Noctes Atticæ

 

Liber XV

 

 

 

CAPITVLVM I

Quod in Quinti Claudii annalibus scriptum estlignum alumine oblitum non ardere.  

Declamauerat Antonius Iulianus rhetor præterquam semper alias, tum uero nimium quantum delectabiliter et feliciter. Sunt enim ferme scholasticæ istæ declamationes eiusdem hominis eiusdemque facundiæ, non eiusdem tamen cotide felicitatis. Nos ergo familiares eius circumfusi undique eum prosequebamur domum, cum deinde subeuntes montem Cispium conspicimus insulam quandam occupatam igni multis arduisque tabulatis editam et propinqua iam omnia flagrare uasto incendio. Tum quispiam ibi ex comitibus Iulianimagni’ inquitreditus urbanorum prædiorum, sed pericula sunt longe maxima. Si quid autem posset remedii fore, ut ne tam adsidue domus Romæ arderent, uenum hercle dedissem res rusticas et urbicas emissem.Atque illi Iulianus læta, ut mos eius fuit, inter fabulandum uenustatesi annalem’ inquitundeuicensimum Q. Claudii legisses, optumi et sincerissimi scriptoris, docuisset te profecto Archelaus, regis Mitridati præfectus, qua medela quaque sollertia ignem defenderes, ut ne ulla tua ædificatio e ligno correpta atque insinuata flammis arderet.

Percontatus ego sum, quid esset illud mirum Quadrigarii. Repetit: ‘In eo igitur libro scriptum inueni, cum obpugnaret L. Sulla in terra Attica Piræum et contra Archelaus regis Mitridati præfectus ex eo oppido propugnaret, turrim ligneam defendendi gratia structam, cum ex omni latere circumplexa igni foret, ardere non quisse, quod alumine ab Archelao oblita fuisset.

Verba Quadrigarii ex eo libro hæc sunt: ‘Cum Sulla conatus esset tempore magno, eduxit copias, ut Archelai turrim unam, quam ille interposuit, ligneam incenderet. Venit, accessit, ligna subdidit, submouit Græcos, ignem admouit; satis sunt diu conati, numquam quiuerunt incendere; ita Archelaus omnem materiam obleuerat alumine. Quod Sulla atque milites mirabantur, et postquam non succendit, reduxit copias.

 

 

CAPITVLVM II

Quod Plato in libris, quos de legibus composuit,largiores lætioresque in conuiuiis inuitatiunculasuini non inutiles esse existimauit.  

Ex insula Creta quispiam ætatem Athenis agens Platonicum esse se philosophum dicebat et uiderier gestibat. Erat autem nihili homo et nugator atque in Graecæ facundiæ gloria iactabundus et præterea uini libidine adusque ludibria ebriosus. Is in conuiuiis iuuenum, quæ agitare Athenis hebdomadibus lunæ sollemne nobis fuit, simulatque modus epulis factus et utiles delectabilesque sermones cœperant, tum silentio audiendum petito loqui cœptabat atque id genus uili et incondita uerborum caterua hortabatur omnes bibendum idque se facere ex decreto Platonico prædicabat, tamquam Plato in libris, quos de legibus composuit, laudes ebrietatis copiosissime scripsisset utilemque esse eam bonis ac fortibus uiris censuisset; ac simul inter eiusmodi orationem crebris et ingentibus poculis omne ingenium ingurgitabat fomitem esse quendam dicens et ignitabulum ingenii uirtutisque, si mens et corpus hominis uino flagraret.

Sed enim Plato in primo et secundo de legibus non, ut ille nebulo opinabatur, ebrietatem istam turpissimam, quæ labefacere et inminuere hominum mentes solet, laudauit, sed hanc largiorem paulo iucundioremque uini inuitationem, quæ fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conuiuiorum sobriis, non inprobauit. Nam et modicis honestisque inter bibendum remissionibus refici integrarique animos instauranda sobrietatis officia existumauit reddique eos sensim lætiores atque intentiones rursum capiendas fieri habiliores, et simul, si qui penitus in his adfectionum cupiditatumque errores inessent, quos aliqui pudor reuerens concelaret, ea omnia sine graui periculo libertate per uinum data detegi et corrigendum medendumque fieri oportuniora.

Atque hoc etiam Plato ibidem dicit non defugiendas esse neque respuendas huiuscemodi exercitationes aduersum propulsandam uini uiolentiam neque ullum umquam continentem prorsum ac temperantem satis fideliter uisum esse, cuius uita uictusque non inter ipsa errorum pericula et in mediis uoluptatum inlecebris explorata sit. Nam cui libentiæ gratiæque omnes conuiuiorum incognitæ sint quique illarum omnino expers sit, si eum forte participandas eiusmodi uoluptates aut uoluntas tulerit aut casus induxerit aut necessitas compulerit, deleniri plerumque et capi neque mentem animumque eius consistere, sed ui quadam noua ictum labascere. Congrediendum igitur censuit et tamquam in acie quadam cum uoluptariis rebus cumque ista uini licentia comminus decernendum, ut aduersum eas non fuga simus tuti nec absentia, sed uigore animi et constanti præsentia, moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo uel frigidæ tristitiæ uel torpentis uerecundiæ fuerit, deluamus.

 

 

CAPITVLVM III

Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque, quæ præposita est uerbisaufugio’ etaufero’; et an in uerboautumo’ eadem istæc præpositio esse uideri debeat.  

Legimus librum M. Ciceronis, qui inscriptus est orator. In eo libro Cicero, cum dixisset uerba hæcaufugio’ etaufero’ composita quidem esse ex præpositioneab’ et ex uerbisfugio’ etfero’, sed eam præpositionem, quo fieret uox pronuntiatu audituque lenior, uersam mutatamque esse inau’ syllabam cœptumque esse diciaufugio’ etaufero’ proabfugio’ etabfero’, cum hæc, inquam, ita dixisset, tum postea ibidem super eadem particula ita scripsit: ‘Hæc’ inquitpræpositio præter hæc duo uerba nullo alio in uerbo reperietur.

Inuenimus autem in conmentario Nigidiano uerbumautumo’ compositum exab’ præpositione et uerboæstumo’ dictumque interciseautumo’ quasiabæstumo’, quod significarettotum æstumo’ tamquamabnumero’. Sed, quod sit cum honore multo dictum P. Nigidii, hominis eruditissimi, audacius hoc argutiusque esse uidetur quam uerius.Autumo’ enim non id solum significatæstumo’, sed etdico’ etopinor’ etcenseo’, cum quibus uerbis præpositio ista neque cohærentia uocis neque significatione sententiæ conuenit. Præterea uir acerrimæ in studio litterarum diligentiæ M. Tullius non sola esse hæc duo uerba dixisset, si reperiri posset ullum tertium. Sed illud magis inspici quærique dignum est, uersane sit et mutataab’ præpositio inau’ syllabam propter lenitatem uocis, an potiusau’ particula sua sit propria origine et proinde, ut pleræque aliæ præpositiones a Græcis, ita hæc quoque inde accepta sit; sicuti est in illo uersu Homeri:

 

αὐέρυσαν μὲν πρῶτα καὶ ἔσφαξαν καὶ ἔδειραν, et ἄβρομοι, αὐίαχοι.  

 

CAPITVLVM IV

Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primumde Parthis triumphasse memoriæ traditum est.  

In sermonibus nuper fuit seniorum hominum et eruditorum multos in uetere memoria altissimum dignitatis gradum ascendisse ignobilissimos prius homines et despicatissimos. Nihil adeo de quoquam tantæ admirationi fuit, quantæ fuerunt, quæ de Ventidio Basso scripta sunt: eum Picentem fuisse genere et loco humili, et matrem eius a Pompeio Strabone, Pompei Magni patre, bello sociali, quo Asculanos subegit, captam cum ipso esse; mox triumphante Pompeio Strabone eum quoque puerum inter ceteros ante currum imperatoris sinu matris uectum esse; post, cum adoleuisset, uictum sibi ægre quæsisse eumque sordide inuenisse comparandis mulis et uehiculis, quæ magistratibus, qui sortiti prouincias forent, præbenda publice conduxisset. In isto quæstu notum esse cœpisse C. Cæsari et cum eo profectum esse in Gallias; tum, quia in ea prouincia satis nauiter uersatus esset et deinceps ciuili bello mandata sibi pleraque inpigre et strenue fecisset, non modo in amicitiam Cæsaris, sed ex ea in amplissimum quoque ordinem peruenisse; mox tribunum quoque plebi ac deinde prætorem creatum atque in eo tempore iudicatum esse a senatu hostem cum M. Antonio; post uero coniunctis partibus non pristinam tantum dignitatem reciperasse, sed pontificatum ac deinde consulatum quoque adeptum esse, eamque rem tam intoleranter tulisse populum Romanum, qui Ventidium Bassum meminerat curandis mulis uictitasse, ut uulgo per uias urbis uersiculi proscriberentur:

 

concurrite omnes augures, haruspices! portentum inusitatum conflatum est recens: nam mulos qui fricabat, consul factus est.  

Eundem Bassum Suetonius Tranquillus præpositum esse a M. Antonio prouinciis orientalibus Parthosque in Syriam introrumpentis tribus ab eo prœlis fusos scribit eumque primum omnium de Parthis triumphasse et morte obita publico funere sepultum esse.

 

 

CAPITVLVM V

Verbumprofligo’ a plerisque diciinproprie insciteque.  

Sicut alia uerba pleraque ignoratione et inscitia improbe dicentium quæ non intellegant deflexa ac deprauata sunt a ratione recta et consuetudine, ita huius quoque uerbi, quod estprofligo’, significatio uersa et corrupta est. Nam cum ab adfligendo et perniciem interitumque deducendo inclinatum id tractumque sit semperque eo uerbo, qui diligenter locuti sunt, ita usi sint, utprofligare’ dicerentprodigere’ etdeperdere’profligatasque’ res quasiproflictas’ etperditas’ appellarent, nunc audio ædificia et templa et alia fere multa, quæ prope absoluta adfectaque sunt,in profligato’ esse dici ipsaque esse iamprofligata’. Quapropter urbanissime respondisse prætorem, non indoctum uirum, barunculo cuidam ex aduocatorum turba Sulpicius Apollinaris in quadam epistula scriptum reliquit.Nam cum ille’ inquitrabula audaculus ita postulasset uerbaque ita fecisset: “Omnia, uir clarissime, negotia, de quibus te cogniturum esse hodie dixisti, diligentia et uelocitate tua profligata sunt; unum id solum relictum est, de quo rogo audias”, tum prætor satis ridicule: “An illa negotia, de quibus iam cognouisse me dicis, profligata sint, equidem nescio; hoc autem negotium, quod in te incidit, procul dubio, siue id audiam siue non audiam, profligatum est”.’

Quod significare autem uolunt, quiprofligatum’ dicunt, hi, qui Latine locuti sunt, nonprofligatum’, sedadfectum’ dixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit de prouinciis consularibus. Eius uerba hæc sunt: ‘Bellum adfectum uidemus et, uere ut dicam, pæne confectum.Item infra: ‘Nam ipse Cæsar quid est quod in ea prouincia commorari uelit, nisi ut ea, quæ per eum adfecta sunt, perfecta reipublicæ tradat?Idem Cicero in œconomico: ‘Cum uero adfecta iam prope æstate uuas a sole mitescere tempus est.

 

 

CAPITVLVM VI

In libro M. Ciceronis de gloria secundo manifestum erratumin ea parte, in qua scriptum est super Hectore et Aiace.  

In libro M. Tullii, qui est secundus de gloria, manifestus error est non magnæ rei, quem errorem esse possit cognoscere non aliquis eruditorum, sed qui tantum legerit Ὁμήρου τὸ Η. Quamobrem non tam id mirabamur errasse in ea re M. Tullium, quam non esse animaduersum hoc postea correctumque uel ab ipso uel a Tirone, liberto eius, diligentissimo homine et librorum patroni sui studiosissimo. Ita enim scriptum in eo libro est: ‘Apud eundem pœtam Aiax cum Hectore congrediens depugnandi causa agit, ut sepeliatur, si sit forte uictus, declaratque se uelle, ut suum tumulum multis etiam post sæculis prætereuntes sic loquantur:

 

hic situs est uitæ iampridem lumina linquens, qui quondam Hectoreo perculsus concidit ense. fabitur hæc aliquis, mea semper gloria uiuet.  

Huius autem sententiæ uersus, quos Cicero in linguam Latinam uertit, non Aiax apud Homerum dicit, neque Aiax agit, ut sepeliatur, sed Hector dicit, et Hector de sepultura agit priusquam sciat an Aiax secum depugnandi causa congressurus sit.

 

 

CAPITVLVM VII

Obseruatum esse in senibus, quod annum fereætatis tertium et sexagesimum agant aut laboribusaut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi supereadem obseruatione exemplum adpositum epistulædiui Augusti Gaium filium.  

Obseruatum in multa hominum memoria expertumque est senioribus plerisque omnibus sexagesimum tertium uitæ annum cum periculo et clade aliqua uenire aut corporis morbique grauioris aut uitæ interitus aut animi ægritudinis. Propterea, qui rerum uerborumque istiusmodi studio tenentur, eum ætatis annum appellant κλιμακτηρικόν.

Nocte quoque ista proxima superiore, cum librum epistularum diui Augusti, quas Gaium nepotem suum scripsit, legeremus duceremurque elegantia orationis neque morosa neque anxia, sed facili hercle et simplici, id ipsum in quadam epistula super eodem anno scriptum offendimus; eiusque epistulæ exemplum hoc est:

IX Kal. Octobris.Aue, mi Gai, meus asellus iucundissimus, quem semper medius fidius desidero, cum a me abes. Set præcipue diebus talibus, qualis est hodiernus, oculi mei requirunt meum Gaium, quem, ubicumque hoc die fuisti, spero lætum et bene ualentem celebrasse quartum et sexagesimum natalem meum. Nam, ut uides, κλιμακτῆρα communem seniorum omnium tertium et sexagesimum annum euasimus. Deos autem oro, ut, mihi quantumcumque superest temporis, id saluis nobis traducere liceat in statu reipublicæ felicissimo ἀνδραγαθούντων ὑμῶν καὶ διαδεχομένων stationem meam.

 

 

CAPITVLVM VIII

Locus ex orationeFauorini, ueteris oratoris,de cenarum atque luxuriæ obprobratione, qua usus est,cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit.  

Cum legeremus orationem ueteremFauorini, non indiserti uiri, qua oratione * * * totum, ut meminisse possemus odio esse hercle istiusmodi sumptus atque uictus, perdidicimus. Verba hæc, quæ adposuimus,Fauorini sunt: ‘Præfecti popinæ atque luxuriæ negant cenam lautam esse, nisi, cum lubentissime edis, tum auferatur et alia esca melior atque amplior succenturietur. Is nunc flos cenæ habetur inter istos, quibus sumptus et fastidium pro facetiis procedit, qui negant ullam auem præter ficedulam totam comesse oportere; ceterarum auium atque altilium nisi tantum adponatur, ut a cluniculis inferiore parte saturi fiant, conuiuium putant inopia sordere, superiorem partem auium atque altilium qui edint, eos palatumnonhabere. Si proportione pergit luxuria crescere, quid relinquitur, nisi uti delibari sibi cenas iubeant, ne edendo defetigentur, quando stratus auro, argento, purpura amplior aliquot hominibus quam dis inmortalibus adornatur?

 

 

CAPITVLVM IX

Quod Cæcilius pœtafrontem’ genere uirili non pœtice,sed cum probatione et cum analogia appellauit.  

Vere ac diserte Cæcilius hoc in Subditiuo scripsit:  

nam hi sunt inimici pessumi, fronte hilaro, corde tristi, quos neque ut adprendas neque uti dimittas scias.  

Hos ego uersus, cum de quodam istiusmodi homine sermones essent, in circulo forte iuuenum eruditiorum dixi. Tum de grammaticorum uolgo quispiam nobiscum ibi adsistens non sane ignobilis: ‘quanta’ inquitlicentia audaciaque Cæcilius hic fuit, cumfronte hilaro”, nonfronte hilara” dixit et tam inmanem solœcismum nihil ueritus est.’ ‘Immo’ inquampotius nos et quam audaces et quam licentes sumus, quifrontem” inprobe indocteque non uirili genere dicimus, cum et ratio proportionis, quæanalogia” appellatur, et ueterum auctoritates nonhanc”, sedhunc frontem” debere dici suadeant. Quippe M. Cato in quinto originum ita scripsit: “Postridie signis conlatis, æquo fronte, peditatu, equitibus atque alis cum hostium legionibus pugnauit.” “Recto” quoquefronte” idem Cato in libro eodem dicit.

At ille semidoctus grammaticus: ‘missas’ inquitauctoritates facias, quas quidem ut habeas, posse fieri puto, sed rationem dic, quam non habes.Atque ego his eius uerbis, ut tum ferebat ætas, inritatior: ‘audi,inquammi magister, rationem falsam quidem, sed quam redarguere falsam esse tu non queas. Omnia’ inquamuocabula tribus litteris finita, quibusfrons” finitur, generis masculini sunt, si in genetiuo quoque casu eadem syllaba finiantur, utmons”, “pons”, “fons”.’ At ille contra renidens: ‘audi,inquitdiscipule, plura alia consimilia, quæ non sint generis masculini.Petebant ibi omnes, ut uel unum statim diceret. Sed cum homo uoltum intorqueret et non hisceret et colores mutaret, tum ego intercessi etuade’ inquamnunc et habeto requirendum triginta dies; postquam inueneris, repetes nos.Atque ita hominem nulli rei indagandum uocabulum, quo rescinderet finitionem fictam, dimisimus.

 

 

CAPITVLVM X

De uoluntario et admirando interituuirginum Milesiarum.  

Plutarchus in librorum, quos περὶ ψυχῆς inscripsit, primo, cum de morbis dissereret in animos hominum incidentibus, uirgines dixit Milesii nominis fere quot tum in ea ciuitate erant, repente sine ulla euidenti causa uoluntatem cepisse obeundæ mortis ac deinde plurimas uitam suspendio amisisse. Id cum accideret in dies crebrius neque animis earum mori perseuerantium medicina adhiberi quiret, decreuisse Milesios, ut uirgines, quæ corporibus suspensis demortuæ forent, ut omnes nudæ cum eodem laqueo, qui essent praeuinctæ, efferrentur. Post id decretum uirgines uoluntariam mortem non petisse pudore solo deterritas tam inhonesti funeris.

 

 

CAPITVLVM XI

Verba senatusconsulti de exigendis urbe Romaphilosophis; item uerba edicti censorum, quo inprobatiet cœrciti sunt, qui disciplinam rhetoricaminstituere et exercere Romæ cœperant.  

C. Fannio Strabone M. Valerio Messala coss. senatusconsultum de philosophis et de rhetoribus factum est: ‘M. Pomponius prætor senatum consuluit. Quod uerba facta sunt de philosophis et de rhetoribus, de ea re ita censuerunt, ut M. Pomponius prætor animaduerteret curaretque, uti ei e republica fideque sua uideretur, uti Romæ ne essent.

Aliquot deinde annis post id senatusconsultum Cn. Domitius Ahenobarbus et L. Licinius Crassus censores de cœrcendis rhetoribus Latinis ita edixerunt: ‘Renuntiatum est nobis esse homines, qui nouum genus disciplinæ instituerunt, quos iuuentus in ludum conueniat; eos sibi nomen inposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adulescentulos dies totos desidere. Maiores nostri, quæ liberos suos discere et quos in ludos itare uellent, instituerunt. Hæc noua, quæ præter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta uidentur. Quapropter et his, qui eos ludos habent, et his, qui eo uenire consuerunt, uisum est faciundum, ut ostenderemus nostram sententiam nobis non placere.

Neque illis solum temporibus nimis rudibus necdum Græca disciplina expolitis philosophi ex urbe Roma pulsi sunt, uerum etiam Domitiano imperante senatusconsulto eiecti atque urbe et Italia interdicti sunt. Qua tempestate Epictetus quoque philosophus propter id senatusconsultum Nicopolim Roma decessit.

 

 

CAPITVLVM XII

Locus ex oratione Gracchi de parsimoniaac de pudicitia sua memoratissimus.  

C. Gracchus, cum ex Sardinia rediit, orationem populum in contione habuit. Ea uerba hæc sunt: ‘Versatus sum’ inquitin prouincia, quomodo ex usu uestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meæ conducere arbitrabar. Nulla apud me fuit popina, neque pueri eximia facie stabant, sed in conuiuio liberi uestri modestius erant quam apud principia.Post deinde hæc dicit: ‘Ita uersatus sum in prouincia, uti nemo posset uere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse aut mea opera quemquam sumptum fecisse. Biennium fui in prouincia; si ulla meretrix domum meam introiuit aut cuiusquam seruulus propter me sollicitatus est, omnium nationum postremissimum nequissimumque existimatote. Cum a seruis eorum tam caste me habuerim, inde poteritis considerare, quomodo me putetis cum liberis uestris uixisse.Atque ibi ex interuallo: ‘Itaque,inquitQuirites, cum Romam profectus sum, zonas, quas plenas argenti extuli, eas ex prouincia inanes retuli; alii uini amphoras quas plenas tulerunt, eas argento repletas domum reportauerunt.

 

 

CAPITVLVM XIII

De uerbis inopinatis, quæ utroqueuersum dicunturet a grammaticiscommunia’ uocantur.  

Vtor’ etuereor’ ethortor’ etconsolor’ communia uerba sunt ac dici utroqueuersus possunt: ‘uereor te’ etuereor abs te’, id esttu me uereris’; ‘utor te’ etutor abs te’, id esttu me uteris’; ‘hortor te’ ethortor abs te’, id esttu me hortaris’; ‘consolor te’ etconsolor abs te’, id esttu me consolaris’; ‘testor’ quoque etinterpretor’ significatione reciproca dicuntur. Sunt autem uerba hæc omnia ex altera parte inusitata et, an dicta sint in eam quoque partem, quæri solet.

Afranius in Consobrinis:  

em isto parentum est uita uilis liberis, ubi malunt metui, quam uereri se ab suis.  

Hicuereri’ ex ea parte dictum est, quæ est non usitatior. Nouius in Lignaria uerbum, quod estutitur’, ex contraria parte dicit:

 

quia supellex multa, quæ non utitur, emitur tamen,  

id estquæ usui non est’. M. Cato in quinta origineexercitum’ inquitsuum pransum, paratum, cohortatum eduxit foras atque instruxit.’ ‘Consolor’ quoque in partem alteram, præterquam dici solitum est, scriptum inuenimus in epistula Q. Metelli, quam, cum in exilio esset, Cn. et L. Domitios dedit.At cum animum’ inquituestrum erga me uideo, uehementer consolor, et fides uirtusque uestra mihi ante oculos uersatur.’ ‘Testata’ itidem etinterpretata’ eadem ratione dixit M. Tullius in primo libro de diuinatione, uttestor’interpretor’que uerba communia uideri debeant. Sallustius quoque eodem mododilargitis proscriptorum bonis’ dicit, tamquam uerbumlargior’ sit ex uerbis communibus.

Veritum’ autem, sicutpuditum’ etpigitum’, non personaliter per infinitum modum dictum esse non a uetustioribus tantum uidemus, sed a M. quoque Tullio in secundo de finibus.Primum’ inquitAristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est ueritum in ea uoluptate, quæ maxima dulcedine sensum moueret, summum bonum ponere.

Dignor’ quoque etueneror’ etconfiteor’ ettestor’ habita sunt in uerbis communibus. Sic illa in Vergilio dicta sunt:

 

coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo, et cursusque dabit uenerata secundos.  

Confessi’ autemæris’, de quo facta confessio est, in XII tabulis scriptum est his uerbis: ‘Æris confessi rebusqueiureiudicatis XXX dies iusti sunto.Item ex isdem tabulis id quoque est: ‘Qui se sierit testarier libripensue fuerit, ni testimonium fariatur, inprobus intestabilisque esto.

 

 

CAPITVLVM XIV

Quod Metellus Numidicus figuram orationis nouamex orationibus Græcis mutuatus est.  

Aput Q. Metellum Numidicum in libro accusationis in Valerium Messalam tertio noue dictum esse adnotauimus. Verba ex oratione eius hæc sunt: ‘Cum sese sciret in tantum crimen uenisse atque socios senatum questum flentes uenisse sese pecunias maximas exactos esse.’ ‘⟨Sesepecunias’ inquit ‘⟨maximasexactos esse’ pro eo, quod estpecunias a se esse maximas exactas’.

Id nobis uidebatur Græca figura dictum; Græci enim dicunt: εἰσεπράξατό με ἀργύριον, id significatexegit me pecuniam’. Quod si id dici potest, etiamexactus esse aliqui pecuniam’ dici potest, Cæciliusque eadem figura in Hypobolimæo Æschino usus uidetur:

ego illud minus nihilo exigor portorium, id estnihilominus exigitur de me portorium’.  

 

CAPITVLVM XV

Passis uelis’ etpassis manibus’ dixisseueteres non a uerbo suo, quod estpatior’,sed ab alieno, quod estpando’.  

Ab eo, quod estpando’, ‘passum’ ueteres dixerunt, nonpansum’, et cumex’ præpositioneexpassum’, nonexpansum’. Cæcilius in Synaristosis:

 

heri uero prospexisse eum se ex tegulis, hæc nuntiasse et flammeum expassum domi.  

Capillo’ quoque esse mulierpasso’ dicitur quasi porrecto et expanso, etpassis manibus’ etuelis passis’ dicimus, quod significat diductis atque distentis. Itaque Plautus in Milite gloriosoa’ littera ine’ mutata per compositi uocabuli moremdispessis’ dicit pro eo, quod estdispassis’:

 

credo ego istoc exemplo tibi esse eundum extra portam, dispessis manibus patibulum cum habebis.  

 

CAPITVLVM XVI

De nouo genere interitusCrotoniensis Milonis.  

Milo Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est OlympiadeLXIIprimum coronatum esse, exitum habuit e uita miserandum et mirandum. Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiæ siluestribus, quercum uidit proxime uiam patulis in parte media rimis hiantem. Tum experiri, credo, etiam tunc uolens, an ullæ sibi reliquæ uires adessent, inmissis in cauernas arboris digitis diducere et rescindere quercum conatus est. Ac mediam quidem partem discidit diuellitque; quercus autem in duas diducta partis, cum ille quasi perfecto, quod erat conixus, manus laxasset, cessante ui rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque stricta denuo et cohæsa dilacerandum hominem feris præbuit.

 

 

CAPITVLVM XVII

Quam ob causam nobiles pueriAtheniensium tibiis canere desierint, cumpatrium istum morem canendi haberent.  

Alcibiades Atheniensis, cum apud auunculum Periclen puer artibus ac disciplinis liberalibus erudiretur et arcessi Pericles Antigenidam tibicinem iussisset, ut eum canere tibiis, quod honestissimum tum uidebatur, doceret, traditas sibi tibias, cum os adhibuisset inflassetque, pudefactus oris deformitate abiecit infregitque. Ea res cum percrebuisset, omnium tum Atheniensium consensu disciplina tibiis canendi desitast. Scriptum hoc est in conmentario Pamphilæ nono et uicesimo.

 

 

CAPITVLVM XVIII

Quod pugna belli ciuilis uictoriaque Gai Cæsaris,quam uicit in Pharsaliis campis, nuntiata prædictaqueest per cuiuspiam sacerdotis uaticiniumeodem ipso die in Italia Pataui.  

Quo C. Cæsar et Cn. Pompeius die per ciuile bellum signis conlatis in Thessalia conflixerunt, res accidit Pataui in transpadana Italia memorari digna. Cornelius quidam sacerdos et loco nobilis et sacerdotii religionibus uenerandus et castitate uitæ sanctus repente mota mente conspicere se procul dixit pugnam acerrimam pugnari ac deinde alios cedere, alios urgere, cædem, fugam, tela uolantia, instaurationem pugnæ, inpressionem, gemitus, uulnera, proinde ut si ipse in prœlio uersaretur, coram uidere sese uociferatus est ac postea subito exclamauit Cæsarem uicisse. Ea Cornelii sacerdotis hariolatio leuis tum quidem uisa et uecors, magnæ mox admirationi fuit, quoniam non modo pugnæ dies, quæ in Thessalia pugnata est, neque prœlii exitus, qui erat prædictus, idem fuit, sed omnes quoque pugnandi reciprocæ uices et ipsa exercituum duorum conflictatio uaticinantis motu atque uerbis repræsentata est.

 

 

CAPITVLVM XIX

Verba M. Varronis memoria digna ex satura,quæ inscribitur περὶ ἐδεσμάτων.  

Non paucissimi sunt, in quos potest conuenire id quod M. Varro dicit in satura, quæ inscribitur περὶ ἐδεσμάτων. Verba hæc sunt: ‘Si, quantum operæ sumpsisti, ut tuus pistor bonum faceret panem, eius duodecimam philosophiæ dedisses, ipse bonus iampridem esses factus. Nunc illum qui norunt uolunt emere milibus centum, te qui nouit nemo centussis.

 

 

CAPITVLVM XX

Notata quædam de Euripidis pœtæ genere, uita,moribus; deque eiusdem fine uitæ.  

Euripidi pœtæ matrem Theopompus agrestia olera uendentem uictum quæsisse dicit. Patri autem eius nato illo responsum est a Chaldæis eum puerum, cum adoleuisset, uictorem in certaminibus fore; id ei puero fatum esse. Pater interpretatus athletam debere esse roborato exercitatoque filii sui corpore Olympiam certaturum eum inter athletas pueros deduxit. Ac primo quidem in certamen per ambiguam ætatem receptus non est, post Eleusino et Theseo certamine pugnauit et coronatus est. Mox a corporis cura excolendi animi studium transgressus auditor fuit physici Anaxagoræ et Prodici rhetoris, in morali autem philosophia Socratis. Tragœdiam scribere natus annos duodeuiginti adortus est. Philochorus refert in insula Salamine speluncam esse tætram et horridam, quam nos uidimus, in qua Euripides tragœdias scriptitarit.

Mulieres fere omnes in maiorem modum exosus fuisse dicitur, siue quod natura abhorruit a mulierum cœtu siue quod duas simul uxores habuerat, cum id decreto ab Atheniensibus facto ius esset, quarum matrimonii pertædebat. Eius odii in mulieres Aristophanes quoque meminit ἐν ταῖς προτέραις Θεσμοφοριαζούσαις in his uersibus:

 

νῦν οὖν ἁπάσαισιν παραινῶ καὶ λέγω τοῦτον κολάσαι τὸν ἄνδρα πολλῶν οὕνεκα. ἄγρια γὰρ ἡμᾶς, ὦ γυναῖκες, δρᾶι κακὰ ἅτ‘ ἐν ἀγρίοισι τοῖς λαχάνοις αὐτὸς τραφείς.  

Alexander autem Ætolus hos de Euripide uersus composuit:  

ὁ δ‘ Ἀναξαγόρου τρόφιμος χαιοῦ στριφνὸς μὲν ἔμοιγε προσειπεῖν καὶ μισογέλως καὶ τωθάζειν οὐδὲ παρ’ οἶνον μεμαθηκώς, ἀλλ‘ ὅ τι γράψαι, τοῦτ’ ἄν μέλιτος καὶ Σειρήνων ἐτετεύχει.  

Is, cum in Macedonia apud Archelaum regem esset utereturque eo rex familiariter, rediens nocte ab eius cena canibus a quodam æmulo inmissis dilaceratus est, et ex his uulneribus mors secuta est. Sepulchrum autem eius et memoriam Macedones eo dignati sunt honore, ut in gloriæ quoque loco prædicarent: οὔποτε σὸν μνῆμα, Εὐρίπιδες, ὄλοιτό που, quod egregius pœta morte obita sepultus in eorum terra foret. Quamobrem cum legati eos ab Atheniensibus missi petissent, ut ossa Athenas in terram illius patriam permitterent transferri, maximo consensu Macedones in ea re deneganda perstiterunt.

 

 

CAPITVLVM XXI

Quod a pœtis Iouis filii prudentissimi humanissimique, Neptuniautem ferocissimi et inhumanissimi traduntur.  

Præstantissimos uirtute, prudentia, uiribus Iouis filios pœtæ appellauerunt, ut Æacum et Minoa et Sarpedona; ferocissimos et inmanes et alienos ab omni humanitate tamquam e mari genitos Neptuni filios dixerunt, Cyclopa et Cercyona et Scirona et Læstrygonas.

 

 

CAPITVLVM XXII

Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque simulamentis, quibus barbaros milites continendos conciliandosque sibi utebatur.  

Sertorius, uir acer egregiusque dux, et utendi regendique exercitus peritus fuit. Is in temporibus difficillimis et mentiebatur milites, si mendacium prodesset, et litteras compositas pro ueris legebat et somnium simulabat et falsas religiones conferebat, si quid istæ res eum apud militum animos adiutabant. Illud adeo Sertorii nobile est: Cerua alba eximiæ pulchritudinis et uiuacissimæ celeritatis a Lusitano ei quodam dono data est. Hanc sibi oblatam diuinitus et instinctam Dianæ numine conloqui secum monereque et docere, quæ utilia factu essent, persuadere omnibus instituit ac, si quid durius uidebatur, quod imperandum militibus foret, a cerua sese monitum prædicabat. Id cum dixerat, uniuersi tamquam si deo libentes parebant. Ea cerua quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, festinatione ac tumultu consternata in fugam se prorupit atque in palude proxima delituit et postea requisita perisse creditast. Neque multis diebus post inuentam esse ceruam Sertorio nuntiatur. Tum, qui nuntiauerat, iussit tacere ac, ne cui palam diceret, interminatus est præcepitque, ut eam postero die repente in eum locum, in quo ipse cum amicis esset, inmitteret. Admissis deinde amicis postridie uisum sibi esse ait in quiete ceruam, quæ perisset, se reuerti et, ut prius consuerat, quod opus esset facto, prædicere; tum seruo, quod imperauerat, significat, cerua emissa in cubiculum Sertorii introrupit, clamor factus et orta admiratio est.

Eaque hominum barbarorum credulitas Sertorio in magnis rebus magno usui fuit. Memoriæ proditum est ex his nationibus, quæ cum Sertorio faciebant, cum multis prœliis superatus esset, neminem umquam ab eo desciuisse, quamquam id genus hominum esset mobilissimum.

 

 

CAPITVLVM XXIII

De ætatibus historicorum nobilium,Hellanici, Herodoti, Thucydidis.  

Hellanicus, Herodotus, Thucydides, historiæ scriptores, in isdem temporibus fere laude ingenti floruerunt et non nimis longe distantibus fuerunt ætatibus. Nam Hellanicus initio belli Peloponnesiaci fuisse quinque et sexaginta annos natus uidetur, Herodotus tres et quinquaginta, Thucydides quadraginta. Scriptum hoc est in libro undecimo Pamphilæ.

 

 

CAPITVLVM XXIV

Quid Vulcacius Sedigitus in libro, quem de pœtisscripsit, de comicis Latinis iudicarit.  

Sedigitus in libro, quem scripsit de pœtis, quid de his sentiat, qui comœdias fecerunt, et quem præstare ex omnibus ceteris putet ac deinceps, quo quemque in loco et honore ponat, his uersibus suis demonstrat:

 

multos incertos certare hanc rem uidimus, palmam pœtæ comico cui deferant. eum meo iudicio errorem dissoluam tibi, ut, contra si quis sentiat, nihil sentiat. Cæcilio palmam Statio do comico. Plautus secundus facile exuperat ceteros. dein Næuius, qui feruet, pretio in tertiost. si erit, quod quarto detur, dabitur Licinio. post insequi Licinium facio Atilium. in sexto consequetur hos Terentius, Turpilius septimum, Trabea octauum optinet, nono loco esse facile facio Luscium. decimum addo causa antiquitatis Ennium.  

 

CAPITVLVM XXV

De uerbis quibusdam nouis, quæ in GnæiMati mimiambis offenderamus.  

Cn. Matius, uir eruditus, in mimiambis suis non absurde neque absone finxitrecentatur’ pro eo, quod Græci dicunt ἀνανεοῦται, id estdenuo nascitur atque iterum fit recens’. Versus, in quibus hoc uerbum est, hi sunt:

 

iam iam albicascit Phœbus et recentatur commune lumen hominibus uoluptatis.  

Idem Matius in isdem mimiambisedulcare’ dicit, quod estdulcius reddere’, in his uersibus:

 

quapropter edulcare conuenit uitam curasque acerbas sensibus gubernare.  

 

CAPITVLVM XXVI

Quibus uerbis Aristoteles philosophus definieritsyllogismum; eiusque definitionis interpretamentumuerbis Latinis factum.  

Aristoteles, quid syllogismus esset, his uersibus definiuit: Λόγος, ἐν ὧι τεθέντων τινῶν ἕτερόν τι τῶν κειμένων ἐξ ἀνάγκης συμβαίνει διὰ τῶν κειμένων. Eius definitionis non uidebatur habere incommode interpretatio facta hoc modo: Syllogismus est oratio, in qua consensis quibusdam et concessis aliud quid, quam quæ concessa sunt, per ea, quæ concessa sunt, necessario conficitur.

 

 

CAPITVLVM XXVII

Quid sintcomitia calata’, quidcuriata’,quidcenturiata’, quidtributa’, quidconcilium’;atque inibi quædam eiusdemmodi.  

In libro Lælii Felicis Q. Mucium primo scriptum est Labeonem scriberecalata’ comitia esse, quæ pro conlegio pontificum habentur aut regis aut flaminum inaugurandorum causa. Eorum autem alia essecuriata’, aliacenturiata’; ‘curiata’ per lictorem curiatumcalari’, id estconuocari’, ‘centuriata’ per cornicinem.

Isdem comitiis, quæcalata’ appellari diximus, et sacrorum detestatio et testamenta fieri solebant. Tria enim genera testamentorum fuisse accepimus: unum, quod calatis comitiis in populi contione fieret, alterum in procinctu, cum uiri prœlium faciendum in aciem uocabantur, tertium per familiæ emancipationem, cui æs et libra adhiberetur.

In eodem Læli Felicis libro hæc scripta sunt: ‘Is qui non uniuersum populum, sed partem aliquam adesse iubet, noncomitia”, sedconcilium” edicere debet. Tribuni autem neque aduocant patricios neque eos referre ulla de re possunt. Ita neleges” quidem proprie, sedplebisscita” appellantur, quæ tribunis plebis ferentibus accepta sunt, quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator eam legem tulit, ut eo iure, quod plebs statuisset, omnes Quirites tenerentur.Item in eodem libro hoc scriptum est: ‘Cum ex generibus hominum suffragium feratur,curiata” comitia esse; cum ex censu et ætate,centuriata”; cum ex regionibus et locis,tributa”; centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit. Propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque imperari præsidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus.

 

 

CAPITVLVM XXVIII

Quod errauit Cornelius Nepos, cumscripsit Ciceronem tres et uiginti annos natumcausam pro Sexto Roscio dixisse.  

Cornelius Nepos et rerum memoriæ non indiligens et M. Ciceronis ut qui maxime amicus familiaris fuit. Atque is tamen in primo librorum, quos de uita illius composuit, errasse uidetur, cum eum scripsit tres et uiginti annos natum primam causam iudicii publici egisse Sextumque Roscium parricidii reum defendisse. Dinumeratis quippe annis a Q. Cæpione et Q. Serrano, quibus consulibus ante diem tertium Nonas Ianuar. M. Cicero natus est, M. Tullium et Cn. Dolabellam, quibus consulibus causam priuatam pro Quinctio apud Aquilium Gallum iudicem dixit, sex et uiginti anni reperiuntur. Neque dubium est, quin post annum, quam pro Quinctio dixerat, Sex. Roscium reum parricidii defenderit annos iam septem atque uiginti natus L. Sulla Felice II Q. Metello Pio consulibus.

In qua re etiam Fenestellam errasse Pedianus Asconius animaduertit, quod eum scripserit sexto uicesimo ætatis anno pro Sex. Roscio dixisse. Longior autem Nepotis quam Fenestellæ error est, nisi quis uult in animum inducere Nepotem studio amoris et amicitiæ adductum amplificandæ admirationis gratia quadriennium suppressisse, ut M. Cicero orationem florentem dixisse pro Roscio admodum adulescens uideretur.

Illud adeo ab utriusque oratoris studiosis animaduersum et scriptum est, quod Demosthenes et Cicero pari ætate inlustrissimas orationes in causis dixerunt, alter κατὰ Ἀνδροτίωνος et κατὰ Τιμοκράτους septem et uiginti annos natus, alter anno minor pro P. Quinctio septimoque et uicesimo pro Sex. Roscio. Vixerunt quoque non nimis numerum annorum diuersum: alter tres et sexaginta annos, Demosthenes sexaginta.

 

 

CAPITVLVM XXIX

Quali figura orationis et quam noua L. Pisoannalium scriptor usus sit.  

Duæ istæ in loquendo figuræ notæ satis usitatæque sunt: ‘mihi nomen est Iulius’ etmihi nomen est Iulio’; tertiam figuram nouam hercle repperi apud Pisonem in secundo annalium. Verba Pisonis hæc sunt: ‘L. Tarquinium, collegam suum, quia Tarquinio nomine esset, metuere; eumque orat, uti sua uoluntate Roma concedat.’ ‘Quia Tarquinio’ inquitnomine esset’: hoc proinde est, tamquam si ego dicam: ‘mihi nomen est Iulium’.

 

 

CAPITVLVM XXX

Vehiculum, quodpetorritum’ appellatur, cuiatislinguæ uocabulum sit, Graecæ an Gallicæ.  

Qui ab alio genere uitæ detriti iam et retorridi litterarum disciplinas serius adeunt, si forte idem sunt garruli natura et subargutuli, oppido quam fiunt in litterarum ostentatione inepti et friuoli. Quod genus profecto ille homo est, qui de petorritis nuper argutissimas nugas dixit. Nam cum quæreretur,petorritum’ quali forma uehiculum cuiatisque linguæ uocabulum esset, et faciem uehiculi ementitus est longe alienam falsamque et uocabulum Græcum esse dixit atque id significare uolucres rotas interpretatus est commutataque una litterapetorritum’ esse dictum uolebat quasipetorrotum’; scriptum etiam hoc esse a Valerio Probo contendit.

Ego, cum Probi multos admodum commentationum libros adquisierim, neque scriptum in his inueni nec usquam alioqui Probum scripsisse credo.Petorritum’ enim est non ex Græcia dimidiatum, sed totum Transalpibus; nam est uox Gallica. Id scriptum est in libro M. Varronis quarto decimo rerum diuinarum, quo in loco Varro, cum de petorrito dixisset, esse id uerbum Gallicum,lanceam’ quoque dixit non Latinum, set Hispanicum uerbum esse.

 

 

CAPITVLVM XXXI

Quæ uerba legauerint Rodii hostiumducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur,super illa incluta Ialysi imagine.  

Rodum insulam celebritatis antiquissimæ oppidumque in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat obpugnabatque Demetrius, dux ætatis suæ inclutus, cui a peritia disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia capienda oppida repertarum cognomentum Πολιορκητής fuit. Tum ibi in obsidione illa ædes quasdam publice factas, quæ extra urbis muros cum paruo præsidio erant, adgredi et uastare atque absumere igni parabat. In his ædibus erat memoratissima illa imago Ialysi Protogenis manu facta, inlustris pictoris, cuius operis pulchritudinem præstantiamque ira percitus Rodiis inuidebat. Mittunt Rodii Demetrium legatos cum his uerbis: ‘Quæ, malum,inquiuntratiost, ut tu imaginem istam uelis incendio ædium facto disperdere? Nam si nos omnes superaueris et oppidum hoc totum ceperis, imagine quoque illa integra et incolumi per uictoriam potieris; sin uero nos uincere obsidendo nequiueris, petimus consideres, ne turpe tibi sit, quia non potueris bello Rodios uincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse.Hoc ubi ex legatis audiuit, obpugnatione desita et imagini et ciuitati pepercit.

navigatio   ⟨⟨⟨ retro