui carmine.—sunt qui Umbros fuisse non Gallos tradant, nec tantum cladis acceptum et circumventis pabulatoribus cum L. Manlio Torquato legato Scipionem proprætorem subsidium e castris tulisse victoresque Umbros redintegrato prœlio victos esse captivosque eis ac prædam ademptam. Similius vero est a Gallo hoste quam Umbro eam cladem acceptam, quod cum sæpe alias tum eo anno Gallici tumultus præcipuus terror civitatem tenuit.—itaque præterquam quod ambo consules profecti ad bellum erant cum quattuor legionibus et magno equitatu Romano Campanisque mille equitibus delectis, ad id bellum missis, et sociorum nominisque Latini maiore exercitu quam Romano, alii duo exercitus haud procul urbe Etruriæ oppositi, unus in Falisco, alter in Vaticano agro. Cn. Fulvius et L. Postumius Megellus, proprætores ambo, statiua in eis locis habere iussi.
Consules ad hostes transgresso Appennino in agrum Sentinatem pervenerunt; ibi quattuor milium ferme intervallo castra posita. Inter hostes deinde consultationes habitæ atque ita convenit ne unis castris miscerentur omnes neue in aciem descenderet simul; Samnitibus Galli, Etruscis Umbri adiecti. Dies indicta pugnæ; Samniti Gallisque delegata pugna; inter ipsum certamen Etrusci Umbrique iussi castra Romana oppugnare. Hæc consilia turbarunt transfugæ Clusini tres clam nocte ad Fabium consulem transgressi, qui editis hostium consiliis dimissi cum donis, ut subinde ut quæque res noua decreta esset exploratum perferrent. Consules Fulvio ut ex Falisco, Postumio ut ex Vaticano exercitum ad Clusium admoveant summaque vi fines hostium depopulentur, scribunt. Huius populationis fama Etruscos ex agro Sentinate ad suos fines tuendos movit. Instare inde consules, ut absentibus iis pugnaretur. Per biduum lacessiere prœlio hostem; biduo nihil dignum dictu actum; pauci utrimque cecidere, magisque inritati sunt ad iustum certamen animi quam ad discrimen summa rerum adducta. Tertio die descensum in campum omnibus copiis est.
Cum instructæ acies starent, cerva fugiens lupum e montibus exacta per campos inter duas acies decurrit; inde diversæ feræ, cerva ad Gallos, lupus ad Romanos cursum deflexit. Lupo data inter ordines via; cervam Galli confixere. Tum ex antesignanis Romanus miles “illac fuga” inquit “et cædes vertit, ubi sacram Dianæ feram iacentem videtis; hinc victor Martius lupus, integer et intactus, gentis nos Martiæ et conditoris nostri admonuit.”
Dextro cornu Galli, sinistro Samnites constiterunt. Adversus Samnites Q. Fabius primam ac tertiam legionem pro dextro cornu, adversus Gallos pro sinistro Decius quintam et sextam instruxit; secunda et quarta cum L. Volumnio proconsule in Samnio gerebant bellum. Primo concursu adeo æquis viribus gesta res est ut, si adfuissent Etrusci et Umbri aut in acie aut in castris, qvocumque se inclinassent, accipienda clades fuerit.
Ceterum quamquam communis adhuc Mars belli erat necdum discrimen fortuna fecerat qua datura vires esset, haudquaquam similis pugna in dextro lævoque cornu erat. Romani apud Fabium arcebant magis quam inferebant pugnam extrahebaturque in quam maxime serum diei certamen, quia ita persuasum erat duci et Samnites et Gallos primo impetu feroces esse, quos sustinere satis sit; longiore certamine sensim residere Samnitium animos, Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque æstus fluere, primaque eorum prœlia plus quam virorum, postrema minus quam feminarum esse. In id tempus igitur, quo vinci solebat hostis, quam integerrimas vires militi servabat. Ferocior Decius et ætate et vigore animi, quantumcumque virium habuit certamine primo effudit. Et quia lentior videbatur pedestris pugna, equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimæ iuvenum turmæ immixtus orat proceres iuventutis, in hostem ut secum impetum faciant: duplicem illorum gloriam fore, si ab lævo cornu et ab equite victoria incipiat. Bis avertere Gallicum equitatum; iterum longius evectos et iam inter media peditum agmina prœlium cientes novum pugnæ conterruit genus; essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque advenit et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit equos. Ita victorem equitatum velut lymphaticus pavor dissipat; sternit inde ruentes equos virosque improvida fuga. Turbata hinc etiam signa legionum multique impetu equorum ac vehiculorum raptorum per agmen obtriti antesignani; et insecuta, simul territos hostes vidit, Gallica acies nullum spatium respirandi recipiendique se dedit. Vociferari Decius quo fugerent quamue in fuga spem haberent; obsistere cedentibus ac revocare fusos; deinde, ut nulla vi perculsos sustinere poterat, patrem P. Decium nomine compellans, “quid ultra moror” inquit “familiare fatum? Datum hoc nostro generi est ut luendis periculis publicis piacula simus. Iam ego mecum hostium legiones mactandas Telluri ac Dis Manibus dabo.”
Hæc locutus M. Livium pontificem, quem descendens in aciem digredi vetuerat ab se, præire iussit verba quibus se legionesque hostium pro exercitu populi Romani Quiritium devoveret. Devotus inde eadem precatione eodemque habitu quo pater P. Decius ad Veserim bello Latino se iusserat devoveri, cum secundum sollemnes precationes adiecisset præ se agere sese formidinem ac fugam cædemque ac cruorem, cælestium inferorum iras, contacturum funebribus diris signa tela arma hostium, locumque eundem suæ pestis ac Gallorum ac Samnitium fore,—hæc exsecratus in se hostesque, qua confertissimam cernebat Gallorum aciem, concitat equum inferensque se ipse infestis telis est interfectus.
Vix humanæ inde opis videri pugna potuit. Romani duce amisso, quæ res terrori alias esse solet, sistere fugam ac nouam de integro velle instaurare pugnam; Galli et maxime globus circumstans consulis corpus velut alienata mente vana in cassum iactare tela; torpere quidam et nec pugnæ meminisse nec fugæ. At ex parte altera pontifex Livius, cui lictores Decius tradiderat iusseratque pro prætore esse, vociferari vicisse Romanos defunctos consulis fato; Gallos Samnitesque Telluris Matris ac Deorum Manium esse; rapere ad se ac vocare Decium devotam secum aciem furiarumque ac formidinis plena omnia ad hostes esse. Superveniunt deinde his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio et C. Marcius, cum subsidiis ex novissima acie iussu Q. Fabi consulis ad præsidium collegæ missi. Ibi auditur P. Deci eventus, ingens hortamen ad omnia pro re publica audenda. Itaque cum Galli structis ante se scutis conferti starent nec facilis pede conlato videretur pugna, iussu legatorum collecta humi pila, quæ strata inter duas acies iacebant, atque in testudinem hostium coniecta; quibus plerisque in scuta verutisque raris in corpora ipsa fixis sternitur cuneus ita ut magna pars integris corporibus attoniti conciderent. Hæc in sinistro cornu Romanorum fortuna variaverat.
Fabius in dextro primo, ut ante dictum est, cunctando extraxerat diem; dein, postquam nec clamor hostium nec impetus nec tela missa eandem vim habere visa, præfectis equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas, ut signo dato in transversos quanto maximo possent impetu incurrerent, sensim suos signa inferre iussit et commovere hostem. Postquam non resisti vidit et haud dubiam lassitudinem esse, tum collectis omnibus subsidiis, quæ ad id tempus reservaverat, et legiones concitavit et signum ad invadendos hostes equitibus dedit. Nec sustinuerunt Samnites impetum præterque aciem ipsam Gallorum relictis in dimicatione sociis ad castra effuso cursu ferebantur: Galli testudine facta conferti stabant. Tum Fabius audita morte collegæ Campanorum alam, quingentos fere equites, excedere acie iubet et circumvectos ab tergo Gallicam invadere aciem; tertiæ deinde legionis subsequi principes et, qua turbatum agmen hostium viderent impetu equitum, instare ac territos cædere. Ipse ædem Iovi Victori spoliaque hostium cum vovisset, ad castra Samnitium perrexit, quo multitudo omnis consternata agebatur. Sub ipso vallo, quia tantam multitudinem portæ non recepere, temptata ab exclusis turba suorum pugna est; ibi Gellius Egnatius, imperator Samnitium, cecidit; compulsi deinde intra vallum Samnites parvoque certamine capta castra et Galli ab tergo circumventi. Cæsa eo die hostium viginti quinque milia, octo capta; nec incruenta victoria fuit; nam ex P. Deci exercitu cæsa septem milia, ex Fabi mille septingenti. Fabius dimissis ad quærendum collegæ corpus spolia hostium coniecta in aceruum Iovi Victori cremavit. Consulis corpus eo die, quia obrutum superstratis Gallorum cumulis erat, inveniri non potuit; postero die inventum relatumque est cum multis militum lacrimis. Intermissa inde omnium aliarum rerum cura Fabius collegæ funus omni honore laudibusque meritis celebrat.
Et in Etruria per eosdem dies ab Cn. Fulvio proprætore res ex sententia gesta et præter ingentem inlatam populationibus agrorum hosti cladem pugnatum etiam egregie est Perusinorumque et Clusinorum cæsa amplius milia tria et signa militaria ad viginti capta. Samnitium agmen cum per Pælignum agrum fugeret, circumventum a Pælignis est; ex milibus quinque ad mille cæsi.
Magna eius diei, quo in Sentinati agro bellatum, fama est etiam vero stanti; sed superiecere quidam augendo fidem, qui in hostium exercitu peditum sexiens centena milia, equitum sex et quadraginta milia, mille carpentorum scripsere fuisse, scilicet cum Umbris Tuscisque, quos et ipsos pugnæ adfuisse; et ut Romanorum quoque augerent copias, L. Volumnium pro consule ducem consulibus exercitumque eius legionibus consulum adiciunt. In pluribus annalibus duorum ea consulum propria victoria est, Volumnius in Samnio interim res gerit Samnitiumque exercitum in Tifernum montem compulsum, non deterritus iniquitate loci, fundit fugatque.
Q. Fabius Deciano exercitu relicto in Etruriæ præsidio, suis legionibus deductis ad urbem de Gallis Etruscisque ac Samnitibus triumphavit. Milites triumphantem secuti sunt. Celebrata inconditis militaribus non magis victoria Q. Fabi quam mors præclara P. Deci est excitataque memoria parentis, æquata eventu publico privatoque, filii laudibus. Data ex præda militibus æris octogeni bini sagaque et tunicæ, præmia illa tempestate militiæ haudquaquam spernenda.
His ita rebus gestis nec in Samnitibus adhuc nec in Etruria pax erat; nam et Perusinis auctoribus post deduc tum ab consule exercitum rebellatum fuerat et Samnites prædatum in agrum Vescinum Formianumque et parte alia in Æserninum quæque Volturno adiacent flumini descendere. Adversus eos Ap. Claudius prætor cum exercitu Deciano missus. Fabius in Etruria rebellante denuo quattuor milia et quingentos Perusinorum occidit, cepit ad mille septingentos quadraginta, qui redempti singuli æris trecentis decem; præda alia omnis militibus concessa. Samnitium legiones, cum partem Ap. Claudius prætor, partem L. Volumnius pro consule sequeretur, in agrum Stellatem convenerunt; ibi ad Caiatiam omnes considunt et Appius Volumniusque castra coniungunt. Pugnatum infestissimis animis, hinc ira stimulante adversus rebellantes totiens, illinc ab ultima iam dimicantibus spe. Cæsa ergo Samnitium sedecim milia trecenti, capta duo milia septingenti; ex Romano exercitu cecidere duo milia septingenti.
Felix annus bellicis rebus, pestilentia gravis prodigiisque sollicitus; nam et terram multifariam pluvisse et in exercitu Ap. Claudi plerosque fulminibus ictos nuntiatum est; librique ob hæc aditi. Eo anno Q. Fabius Gurges consulis filius aliquot matronas ad populum stupri damnatas pecunia multavit; ex multaticio ære Veneris ædem quæ prope Circum est faciendam curavit.
Supersunt etiam nunc Samnitium bella, quæ continua per quartum iam volumen annumque sextum et quadragesimum a M. Valerio A. Cornelio consulibus, qui primi Samnio arma intulerunt, agimus; et ne tot annorum clades utriusque gentis laboresque actos nunc referam, quibus nequiverint tamen dura illa pectora vinci, proximo anno Samnites in Sentinati agro, in Pælignis, ad Tifernum, Stellatibus campis, suis ipsi legionibus, mixti alienis, ab quattuor exercitibus, quattuor ducibus Romanis cæsi fuerant; imperatorem clarissimum gentis suæ amiserant; socios belli, Etruscos, Umbros, Gallos, in eadem fortuna videbant qua ipsi erant; nec suis nec externis viribus iam stare poterant, tamen bello non abstinebant. Adeo ne infeliciter quidem defensæ libertatis tædebat et vinci quam non temptare victoriam malebant. Quinam sit ille quem pigeat longinquitatis bellorum scribendo legendoque quæ gerentes non fatigaverunt?
Q. Fabium P. Decium L. Postumius Megellus et M. Atilius Regulus consules secuti sunt. Samnium ambobus decreta provincia est, quia tres scriptos hostium exercitus, uno Etruriam, altero populationes Campaniæ repeti, tertium tuendis parari finibus, fama erat. Postumium valetudo adversa Romæ tenuit; Atilius extemplo profectus, ut in Samnio hostes—ita enim placuerat patribus—nondum egressos opprimeret. Velut ex composito ibi obvium habuere hostem, ubi et intrare ipsi Samnitium agrum prohiberentur et egredi inde in pacata sociorumque populi Romani fines Samnitem prohiberent. Cum castra castris conlata essent, quod vix Romanus totiens victor auderet, ausi Samnites sunt —tantum desperatio ultima temeritatis facit—castra Romana oppugnare, et quamquam non venit ad finem tam audax inceptum, tamen haud omnino vanum fuit. Nebula erat ad multum diei densa adeo ut lucis usum eriperet non prospectu modo extra vallum adempto sed propinquo etiam congredientium inter se conspectu. Hac velut latebra insidiarum freti Samnites vixdum satis certa luce et eam ipsam premente caligine ad stationem Romanam in porta segniter agentem vigilias perveniunt. Improviso oppressis nec animi satis ad resistendum nec virium fuit. Ab tergo castrorum decumana porta impetus factus; itaque captum quæstorium quæstorque ibi L. Opimius Pansa occisus. Conclamatum inde ad arma.
Consul tumultu excitus cohortes duas sociorum, Lucanam Suessanamque, quæ proximæ forte erant, tueri prætorium iubet; manipulos legionum principali via inducit. Vixdum satis aptatis armis in ordines eunt et clamore magis quam oculis hostem noscunt nec quantus numerus sit æstimari potest. Cedunt primo incerti fortunæ suæ et hostem introrsum in media castra accipiunt; inde, cum consul vociferaretur expulsine extra vallum castra deinde sua oppugnaturi essent [rogitans], clamore sublato conixi primo resistunt, deinde inferunt pedem urgentque et impulsos semel terrore eodem [agunt] quo cœperunt expellunt extra portam vallumque. Inde pergere ac persequi, quia turbida lux metum circa insidiarum faciebat, non ausi, liberatis castris contenti receperunt se intra vallum trecentis ferme hostium occisis. Romanorum stationis primæ [vigiliumque] et eorum qui circa quæstorium oppressi periere ad septingentos triginta.
Animos inde Samnitibus non infelix audacia auxit et non modo proferre inde castra Romanum sed ne pabulari quidem per agros suos patiebantur; retro in pacatum Soranum agrum pabulatores ibant. Quarum rerum fama, tumultuosior etiam quam res erant, perlata Romam cœgit L. Postumium consulem vixdum validum proficisci ex urbe. Prius tamen quam exiret militibus edicto Soram iussis convenire ipse ædem Victoriæ, quam ædilis curulis ex multaticia pecunia faciendam curaverat, dedicavit. Ita ad exercitum profectus, ab Sora in Samnium ad castra collegæ perrexit. Inde postquam Samnites diffisi duobus exercitibus resisti posse recesserunt, diversi consules ad vastandos agros urbesque oppugnandas discedunt.
Postumius Milioniam oppugnare adortus vi primo atque impetu, dein postquam ea parum procedebant opere ac vineis demum iniunctis muro cepit. Ibi capta iam urbe ab hora quarta usque ad octavam fere horam omnibus partibus urbis diu incerto eventu pugnatum est; postremo potitur oppido Romanus. Samnitium cæsi tria milia ducenti, capti quattuor milia septingenti præter prædam aliam.
Inde Feritrum ductæ legiones, unde oppidani cum omnibus rebus suis quæ ferri agique potuerunt nocte per aversam portam silentio excesserunt. Igitur, simul advenit consul, primo ita compositus instructusque mœnibus successit, tamquam idem quod ad Milioniam fuerat certaminis foret; deinde, ut silentium vastum in urbe nec arma nec viros in turribus ac muris vidit, avidum invadendi deserta mœnia militem detinet, ne quam occultam in fraudem incautus rueret; duas turmas sociorum Latini nominis circumequitare mœnia atque explorare omnia iubet. Equites portam unam alteramque eadem regione in propinquo patentes conspiciunt itineribusque iis vestigia nocturnæ hostium fugæ. Adequitant deinde sensim portis urbemque ex tuto rectis itineribus perviam conspiciunt et consuli referunt excessum urbe; solitudine haud dubia id perspicuum esse et recentibus vestigiis fugæ ac strage rerum in trepidatione nocturna relictarum passim. His auditis consul ad eam partem urbis quam adierant equites circumducit agmen. Constitutis haud procul porta signis quinque equites iubet intrare urbem et modicum spatium progressos tres manere eodem loco si tuta videantur, duos explorata ad se referre. Qui ubi redierunt rettuleruntque eo se progressos unde in omnes partes circumspectus esset longe lateque silentium ac solitudinem vidisse, extemplo consul cohortes expeditas in urbem induxit, ceteros interim castra communire iussit. Ingressi milites refractis foribus paucos graves ætate aut invalidos inveniunt relictaque quæ migratu difficilia essent. Ea direpta; et cognitum ex captivis est communi consilio aliquot circa urbes conscisse fugam; suos prima vigilia profectos; credere eandem in aliis urbibus solitudinem inventuros. Dictis captivorum fides exstitit; desertis oppidis consul potitur.
Alteri consuli M. Atilio nequaquam tam facile bellum fuit. Cum ad Luceriam duceret legiones quam oppugnari ab Samnitibus audierat, ad finem Lucerinum ei hostis obvius fuit. Ibi ira vires æquavit; prœlium varium et anceps fuit, tristius tamen eventu Romanis, et quia insueti erant vinci et quia digredientes magis quam in ipso certamine senserunt quantum in sua parte plus volnerum ac cædis fuisset. Itaque is terror in castris ortus, qui si pugnantes cepisset, insignis accepta clades foret; tum quoque sollicita nox fuit iam invasurum castra Samnitem credentibus aut prima luce cum victoribus conserendas manus. Minus cladis, ceterum non plus animorum ad hostes erat. Ubi primum inluxit, abire sine certamine cupiunt. Sed via una et ea ipsa præter hostes erat; qua ingressi præbuere speciem recta tendentium ad castra oppugnanda. Consul arma capere milites iubet et sequi se extra vallum; legatis, tribunis, præfectis sociorum imperat quod apud quemque facto opus est. Omnes adfirmant se quidem omnia facturos sed militum iacere animos; tota nocte inter volnera et gemitus morientium vigilatum esse; si ante lucem ad castra ventum foret, tantum pavoris fuisse ut relicturi signa fuerint; nunc pudore a fuga contineri, alioqui pro victis esse.
Quæ ubi consul accepit, sibimet ipsi circumeundos adloquendosque milites ratus, ut ad quosque venerat, cunctantes arma capere increpabat: quid cessarent tergiuersarenturque? hostem in castra venturum nisi illi extra castra exissent, et pro tentoriis suis pugnaturos si pro vallo nollent. Armatis ac dimicantibus dubiam victoriam esse; qui nudus atque inermis hostem maneat, ei aut mortem aut seruitutem patiendam. Hæc iurganti increpantique respondebant confectos se pugna hesterna esse; nec virium quicquam nec sanguinis superesse; maiorem multitudinem hostium apparere quam pridie fuerit. Inter hæc appropinquabat agmen; et iam breviore intervallo certiora intuentes vallum secum portare Samnitem adfirmant nec dubium esse quin castra circumvallaturi sint. Tunc enimvero consul indignum facinus esse vociferari tantam contumeliam ignominiamque ab accipi hoste. “Etiamne circumsedebimur” inquit “in castris, ut fame potius per ignominiam quam ferro, si necesse est, per virtutem moriamur?” Facerent—quod di bene verterent—quod se dignum quisque ducerent; consulem M. Atilium vel solum, si nemo alius sequatur, iturum adversus hostes casurumque inter signa Samnitium potius quam circumvallari castra Romana videat. Dicta consulis legati tribunique et omnes turmæ equitum et centuriones primorum ordinum approbavere. Tum pudore victus miles segniter arma capit, segniter e castris egreditur longo agmine nec continenti; mæsti ac prope victi procedunt adversus hostem nec spe nec animo certiorem. Itaque simul conspecta sunt Romana signa, extemplo a primo Samnitium agmine ad novissimum fremitus perfertur exire, id quod timuerint, ad impediendum iter Romanos; nullam inde ne fugæ quidem patere viam; illo loco aut cadendum esse aut stratis hostibus per corpora eorum evadendum.
In medium sarcinas coniciunt; armati suis quisque ordinibus instruunt aciem. Iam exiguum inter duas acies erat spatium, et stabant exspectantes, dum ab hostibus prius impetus, prius clamor inciperet. Neutris animus est ad pugnandum, diversique integri atque intacti abissent, ni cedenti instaturum alterum timuissent. Sua sponte inter inuitos tergiversantesque segnis pugna clamore incerto atque impari cœpit; nec vestigio quisquam movebatur.
Tum consul Romanus, ut rem excitaret, equitum paucas turmas extra ordinem immisit; quorum cum plerique delapsi ex equis essent, et alii turbati et a Samnitium acie ad opprimendos eos qui ceciderant et ad suos tuendos ab Romanis procursum est. Inde paulum inritata pugna est; sed aliquanto et impigre magis et plures procurrerant Samnites et turbatus eques sua ipse subsidia territis equis proculcavit. Hinc fuga cœpta totam avertit aciem Romanam; iamque in terga fugientium Samnites pugnabant, cum consul equo prævectus ad portam castrorum ac statione equitum ibi opposita edictoque ut quicumque ad vallum tenderet, sive ille Romanus sive Samnis esset, pro hoste haberent, hæc ipse minitans obstitit profuse tendentibus suis in castra. “Quo pergis” inquit, “miles? Et hic arma et viros invenies nec viuo consule tuo nisi victor castra intrabis; proinde elige cum cive an hoste pugnare malis.” Hæc dicente consule equites infestis cuspidibus circumfunduntur ac peditem in pugnam redire iubent. Non virtus solum consulis sed fors etiam adiuvit, quod non institerunt Samnites spatiumque circumagendi signa vertendique aciem a castris in hostem fuit. Tum alii alios hortari ut repeterent pugnam; centuriones ab signiferis rapta signa inferre et ostendere suis paucos et ordinibus incompositis effuse venire hostes. Inter hæc consul manus ad cælum attollens voce clara, ita ut exaudiretur, templum Iovi Statori vovet, si constitisset a fuga Romana acies redintegratoque prœlio cecidisset vicissetque legiones Samnitium. Omnes undique adnisi ad restituendam pugnam, duces, milites, peditum equitumque vis. Numen etiam deorum respexisse nomen Romanum visum; adeo facile inclinata res repulsique a castris hostes, mox etiam redacti ad eum locum in quo commissa pugna erat. Ibi obiacente sarcinarum cumulo, quas coniecerant in medium, hæsere impediti; deinde, ne diriperentur res, orbem armatorum sarcinis circumdant. Tum vero eos a fronte urgere pedites, ab tergo circumvecti equites; ita in medio cæsi captique. Captivorum numerus fuit septem milium octingentorum, qui omnes nudi sub iugum missi; cæsos rettulere ad quattuor milia octingentos. Ne Romanis quidem læta victoria fuit; recensente consule biduo acceptam cladem amissorum militum numerus relatus septem milium octingentorum.
Dum hæc in Apulia gerebantur, altero exercitu Samnites Interamnam, coloniam Romanam, quæ via Latina est, occupare conati urbem non tenuerunt; agros depopulati cum prædam aliam inde mixtam hominum atque pecudum colonosque captos agerent, in victorem incidunt consulem ab Luceria redeuntem nec prædam solum amittunt sed ipsi longo atque impedito agmine incompositi cæduntur. Consul Interamnam edicto dominis ad res suas noscendas recipiendasque revocatis et exercitu ibi relicto comitiorum causa Romam est profectus. Cui de triumpho agenti negatus honos et ob amissa tot milia militum et quod captivos sine pactione sub iugum misisset.
Consul alter Postumius, quia in Samnitibus materia belli deerat, in Etruriam transducto exercitu, primum pervastaverat Volsiniensem agrum; dein cum egressis ad tuendos fines haud procul mœnibus ipsorum depugnat; duo milia octingenti Etruscorum cæsi; ceteros propinquitas urbis tutata est. In Rusellanum agrum exercitus traductus; ibi non agri tantum vastati sed oppidum etiam expugnatum; capta amplius duo milia hominum, minus duo milia circa muros cæsa. Pax tamen clarior maiorque quam bellum in Etruria eo anno fuerat parta est. Tres validissimæ urbes, Etruriæ capita, Volsinii, Perusia, Arretium, pacem petiere; et vestimentis militum frumentoque pacti cum consule, ut mitti Romam oratores liceret, indutias in quadraginta annos impetraverunt. Multa præsens quingentum milium æris in singulas civitates imposita.
Ob hasce res gestas consul cum triumphum ab senatu moris magis causa quam spe impetrandi petisset videretque alios quod tardius ab urbe exisset, alios quod iniussu senatus ex Samnio in Etruriam transisset, partim suos inimicos, partim collegæ amicos ad solacium aequatæ repulsæ sibi quoque negare triumphum, “non ita” inquit, “patres conscripti, vestræ maiestatis meminero ut me consulem esse obliviscar. Eodem iure imperii quo bella gessi, bellis feliciter gestis, Samnio atque Etruria subactis, victoria et pace parta triumphabo.” Ita senatum reliquit. Inde inter tribunos plebis contentio orta; pars intercessuros ne novo exemplo triumpharet aiebat, pars auxilio se adversus collegas triumphanti futuros. Iactata res ad populum est vocatusque eo consul cum M. Horatium L. Valerium consules, C. Marcium Rutulum nuper, patrem eius qui tunc censor esset, non ex auctoritate senatus sed iussu populi triumphasse diceret, adiciebat se quoque laturum fuisse ad populum, ni sciret mancipia nobilium, tribunos plebis, legem impedituros; voluntatem sibi ac fauorem consentientis populi pro omnibus iussis esse ac futura; posteroque die auxilio tribunorum plebis trium adversus intercessionem septem tribunorum et consensum senatus celebrante populo diem triumphavit.
Et huius anni parum constans memoria est. Postumium auctor est Claudius in Samnio captis aliquot urbibus in Apulia fusum fugatumque saucium ipsum cum paucis Luceriam compulsum: ab Atilio in Etruria res gestas eumque triumphasse. Fabius ambo consules in Samnio et ad Luceriam res gessisse scribit traductumque in Etruriam exercitum —sed ab utro consule non adiecit—et ad Luceriam utrimque multos occisos inque ea pugna Iovis Statoris ædem votam, ut Romulus ante voverat; sed fanum tantum, id est locus templo effatus, fuerat; ceterum hoc demum anno ut ædem etiam fieri senatus iuberet bis eiusdem voti damnata re publica in religionem venit.
Sequitur hunc annum et consul insignis, L. Papirius Cursor, qua paterna gloria, qua sua, et bellum ingens victoriaque quantam de Samnitibus nemo ad eam diem præter L. Papirium patrem consulis pepererat. Et forte eodem conatu apparatuque omni opulentia insignium armorum bellum et deorum etiam adhibuerunt opes ritu quodam sacramenti vetusto velut initiatis militibus, dilectu per omne Samnium habito noua lege, ut qui iuniorum non convenisset ad imperatorum edictum quique iniussu abisset caput Iovi sacraretur. Tum exercitus omnis Aquiloniam est indictus. Ad sexaginta milia militum quod roboris in Samnio erat convenerunt.
Ibi mediis fere castris locus est consæptus cratibus pluteisque et linteis contectus, patens ducentos maxime pedes in omnes pariter partes. Ibi ex libro vetere linteo lecto sacrificatum sacerdote Ouio Paccio quodam, homine magno natu, qui se id sacrum petere adfirmabat ex vetusta Samnitium religione, qua quondam usi maiores eorum fuissent cum adimendæ Etruscis Capuæ clandestinum cepissent consilium. Sacrificio perfecto per viatorem imperator acciri iubebat nobilissimum quemque genere factisque; singuli introducebantur. Erat cum alius apparatus sacri qui perfundere religione animum posset, tum in loco circa omni contecto aræ in medio victimæque circa caesæ et circumstantes centuriones strictis gladiis. Admovebatur altaribus magis ut victima quam ut sacri particeps adigebaturque iure iurando quæ visa auditaque in eo loco essent non enuntiaturum. Iurare cogebant diro quodam carmine, in exsecrationem capitis familiæque et stirpis composito, nisi isset in prœlium quo imperatores duxissent et si aut ipse ex acie fugisset aut si quem fugientem vidisset non extemplo occidisset. Id primo quidam abnuentes iuraturos se obtruncati circa altaria sunt; iacentes deinde inter stragem victimarum documento ceteris fuere ne abnuerent. Primoribus Samnitium ea detestatione obstrictis, decem nominatis ab imperatore, eis dictum, ut vir virum legerent donec sedecim milium numerum confecissent. Ea legio linteata ab integumento consæpti, in quo sacrata nobilitas erat, appellata est; his arma insignia data et cristatæ galeæ, ut inter ceteros eminerent. Paulo plus viginti milium alius exercitus fuit nec corporum specie nec gloria belli nec apparatu linteatæ legioni dispar. Hic hominum numerus, quod roboris erat, ad Aquiloniam consedit.
Consules profecti ab urbe, prior Sp. Carvilius, cui veteres legiones, quas M. Atilius superioris anni consul in agro Interamnati reliquerat, decretæ erant. Cum eis in Samnium profectus, dum hostes operati superstitionibus concilia secreta agunt, Amiternum oppidum de Samnitibus vi cepit. Cæsa ibi milia hominum duo ferme atque octingenti, capta quattuor milia ducenti septuaginta. Papirius novo exercitu—ita enim decretum erat—scripto Duroniam urbem minus quam collega cepit hominum, plus aliquanto occidit; præda opulenta utrobique est parta. Inde pervagati Samnium consules maxime depopulato Atinate agro, Carvilius ad Cominium, Papirius ad Aquiloniam, ubi summa rei Samnitium erat, pervenit. Ibi aliquamdiu nec cessatum ab armis est neque pugnatum; lacessendo quietos, resistentibus cedendo, comminandoque magis quam inferendo pugnam dies absumebatur. Quodcum que Comini inciperetur remittereturque, omnium rerum etiam paruarum eventus proferebatur in dies. Altera Romana castra [quæ] viginti milium spatio aberant, et absentis collegæ consilia omnibus gerendis intererant rebus; intentiorque Carvilius, quo in maiore discrimine res vertebatur, in Aquiloniam quam ad Cominium quod obsidebat erat.
L. Papirius, iam per omnia ad dimicandum satis paratus, nuntium ad collegam mittit sibi in animo esse postero die, si per auspicia liceret, confligere cum hoste; opus esse et illum quanta maxima vi posset Cominium oppugnare, ne quid laxamenti sit Samnitibus ad subsidia Aquiloniam mittenda. Diem ad proficiscendum nuntius habuit; nocte rediit approbare collegam consulta referens. Papirius nuntio misso extemplo contionem habuit; multa de universo genere belli, multa de præsenti hostium apparatu, vana magis specie quam efficaci ad eventum, disseruit: non enim cristas volnera facere; et per picta atque aurata scuta transire Romanum pilum et candore tunicarum fulgentem aciem ubi res ferro geratur cruentari. Auream olim atque argenteam Samnitium aciem a parente suo occidione occisam spoliaque ea honestiora victori hosti quam ipsis arma fuisse. Datum hoc forsan nomini familiæque suæ ut adversus maximos conatus Samnitium opponerentur duces spoliaque ea referrent quæ insignia publicis etiam locis decorandis essent deos immortales adesse propter totiens petita fœdera, totiens rupta; tum si qua coniectura mentis divinæ sit, nulli unquam exercitui fuisse infestiores quam qui nefando sacro mixta hominum pecudumque cæde respersus, ancipiti deum iræ devotus, hinc fœderum cum Romanis ictorum testes deos, hinc iuris iurandi adversus fœdera suscepti exsecrationes horrens, inuitus iuraverit, oderit sacramentum, uno tempore deos, cives, hostes metuat.
Hæc comperta perfugarum indiciis cum apud infensos iam sua sponte milites disseruisset, simul divinæ humanæque spei pleni clamore consentienti pugnam poscunt; pænitet in posterum diem dilatum certamen; moram diei noctisque oderunt. Tertia vigilia noctis iam relatis litteris a collega Papirius silentio surgit et pullarium in auspicium mittit. Nullum erat genus hominum in castris intactum cupiditate pugnæ; summi infimique æque intenti erant; dux militum, miles ducis ardorem spectabat. Is ardor omnium etiam ad eos qui auspicio intererant pervenit; nam cum pulli non pascerentur, pullarius auspicium mentiri ausus tripudium solistimum consuli nuntiavit. Consul lætus auspicium egregium esse et deis auctoribus rem gesturos pronuntiat signumque pugnæ proponit. Exeunti iam forte in aciem nuntiat perfuga viginti cohortes Samnitium—quadringenariæ ferme erant—Cominium profectas. Quod ne ignoraret collega, extemplo nuntium mittit; ipse signa ocius proferri iubet. Subsidia suis quæque locis et præfectos subsidiis attribuerat; dextro cornu L. Volumnium, sinistro L. Scipionem, equitibus legatos alios, C. Cædicium et T. Trebonium, præfecit; Sp. Nautium mulos detractis clitellis cum tribus cohortibus alariis in tumulum conspectum propere circumducere iubet atque inde inter ipsam dimicationem quanto maxime posset motu pulueris se ostendere.
Dum his intentus imperator erat, altercatio inter pullarios orta de auspicio eius diei exauditaque ab equitibus Romanis, qui rem haud spernendam rati Sp. Papirio, fratris filio consulis, ambigi de auspicio renuntiaverunt. Iuvenis ante doctrinam deos spernentem natus rem inquisitam ne quid incompertum deferret ad consulem detulit. Cui ille: “tu quidem macte virtute diligentiaque esto; ceterum qui auspicio adest, si quid falsi nuntiat, in semet ipsum religionem recipit; mihi quidem tripudium nuntiatum, populo Romano exercituique egregium auspicium est.” Centurionibus deinde imperavit uti pullarios inter prima signa constituerent. Promovent et Samnites signa; insequitur acies ornata armataque, ut hostibus quoque magnificum spectaculum esset. Priusquam clamor tolleretur concurrereturque, emisso temere pilo ictus pullarius ante signa cecidit; quod ubi consuli nuntiatum est, “di in prœlio sunt” inquit; “habet pœnam noxium caput.” Ante consulem hæc dicentem coruus voce clara occinuit; quo lætus augurio consul, adfirmans nunquam humanis rebus magis præsentes interfuisse deos, signa canere et clamorem tolli iussit.
Prœlium commissum atrox, ceterum longe disparibus animis. Romanos ira, spes, ardor certaminis avidos hostium sanguinis in prœlium rapit; Samnitium magnam partem necessitas ac religio invitos magis resistere quam inferre pugnam cogit; nec sustinuissent primum clamorem atque impetum Romanorum, per aliquot iam annos vinci adsueti, ni potentior alius metus insidens pectoribus a fuga retineret. Quippe in oculis erat omnis ille occulti paratus sacri et armati sacerdotes et promiscua hominum pecudumque strages et respersæ fando nefandoque sanguine aræ et dira exsecratio ac furiale carmen, detestandæ familiæ stirpique compositum; iis vinculis fugæ obstricti stabant civem magis quam hostem timentes. Instare Romanus a cornu utroque, a media acie et cædere deorum hominumque attonitos metu; repugnatur segniter, ut ab iis quos timor moraretur a fuga.
Iam prope ad signa cædes pervenerat, cum ex transverso pulvis velut ingentis agminis incessu motus apparuit; Sp. Nautius—Octavium Mæcium quidam eum tradunt—dux alaribus cohortibus erat; pulverem maiorem quam pro numero excitabant; insidentes mulis calones frondosos ramos per terram trahebant. Arma signaque per turbidam lucem in primo apparebant; post altior densiorque pulvis equitum speciem cogentium agmen dabat fefellitque non Samnites modo sed etiam Romanos; et consul adfirmavit errorem clamitans inter prima signa ita ut vox etiam ad hostes accideret, captum Cominium, victorem collegam adesse; adniterentur vincere priusquam gloria alterius exercitus foret. Hæc insidens equo; inde tribunis centurionibusque imperat ut viam equitibus patefaciant; ipse Trebonio Cædicioque prædixerat, ubi se cuspidem erectam quatientem vidissent, quanta maxima vi possent concitarent equites in hostem. Ad nutum omnia, ut ex ante præparato, fiunt; panduntur inter ordines viæ; provolat eques atque infestis cuspidibus in medium agmen hostium ruit perrumpitque ordines quacumque impetum dedit. Instant Volumnius et Scipio et perculsos sternunt.
Tum, iam deorum hominumque victa vi, funduntur linteatæ cohortes; pariter iurati iniuratique fugiunt nec quemquam præter hostes metuunt. Peditum agmen quod superfuit pugnæ in castra aut Aquiloniam compulsum est; nobilitas equitesque Bovianum perfugerunt. Equites eques sequitur, peditem pedes; diversa cornua dextrum ad castra Samnitium, lævum ad urbem tendit. Prior aliquanto Volumnius castra cepit; ad urbem Scipioni maiore resistitur vi, non quia plus animi victis est sed melius muri quam vallum armatos arcent; inde lapidibus propulsant hostem. Scipio, nisi in primo pavore priusquam colligerentur animi transacta res esset, lentiorem fore munitæ urbis oppugnationem ratus, interrogat milites satin æquo animo paterentur ab altero cornu castra capta esse, se victores pelli a portis urbis. Reclamantibus universis primus ipse scuto super caput elato pergit ad portam; secuti alii testudine facta in urbem perrumpunt deturbatisque Samnitibus quæ circa portam erant muri occupavere; penetrare in interiora urbis, quia pauci admodum erant, non audent.
Hæc primo ignorare consul et intentus recipiendo exercitui esse; iam enim præceps in occasum sol erat et appetens nox periculosa et suspecta omnia etiam victoribus faciebat. Progressus longius ab dextra capta castra videt, ab læva clamorem in urbe mixtum pugnantium ac paventium fremitu esse; et tum forte certamen ad portam erat. Advectus deinde equo propius, ut suos in muris videt nec iam integri quicquam esse, quoniam temeritate paucorum magnæ rei parta occasio esset, acciri quas receperat copias signaque in urbem inferri iussit. Ingressi proxima ex parte quia nox appropinquabat quieuere; nocte oppidum ab hostibus desertum est.
Cæsa illo die ad Aquiloniam Samnitium milia viginti trecenti quadraginta, capta tria milia octingenti et septuaginta, signa militaria nonaginta septem. Ceterum illud memoriæ traditur non ferme alium ducem lætiorem in acie visum seu suopte ingenio seu fiducia bene gerundæ rei. Ab eodem robore animi neque controverso auspicio revocari a prœlio potuit et in ipso discrimine quo templa deis immortalibus voveri mos erat voverat Iovi Victori, si legiones hostium fudisset, pocillum mulsi priusquam temetum biberet sese facturum. Id votum dis cordi fuit et auspicia in bonum verterunt.
Eadem fortuna ab altero consule ad Cominium gesta res. Prima luce ad mœnia omnibus copiis admotis corona cinxit urbem subsidiaque firma ne qua eruptio fieret portis opposuit. Iam signum dantem eum nuntius a collega trepidus de viginti cohortium adventu et ab impetu moratus est et partem copiarum revocare instructam intentamque ad oppugnandum cœgit. D. Brutum Scæuam legatum cum legione prima et decem cohortibus alariis equitatuque ire adversus subsidium hostium iussit: qvocumque in loco fuisset obvius, obsisteret ac moraretur manumque, si forte ita res posceret, conferret, modo ne ad Cominium eæ copiæ admoveri possent. Ipse scalas ferri ad muros ab omni parte urbis iussit ac testudine ad portas successit; simul et refringebantur portæ et vis undique in muros fiebat. Samnites sicut, antequam in muris viderent armatos, satis animi habuerunt ad prohibendos urbis aditu hostes, ita, postquam iam non ex intervallo nec missilibus sed comminus gerebatur res et qui ægre successerant ex plano in muros, loco quem magis timuerant victo, facile in hostem imparem ex æquo pugnabant, relictis turribus murisque in forum omnes compulsi paulisper inde temptaverunt extremam pugnæ fortunam; deinde abiectis armis ad undecim milia hominum et quadringenti in fidem consulis venerunt; cæsa ad quattuor milia octingenti octoginta.
Sic ad Cominium, sic ad Aquiloniam gesta res; in medio inter duas urbes spatio, ubi tertia exspectata erat pugna, hostes non inventi. Septem milia passuum cum abessent a Cominio, revocati ab suis neutri prœlio occurrerunt. Primis ferme tenebris, cum in conspectu iam castra, iam Aquiloniam habuissent, clamor eos utrimque par accidens sustinuit; deinde regione castrorum, quæ incensa ab Romanis erant, flamma late fusa certioris cladis indicio progredi longius prohibuit; eo ipso loco temere sub armis strati passim inquietum omne tempus noctis exspectando timendoque lucem egere. Prima luce incerti quam in partem intenderent iter repente in fugam consternantur conspecti ab equitibus, qui egressos nocte ab oppido Samnites persecuti viderant multitudinem non vallo, non stationibus firmatam. Conspecta et ex muris Aquiloniæ ea multitudo erat iamque etiam legionariæ cohortes sequebantur; ceterum nec pedes fugientes persequi potuit et ab equite novissimi agminis ducenti ferme et octoginta interfecti; arma multa pavidi ac signa militaria duodeviginti reliquere; alio agmine incolumi, ut ex tanta trepidatione, Bovianum perventum est.
Lætitiam utriusque exercitus Romani auxit et ab altera parte feliciter gesta res. uterque ex alterius sententia consul captum oppidum diripiendum militi dedit, exhaustis deinde tectis ignem iniecit; eodemque die Aquilonia et Cominium deflagravere et consules cum gratulatione mutua legionum suaque castra coniunxere. In conspectu duorum exercituum et Carvilius suos pro cuiusque merito laudavit et Papirius, apud quem multiplex in acie, circa castra, circa urbem fuerat certamen, Sp. Nautium, Sp. Papirium, fratris filium, et quattuor centuriones manipulumque hastatorum armillis aureisque coronis Nautium propter expeditionem qua magni agminis modo terruerat hostes, iuvenem Papirium propter nauatam cum equitatu et in prœlio operam et nocte qua fugam infestam Samnitibus ab Aquilonia clam egressis fecit, centuriones militesque quia primi portam murumque Aquiloniæ ceperant; equites omnes ob insignem multis locis operam corniculis armillisque argenteis donat.
Consilium inde habitum [cum] iamne tempus esset deducendi ab Samnio exercitus aut utriusque aut certe alterius; optimum visum, quo magis fractæ res Samnitium essent, eo pertinacius et infestius agere cetera et persequi ut perdomitum Samnium insequentibus consulibus tradi posset: quando iam nullus esset hostium exercitus qui signis conlatis dimicaturus videretur, unum superesse belli genus, urbium oppugnationes, quarum per excidia militem locupletare præda et hostem pro aris ac focis dimicantem conficere possent. Itaque litteris missis ad senatum populumque Romanum de rebus ab se gestis diversi Papirius ad Sæpinum, Carvilius ad Veliam oppugnandam legiones ducunt.
Litteræ consulum ingenti lætitia et in curia et in contione auditæ, et quatridui supplicatione publicum gaudium privatis studiis celebratum est. Nec populo Romano magna solum sed peropportuna etiam ea victoria fuit, quia per idem forte tempus rebellasse Etruscos allatum est; subibat cogitatio animum quonam modo tolerabilis futura Etruria fuisset si quid in Samnio adversi evenisset, quæ coniuratione Samnitium erecta, quoniam ambo consules omnisque Romana vis aversa in Samnium esset, occupationem populi Romani pro occasione rebellandi habuisset. Legationes sociorum, a M. Atilio prætore in senatum introductæ, querebantur uri ac vastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo Romano nollent obtestabanturque patres conscriptos ut se a vi atque iniuria communium hostium tutarentur. Responsum legatis curæ senatui futurum ne socios fidei suæ pæniteret: Etruscorum propediem eandem fortunam quam Samnitium fore. Segnius tamen, quod ad Etruriam attinebat, acta res esset, ni Faliscos quoque, qui per multos annos in amicitia fuerant, allatum foret arma Etruscis iunxisse. Huius propinquitas populi acuit curam patribus ut fetiales mittendos ad res repetendas censerent; quibus non redditis ex auctoritate patrum iussu populi bellum Faliscis indictum est iussique consules sortiri uter ex Samnio in Etruriam cum exercitu transiret.
Iam Carvilius Veliam et Palumbinum et Herculaneum ex Samnitibus ceperat, Veliam intra paucos dies, Palumbinum eodem quo ad muros accessit. Ad Herculaneum etiam signis conlatis ancipiti prœlio et cum maiore sua quam hostium iactura dimicavit; castris deinde positis mœnibus hostem inclusit; oppugnatum oppidum captumque. In his tribus urbibus capta aut cæsa ad decem milia hominum, ita ut parvo admodum plures caperentur. Sortientibus provincias consulibus Etruria Carvilio evenit secundum vota militum, qui vim frigoris iam in Samnio non patiebantur. Papirio ad Sæpinum maior vis hostium restitit. Sæpe in acie, sæpe in agmine, sæpe circa ipsam urbem adversus eruptiones hostium pugnatum, nec obsidio sed bellum ex æquo erat; non enim muris magis se Samnites quam armis ac viris mœnia tutabantur. Tandem pugnando in obsidionem iustam cœgit hostes obsidendoque vi atque operibus urbem Itaque ab ira plus cædis editum capta urbe; septem milia quadringenti cæsi, capta minus tria milia hominum. Præda, quæ plurima fuit congestis Samnitium rebus in urbes paucas, militi concessa est.
Nives iam omnia oppleverant nec durari extra tecta poterat; itaque consul exercitum de Samnio deduxit. Venienti Romam triumphus omnium consensu est delatus. Triumphavit in magistratu insigni, ut illorum temporum habitus erat, triumpho. Pedites equitesque insignes donis transiere ac transvecti sunt; multæ civicæ coronæ vallaresque ac murales conspectæ; inspectata spolia Samnitium et decore ac pulchritudine paternis spoliis, quæ nota frequenti publicorum ornatu locorum erant, comparabantur; nobiles aliquot captivi, clari suis patrumque factis, ducti. Æris gravis travecta viciens centum milia et quingenta triginta tria milia; id æs redactum ex captivis dicebatur; argenti, quod captum ex urbibus erat, pondo mille octingenta triginta. Omne æs argentumque in ærarium conditum, militibus nihil datum ex præda est; auctaque ea invidia est ad plebem, quod tributum etiam in stipendium militum conlatum est cum, si spreta gloria fuisset captivæ pecuniæ in ærarium inlatæ, et militi tum donum dari ex præda et stipendium militare præstari potuisset. Ædem Quirini dedicavit—quam in ipsa dimicatione votam apud neminem veterem auctorem invenio, neque hercule tam exiguo tempore perficere potuisset—ab dictatore patre votam filius consul dedicavit hostium spoliis; quorum tanta multitudo fuit ut non templum tantum forumque iis ornaretur sed sociis etiam coloniisque finitimis ad templorum locorumque publicorum ornatum dividerentur. Ab triumpho exercitum in agrum Vescinum, quia regio ea infesta ab Samnitibus erat, hibernatum duxit.
Inter hæc Carvilius consul in Etruria Troilum primum oppugnare adortus quadringentos septuaginta ditissimos, pecunia grandi pactos ut abire inde liceret, dimisit; ceteram multitudinem oppidumque ipsum vi cepit. Inde quinque castella locis sita munitis Cæsa ibi hostium duo milia quadringenti, minus duo milia capti. Et Faliscis pacem petentibus annuas indutias dedit, pactus centum milia gravis æris et stipendium eius anni militibus. His rebus actis ad triumphum decessit, ut minus clarum de Samnitibus quam collegæ triumphus fuerat, ita cumulo Etrusci belli æquatum. Æris gravis tulit in ærarium trecenta octoginta milia; reliquo ære ædem Fortis Fortunæ de manubiis faciendam locavit prope ædem eius deæ ab rege Ser. Tullio dedicatam; et militibus ex præda centenos binos asses et alterum tantum centurionibus atque equitibus, malignitate collegæ gratius accipientibus munus, divisit. Favor consulis tutatus ad populum est L. Postumium legatum eius, qui dicta die a M. Scantio tribuno plebis fugerat in legatione, ut fama ferebat, populi iudicium; iactarique magis quam peragi accusatio eius poterat.
Exacto iam anno novi tribuni plebis magistratum inierant; hisque ipsis, quia vitio creati erant, quinque post dies alii suffecti. Lustrum conditum eo anno est a P. Cornelio Aruina C. Marcio Rutulo censoribus; censa capitum milia ducenta sexaginta duo trecenta viginti unum. Censores vicesimi sexti a primis censoribus, lustrum undevicesimum fuit. Eodem anno coronati primum ob res bello bene gestas ludos Romanos spectarunt palmæque tum primum translato e Græco more victoribus datæ. Eodem anno, ab ædilibus curulibus qui eos ludos fecerunt, damnatis aliquot pecuariis, via a Martis silice ad Bovillas perstrata est. Comitia consularia L. Papirius habuit; creavit consules Q. Fabium Maximi filium Gurgitem et D. Iunium Brutum Scæuam. Ipse Papirius prætor factus.
Multis rebus lætus annus vix ad solacium unius mali, pestilentiæ urentis simul urbem atque agros, suffecit; portentoque iam similis clades erat, et libri aditi quinam finis aut quod remedium eius mali ab dis daretur. Inventum in libris Æsculapium ab Epidauro Romam arcessendum; neque eo anno, quia bello occupati consules erant, quicquam de ea re actum præterquam quod unum diem Æsculapio supplicatio habita est.