—Quod Gallus Asinius et Larcius Licinus sententiam —M. Ciceronis reprehenderunt ex oratione, quam dixit —pro M. Cælio; et quid aduersus homines stolidissimos —pro eadem sententia uere digneque dici possit.
Vt quidam fuerunt monstra hominum, quod de dis inmortalibus impias falsasque opiniones prodiderunt, ita nonnulli tam prodigiosi tamque uecordes exstiterunt, in quibus sunt Gallus Asinius et Larcius Licinus, cuius liber etiam fertur infando titulo Ciceromastix, ut scribere ausi sint M. Ciceronem parum integre atque inproprie atque inconsiderate locutum. Atque alia quidem, quæ reprehenderunt, neque dictu neque auditu digna sunt; sed enim hoc, in quo sibimet ipsi præter cetera esse uisi sunt uerborum pensitatores subtilissimi, cedo, quale id sit, consideremus.
M. Cicero pro M. Cælio ita scribit: ‘Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus, sed uocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Cælius, ut eum pæniteat non deformem esse natum.’ Non existumant uerbo proprio esse usum, quod ait ‘pæniteat’, atque id prope ineptum etiam esse dicunt. ‘Nam “pænitere”’ inquiunt ‘tum dicere solemus, cum, quæ ipsi fecimus aut quæ de nostra uoluntate nostroque consilio facta sunt, ea nobis post incipiunt displicere sententiamque in iis nostram demutamus’; neminem autem recte ita loqui ‘pænitere sese, quod natus sit’ aut ‘pænitere, quod mortalis sit’ aut ‘quod ex offenso forte uulneratoque corpore dolorem sentiat’, quando istiusmodi rerum nec consilium sit nostrum nec arbitrium, sed ea ingratis nostris ui ac necessitate naturæ nobis accidant: ‘sicut hercle’ inquiunt ‘non uoluntarium fuit M. Cælio, quali forma nasceretur, cuius eum dixit “non pænitere”, tamquam in ea causa res esset, ut rationem caperet pænitendi.’
Est hæc quidem, quam dicunt, uerbi huiusce sententia et ‘pænitere’ nisi in uoluntariis rebus non probe dicitur, tametsi antiquiores uerbo ipso alio quoque modo usitati sunt et ‘pænitet’ ab eo, quod est ‘pæne’, et ‘pænuria’ dixerunt. Sed id aliorsum pertinet atque alio in loco dicetur. Nunc autem sub hac eadem significatione, quæ uulgo nota est, non modo ineptum hoc non est, quod M. Cicero dixit, sed festiuissimum adeo et facetissimum est. Nam cum aduersarii et obtrectatores M. Cæli, quoniam erat pulchro corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiæ accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura fecerat, uitio darent, eodem ipso errore, quem inludebat, sciens usus est et ‘non pænitet’ inquit ‘M. Cælium non deformem esse natum’, ut uel hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret aduersariis ac per facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Cælio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur.
—Verba quædam ex Q. Claudii annalium —primo cursim in legendo notata.
Cum librum ueteris scriptoris legebamus, conabamur postea memoriæ uegetandæ gratia indipisci animo ac recensere, quæ in eo libro scripta essent in utrasque existimationes laudis aut culpæ adnotamentis digna, eratque hoc sane quam utile exercitium ad conciliandas nobis, ubi uenisset usus, uerborum sententiarumque elegantium recordationes. Velut hæc uerba ex Q. Claudii primo annali, quæ meminisse potui, notaui, quem librum legimus biduo proximo superiore.
‘Arma’ inquit ‘plerique abiciunt atque inermi inlatebrant sese.’ ‘Inlatebrant’ uerbum pœticum uisum est, sed non absurdum neque asperum.
‘Ea’ inquit ‘dum fiunt, Latini subnixo animo ⟨ex uictoria inerti consilium ineunt.’ ‘Subnixo animo⟩’ quasi sublimi et supra nixo, uerbum bene significans et non fortuitum; demonstratque animi altitudinem fiduciamque, quoniam, quibus innitimur, iis quasi erigimur attollimurque.
‘Domus’ inquit ‘suas quemque ire iubet et sua omnia frunisci.’ ‘⟨Frunisci⟩’ rarius quidem fuit in ætate M. Tulli ac deinceps infra rarissimum, dubitatumque est ab inperitis antiquitatis, an Latinum foret. Non modo autem Latinum, sed iucundius amœniusque etiam uerbum est ‘fruniscor’ quam ‘fruor’, et ut ‘fatiscor’ a ‘fateor’, ita ‘fruniscor’ factum est a ‘fruor’. Q. Metellus Numidicus, qui caste pureque lingua usus Latina uidetur, in epistula, quam exul ad Domitios misit, ita scripsit: ‘Illi uero omni iure atque honestate interdicti, ego neque aqua neque igni careo et summa gloria fruniscor.’ Nouius in atellania, quæ Parcus inscripta est, hoc uerbo ita utitur:
—quod magno opere quæsiuerunt, id frunisci non queunt. —qui non parsit apud se, . . . frunitus est.
‘Et Romani’ inquit ‘multis armis et magno commeatu prædaque ingenti copiantur.’ ‘⟨Copiantur⟩’ uerbum castrense est, nec facile id reperias apud ciuilium causarum oratores, ex eademque figura est, qua ‘lignantur’ et ‘pabulantur’ et ‘aquantur’.
‘Sole’ inquit ‘occaso.’ ‘Sole occaso’ non insuaui uetustate est, si quis aurem habeat non sordidam nec proculcatam; in duodecim autem tabulis uerbum hoc ita scriptum est: ‘Ante meridiem causam coniciunto, tum peroranto ambo præsentes. Post meridiem præsenti litem addicito. Si ambo præsentes, sol occasus suprema tempestas esto.’
‘Nos’ inquit ‘in medium relinquemus.’ Vulgus ‘in medio’ dicit; nam uitium esse istuc putat et, si dicas ‘in medium ponere’, id quoque esse solœcon putant; set probabilius significantiusque sic dici uidebitur, si quis ea uerba non incuriose introspiciat; Græce quoque θεῖναι εἰς μέσον, uitium id non est.
‘Postquam nuntiatum est,’ inquit ‘ut pugnatum esset in Gallos, id ciuitas grauiter tulit.’ ‘In Gallos’ mundius subtiliusque est, quam ‘cum Gallis’ aut ‘contra Gallos’; nam pinguiora hæc obsoletioraque sunt.
‘Simul’ inquit ‘forma, factis, eloquentia, dignitate, acrimonia, confidentia pariter præcellebat, ut facile intellegeretur magnum uiaticum ex se atque in se ad rempublicam euertendam habere.’ ‘Magnum uiaticum’ pro magna facultate et paratu magno noue positum est, uideturque Græcos secutus, qui ἐφόδιον a sumptu uiæ ad aliarum quoque rerum apparatus traducunt ac sæpe ἐφοδίασον pro eo dicunt, quod est ‘institue’ et ‘instrue’.
‘Nam Marcus’ inquit ‘Manlius, quem Capitolium seruasse a Gallis supra ostendi cuiusque operam cum M. Furio dictatore apud Gallos cumprime fortem atque exsuperabilem respublica sensit, is et genere et ui et uirtute bellica nemini concedebat.’ ‘Adprime’ crebrius est, ‘cumprime’ rarius traductumque ex eo est, quod ‘cumprimis’ dicebant pro eo quod est ‘inprimis’.
‘Nihil sibi’ inquit ‘diuitias opus esse.’ Nos ‘diuitiis’ dicimus. Sed uitium hoc orationis nullum est, ac ne id quidem est, quod figura dici solet; recta enim istæc oratio est, et ueteres conpluscule ita dixerunt, nec ratio dici potest, cur rectius sit ‘diuitiis opus esse’ quam ‘diuitias’, nisi qui grammaticorum noua instituta ut τεμένων ἱερά obseruant. ‘Nam hæc’ inquit ‘maxime uersatur deorum iniquitas, quod deteriores sunt incolumiores neque optimum quemquam inter nos sinunt diurnare.’ Inusitate ‘diurnare’ dixit pro ‘diu uiuere’, sed ex ea figuratione est, qua dicimus ‘perennare’.
‘Cum iis’ inquit ‘consermonabatur.’ ‘Sermonari’ rusticius uidetur, sed rectius est, ‘sermocinari’ crebrius est, sed corruptius.
‘Sese’ inquit ‘ne id quoque, quod tum suaderet, facturum esse.’ ‘Ne id quoque’ dixit pro ‘ne id quidem’, infrequens nunc in loquendo, sed in libris ueterum creberrimum.
‘Tanta’ inquit ‘sanctitudo fani est, ut numquam quisquam uiolare sit ausus.’ ‘Sanctitas’ quoque et ‘sanctimonia’ non minus Latine dicuntur, sed nescio quid maioris dignitatis est uerbum ‘sanctitudo’, sicuti M. Cato in L. Veturium ‘duritudinem’ quam ‘duritiam’ dicere grauius putauit: ‘Qui illius’ inquit ‘impudentiam norat et duritudinem.’
‘Cum tantus’ inquit ‘arrabo penes Samnites populi Romani esset.’ ‘Arrabonem’ dixit sescentos obsides et id maluit quam pignus dicere, quoniam uis huius uocabuli in ea sententia grauior acriorque est; sed nunc ‘arrabo’ in sordidis uerbis haberi cœptus ac multo uidetur sordidius ‘arra’, quamquam arra quoque ueteres sæpe dixerint et conpluriens Laberius.
‘Miserrimas’ inquit ‘uitas exegerunt’, et: ‘hic nimiis in otiis’ inquit ‘consumptus est.’ Elegantia utrobique ex multitudine numeri quæsita est.
‘Cominius’, inquit ‘qua ascenderat, descendit atque uerba Gallis dedit.’ ‘Verba Cominium dedisse Gallis’ dicit, qui nihil quicquam cuiquam dixerat; neque eum Galli, qui Capitolium obsidebant, ascendentem ⟨aut descendentem⟩ uiderant. Sed ‘uerba dedit’ haut secus posuit, quam si tu dicas ‘latuit atque obrepsit’.
—‘Conualles’ inquit ‘et arboreta magna erant.’ ‘Arboreta’ ignobilius uerbum est, ‘arbusta’ celebratius. ‘Putabant’ inquit ‘eos, qui foris atque qui in arce erant, inter se commutationes et consilia facere.’ ‘Commutationes’, id est conlationes communicationesque, non usitate dixit, set non hercle inscite nec ineleganter.
Hæc ego pauca interim super eo libro, quorum memoria post lectionem subpetierat mihi, notaui.
—Verba M. Varronis ex libro quinto et uicesimo —humanarum, quibus contra opinionem uolgariam —interpretatus est Homeri uersum.
In sermonibus forte, quos de temporibus rerum ad usus hominum repertarum agitabamus, adulescens quispiam non indoctus sparti quoque usum in terra Græcia diu incognitum fuisse dixit multisque post Ilium captum tempestatibus ex terra Hispania aduectum. Riserunt hoc ad inludendum ex iis, qui ibi aderant, unus atque alter, male homines litterati, quod genus ἀγοραίους Græci appellant, atque eum, qui id dixerat, librum legisse Homeri aiebant, cui uersus hic forte deesset:
—καὶ δὴ δοῦρα σέσηπε νεῶν καὶ σπάρτα λέλυνται.
Tum ille prorsum inritatus: ‘non’ inquit ‘meo libro uersus, sed uobis plane magister defuit, si creditis in eo uersu σπάρτα id significare, quod nos “spartum” dicimus.’ Maiorem illi risum subiciunt, neque id destiterunt, nisi liber ab eo prolatus esset M. Varronis uicesimus quintus humanarum, in quo de isto Homeri uerbo a Varrone ita scriptum est: ‘Ego σπάρτα apud Homerum non plus “spartum” significare puto quam σπάρτους, qui dicuntur in agro Thebano nati. In Græcia sparti copia modo cœpit esse ex Hispania. Neque ea ipsa facultate usi Liburni; set hi plerasque naues loris suebant, Græci magis cannabo et stuppa ceterisque satiuis rebus, a quibus σπάρτα appellabant.’ Quod cum ita Varro dicat, dubito hercle, an posterior syllaba in eo uerbo, quod apud Homerum est, acuenda sit, nisi quia uoces huiusmodi, cum ex communi significatione in rei certæ proprietatem concedunt, diuersitate accentuum separantur.
—Quid Menander pœta Philemoni pœtæ dixerit, —a quo sæpe indigne in certaminibus comœdiarum —superatus est; et quod sæpissime Euripides in —in tragœdia ab ignobilibus pœtis uictus est.
Menander a Philemone, nequaquam pari scriptore, in certaminibus comœdiarum ambitu gratiaque et factionibus sæpenumero uincebatur. Eum cum forte habuisset obuiam: ‘quæso,’ inquit ‘Philemo, bona uenia dic mihi, cum me uincis, non erubescis?’
Euripiden quoque M. Varro ait, cum quinque et septuaginta tragœdias scripserit, in quinque solis uicisse, cum eum sæpe uincerent aliquot pœtæ ignauissimi.
Menandrum autem alii centum octo, partim centum nouem reliquisse comœdias ferunt. Sed Apollodori, scriptoris celebratissimi, hos de Menandro uersus legimus in libro, qui chronica inscriptus est:
—Κηφισιεὺς ὢν ἐκ Διοπείθους ⟨τοῦ⟩ πατρὸς —πρὸς τοῖσιν ἑκατὸν πέντε γράψας δράματα —ἐξέλιπε πεντήκοντα καὶ δυεῖν ἐτῶν.
Ex istis tamen centum et quinque omnibus solis eum octo uicisse idem Apollodorus eodem in libro scripsit.
—Nequaquam esse uerum, quod minutis —quibusdam rhetoricæ artificibus uideatur, —M. Ciceronem in libro, quem de amicitia scripsit, —uitioso argumento usum ἀμφισβητούμενον —ἀντὶ ὁμολογουμένου posuisse; totumque id —consideratius tractatum exploratumque.
M. Cicero in dialogo, cui titulus est Lælius uel de amicitia, docere uolens amicitiam non spe expectationeque utilitatis neque pretii mercedisque causa colendam, sed, quod ipsa per sese plena uirtutis honestatisque sit, expetendam diligendamque esse, etiamsi nihil opis nihilque emolumenti ex ea percipi queat, hac sententia atque his uerbis usus est eaque dicere facit C. Lælium, sapientem uirum, qui Publii Africani fuerat amicissimus: ‘Quid enim? Africanus indigens mei? ne ego quidem illius. Sed ego admiratione quadam uirtutis eius, ille uicissim opinione fortasse nonnulla, quam de meis moribus habebat, me dilexit; auxit beniuolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates multæ et magnæ consecutæ sunt, non sunt tamen ab earum spe causæ diligendi profectæ. Vt enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam — neque enim beneficium fæneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus — , sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.’
Hoc cum legeretur in cœtu forte hominum doctorum, rhetoricus quidam sophista utriusque linguæ callens, haut sane ignobilis ex istis acutulis et minutis doctoribus, qui τεχνικοί appellantur, atque in disserendo tamen non impiger, usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo neque apodictico, sed eiusdem quæstionis, cuius esset ea ipsa res, de qua quæreretur; uerbisque id uitium Græcis appellat, quod accepisset ἀμφισβητούμενον ἀντὶ ὁμολογου-μένου. ‘Nam beneficos’ inquit ‘et liberales sumpsit ad con firmandum id, quod de amicitia dicebat, cum ipsum illud et soleat quæri et debeat, quisquis liberaliter et benigne facit, qua mente quoue consilio benignus liberalisque sit: utrum quia mutuam gratiam speret et eum, in quem benignus sit, ad parem curam sui prouocet, quod facere plerique omnes uidentur, an quia natura sit beniuolus benignitasque eum per sese ipsa et liberalitas delectet sine ulla recipiendæ gratiæ procuratione, quod est omnium ferme rarissimum.’ Argumenta autem censebat aut probabilia esse debere aut perspicua et minime controuersa idque ‘apodixin’ uocari dicebat, cum ea, quæ dubia aut obscura sunt, per ea, quæ ambigua non sunt, inlustrantur. Atque ut ostenderet beneficos liberalesque ad id, quod de amicitia quæreretur, quasi argumentum exemplumue sumi non oportere: ‘eodem’ inquit ‘simulacro eademque rationis imagine amicitia inuicem pro argumento sumi potest, si quis adfirmet homines beneficos liberalesque esse debere non spe aliqua conpendii, set amore et studio honestatis. Poterit enim consimiliter ita dicere: “Namque ut amicitiam non spe utilitatis amplectimur, sic benefici liberalesque non gratiæ reciperandæ studio esse debemus.” Poterit sane’ inquit ‘ita dicere, sed neque amicitia liberalitati neque liberalitas amicitiæ præbere argumentum potest, cum de utraque pariter quæratur.’
Hæc ille rhetoricus artifex dicere quibusdam uidebatur perite et scienter, sed uidelicet eum uocabula rerum uera ignorauisse. Nam ‘beneficum et liberalem’ Cicero appellat, ita ut philosophi appellandum esse censent, non eum, qui, ut ipse ait, beneficia fæneratur, sed qui benigne facit nulla tacita ratione ad utilitates suas redundante. Non ergo obscuro neque ambiguo argumento usus est, sed certo atque perspicuo, siquidem, qui uere beneficus liberalisque est, qua mente bene aut liberaliter faciat, non quæritur. Aliis enim longe nominibus appellandus est, si, cum talia facit, sui potius quam alterius iuuandi causa facit. Processisset autem argutatori isti fortassean reprehensio, si Cicero ita dixisset: ut enim benefice liberaliterque facimus, non ut exigamus gratiam‘; uideretur enim benefice facere etiam in non beneficum cadere posse, si id per aliquam circumstantiam fieret, non per ipsam perpetuæ benignitatis constantiam. Sed cum ’beneficos liberalesque‘ dixerit neque alius modi isti sint, quam cuius esse eos supra diximus, inlotis, quod aiunt, pedibus et uerbis reprehendit doctissimi uiri orationem.
—Falsum esse, quod Verrius Flaccus in libro —secundo, quos de obscuris M. Catonis composuit, —de seruo recepticio scriptum reliquit.
M. Cato Voconiam legem suadens uerbis hisce usus est: ‘Principio uobis mulier magnam dotem adtulit; tum magnam pecuniam recipit, quam in uiri potestatem non conmittit, eam pecuniam uiro mutuam dat; postea, ubi irata facta est, seruum recepticium sectari atque flagitare uirum iubet.’
Quærebatur, ‘seruus recepticius’ quid esset. Libri statim quæsiti allatique sunt Verrii Flacci de obscuris Catonis. In libro secundo scriptum inuentum est ‘recepticium seruum’ dici nequam et nulli pretii, qui, cum uenum esset datus, redhibitus ob aliquod uitium receptusque sit. ‘Propterea’ inquit ‘seruus eiusmodi sectari maritum et flagitare pecuniam iubebatur, ut eo ipso dolor maior et contumelia grauior uiro fieret, quod eum seruus nihili petendæ pecuniæ causa conpellaret.’
Cum pace autem cumque uenia istorum, si qui sunt, qui Verrii Flacci auctoritate capiuntur, dictum hoc sit. Recepticius enim seruus in ea re, quam dicit Cato, aliud omnino est quam Verrius scripsit. Atque id cuiuis facile intellectu est res enim procul dubio sic est: quando mulier dotem marito dabat, tum, quæ ex suis bonis retinebat neque ad uirum tramittebat, ea ‘recipere’ dicebatur, sicuti nunc quoque in uenditionibus ‘recipi’ dicuntur, quæ excipiuntur neque ueneunt. Quo uerbo Plautus quoque in Trinummo usus est in hoc uersu:
—posticulum hoc recepit, cum ædis uendidit,
id est: cum ædis uendidit, particulam quandam, quæ post eas ædis erat, non uendidit, sed retinuit. Ipse etiam Cato mulierem demonstrare locupletem uolens ‘mulier’ inquit ‘et magnam dotem dat et magnam pecuniam recipit’, hoc est: et magnam dotem dat et magnam pecuniam retinet. Ex ea igitur re familiari, quam sibi dote data retinuit, pecuniam uiro mutuam dat. Eam pecuniam cum uiro forte irata repetere instituit, adponit ei flagitatorem ‘seruum recepticium’, hoc est proprium seruum suum, quem cum pecunia reliqua receperat neque dederat doti, sed retinuerat; non enim seruo mariti imperare hoc mulierem fas erat, sed proprio suo.
Plura dicere, quibus hoc nostrum tuear, supersedeo: ipsa enim sunt per sese euidentia et quod a Verrio dicitur et quod a nobis; utrum ergo uidebitur cuique uerius, eo utatur.
—Verba hæc ex Atinia lege: ‘quod subruptum —erit, eius rei æterna auctoritas esto’, P. Nigidio —et Q. Scaeuolæ uisa esse non minus de præterito —furto quam de futuro cauisse.
Legis ueteris Atiniæ uerba sunt: ‘Quod subruptum erit, eius rei æterna auctoritas esto.’ Quis aliud putet in hisce uerbis quam de tempore tantum futuro legem loqui? Sed Q. Scæuola patrem suum et Brutum et Manilium, uiros adprime doctos, quæsisse ait dubitasseque, utrumne in post facta modo furta lex ualeret an etiam in ante facta; quoniam ‘subruptum erit’ utrumque tempus uideretur ostendere, tam præteritum quam futurum.
Itaque P. Nigidius, ciuitatis Romanæ doctissimus, super dubitatione hac eorum scripsit in tertio uicesimo grammaticorum commentariorum. Atque ipse quoque idem putat incertam esse temporis demonstrationem, sed anguste perquam et obscure disserit, ut signa rerum ponere uideas ad subsidium magis memoriæ suæ quam ad legentium disciplinam. Videbatur tamen hoc dicere suum uerbum et ⟨‘est’⟩ esse et ‘erit’: quando per sese ponuntur, habent atque retinent tempus suum; cum uero præterito iunguntur, uim temporis sui amittunt et in præteritum contendunt. Cum enim dico ‘in campo est’ ‘in comitio est’, tempus instans significo; item cum dico ‘in campo erit’, tempus futurum demonstro; at cum dico: ‘factum est’, ‘scriptum est’, ‘subruptum est’, quamquam ‘est’ uerbum temporis est præsentis, confunditur tamen cum præterito et præsens esse desinit. ‘Sic igitur’ inquit ‘etiam istud, quod in lege est: si diuidas separesque duo uerba hæc “subruptum” et “erit”, ut sic audias “subruptum ⟨erit⟩” tamquam “certamen erit” aut “sacrificium erit”, tum uidebitur lex in postfuturum loqui; si uero copulate permixteque dictum intellegas, ut “subruptum erit” non duo, sed unum uerbum sit idque unitum patiendi declinatione sit, tum hoc uerbo non minus præteritum tempus ostenditur quam futurum.’
—In sermonibus apud mensam Tauri —philosophi quæri agitarique eiusmodi solita: —‘cur oleum sæpe et facile, uina rarius congelascant, —acetum haut fere umquam’ et ‘quod aquæ fluuiorum —fontiumque durentur, mare gelu non duretur.’
Philosophus Taurus accipiebat nos Athenis cena plerumque ad id diei, ubi iam uesperauerat; id enim est tempus istic cenandi. Frequens eius cenæ fundus et firmamentum omne erat aula una lentis Ægyptiæ et cucurbitæ inibi minutim caesæ.
Ea quodam die ubi paratis et exspectantibus nobis adlata atque inposita mensæ est, puerum iubet Taurus oleum in aulam indere. Erat is puer genere Atticus ad annos maxime natus octo festiuissimis ætatis et gentis argutiis scatens. Gutum Samium ore tenus inprudens inanem, tamquam si inesset oleum, adfert conuertitque eum et, ut solitum est, circumegit per omnem partem aulæ manum: nullum inde ibat oleum. Aspicit puer gutum atrocibus oculis stomachabundus et concussum uehementius iterum in aulam uertit; idque cum omnes sensim atque summissim rideremus, tum puer Græce, et id quidem perquam Attice: μὴ γελᾶτε, inquit ἔνι τοὔλαιον· ἀλλ‘ οὐκ ἴστε, οἷα φρίκη περὶ τὸν ὄρθρον γέγονε τήμερον; κεκρυστάλλωται. ’Verbero,‘ inquit ridens Taurus ’nonne is curriculo atque oleum petis?‘ @@ Sed cum puer foras emptum isset, nihil ipse ista mora offensior: ’aula‘ inquit ’oleo indiget et, ut uideo, intolerandum feruit; cohibeamus manus atque interea, quoniam puer nunc admonuit solere oleum congelascere, consideremus, cur oleum quidem sæpe et facile stet, uina rarenter congelascant?‘ atque aspicit me et iubet, quid sentiam, dicere. Tum ego respondi coniectare me uinum idcirco minus cito congelascere, quod semina quædam caldoris in sese haberet essetque natura ignitius, ob eamque rem dictum esse ab Homero αἴθοπα οἶνον, non, ut alii putarent, propter colorem.
‘Est quidem’ inquit Taurus ‘ita, ut dicis; nam ferme conuenit uinum, ubi potum est, calefacere corpora. Sed non secus oleum quoque calorificum est neque minorem uim in corporibus calefactandis habet. Ad hoc, si istæc, quæ calidiora sunt, difficilius gelu coguntur, congruens est, ut, quæ frigidiora sunt, facile cogantur. Acetum autem omnium maxime frigorificum est, atque id numquam tamen concrescit. Num igitur magis causa oleo coaguli celerioris in leuitate est? faciliora enim ad cœundum uidentur, quæ leuatiora leuioraque sunt.’
Præterea id quoque ait quæri dignum, cur fluuiorum et fontium aquæ gelu durentur, mare omne incongelabile sit? ‘Tametsi Herodotus,’ inquit ‘historiæ scriptor, contra omnium ferme, qui hæc quæsiuerunt, opinionem scribit mare Bosporicum, quod Cimmerium appellatur, earumque partium mare omne, quod Scythicum dicitur, gelu stringi et consistere.’
Dum hæc Taurus, interea puer uenerat, et aula deferbuerat, tempusque esse cœperat edendi et tacendi.
—De notis litterarum, quæ in C. Cæsaris epistulis —reperiuntur; deque aliis clandestinis litteris ex uetere —historia petitis; et quid σκυτάλη sit Laconica.
Libri sunt epistularum C. Cæsaris ad C. Oppium et Balbum Cornelium, qui res eius absentis curabant. In his epistulis quibusdam in locis inueniuntur litteræ singulariæ sine coagmentis syllabarum, quas tu putes positas incondite; nam uerba ex his litteris confici nulla possunt. Erat autem conuentum inter eos clandestinum de commutando situ litterarum, ut in scripto quidem alia aliæ locum et nomen teneret, sed in legendo locus cuique suus et potestas restitueretur; quænam uero littera pro qua scriberetur, ante is, sicuti dixi, conplacebat, qui hanc scribendi latebram parabant. Est adeo Probi grammatici commentarius satis curiose factus de occulta litterarum significatione in epistularum C. Cæsaris scriptura.
Lacedæmonii autem ueteres, cum dissimulare et occultare litteras publice ad imperatores suos missas uolebant, ne, si ab hostibus eæ captæ forent, consilia sua noscerentur, epistulas id genus factas mittebant. Surculi duo erant teretes, oblonguli, pari crassamento eiusdemque longitudinis, derasi atque ornati consimiliter; unus imperatori in bellum proficiscenti dabatur, alterum domi magistratus cum iure atque cum signo habebant. Quando usus uenerat litterarum secretiorum, circum eum surculum lorum modicæ tenuitatis, longum autem, quantum rei satis erat, conplicabant uolumine rotundo et simplici, ita uti oræ adiunctæ undique et cohærentes lori, quod plicabatur, coirent. Litteras deinde in eo loro per transuersas iuncturarum oras uersibus a summo ad imum proficiscentibus inscribebant. Id lorum litteris ita perscriptis reuolutum ex surculo imperatori commenti istius conscio mittebant; resolutio autem lori litteras truncas atque mutilas reddebat membraque earum et apices in partis diuerssissimas spargebat; propterea, si id lorum in manus hostium inciderat, nihil quicquam coniectari ex eo scripto quibat; sed ubi ille, ad quem erat missum, acceperat, surculo conpari, quem habebat, ⟨a⟩ capite ad finem, proinde ut debere fieri sciebat, circumplicabat, atque ita litteræ per eundem ambitum surculi coalescentes rursum coibant integramque et incorruptam epistulam et facilem legi præstabant. Hoc genus epistulæ Lacedæmonii σκυτάλην appellant. Legebamus id quoque in uetere historia rerum Pœnicarum uirum indidem quempiam inlustrem — siue ille Hasdrubal siue quis alius est, non retineo — epistulam scriptam super rebus arcanis hoc modo abscondisse: pugillaria noua nondum etiam cera inlita accepisse, litteras in lignum incidisse, postea tabulas, uti solitum est, cera conleuisse easque tabulas tamquam non scriptas, cui facturum id prædixerat, misisse; eum deinde ceram derasisse litterasque incolumes ligno incisas legisse.
Est et alia in monumentis rerum Græcarum profunda quædam et inopinabilis latebra barbarico astu excogitata. Histiæus nomine fuit loco natus in terra Asia non ignobili. Asiam tunc tenebat imperio rex Darius. @8 Is Histiæus, cum in Persis apud Darium esset, Aristagoræ cuipiam res quasdam occultas nuntiare furtiuo scripto uolebat. Comminiscitur opertum hoc litterarum admirandum. Seruo suo diu oculos ægros habenti capillum ex capite omni tamquam medendi gratia deradit caputque eius leue in litterarum formas conpungit. His litteris quæ uoluerat perscripsit, hominem postea, quoad capillus adolesceret, domo continuit. Vbi id factum est, ire ad Aristagoran iubet et ‘cum ad eum’ inquit ‘ueneris, mandasse me dicito, ut caput tuum, sicut nuper egomet feci, deradat.’ Seruus, ut imperatum erat, ad Aristagoran uenit mandatumque domini adfert. Atque ille id non esse frustra ratus, quod erat mandatum, fecit. Ita litteræ perlatæ sunt.
—Quid de uersibus Vergilii Fauorinus existumarit, —quibus in describenda flagrantia montis Ætnæ Pindarum —pœtam secutus est; conlataque ab eo super eadem —re utriusque carmina et diiudicata.
Fauorinum philosophum, cum in hospitis sui Antiatem uillam æstu anni concessisset nosque ad eum uidendum Roma uenissemus, memini super Pindaro pœta et Vergilio in hunc ferme modum disserere: ‘Amici’ inquit ‘familiaresque P. Vergilii in his, quæ de ingenio moribusque eius memoriæ tradiderunt, dicere eum solitum ferunt parere se uersus more atque ritu ursino. Namque ut illa bestia fetum ederet ineffigiatum informemque lambendoque id postea, quod ita edidisset, conformaret et fingeret, proinde ingenii quoque sui partus recentes rudi esse facie et inperfecta, sed deinceps tractando colendoque reddere iis se oris et uultus liniamenta. Hoc uirum iudicii subtilissimi ingenue atque uere dixisse res’ inquit ‘indicium facit. Nam quæ reliquit perfecta expolitaque quibusque inposuit census atque dilectus sui supremam manum, omni pœticæ uenustatis laude florent; sed quæ procrastinata sunt ab eo, ut post recenserentur, et absolui, quoniam mors præuerterat, nequiuerunt, nequaquam pœtarum elegantissimi nomine atque iudicio digna sunt. Itaque cum morbo obpressus aduentare mortem uiderat, petiuit orauitque a suis amicissimis inpense, ut Æneida, quam nondum satis elimauisset, adolerent.
‘In his autem,’ inquit ‘quæ uidentur retractari et corrigi debuisse, is maxime locus est, qui de monte Ætna factus est. Nam cum Pindari, ueteris pœtæ, carmen, quod de natura atque flagrantia montis eius compositum est, æmulari uellet, eiusmodi sententias et uerba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima pinguique esse facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit. Atque uti uosmet ipsos’ inquit ‘eius, quod dico, arbitros faciam, carmen Pindari, quod est super monte Ætna, quantulum est mihi memoriæ, dicam:
—τᾶς ἐρεύγονται μὲν ἀπλάτου πυρὸς ἁγνόταται —ἐκ μυχῶν παγαί· ποταμοὶ δ‘ ἁμέραισιν μὲν —προχέοντι ῥόον καπνοῦ —αἴθων’· ἀλλ‘ ἐν ὄρφναισιν ⟨πέτρας⟩ —φοίνισσα κυλινδομένα φλὸξ ἐς βαθεῖαν φέρει —πόντου πλάκα σὺν πατάγωι. —κεῖνο δ’ Ἁφαίστοιο κρουνοὺς ἑρπετὸν —δεινοτάτους ἀναπέμπει· τέρας μὲν θαυμάσιον προσιδέσθαι, —θαῦμα δὲ καὶ παρεόντων ἀκοῦσαι.
—Audite nunc‘ inquit ’Vergilii uersus, quos inchoasse eum uerius dixerim, quam fecisse:
—portus ab accessu uentorum inmotus et ingens —ipse, sed horrificis iuxta tonat Ætna ruinis —interdumque atram prorumpit ad æthera nubem —turbine fumantem piceo et candente fauilla —adtollitque globos flammarum et sidera lambit; —interdum scopulos auulsaque uiscera montis —erigit eructans liquefactaque saxa sub auras —cum gemitu glomerat fundoque exæstuat imo.
Iam principio‘ inquit ’Pindarus ueritati magis obsecutus id dixit, quod res erat quodque istic usu ueniebat quodque oculis uidebatur, interdius fumare Ætnam, noctu flammigare; Vergilius autem, dum in strepitu sonituque uerborum conquirendo laborat, utrumque tempus nulla discretione facta confudit. Atque ille Græcus quidem fontes imitus ignis eructari et fluere amnes fumi et flammarum fulua et tortuosa uolumina in plagas maris ferre quasi quosdam igneos angues luculente dixit; at hic noster “atram nubem turbine piceo et fauilla fumantem” ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari uolens crasse et inmodice congessit, “globos” quoque “flammarum”, quod ille κρουνούς dixerat, duriter et ἀκύρως transtulit. Item quod ait “sidera lambit”, uacanter hoc etiam‘ inquit ’accumulauit et inaniter.‘ Neque non id quoque inenarrabile esse ait et propemodum insensibile, quod ’nubem atram fumare‘ dixit ’turbine piceo et fauilla candente‘. ’Non enim fumare‘ inquit ’solent neque atra esse, quæ sunt candentia; nisi si “candenti” dixit peruulgate et inproprie pro feruenti fauilla, non pro ignea et relucenti. Nam “candens” scilicet a candore dictum, non a calore. Quod saxa autem et “scopulos eructari et erigi” eosdemque ipsos statim “liquefieri et gemere” atque “glomerari sub auras” dixit, hoc‘ inquit ’nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum et omnium, quæ monstra dicuntur, monstruosissimum est.‘
—Quod Plutarchus in libris symposiacis —opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi —fistulæque eius, quæ τραχεῖα dicitur, aduersum Erasistratum —medicum tutatus est auctoritate adhibita —antiqui medici Hippocratis.
Et Plutarchus et alii quidam docti uiri reprehensum esse ab Erasistrato, nobili medico, Platonem scripsere, quod potum dixit defluere ad pulmonem eoque satis humectato demanare per eum, quia sit rimosior, et confluere inde in uesicam, errorisque istius fuisse Alcæum ducem, qui in pœmatis suis scriberet:
—τέγγε πνεύμονα οἴνωι· τὸ γὰρ ἄστρον περιτέλλεται,
ipsum autem Erasistratum dicere duas esse quasi canaliculas quasdam uel fistulas easque ab oris faucibus proficisci deorsum per earumque alteram deduci delabique in stomachum esculenta omnia et posculenta ex eoque ferri in uentriculum, qui Græce appellatur ἡ κάτω κοιλία, atque ibi subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in aluum conuenire, quod Græce κόλον dicitur, humidiora per renes in uesicam. Per alteram autem fistulam, quæ Græce nominatur τραχεῖα ἀρτηρία, spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in naris commeare, perque eandem uiam uocis quoque fieri meatum ac, ne potus cibusue aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam, per quam spiritus reciprocatur, eaque offensione intercluderetur animæ uia, inpositam esse arte quadam et ope naturæ inde apud duo ista foramina, quæ dicitur ἐπιγλωττίς, quasi claustra quædam mobilia coniuentia uicissim et resurgentia, eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire atque protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuue incideret in illud quasi æstuantis animæ iter; ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriæ communito.
Hæc Erasistratus medicus aduersum Platonem. Sed Plutarchus in libro symposiacorum auctorem Platonis sententiæ Hippocraten dicit fuisse idemque esse opinatos et Philistiona Locrum et Dioxippum Hippocraticum, ueteres medicos et nobiles, atque illam, de qua Erasistratus dixerat, ἐπιγλωττίδα non idcirco eo in loco constitutam, ne quid ex potu influeret in arteriam, — nam pulmoni quoque fouendo rigandoque utiles necessariosque humores uideri — set adpositam quasi moderatricem quandam et arbitram prohibendi admittendiue, quod ex salutis usu foret, uti edulia quidem omnia defenderet ab arteria depelleretque in stomachum, potum autem partiretur inter stomachum et pulmonem et quod ex eo admitti in pulmonem per arteriam deberet, non rapidum id neque uniuersum, sed quadam quasi obice sustentatum ac repressum sensim paulatimque tramitteret atque omne reliquum in alteram stomachi fistulam deriuaret.
—De materiis infamibus, quas Græci ἀδόξους appellant, —a Fauorino exercendi gratia disputatis.
Infames materias, siue quis mauult dicere inopinabiles, quas Græci ἀδόξους ὑποθέσεις appellant, et ueteres adorti sunt non sophistæ solum, sed philosophi quoque, et noster Fauorinus oppido quam libens in eas materias ⟨se⟩ deiciebat uel ingenio expergificando ratus idoneas uel exercendis argutiis uel edomandis usu difficultatibus, sicuti, cum Thersitæ laudes quæsiuit et cum febrim quartis diebus recurrentem laudauit, lepida sane multa et non facilia inuentu in utramque causam dixit eaque scripta in libris reliquit.
Sed in febris laudibus testem etiam Platonem produxit, quem scripsisse ait, qui quartanam passus conualuerit uiresque integras recuperauerit, fidelius constantiusque postea ualiturum. Atque inibi ⟨in⟩ isdem laudibus non hercle hac sententiola inuenuste lusit: ‘uersus’ inquit ‘est longo hominum æuo probatus:
—ἄλλοτε μητρυιὴ πέλει ἡμέρη, ἄλλοτε μήτηρ.
Eo uersu significatur non omni die bene esse posse, sed isto bene atque alio male. Quod cum ita sit,‘ inquit ’ut in rebus humanis bene aut male uice alterna sit, hæc biduo medio interuallata febris quanto est fortunatior, in qua est μία μητρυιά, δύο μητέρες?‘
—‘Quin’ particula quot qualesque uarietates significationis —habeat et quam sæpe in ueterum scriptis obscura sit.
‘Quin’ particula, quam grammatici ‘coniunctionem’ appellant, uariis modis sententiisque conectere orationem uidetur. Aliter enim dici putatur, cum quasi increpantes uel interrogantes uel exhortantes dicimus ‘quin uenis?’ ‘quin legis?’ ‘quin fugis?’, aliter, cum ita confirmamus: ‘non dubium est, quin M. Tullius omnium sit eloquentissimus’, aliter autem, cum sic componimus, quod quasi priori uidetur contrarium: ‘non idcirco causas Isocrates non defendit, quin id utile esse et honestum existumarit’; a quo illa significatio non abhorret, quæ est in tertia origine M. Catonis: ‘Haut eos’ inquit ‘eo postremum scribo, quin populi et boni et strenui sient.’ In secunda quoque origine M. Cato non longe secus hac particula usus est: ‘Neque satis’ inquit ‘habuit, quod eum in occulto uitiauerat, quin eius famam prostitueret.’
Præterea animaduertimus Quadrigarium in octauo annalium particula ista usum esse obscurissime. Verba ipsius posuimus: ‘Romam uenit; uix superat, quin triumphus decernatur.’ Item in sexto annali eiusdem uerba hæc sunt: ‘Pæne factum est, quin castra relinquerent atque cederent hosti.’ Non me autem præterit dicere aliquem posse de summo pectore nil esse in his uerbis negotii; nam ‘quin’ utrobique positum pro ‘ut’ planissimumque esse, si ita dicas: ‘Romam uenit; uix superat, ut triumphus decernatur’; item alio in loco: ‘Pæne factum est, ut castra relinquerent atque cederent hosti.’ Sed utantur sane, qui tam expediti sunt, perfugiis commutationum in uerbis, quæ non intelleguntur, utantur tamen, ubi id facere poterunt, uerecundius.
Hanc uero particulam, de qua dicimus, nisi quis didicerit compositam copulatamque esse neque uim tantum coniungendi habere, sed certa quadam significatione factam, numquam profecto rationes ac uarietates istius comprehensurus est. Quod quia longioris dissertationis est, poterit, cui otium est, reperire hoc in P. Nigidii commentariis, quos grammaticos inscripsit.
—Sententiæ ex Publili mimis —selectæ lepidiores.
Publilius mimos scriptitauit, dignusque habitus est, qui subpar Laberio iudicaretur. C. autem Cæsarem ita Laberii maledicentia et adrogantia offendebat, ut acceptiores et probatiores sibi esse Publilii quam Laberii mimos prædicaret.
Huius Publilii sententiæ feruntur pleræque lepidæ et ad communem sermonum usum commendatissimæ, ex quibus sunt istæ singulis uersibus circumscriptæ, quas libitum hercle est adscribere:
—malum est consilium, quod mutari non potest. —beneficium dando accepit, qui digno dedit. —feras, non culpes, quod uitari non potest. —cui plus licet, quam par est, plus uult, quam licet. —comes facundus in uia pro uehiculo est. —frugalitas miseria est rumoris boni. —heredis fletus sub persona risus est. —furor fit læsa sæpius patientia. —inprobe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit. —ita amicum habeas, posse ut ⟨facile⟩ fieri hunc inimicum putes. —ueterem ferendo iniuriam inuites nouam. —numquam periclum sine periclo uincitur. —nimium altercando ueritas amittitur. —pars benefici est, quod petitur si belle neges.
—Quod Carneades Academicus elleboro stomachum —purgauit scripturus aduersus Zenonis Stoici decreta; deque —natura medelaque ellebori candidi et nigri.
Carneades Academicus scripturus aduersum Stoici Zenonis libros superiora corporis elleboro candido purgauit, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam uigoremque mentis labefaceret; tanta cura tantoque apparatu sui uir ingenio præstanti ad refellenda, quæ scripserat Zeno, aggressus. Id cum in historia Græca legissem, quod ‘elleboro candido’ scriptum erat, quid esset, quæsiui.
Tum comperi duas species ellebori esse discerniculo coloris insignes candidi et nigri; eos autem colores non in semine ellebori neque in uirgultis, sed in radice dinosci; candido stomachum et uentrem superiorem uomitionibus purgari; nigro aluum, quæ inferior uocatur, dilui; utriusque esse hanc uim, ut humores noxios, in quibus causæ morborum sunt, extrahant. Esse autem periculum, ne inter causas morborum omni corporum uia patefacta ea quoque ipsa, in quibus causa uiuendi est, ⟨amittantur⟩, amissoque omni naturalis alimoniæ fundamento homo exhaustus intereat.
Set elleborum sumi posse tutissime in insula Anticyra Plinius Secundus in libris naturalis historiæ scripsit. Propterea Liuium Drusum, qui tribunus plebi fuit, cum morbum, qui comitialis dicitur, pateretur, Anticyram nauigasse et in ea insula elleborum bibisse ait atque ita morbo liberatum.
Præterea scriptum legimus Gallos in uenatibus tinguere elleboro sagittas, quod his ictæ exanimatæ feræ teneriores ad epulas fiant; sed propter ellebori contagium uulnera ex sagittis facta circumcidere latius dicuntur.
—Anates Ponticas uim habere uenenis —digerendis potentem; atque inibi de Mitridati —regis in id genus medicamentis sollertia.
Anates Ponticas dicitur edundis uulgo uenenis uictitare. Scriptum etiam a Lenæo, Cn. Pompei liberto, Mitridatem illum Ponti regem medicinæ rei et remediorum id genus sollertem fuisse solitumque earum sanguinem miscere medicamentis, quæ digerendis uenenis ualent, eumque sanguinem uel potentissimum esse in ea confectione; ipsum autem regem adsiduo talium medelarum usu a clandestinis epularum insidiis cauisse, quin et scientem quoque ultro et ostentandi gratia uenenum rapidum et uelox sæpenumero hausisse, atque id tamen sine noxa fuisse. Quamobrem postea, cum prœlio uictus in ultima regni refugisset et mori decreuisset, uenena uiolentissima festinandæ necis causa frustra expertus suo se ipse gladio transegit. Huius regis antidotus celebratissima est, quæ ‘Mitridatios’ uocatur.
—Mitridatem, Ponti regem, duarum et uiginti —gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria —corda habere sese dixisse, quod tris linguas —percalluisset, Græcam, Oscam, Latinam.
Quintus Ennius tria corda habere sese dicebat, quod loqui Græce et Osce et Latine sciret. Mitridates autem, Ponti atque Bithyniæ rex inclutus, qui a Cn. Pompeio bello superatus est, duarum et uiginti gentium, quas sub dicione habuit, linguas percalluit earumque omnium gentium uiris haut umquam per interpretem conlocutus est, sed ut quemque ab eo appellari usus fuit, proinde lingua et oratione ipsius non minus scite, quam si gentilis eius esset, locutus est.
—Quod M. Varro C. Sallustium, historiæ scriptorem, —deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit et —et loris cæsum pecuniaque data dimissum.
M. Varro, in litteris atque uita fide homo multa et grauis, in libro, quem scripsit Pius aut de pace, C. Sallustium scriptorem seriæ illius et seueræ orationis, in cuius historia notiones censorias fieri atque exerceri uidemus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene cæsum dicit et, cum dedisset pecuniam, dimissum.
—Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit —hominibus nequam et inpuris disciplinas philosophiæ —studiose tractantibus; et quæ duo uerba obseruanda —præceperit omnium rerum longe salubria.
Fauorinum ego audiui dicere Epictetum philosophum dixisse plerosque istos, qui philosophari uiderentur, philosophos esse huiuscemodi ἄνευ τοῦ πράττειν, μέχρι τοῦ λέγειν, id significat ‘factis procul, uerbis tenus’. Iam illud est uehementius, quod Arrianus solitum eum dictitare in libris, quos de dissertationibus eius composuit, scriptum reliquit. ‘Nam cum’ inquit ‘animaduerterat hominem pudore amisso, inportuna industria, corruptis moribus, audacem, confidentem, linguam ceteraque omnia præterquam animum procurantem, istiusmodi’ inquit ‘hominem cum uiderat studia quoque et disciplinas philosophiæ contrectare et physica adire et meditari dialectica multaque id genus theoremata aucupari sciscitarique, inclamabat deum atque hominum fidem ac plerumque inter clamandum his eum uerbis increpabat: ’Ἄνθρωπε, ποῦ βάλλεις; σκέψαι, εἰ κακάθαρται τὸ ἀγγεῖον· ἂν γὰρ εἰς τὴν οἴησιν αὐτὰ βάλληις, ἀπώλετο· ἢν σαπῆι, οὖρον ἢ ὄξος γένοιτο ἢ εἴ τι τούτων χεῖρον.‘ Nil profecto his uerbis grauius, nil uerius, quibus declarabat maximus philosophorum litteras atque doctrinas philosophiæ, cum in hominem falsum atque degenerem tamquam in uas spurcum atque pollutum influxissent, uerti, mutari, corrumpi et, quod ipse κυνικώτερον ait, urinam fieri aut si quid est urina spurcius.
Præterea idem ille Epictetus, quod ex eodem Fauorino audiuimus, solitus dicere est duo esse uitia multo omnium grauissima ac tæterrima intolerantiam et incontinentiam, cum aut iniurias, quæ sunt ferendæ, non toleramus neque ferimus, aut a quibus rebus uoluptatibusque nos tenere debemus, non tenemus. ‘Itaque’ inquit ‘si quis hæc duo uerba cordi habeat eaque sibi imperando atque obseruando curet, is erit pleraque inpeccabilis uitamque uiuet tranquillissimam.’ Verba duo hæc dicebat: ἀνέχου et ἀπέχου.
—Verba sumpta ex Symposio Platonis numeris —coagmentisque uerborum scite modulateque apta —exercendi gratia in Latinam orationem uersa.
Symposium Platonis apud philosophum Taurum legebatur. Verba illa Pausaniæ inter conuiuas amorem uice sua laudantis, ea uerba ita prorsum amauimus, ut meminisse etiam studuerimus. Sunt adeo, quæ meminimus, uerba hæc: Πᾶσα γὰρ πρᾶξις ὧδε ἔχει· αὐτὴ ἐφ‘ αὑτῆς πραττομένη οὔτε καλὴ οὔτε αἰσχρά· οἷον ⟨ὃ⟩ νῦν ἡμεῖς ποιοῦμεν, ἢ πὶνειν ἢ ἄιδειν ἢ διαλέγεσθαι. Οὐκ ἔστι τούτων αὐτὸ ⟨καθ’ αὑτὸ⟩ καλὸν οὐδέν, ἀλλ‘ ἐν τῆι πράξει, ὡς ἂν πραχθῆι, τοιοῦτον ἀπέβη· καλῶς μὲν γὰρ πραττόμενον καὶ ὀρθῶς καλὸν γίγνεται, μὴ ὀρθῶς δὲ αἰσχρόν· οὕτω δὴ καὶ τὸ ἐρᾶν, καὶ ὁ Ἔρως οὐ πᾶς ἐστιν καλὸς οὐδὲ ἄξιος ἐγκωμιάζεσθαι, ἀλλ’ ὁ καλῶς προτρέπων ἐρᾶν.
Hæc uerba ubi lecta sunt, atque ibi Taurus mihi ‘heus’ inquit ‘tu, rhetorisce,’ — sic enim me in principio recens in diatribam acceptum appellitabat existimans eloquentiæ unius extundendæ gratia Athenas uenisse — ‘uidesne’ inquit ‘ἐνθύμημα crebrum et coruscum et conuexum breuibusque et rotundis numeris cum quadam æquabili circumactione deuinctum? habesne nobis dicere in libris rhetorum uestrorum tam apte tamque modulate compositam orationem? sed hos’ inquit ‘tamen numeros censeo uideas ὁδοῦ πάρεργον. Ad ipsa enim Platonis penetralia ipsarumque rerum pondera et dignitates pergendum est, non ad uocularum eius amœnitatem nec ad uerborum uenustates deuersitandum.’
Hæc admonitio Tauri de orationis Platonicæ modulis non modo non repressit, sed instrinxit etiam nos ad elegantiam Graecæ orationis uerbis Latinis adfectandam; atque uti quædam animalium parua et uilia ad imitandum sunt, quas res cumque audierint uiderintue, petulantia, proinde nos ea, quæ in Platonis oratione demiramur, non æmulari quidem, sed lineas umbrasque facere ausi sumus. Velut ipsum hoc est, quod ex isdem illis uerbis eius effinximus: ‘Omne’ inquit ‘omnino factum sic sese habet: neque turpe est, quantum in eo est, neque honestum; uelut est, quas nunc facimus ipsi res, bibere, cantare, disserere. Nihil namque horum ipsum ex sese honestum est; quali cum fieret modo factum est, tale exstitit: si recte honesteque factum est, tum honestum fit; sin parum recte, turpe fit. Sic amare, sic amor non honestus omnis neque omnis laude dignus, sed qui facit, nos ut honeste amemus.’
—Quibus temporibus post Romam conditam —Græci Romanique inlustres uiri floruerint ante —secundum bellum Carthaginiensium.
Vt conspectum quendam ætatum antiquissimarum, item uirorum inlustrium, qui in his ætatibus nati fuissent, haberemus, ne in sermonibus forte inconspectum aliquid super ætate atque uita clarorum hominum temere diceremus, sicuti sophista ille ἀπαίδευτος, qui publice nuper disserens Carneaden philosophum a rege Alexandro, Philippi filio, pecunia donatum et Panætium Stoicum cum superiore Africano uixisse dixit, ut ab istiusmodi, inquam, temporum ætatumque erroribus caueremus, excerpebamus ex libris, qui chronici appellantur, quibus temporibus floruissent Græci simul atque Romani uiri, qui uel ingenio uel imperio nobiles insignesque post conditam Romam fuissent ante secundum bellum Carthaginiensium, easque nunc excerptiones nostras uariis diuersisque in locis factas cursim digessimus. Neque enim id nobis negotium fuit, ut acri atque subtili cura excellentium in utraque gente hominum συγχρονισμούς componeremus, sed ut noctes istæ quadamtenus his quoque historiæ flosculis leuiter iniectis aspergerentur. Satis autem uisum est in hoc conmentario de temporibus paucorum hominum dicere, ex quorum ætatibus de pluribus quoque, quos non nominaremus, haut difficilis coniectura fieri posset.
Incipiemus igitur a Solone claro, quoniam de Homero et Hesiodo inter omnes fere scriptores constitit ætatem eos egisse uel isdem fere temporibus uel Homerum aliquanto antiquiorem, utrumque tamen ante Romam conditam uixisse Siluiis Albæ regnantibus annis post bellum Troianum, ut Cassius in primo annalium de Homero atque Hesiodo scriptum reliquit, plus centum atque sexaginta, ante Romam autem conditam, ut Cornelius Nepos in primo chronicorum de Homero dixit, annis circiter centum et sexaginta.
Solonem ergo accepimus, unum ex illo nobili numero sapientium, leges scripsisse Atheniensium Tarquinio Prisco Romæ regnante anno regni eius tricesimo tertio. Seruio autem Tullio regnante Pisistratus Athenis tyrannus fuit Solone ante in exilium uoluntarium profecto, quoniam id ei prædicenti non creditum est. Postea Pythagoras Samius in Italiam uenit Tarquini filio regnum optinente, cui cognomentum Superbus fuit, isdemque temporibus occisus est Athenis ab Harmodio et Aristogitone Hipparchus, Pisistrati filius, Hippiæ tyranni frater. Archilochum autem Nepos Cornelius tradit Tullo Hostilio Romæ regnante iam tunc fuisse pœmatis clarum et nobilem.
Ducentesimo deinde et sexagesimo anno post Romam conditam aut non longe amplius uictos esse ab Atheniensibus Persas memoriæ traditum est pugnam illam inclutam Marathoniam Militiade duce, qui post eam uictoriam damnatus a populo Atheniensi in uinculis publicis mortem obit. Tum Æschylus Athenis tragœdiarum pœta celebris fuit. Romæ autem istis ferme temporibus tribunos et ædiles tum primum per seditionem sibi plebes creauit, ac non diu post Cn. Marcius Coriolanus exagitatus uexatusque a tribunis plebi ad Vulscos, qui tum hostes erant, a rep. desciuit bellumque populo Romano fecit.
Post deinde paucis annis Xerxes rex ab Atheniensibus et pleraque Græcia Themistocle duce nauali prœlio, quod ad Salamina factum est, uictus fugatusque est; atque inde anno fere quarto ⟨T.⟩ Menenio Agrippa M. Horatio Puluillo consulibus bello Veiente apud fluuium Cremeram Fabii sex et trecenti patricii cum familiis suis uniuersi ab hostibus circumuenti perierunt.
Iuxta ea tempora Empedocles Agrigentinus in philosophiæ naturalis studio floruit. Romæ autem per eas tempestates decemuiros legibus scribundis creatos constitit tabulasque ab his primo decem conscriptas, mox alias duas additas.
Bellum deinde in terra Græcia maximum Peloponnensiacum, quod Thucydides memoriæ mandauit, cœptum est circa annum fere post conditam Romam trecentesimum uicesimum tertium. Qua tempestate Olus Postumius Tubertus dictator Romæ fuit, qui filium suum, quod contra suum dictum in hostem pugnauerat, securi necauit. Hostes tum populi Romani fuerunt Fidenates atque Æqui. Inter hæc tempora nobiles celebresque erant Sophocles ac deinde Euripides tragici pœtæ et Hippocrates medicus et philosophus Democritus, quibus Socrates Atheniensis natu quidem posterior fuit, sed quibusdam temporibus isdem uixerunt.
Iam deinde tribunis militaribus consulari imperio rempublicam Romæ regentibus ad annum fere conditæ urbis trecentesimum quadragesimum septimum triginta illi tyranni præpositi sunt a Lacedæmoniis Atheniensibus, et in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit, paucisque annis post Socrates Athenis capitis damnatus est et in carcere ueneno necatus. Ea fere tempestate Romæ M. Furius Camillus dictator fuit et Veios cepit; ac post non longo tempore bellum Senonicum fuit, cum Galli Romam præter Capitolium ceperunt.
Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Græcia nobilitatus est, Lacedæmoniique ab Atheniensibus apud Corinthum superati duce Phormione, et M. Manlius Romæ, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentis per ardua depulerat, conuictus est consilium de regno occupando inisse damnatusque capitis saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, præceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, uerberando necatus est; eoque ipso anno, qui erat post reciperatam urbem septimus, Aristotelem philosophum natum esse memoriæ mandatum est.
Aliquot deinde annis post bellum Senonicum Thebani Lacedæmonios duce Epaminonda apud Leuctra superauerunt, ac breui post tempore in urbe Roma lege Licinii Stolonis consules creari etiam ex plebe cœpti, cum antea ius non esset nisi ex patriciis gentibus fieri consulem.
Circa annum deinde urbis conditæ quadringentesimum Philippus, Amyntæ filius, Alexandri pater, regnum Macedoniæ adeptus est, inque eo tempore Alexander natus est, paucisque inde annis post Plato philosophus ad Dionysium Siciliæ tyrannum posteriorem profectus est; post deinde aliquanto tempore Philippus apud Chæroneam prœlio magno Athenienses uicit. Tum Demosthenes orator ex eo prœlio salutem fuga quæsiuit, cumque id ei, quod fugerat, probrose obiceretur, uersu illo notissimo elusit:
—‘ἀνήρ’ inquit ‘ὁ φεύγων καὶ πάλιν μαχήσεται.’
Postea Philippus ex insidiis occiditur; et Alexander regnum adeptus ad subigendos Persas in Asiam atque in Orientem transgressus est. Alter autem Alexander, cui cognomentum Molosso fuit, in Italiam uenit bellum populo Romano facturus — iam enim fama uirtutis felicitatisque Romanæ apud exteras gentes enitescere inceptabat — , sed priusquam bellum faceret, uita decessit. Eum Molossum, cum in Italiam transiret, dixisse accepimus se quidem ad Romanos ire quasi in andronitin, Macedonem isse ad Persas quasi in gynæconitin. Postea Macedo Alexander pleraque parte orientali subacta, cum annos undecim regnauisset, obiit mortis diem. Neque ita longe post Aristoteles philosophus et post aliquanto Demosthenes uita functi sunt, isdemque ferme tempestatibus populus Romanus graui ac diutino Samnitium bello conflictatus est, consulesque Tiberius Veturius et Spurius Postumius in locis iniquis apud Caudium a Samnitibus circumuallati ac sub iugum missi turpi fœdere facto discesserunt ob eamque causam populi iussu Samnitibus per fetiales dediti recepti non sunt.
Post annum deinde urbis conditæ quadringentesimum fere et septuagesimum bellum cum rege Pyrro sumptum est. Ea tempestate Epicurus Atheniensis et Zeno Citiensis philosophi celebres erant, eodemque tempore C. Fabricius Luscinus et Q. Æmilius Papus censores Romæ fuerunt et P. Cornelium Rufinum, qui bis consul et dictator fuerat, senatu mouerunt, causamque isti notæ subscripserunt, quod eum comperissent argenti facti cenæ gratia decem pondo libras habere.
Anno deinde post Romam conditam quadringentesimo ferme et nonagesimo consulibus Appio Claudio, cui cognomentum Caudex fuit, Appii illius Cæci fratre, et Marco Fuluio Flacco bellum aduersum Pœnos primum cœptum est, neque diu post Callimachus, pœta Cyrenensis, Alexandriæ apud Ptolomæum regem celebratus est.
Annis deinde postea paulo pluribus quam uiginti pace cum Pœnis facta consulibus ⟨C.⟩ Claudio Centhone, Appii Cæci filio, et M. Sempronio Tuditano primus omnium L. Liuius pœta fabulas docere Romæ cœpit post Sophoclis et Euripidis mortem annis plus fere centum et sexaginta, post Menandri annis circiter quinquaginta duobus. Claudium et Tuditanum consules secuntur Q. Valerius et C. Mamilius, quibus natum esse Q. Ennium pœtam M. Varro in primo de pœtis libro scripsit eumque, cum septimum et sexagesimum annum ageret, duodecimum annalem scripsisse idque ipsum Ennium in eodem libro dicere.
Anno deinde post Romam conditam quingentesimo undeuicesimo Sp. Caruilius Ruga primus Romæ de amicorum sententia diuortium cum uxore fecit, quod sterila esset iurassetque apud censores uxorem se liberum quærundorum causa habere, eodemque anno Cn. Næuius pœta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro de pœtis primo stipendia fecisse ait bello Pœnico primo idque ipsum Næuium dicere in eo carmine, quod de eodem bello scripsit. Porcius autem Licinus serius pœticam Romæ cœpisse dicit in his uersibus:
—Pœnico bello secundo Musa pinnato gradu —intulit se bellicosam in Romuli gentem feram.
Ac deinde annis fere post quindecim bellum aduersum Pœnos sumptum est, atque non nimium longe ⟨post⟩ M. Cato orator in ciuitate et Plautus pœta in scæna floruerunt; isdemque temporibus Diogenes Stoicus et Carneades Academicus et Critolaus Peripateticus ab Atheniensibus ad senatum populi Romani negotii publici gratia legati sunt. Neque magno interuallo postea Q. Ennius et iuxta Cæcilius et Terentius et subinde et Pacuuius et Pacuuio iam sene Accius clariorque tunc in pœmatis eorum obtrectandis Lucilius fuit.
—Sed progressi longius sumus, cum finem proposuerimus adnotatiunculis istis bellum Pœnorum secundum. ⟨⟨⟨ retro