Noctes Atticæ

 

Liber XIII

 

 

 

CAPITVLVM I

Inquisitio uerborum istorum M. Tullii curiosior,quæ sunt in primo Antonianarum libromulta autem inpendereuidentur præter naturam etiam præterque fatum’;tractatumque, an idem duo ista significentfatum’ atquenatura’, an diuersum.  

M. Cicero in primo Antonianarum ita scriptum reliquit: ‘Hunc igitur ut sequerer properaui, quem præsentes non sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam id nec præstare poteram, sed ut, si quid mihi humanitus accidisset, multa autem inpendere uidentur præter naturam etiam præterque fatum, huius diei uocem testem reipublicæ relinquerem meæ perpetuæ erga se uoluntatis.’ ‘Præter naturam’ inquitpræterque fatum.An utrumque idem ualere uolueritfatum’ atquenaturam’ et duas res καθ‘ ἑνὸς ὑποκειμένου posuerit, an uero diuiserit separaritque, ut alios casus natura ferre uideatur, alios fatum, considerandum equidem puto atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse præter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quædam necessitas fati constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est:

 

μὴ καὶ ὑπὲρ μοῖραν δόμον Ἄιδος εἰσαφίκηαι.  

Nihil autem dubium est, quin uiolentam et inopinatam mortem significauerit, quæ quidem potest recte uideri accidere præter naturam.

Sed cur id quoque genus mortis extra fatum posuerit, neque operis huius est explorare neque temporis. Illud tamen non prætermittendum est, quod Vergilius quoque id ipsum quod Cicero de fato opinatus est, cum hoc in quarto libro dixit de Elissa, quæ mortem per uim potita est:

 

nam quia nec fato merita nec morte peribat,  

tamquam in faciendo fine uitæ, quæ uiolenta sunt non uideantur e fato uenire. Demosthenis autem, uiri prudentia pari atque facundia præditi, uerba idem fere significantia de natura atque fato M. Cicero secutus uidetur. Ita enim scriptum est in oratione illa egregia, cui titulus est ὑπὲρ στεφάνου· Ὁ μὲν τοῖς γονεῦσι νομίζων μόνον γεγενῆσθαι τὸν τῆς εἱμαρμένης καὶ τὸν αὐτόματον θάνατον περιμένει· ὁ δὲ καὶ τῆι πατρίδι ὑπὲρ τοῦ μὴ ταύτην ἐπιδεῖν δουλεύουσαν ἀποθνήισκειν βουλεύσεται.

Quod Cicerofatum’ atquenaturam’ uidetur dixisse, id multo ante Demosthenes τὴν πεπρωμένην et τὸν αὐτόματον θάνατον appellauit. Αὐτόματος enim θάνατος quasi naturalis et fatalis nulla extrinsecus ui coactus uenit.

 

 

CAPITVLVM II

Super pœtarum Pacuuii et Accii conloquiofamiliari in oppido Tarentino.  

Quibus otium et studium fuit uitas atque ætates doctorum hominum quærere ac memoriæ tradere, de M. Pacuuio et L. Accio tragicis pœtis historiam scripserunt huiuscemodi: ‘Cum Pacuuius’ inquiuntgrandi iam ætate et morbo corporis diutino adfectus Tarentum ex urbe Roma concessisset, Accius tunc haut paruo iunior proficiscens in Asiam, cum in oppidum uenisset, deuertit Pacuuium comiterque inuitatus plusculisque ab eo diebus retentus tragœdiam suam, cui Atreus nomen est, desideranti legit.Tum Pacuuium dixisse aiunt sonora quidem esse, quæ scripsisset, et grandia, sed uideri tamen ea sibi duriora paulum et acerbiora.Ita est,inquit Acciusuti dicis; neque id me sane pænitet; meliora enim fore spero, quæ deinceps scribam. Nam quod in pomis est, itidem’ inquitesse aiunt in ingeniis; quæ dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quæ gignuntur statim uieta et mollia atque in principio sunt uuida, non matura mox fiunt, sed putria. Relinquendum igitur uisum est in ingenio, quod dies atque ætas mitificet.

 

 

CAPITVLVM III

An uocabula hæcnecessitudo’ etnecessitas’differenti significatione sint.  

Risu prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum adseuerantnecessitudinem’ etnecessitatem’ mutare longe differreque, ideo quod necessitas sit uis quæpiam premens et cogens, necessitudo autem dicatur ius quoddam et uinculum religiosæ coniunctionis idque unum solitarium significet. Sicut autem nihil quicquam interest,suauitudo’ dicas ansuauitas’, ‘sanctitudo’ ansanctitas’, ‘acerbitudo’ anacerbitas’, ‘acritudo’ an, quod Accius in Neoptolemo scripsit,acritas’, ita nihil rationis dici potest, quinecessitudo’ etnecessitas’ separentur. Itaque in libris ueterum uulgo reperias necessitudinem dici pro eo, quod necessum est. Sed necessitas sane pro iure officioque obseruantiæ adfinitatisue infrequens est, quamquam, qui ob hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisue coniuncti sunt,necessarii’ dicuntur. Repperi tamen in oratione C. Cæsaris, qua Plautiam rogationem suasit,necessitatem’ dictam pronecessitudine’, id est iure adfinitatis. Verba hæc sunt: ‘Equidem mihi uideor pro nostra necessitate non labore, non opera, non industria defuisse.

Hoc ego scripsi de utriusque uocabuli indifferentia admonitus forte uerbi istius, cum legerem Sempronii Asellionis, ueteris scriptoris, quartum ex historia librum, in quo de P. Africano, Pauli filio, ita scriptum est: ‘Nam se patrem suum audisse dicere L. Æmilium Paulum nimis bonum imperatorem signis conlatisnondecertare, nisi summa ei necessitudo aut summa occasio data esset.

 

 

CAPITVLVM IV

Descripta Alexandri * **  

In plerisque monumentis rerum ab Alexandro gestarum et paulo ante in libro M. Varronis, qui inscriptus est Orestes uel de insania, Olympiadem Philippi uxorem festiuissime rescripsisse legimus Alexandro filio. Nam cum is matrem ita scripsisset: ‘Rex Alexander Iouis Hammonis filius Olympiadi matri salutem dicit’, Olympias ei rescripsit hanc sententiam: ‘Amabo’, inquitmi fili, quiescas neque deferas me neque criminere aduersum Iunonem; malum mihi prorsum illa magnum dabit, cum tu me litteris tuis pælicem esse illi confiteris.Ea mulieris scitæ atque prudentis erga ferocem filium comitas sensim et comiter admonuisse eum uisa est deponendam esse opinionem uanam, quam ille ingentibus uictoriis et adulantium blandimentis et rebus supra fidem prosperis inbiberat, genitum esse sese de Ioue.

 

 

CAPITVLVM V

De Aristotele et Theophrasto et Menedemophilosophis; deque eleganti uerecundia Aristotelissuccessorem diatribæ suæ eligentis.  

Aristoteles philosophus annos iam fere natus duo et sexaginta corpore ægro adfectoque ac spe uitæ tenui fuit. Tunc omnis eius sectatorum cohors eum accedit orantes obsecrantesque, ut ipse deligeret loci sui et magisterii successorem, quo post summum eius diem proinde ut ipso uterentur studia doctrinarum conplenda excolendaque, quibus ab eo inbuti fuissent. Erant tunc in eius ludo boni multi, sed præcipui duo, Theophrastus et Menedemus. Ingenio hi atque doctrinis ceteros præstabant; alter ex insula Lesbo fuit, Menedemus autem Rhodo. Aristoteles respondit facturum esse quod uellent, cum id sibi foret tempestiuum.

Postea breui tempore cum idem illi, qui de magistro destinando petierant, præsentes essent, uinum ait, quod tum biberet, non esse id ex ualitudine sua, sed insalubre esse atque asperum ac propterea quæri debere exoticum uel Rhodium aliquod uel Lesbium. Id sibi utrumque ut curarent, petiuit usurumque eo dixit, quod sese magis iuuisset. Eunt, quærunt, inueniunt, adferunt. Tum Aristoteles Rhodium petit, degustat: ‘firmum’ inquithercle uinum et iucundum.Petit mox Lesbium. Quo item degustato: ‘utrumque’ inquitoppido bonum, sed ἡδίων ὁ Λέσβιος.’ Id ubi dixit, nemini fuit dubium, quin lepide simul et uerecunde successorem illa uoce sibi, non uinum delegisset. Is erat e Lesbo Theophrastus, suauitate homo insigni linguæ pariter atque uitæ. Itaque non diu post Aristotele uita defuncto Theophrastum omnes concesserunt.

 

 

CAPITVLVM VI

Quid ueteres Latini dixerint, quas Græciπροσωιδίας appellant; item quod uocabulumbarbarismi’ nonusurpauerint neque Romani antiquiores neque Attici.  

Quas Græci προσωιδίας dicunt, eas ueteres docti tumnotas uocum’, tummoderamenta’, tumaccentiunculas’, tumuoculationes’ appellabant; quod nunc autembarbare’ quem loqui dicimus, id uitium sermonis non barbarum esse, sedrusticum’ et cum eo uitio loquentesrustice’ loqui dictitabant. P. Nigidius in commentariis grammaticis: ‘rusticus fit sermo,inquitsi adspires perperam.Itaque id uocabulum, quod dicitur uulgobarbarismus’, qui ante diui Augusti ætatem pure atque integre locuti sunt, an dixerint, nondum equidem inueni.

 

 

CAPITVLVM VII

Diuersum de natura leonum dixisse Homerumin carminibus et Herodotum in historiis.  

Leænas inter omnem uitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures quam unum Herodotus in tertia historia scriptum reliquit. Verba ex eo libro hæc sunt: Ἡ δὲ δὴ λέαινα ἐὸν ἰσχυρὸν καὶ θρασύτατον ἅπαξ ἐν τῶι βίωι τίκτει ἕν· τίκτουσα γὰρ συνεκβάλλει τῶι τέκνωι τὰς μήτρας. Homerus autem leonessic enim feminas quoque uirili genere appellat, quod grammatici ἐπίκοινον uocantpluris gignere atque educare catulos dicit. Versus, quibus hoc aperte demonstrat, hi sunt:

 

εἱστήκει ὥς τίς τε λέων περὶ οἷσι τέκεσσιν, ὧι ῥά τε νήπι‘ ἄγοντι συναντήσωνται ἐν ὕληι ἄνδρες ἐπακτῆρες.  

Item alio in loco idem significat:  

πυκνὰ μάλα στενάχων· ὥς τε λὶς ἠυγένειος, ὧι ῥά θ‘ ὑπὸ σκύμνους ἐλαφηβόλος ἁρπάσηι ἀνὴρ ὕλης ἐκ πυκινῆς.  

Ea nos dissensio atque diuersitas cum agitaret inclutissimi pœtarum et historicorum nobilissimi, placuit libros Aristotelis philosophi inspici, quos de animalibus exquisitissime composuit. In quibus, quod super ista re scriptum inueniemus, cum ipsius Aristotelis uerbis in his commentariis scribemus.

 

 

CAPITVLVM VIII

Quod Afranius pœta prudenter et lepide Sapientiamfiliam esse Vsus et Memoriæ dixit.  

Eximie hoc atque uerissime Afranius pœta de gignenda conparandaque sapientia opinatus est, quod eam filiam esse Vsus et Memoriæ dixit. Eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum uelit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed oportere eum uersari quoque exercerique in rebus comminus noscendis periclitandisque eaque omnia acta et euenta firmiter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his, quæ pericula ipsa rerum docuerint, non quæ libri tantum aut magistri per quasdam inanitates uerborum et imaginum tamquam in mimo aut in somnio deblaterauerint. Versus Afrani sunt in togata, cui Sellæ nomen est:

 

Vsus me genuit, mater peperit Memoria, Sophiam uocant me Grai, uos Sapientiam.  

Item uersus est in eandem ferme sententiam Pacuuii, quem Macedo philosophus, uir bonus, familiaris meus, scribi debere censebat pro foribus omnium templorum:

 

ego odi homines ignaua opera et philosopha sententia.  

Nihil enim fieri posse indignius neque intolerantius dicebat, quam quod homines ignaui ac desides operti barba et pallio mores et emolumenta philosophiæ in linguæ uerborumque artes conuerterent et uitia facundissime accusarent intercutibus ipsi uitiis madentes.

 

 

CAPITVLVM IX

Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit desuculis’ethyadibus’ quæ sunt stellarum uocabula.  

Tullius Tiro M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque in litteris studiorum eius fuit. Is libros compluris de usu atque ratione linguæ Latinæ, item de uariis atque promiscis quæstionibus composuit. In his esse præcipui uidentur, quos Græco titulo πανδέκτας inscripsit, tamquam omne rerum atque doctrinarum genus continentis. Ibi de his stellis, quæ appellantursuculæ’, hoc scriptum est: ‘Adeo’ inquitueteres Romani litteras Græcas nesciuerunt et rudes Graecæ linguæ fuerunt, ut stellas, quæ in capite tauri sunt, proptereasuculas” appellarint, quod eas Græci ὑάδας uocant, tamquam id uerbum Latinum Græci uerbi interpretamentum sit, quia Græce ὕες, “sues” Latine dicantur. Sed ’ὑάδες‘ inquit ’οὐκ ἀπὸ τῶν ὑῶν, ita ut nostri opici putauerunt, sed ab eo, quod est ὕειν, appellantur; nam et cum oriuntur et cum occidunt, tempestates pluuias largosque imbres cient. Pluere autem Græca lingua ὕειν dicitur.

Hæc quidem Tiro in pandectis. Sed enim ueteres nostri non usque eo rupices et agrestes fuerunt, ut stellas hyadas idcircosuculas’ nominarent, quod ὕες Latinesues’ dicantur; sed ut, quod Græci ὑπέρ, nossuper’ dicimus, quod illi ὕπτιος, nossupinus’, quod illi ὑφορβός, nossubulcus’, quod item illi ὕπνος, nos primosypnus’, deinde pery’ Graecæ Latinæque ⟨‘o’litteræ cognationemsomnus’: sic, quod ab illis ὑάδες, a nobis primosyades’, deindesuculæ’ appellatæ.

Stellæ autem istæ non in capite tauri sunt, ut Tiro dicitnullum enim uidetur præter eas stellas tauri caput — , set ita circulo, qui zodiacus dicitur, sitæ locatæque sunt, ut ex earum positu species quædam et simulacrum esse uideatur tauri capitis, sicuti ceteræ partes et reliqua imago tauri conformata et quasi depicta est locis regionibusque earum stellarum, quas Græci πλειάδας, nosuergilias’ uocamus.

 

 

CAPITVLVM X

Quidsororis’ ἔτυμον esse dixerit Labeo Antistiuset quidfratris’ P. Nigidius.  

Labeo Antistius iuris quidem ciuilis disciplinam principali studio exercuit et consulentibus de iure publice responsitauit;setceterarum quoque bonarum artium non expers fuit et in grammaticam sese atque dialecticam litterasque antiquiores altioresque penetrauerat Latinarumque uocum origines rationesque percalluerat eaque præcipue scientia enodandos plerosque iuris laqueos utebatur. Sunt adeo libri post mortem eius editi, qui posteriores inscribuntur, quorum librorum tres continui, tricesimus octauus et tricesimus nonus et quadragesimus, pleni sunt id genus rerum enarrandam et inlustrandam linguam Latinam conducentium. Præterea in libris, quos prætoris edictum scripsit, multa posuit pariter lepide atque argute reperta. Sicuti hoc est, quod in quarto edictum libro scriptum legimus: ‘“Soror”inquitappellata est, quod quasi seorsum nascitur separaturque ab ea domo, in qua nata est, et in aliam familiam transgreditur.

Fratris’ autem uocabulum P. Nigidius, homo inpense doctus, non minus arguto subtilique ἐτύμωι interpretatur: ‘“Frater”inquitest dictus quasifere alter”.’

 

 

CAPITVLVM XI

Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum conuiuarumexistimarit; ac de mensis secundis et de bellariis.  

Lepidissimus liber est M. Varronis ex satiris Menippeis, qui inscribitur: nescis, quid uesper serus uehat, in quo disserit de apto conuiuarum numero deque ipsius conuiuii habitu cultuque. Dicit autem conuiuarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi Musarum, ut, cum paucissimi conuiuæ sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam nouem.Nam multos’ inquitesse non conuenit, quod turba plerumque est turbulenta et Romæ quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde conuiuium constat’ inquitex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem’ inquitconuiuas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et aput subsellia, silentium uero non in conuiuio, set in cubiculo esse debet.Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque inuitabiles et cum quadam inlecebra et uoluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum uenustius fiat et amœnius.Quod profecto’ inquiteueniet, si de id genus rebus communem uitæ usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendis loqui non est otium. Dominum autem’ inquitconuiuii esse oportet non tam lautum quam sine sordibus’, etIn conuiuio legi non omnia debent, sed ea potissimum, quæ simul sint βιωφελῆ et delectent.

Neque non de secundis quoque mensis, cuiusmodi esse eas oporteat, præcipit. His enim uerbis utitur: ‘Bellaria’ inquitea maxime sunt mellita, quæ mellita non sunt; πέμμασιν enim cum πέψει societas infida.

Quod Varro hoc in loco dixitbellaria’, ne quis forte in ista uoce hæreat, significat id uocabulum omne mensæ secundæ genus. Nam quæ πέμματα Græci aut τραγήματα dixerunt, ea ueteres nostribellaria’ appellauerunt. Vina quoque dulciora est inuenire in comœdiis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque esse eaLiberi bellaria’.

 

 

CAPITVLVM XII

Tribunos plebis prensionem habere,uocationem non habere.  

In quadam epistula Atei Capitonis scriptum legimus Labeonem Antistium legum atque morum populi Romani iurisque ciuilis doctum adprime fuisse.Sed agitabat’ inquithominem libertas quædam nimia atque uecors usque eo, ut diuo Augusto iam principe et rempublicam obtinente ratum tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctumque esse in Romanis antiquitatibus legisset’, ac deinde narrat, quid idem Labeo per uiatorem a tribunis plebi uocatus responderit: ‘Cum a muliere’ inquitquadam tribuni plebis aduersum eum aditiinGellianum eum misissent, ut ueniret et mulieri responderet, iussit eum, qui missus erat, redire et tribunis dicere ius eos non habere neque se neque alium quemquam uocandi, quoniam moribus maiorum tribuni plebis prensionem haberent, uocationem non haberent; posse igitur eos uenire et prendi se iubere, sed uocandi absentem ius non habere.

Cum hoc in ea Capitonis epistula legissemus, id ipsum postea in M. Varronis rerum humanarum uno et uicesimo libro enarratius scriptum inuenimus, uerbaque ipsa super ea re Varronis adscripsimus: ‘In magistratu’ inquithabent alii uocationem, alii prensionem, alii neutrum: uocationem, ut consules et ceteri, qui habent imperium; prensionem, ut tribuni plebis et alii, qui habent uiatorem; neque uocationem neque prensionem, ut quæstores et ceteri, qui neque lictorem habent neque uiatorem. Qui uocationem habent, idem prendere, tenere, abducere possunt, et hæc omnia, siue adsunt, quos uocant, siue acciri iusserunt. Tribuni plebis uocationem habent nullam, neque minus multi imperiti, proinde atque haberent, ea sunt usi; nam quidam non modo priuatum, sed etiam consulem in rostra uocari iusserunt. Ego triumuirum uocatus a P. Porcio tribuno plebis non iui auctoribus principibus et uetus ius tenui. Item tribunus cum essem, uocari neminem iussi nec uocatum a conlega parere inuitum.

Huius ego iuris, quod M. Varro tradit, Labeonem arbitror uana tunc fiducia, cum priuatus esset, uocatum a tribunis non isse. Quæ, malum, autem ratio fuit uocantibus nolle obsequi, quos confiteare ius habere prendendi? Nam qui iure prendi potest, etiam in uincula duci potest. Sed quærentibus nobis, quam ob causam tribuni, qui haberent summam cœrcendi potestatem, ius uocandi non habuerint   *, quod tribuni plebis antiquitus creati uidentur non iuri dicundo nec causis querelisque de absentibus noscendis, sed intercessionibus faciendis, quibus usus præsens fuisset, ut iniuria, quæ coram fieret, arceretur; ac propterea ius abnoctandi ademptum, quoniam, ut uim fieri uetarent, adsiduitate eorum et præsentium oculis opus erat.

 

 

CAPITVLVM XIII

Quod in libris humanarum M. Varronisscriptum est ædiles et quæstores populi Romaniin ius a priuato prætorem uocari posse.  

Cum ex angulis secretisque librorum ac magistrorum in medium iam hominum et in lucem fori prodissem, quæsitum esse memini in plerisque Romæ stationibus ius publice docentium aut respondentium, an quæstor populi Romani prætorem in ius uocari posset. Id autem non ex otiosa quæstione agitabatur, sed usus forte natæ rei ita erat, ut uocandus esset in ius quæstor. Non pauci igitur existimabant ius uocationis in eum prætori non esse, quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset et neque uocari neque, si uenire nollet, capi atque prendi salua ipsius magistratus maiestate posset. Sed ego, qui tum adsiduus in libris M. Varronis fui, cum hoc quæri dubitarique animaduertissem, protuli unum et uicesimum rerum humanarum, in quo ita scriptum fuit: ‘Qui potestatem neque uocationis populi uiritim habent neque prensionis, eos magistratus a priuato in ius quoque uocari est potestas. M. Læuinus ædilis curulis a priuato prætorem in ius est eductus; nunc stipati seruis publicis non modo prendi non possunt, sed etiam ultro submouent populum.

Hoc Varro in ea libri parte de ædilibus, supra autem in eodem libro quæstores neque uocationem habere neque prensionem dicit. Vtraque igitur libri parte recitata in Varronis omnes sententiam concesserunt, quæstorque in ius prætorem uocatus est.

 

 

CAPITVLVM XIV

Quid sitpomerium’.  

Pomerium’ quid esset, augures populi Romani, qui libros de auspiciis scripserunt, istiusmodi sententia definierunt: ‘Pomerium est locus intra agrum effatum per totius urbis circuitum pone muros regionibus certeis determinatus, qui facit finem urbani auspicii.Antiquissimum autem pomerium, quod a Romulo institutum est, Palati montis radicibus terminabatur. Sed id pomerium pro incrementis reipublicæ aliquotiens prolatum est et multos editosque collis circumplexum est. Habebat autem ius proferendi pomerii, qui populum Romanum agro de hostibus capto auxerat.

Propterea quæsitum est ac nunc etiam in quæstione est, quam ob causam ex septem urbis montibus, cum ceteri sex intra pomerium sint, Auentinus solum, quæ pars non longinqua nec infrequens est, extra pomerium sit, neque id Seruius Tullius rex neque Sulla, qui proferundi pomerii titulum quæsiuit, neque postea diuus Iulius, cum pomerium proferret, intra effatos urbis fines incluserint.

Huius rei Messala aliquot causas uideri scripsit, sed præter eas omnis ipse unam probat, quod in eo monte Remus urbis condendæ gratia auspicauerit auesque inritas habuerit superatusque in auspicio a Romulo sit: ‘Idcirco’ inquitomnes, qui pomerium protulerunt, montem istum excluserunt quasi auibus obscenis ominosum.

Sed de Auentino monte prætermittendum non putaui, quod non pridem ego inElydis, grammatici ueteris, commentario offendi, in quo scriptum erat Auentinum antea, sicuti diximus, extra pomerium exclusum, post auctore diuo Claudio receptum et intra pomerii fines obseruatum.

 

 

CAPITVLVM XV

Verba ex libro Messalæ auguris, quibus docet,qui sint minores magistratus et consulem prætoremqueconlegas esse; et quædam alia de auspiciis.  

In edicto consulum, quo edicunt, quis dies comitiis centuriatis futurus sit, scribitur ex uetere forma perpetua: ‘ne quis magistratus minor de cælo seruasse uelit.Quæri igitur solet, qui sint magistratus minores. Super hac re meis uerbis nil opus fuit, quoniam liber M. Messalæ auguris de auspiciis primus, cum hoc scriberemus, forte adfuit. Propterea ex eo libro uerba ipsius Messalæ subscripsimus.Patriciorum auspicia in duas sunt diuisa potestates. Maxima sunt consulum, prætorum, censorum. Neque tamen eorum omnium inter se eadem aut eiusdem potestatis, ideo quod conlegæ non sunt censores consulum aut prætorum, prætores consulum sunt. Ideo neque consules aut prætores censoribus neque censores consulibus aut prætoribus turbant aut retinent auspicia; at censores inter se, rursus prætores consulesque inter se et uitiant et obtinent. Prætor, etsi conlega consulis est, neque prætorem neque consulem iure rogare potest, ut quidem nos a superioribus accepimus aut ante hæc tempora seruatum est et ut in commentario tertio decimo C. Tuditani patet, quia imperium minus prætor, maius habet consul, et a minore imperio maius aut maiora minoreconlega rogari iure non potest. Nos his temporibus prætore prætores creante ueterum auctoritatem sumus secuti neque his comitiis in auspicio fuimus. Censores æque non eodem rogantur auspicio atque consules et prætores. Reliquorum magistratuum minora sunt auspicia. Ideo illiminores”, himaiores” magistratus appellantur. Minoribus creatis magistratibus tributis comitiis magistratus, sed iustus curiata datur lege; maiores centuriatis comitiis fiunt.

Ex his omnibus uerbis Messalæ manifestum fit, et qui sint magistratus minores et quamobrem minores appellentur. Sed et conlegam esse prætorem consuli docet, quod eodem auspicio creantur. Maiora autem dicuntur auspicia habere, quia eorum auspicia magis rata sunt quam aliorum.

 

 

CAPITVLVM XVI

Item uerba eiusdem Messalæ disserentisaliud esse populum loqui, aliud cum populo agere;et qui magistratus a quibus auocent comitiatum.  

Idem Messala in eodem libro de minoribus magistratibus ita scripsit: ‘Consul ab omnibus magistratibus et comitiatum et contionem auocare potest. Prætor et comitiatum et contionem usquequaque auocare potest nisi a consule. Minores magistratus nusquam nec comitiatum nec contionem auocare possunt. Ea re, qui eorum primus uocat comitiatum, is recte agit, quia bifariam cum populo agi non potest nec auocare alius alii potest. Set si contionem habere uolunt, uti ne cum populo agant, quamuis multi magistratus simul contionem habere possunt.Ex his uerbis Messalæ manifestum est aliud essecum populo agere’, aliudcontionem habere’. Namcum populo agere’ est rogare quid populum, quod suffragiis suis aut iubeat aut uetet,contionem’ autemhabere’ est uerba facere populum sine ulla rogatione.

 

 

CAPITVLVM XVII

Humanitatem’ non significare id, quoduolgus putat, sed eo uocabulo, qui sinceriterlocuti sunt, magis proprie esse usos.  

Qui uerba Latina fecerunt quique his probe usi sunt,humanitatem’ non id esse uoluerunt, quod uolgus existimat quodque a Græcis φιλανθρωπία dicitur et significat dexteritatem quandam beniuolentiamque erga omnis homines promiscam, sedhumanitatem’ appellauerunt id propemodum, quod Græci παιδείαν uocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt adpetuntque, hi sunt uel maxime humanissimi. Huius enim scientiæ cura et disciplina ex uniuersis animantibus uni homini datast idcircoquehumanitas’ appellata est.

Sic igitur eo uerbo ueteres esse usos et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium omnes ferme libri declarant. Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere. Itaque uerba posui Varronise libro rerum humanarum primo, cuius principium hoc est: ‘Praxiteles, qui propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus.’ ‘Humaniori’ inquit non ita, ut uulgo dicitur, facili et tractabili et beniuolo, tametsi rudis litterarum sithoc enim cum sententia nequaquam conuenit —, sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris et ex historia cognouerit.

 

 

CAPITVLVM XVIII

Quid aput M. Catonem significent uerbahæcinter os atque offam’.  

Oratio est M. Catonis Censorii de ædilibus uitio creatis. Ex ea oratione uerba hæc sunt: ‘Nunc ita aiunt in segetibus, in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Sæpe audiui inter os atque offam multa interuenire posse; uerumuero inter offam atque herbam ibi uero longum interuallum est.Erucius Clarus, qui præfectus urbi et bis consul fuit, uir morum et litterarum ueterum studiosissimus, Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriæ nostræ doctissimum, quærere sese et petere, uti sibi rescriberet, quænam esset eorum uerborum sententia. Tum Apollinaris nobis præsentibusnam id temporis ego adulescens Romæ sectabar eum discendi gratiarescripsit Claro ut uiro erudito breuissime uetus esse prouerbiuminter os et offam’ idem significans, quod Græcus ille παροιμιώδης uersus:

 

πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος καὶ χείλεος ἄκρου.  

 

CAPITVLVM XIX

—** * **  

Versus est notæ uetustatis senarius:  

σοφοὶ τύραννοι τῶν σοφῶν ξυνουσίαι.  

Eum uersum Plato in Theæteto Euripidi esse dicit. Quod quidem nos admodum miramur; nam scriptum eum legimus in tragœdia Sophocli, quæ inscripta est Αἴας Λοκρός; prior autem natus fuit Sophocles quam Euripides.

Sed etiam ille uersus non minus notus:  

γέρων γέροντα παιδαγωγήσω σ‘ ἐγώ,  

et in tragœdia Sophocli scriptus est, cui titulus est Φθιώτιδες, et in Bacchis Euripidi.

Id quoque animaduertimus aput Æschylum ἐν τῶι πυρφόρωι Προμηθεῖ et aput Euripidem in tragœdia quæ inscripta est Ἰνώ, eundem esse uersum absque paucis syllabis. Æschylus sic:

 

σιγῶν θ‘ ὅπου δεῖ καὶ λέγων τὰ καίρια,  

Euripides ita:  

σιγᾶν θ‘ ὅπου δεῖ καὶ λέγειν ἵν’ ἀσφαλές.  

Fuit autem Æschylus non breui antiquior.  

 

CAPITVLVM XX

De genere atque nominibus familiæ Porciæ.  

Cum in domus Tiberianæ bibliotheca sederemus ego et Apollinaris Sulpicius et quidam alii mihi aut illi familiares, prolatus forte liber est ita inscriptus: M. Catonis Nepotis. Tum quæri cœptum est, quisnam is fuisset M. Cato Nepos. Atque ibi adulescens quispiam, quod ex eius sermonibus coniectare potui, non abhorrens a litteris: ‘hic’ inquitest M. Cato, non cognomento Nepos, sed M. Catonis Censorii ex filio nepos, qui pater fuit M. Catonis, prætorii uiri, qui bello ciuili Vticæ necem sibi gladio manu sua consciuit, de cuius uita liber est M. Ciceronis, qui inscribitur laus Catonis, quem in eodem libro idem Cicero pronepotem fuisse dicit M. Catonis Censorii. Eius igitur, quem Cicero laudauit, pater hic fuit M. Cato, cuius orationes feruntur inscriptæ: M. Catonis Nepotis.

Tum Apollinaris, ut mos eius in reprehendendo fuit, placide admodum leniterque: ‘laudo’ inquitte, mi fili, quod in tantula ætate, etiamsi hunc M. Catonem, de quo nunc quæritur, quis fuerit, ignoras, auditiuncula tamen quadam de Catonis familia aspersus es. Non unus autem, sed conplures M. illius Catonis Censorii nepotes fuerunt geniti non eodem patre; duos enim M. ille Cato, qui et orator et censor fuit, filios habuit et matribus diuersos et ætatibus longe dispares. Nam iam adulescente altero matre eius amissa ipse quoque iam multum senex Saloni clientis sui filiam uirginem duxit in matrimonium, ex qua natus est ei M. Cato Salonianus; hoc enim illi cognomentum fuit a Salonio, patre matris, datum. Ex maiore autem Catonis filio, qui prætor designatus patre uiuo mortuus est et egregios de iuris disciplina libros reliquit, nascitur hic, de quo quæritur, M. Cato M. filius M. nepos. Is satis uehemens orator fuit multasque orationes exemplum aui scriptas reliquit et consul cum Q. Marcio Rege fuit inque eo consulatu in Africam profectus in ea prouincia mortem obit. Sed is non, ita ut dixisti, M. Catonis, prætorii uiri, qui se Vticæ occidit et quem Cicero laudauit, pater fuit, nec, quia hic nepos Catonis Censorii, ille autem pronepos fuit, propterea necessum est patrem hunc ei fuisse. Hic enim nepos, cuius hæc modo prolata oratio est, filium quidem M. Catonem habuit; sed non eum, qui Vticæ perit, sed qui, cum ædilis curulis et prætor fuisset, in Galliam Narbonensem profectus ibi uita functus est. Ex altero autem illo Censorii filio longe natu minore, quem Salonianum esse appellatum dixi, duo nati sunt L. Cato et M. Cato. Is M. Cato tribunus plebis fuit et præturam petens mortem obiit, ex eoque natus est M. Cato prætorius, qui se bello ciuili Vticæ interemit, de cuius uita laudibusque cum M. Tullius scriberet, pronepotem eum Catonis Censorii dixit fuisse. Videtis igitur hanc partem familiæ, quæ ex minore Catonis filio progenita est, non solum generis ipsius tramitibus, sed temporum quoque spatio differre; nam quia ille Salonianus in extrema patris ætate, sicuti dixi, natus fuit, prognati quoque ab eo aliquanto posteriores fuerunt, quam qui a maiore fratre eius geniti erant. Hanc temporum differentiam facile animaduertetis ex hac ipsa oratione, cum eam legetis.

Hæc Sulpicius Apollinaris audientibus nobis dixit. Quæ postea ita esse, uti dixerat, cognouimus, cum et laudationes funebres et librum commentarium de familia Porcia legeremus.

 

 

CAPITVLVM XXI

Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratiohabita sit sonitus uocum atque uerborum iucundioris,quæ a Græcis εὐφωνία dicitur, quam regulædisciplinæque, quæ a grammaticis reperta est.  

Interrogatus est Probus Valerius, quod ex familiari eius quodam conperi,has’neurbis’ anhas urbes’ ethanc turrim’ anhanc turrem’ dici oporteret.Si aut uersum’ inquitpangis aut orationem solutam struis atque ea uerba tibi dicenda sunt, non finitiones illas prærancidas neque fetutinas grammaticas spectaueris, sed aurem tuam interroga, quo quid loco conueniat dicere; quod illa suaserit, id profecto erit rectissimum.Tum is, qui quæsierat: ‘quonam modo’ inquituis aurem meam interrogem?Et Probum ait respondisse: ‘Quo suam Vergilius percontatus est, qui diuersis in locisurbis” eturbes” dixit arbitrio consilioque usus auris. Nam in primo georgicon, quem ego’ inquitlibrum manu ipsius correctum legi,urbis” peri” litteram scripsit. Verba e uersibus eius hæc sunt:

 

urbisne inuisere, Cæsar, terrarumque uelis curam.  

Verte enim et muta, uturbes” dicas: insubidius nescio quid facies et pinguius. Contra in tertio Æneidisurbes” dixit pere” litteram:

 

centum urbes habitant magnas.  

Hic item muta, uturbis” dicas: nimis exilis uox erit et exsanguis; tanta quippe iuncturæ differentia est in consonantia uocum proximarum. Præterea idem Vergiliusturrim” dixit, nonturrem”, etsecurim”, nonsecurem”:

 

turrim in præcipiti stantem et incertam excussit ceruice securim.  

Quæ sunt, opinor, iucundioris gracilitatis, quam si suo utrumque loco pere” litteram dicas.At ille, qui interrogauerat, rudis profecto et aure agresti homo: ’curinquitaliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane intellego.Tum Probus iam commotior: ’noliinquitigitur laborare, utrum istorum debeas dicere,urbis” anurbes”. Nam cum id genus sis, quod uideo, ut sine iactura tua pecces, nihil perdes, utrum dixeris.

His tum uerbis Probus et hac fini hominem dimisit, ut mos eius fuit erga indociles, prope inclementer. Nos autem aliud quoque postea consimiliter a Vergilio duplici modo scriptum inuenimus. Nam ettres’ ettris’ posuit eodem in loco ea iudicii subtilitate, ut si aliter dixeris mutauerisque et aliquid tamen auris habeas, sentias suauitatem sonitus claudere. Versus ex decimo hi sunt:

 

tres quoque Threicios Boreæ de gente suprema et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit.  

Tres’ illic,tris’ hic; pensicula utrumque modulareque: reperies suo quidque in loco sonare aptissime. Sed in illo quoque itidem Vergilii uersu:

 

hæc finis Priami fatorum,  

si muteshæc’ ethic finis’ dicas, durum atque absonum erit, respuentque aures, quod mutaueris. Sicut illud contra eiusdem Vergilii insuauius facias, si mutes:

 

quem das finem, rex magne, laborum?  

Nam si ita dicas: ‘quam das finem’, iniucundum nescio quo pacto et laxiorem uocis sonum feceris.

Ennius itemrectos cupressos’ dixit contra receptum uocabuli genus hoc uersu:  

capitibus nutantis pinos rectosque cupressos.  

Firmior ei, credo, et uiridior sonus esse uocis uisus estrectos’ dicerecupressos’ quamrectas’. Contra uero idem Ennius in annali duodeuicesimoære fulua’ dixit, nonfuluo’, non ob id solum, quod Homerus ἠέρα βαθεῖαν dicit, sed quod hic sonus, opinor, uocabilior est uisus et amœnior.

Sicuti Marco etiam Ciceroni mollius teretiusque uisum in quinta in Verremfretu’ scribere quamfreto’: ‘Perangusto’ inquitfretu diuisa’. Erat enim crassius uetustiusqueperangusto freto’ dicere. Itidem in secunda simili usus modulaminemanifesto peccatu’ inquit, nonpeccato’; hoc enim scriptum in uno atque in altero antiquissimæ fidei libro Tironiano repperi. Verba sunt Ciceronis hæc: ‘Nemo ita uiuebat, ut nulla eius uitæ pars summæ turpitudinis esset expers, nemo ita in manifesto peccatu tenebatur, ut, cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior uideretur, si negaret.

Huius autem uocis cum elegantior hoc in loco sonus est, tum ratio certa et probata est.Hic’ enimpeccatus’, quasipeccatio’, recte Latineque dicitur, sicuthic incestus’ non qui admisit, sed quod admissum est, ethic tributus’, quodtributum’ nos dicimus, a plerisque ueterum dicta sunt.Hic’ quoqueadlegatus’ ethic arbitratus’ pro ⟨‘adlegatione’ proque⟩ ‘arbitratione’ dicuntur, qua ratione seruataarbitratu’ etadlegatu meo’ dicimus. Sic igiturin manifesto peccatu’ dixit, utin manifesto incestu’ ueteres dixerunt, non quin Latinum essetpeccato’ dicere, sed quia in loco isto positum subtilius aurem molliusque est.

Lucretius æque auribus inseruiensfunem’ feminino genere appellauit in hisce uersibus:  

haut,utopinor, enim mortalia sæcla superne aurea de cælo demisit funis in arua,  

cum dicere usitatius manente numero posset:  

aureus e cælo demisit funis in arua.  

Sacerdotes quoque feminas M. Ciceroantistitas’ dicit, non secundum grammaticam legemantistites’. Nam cum insolentias uerborum a ueteribus dictorum plerumque respueret, huius tamen uerbi in ea parte sonitu delectatus: ‘Sacerdotes’ inquitCereris atque illius fani antistitæ.Vsque adeo in quibusdam neque rationem uerbi neque consuetudinem, sed solam aurem secuti sunt suis uerba modulis pensitantem.Quod qui non sentiunt,inquit idem ipse M. Cicero, cum de numerosa et apta oratione dissereret,quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit, nescio.

Illud uero cumprimis apud Homerum ueteres grammatici adnotauerunt, quod, cum dixisset quodam in loco κολοιούς τε ψῆράς τε, alio in loco non ψηρῶν, set ψαρῶν dixit:

 

τῶν δ‘ ὥς τε ψαρῶν νέφος ἔρχεται ἠὲ κολοιῶν,  

secutus non communem, sed propriam in quoque uocis situ iucunditatem; nam si alterum in alterius loco ponas, utrumque feceris sonitu insuaue.

 

 

CAPITVLVM XXII

Verba Titi Castricii rhetoris discipulos adulescentesde uestitu atque calciatu non decoro.  

T. Castricius, rhetoricæ disciplinæ doctor, qui habuit Romæ locum principem declamandi ac docendi, summa uir auctoritate grauitateque et a diuo Hadriano in mores atque litteras spectatus, cum me forte præsenteusus enim sum eo magistrodiscipulos quosdam suos senatores uidisset die feriato tunicis et lacernis indutos et gallicis calciatos: ‘equidem’ inquitmaluissem uos togatos esse;sipigitum est, cinctos saltem esse et pænulatos. Sed si hic uester huiusmodi uestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen uos, populi Romani senatores, per urbis uias ingredi nequaquam decorum est, non hercle uobis minus, quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectauit.

Hæc me audiente Castricius et quædam alia eam rem conducentia Romane et seuere dixit. Plerique autem ex his, qui audierant, requirebant, cursoleatos’ dixisset, qui gallicas, non soleas, haberent. Sed Castricius profecto scite atque incorrupte locutus est: omnia enim ferme id genus, quibus plantarum calces tantum infimæ teguntur, cetera prope nuda et teretibus habenis uincta sunt,soleas’ dixerunt, nonnumquam uoce Græcacrepidulas’. ‘Gallicas’ autem uerbum esse opinor nouum non diu ante ætatem M. Ciceronis usurpari cœptum, itaque ab eo ipso positum est in secunda Antonianarum: ‘Cum gallicis’ inquitet lacerna cucurristi.Neque in ea significatione id apud quemquam alium scriptum lego grauioris dumtaxat auctoritatis scriptorem; sed, ut dixi,crepidas’ etcrepidulas’ prima syllaba correpta id genus calciamentum appellauerunt, quod Græci κρηπῖδας uocant, eiusque calciamenti sutorescrepidarios’ dixerunt. Sempronius Asellio in libro rerum gestarum XIV: ‘Crepidarium’ inquitcultellum rogauit a crepidario sutore.

 

 

CAPITVLVM XXIII

—** * **  

Conprecationes deum inmortalium, quæ ritu Romano fiunt, expositæ sunt in libris sacerdotum populi Romani et in plerisque antiquis orationibus. In his scriptum est: ‘Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Virites Quirini, Maiam Volcani, Heriem Iunonis, Moles Martis Nerienemque Martis.Ex quibus id, quod postremum posui, sic plerosque dicere audio, ut primam in eo syllabam producant, quo Græci modo dicunt Νηρεΐδας. Sed qui proprie locuti sunt, primam correptam dixerunt, tertiam produxerunt. Est enim rectus casus eius uocabuli, sicut in libris ueterum scriptum est,Nerio’, quamquam M. Varro in satura Menippea, quæ inscribitur Σκιομαχία, nonNerio’, sedNerienes’ uocatiue dicit in his uersibus:

 

te Anna ac Peranna, Panda Cela, te Pales, NerienesetMinerua, Fortuna ac Ceres.  

Ex quo nominandi quoque casum eundem fieri necessum est. Sed Nerio a ueteribus sic declinabatur quasi Anio: nam perinde utAnienem’, sicNerienem’ dixerunt tertia syllaba producta. Id autem, siueNerio’ siueNerienes’ est, Sabinum uerbum est, eoque significatur uirtus et fortitudo. Itaque ex Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui erat egregia atque præstanti fortitudine,Nero’ appellatus est. Sed id Sabini accepisse a Græcis uidentur, qui uincula et firmamenta membrorum νεῦρα dicunt, unde nos quoque Latineneruos’ appellamus. Nerio igitur Martis uis et potentia et maiestas quædam esse Martis demonstratur.

Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem Martis dicit, atque id sub persona militis in hoc uersu:

 

Mars peregre adueniens salutat Nerienem uxorem suam.  

Super ea re audiui non incelebrem hominem dicere nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam nouamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret. Sed id perite magis quam comice dictum intelleget, qui leget Cn. Gellii annalem tertium, in quo scriptum est Hersiliam, cum apud T. Tatium uerba faceret pacemque oraret, ita precatam esse: ‘Neria Martis, te obsecro, pacem da, te uti liceat nuptiis propriis et prosperis uti, quod de tui coniugis consilio contigit, uti nos itidem integras raperent, unde liberos sibi et suis, posteros patriæ pararent.’ ‘De tui’ inquitconiugis consilio’ Martem scilicet significans; per quod apparet non esse id pœtice a Plauto dictum, sed eam quoque traditionem fuisse, ut Nerio a quibusdam uxor esse Martis diceretur. Inibi autem animaduertendum est, quod GelliusNeria’ dicit pera’ litteram, nonNerio’ nequeNerienes’. Præter Plautum etiam præterque Gellium Licinius Imbrex, uetus comœdiarum scriptor, in fabula, quæ Neæra inscripta est, ita scripsit:

 

nolo ego Neæram te uocent, set Nerienem, cum quidem Mauorti es in conubium data.  

Ita autem se numerus huiusce uersus habet, ut tertia in eo nomine syllaba contra quam supra dictum est corripienda sit; cuius sonitus quanta aput ueteres indifferentia sit, notius est, quam ut plura in id uerba sumenda sint. Ennius autem in primo annali in hoc uersu:

 

Nerienem Mauortis et Herem,  

si, quod minime solet, numerum seruauit, primam syllabam intendit, tertiam corripuit. Ac ne id quidem prætermittendum puto, cuicuimodi est, quod in commentario quodam Seruii Claudii scriptum inuenimus,Nerio’ dictum quasiNeirio’, hoc est sine ira et cum placiditate, ut eo nomine mitem tranquillumque fieri Martem precemur;ne’ enim particula, ut apud Græcos, ita plerumque in Latina quoque lingua priuatiuast.

 

 

CAPITVLVM XXIV

—** * **  

M. Cato consularis et censorius publicis iam priuatisque opulentis rebus uillas suas inexcultas et rudes ne tectorio quidem prælitas fuisse dicit annum usque ætatis suæ septuagesimum. Atque ibi postea his uerbis utitur: ‘Neque mihi’ inquitædificatio neque uasum neque uestimentum ullum est manupretiosum neque pretiosus seruus neque ancilla. Si quid est,inquitquod utar, utor; si non est, egeo. Suum cuique per me uti atque frui licet.Tum deinde addit: ‘Vitio uertunt, quia multa egeo; at ego illis, quia nequeunt egere.Hæc mera ueritas Tusculani hominis egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis plus hercle promouet exhortandam parsimoniam sustinendamque inopiam quam Graecæ istorum praestigiæ philosophari sese dicentium umbrasque uerborum inanes fingentium, qui se nihil habere et nihil tamen egere ac nihil cupere dicunt, cum et habendo et egendo et cupiendo ardeant.

 

 

CAPITVLVM XXV

Quæsitum tractatumque, quid sintmanubiæ’;atque inibi dicta quædam de ratione utendi uerbispluribus idem significantibus.  

In fastigiis fori Traiani simulacra sunt sita circumundique inaurata equorum atque signorum militarium, subscriptumque est: ‘ex manubiis’. Quærebat Fauorinus, cum in area fori ambularet et amicum suum consulem opperiretur causas pro tribunali cognoscentem nosque tunc eum sectaremur, quærebat, inquam, quid nobis uideretur significare propriemanubiarum’ illa inscriptio. Tum quispiam, qui cum eo erat, homo in studiis doctrinæ multi atque celebrati nominis: ‘“ex manubiis”inquitsignificatex præda”; manubiæ enim dicuntur præda, quæ manu capta est.’ ‘Etiamsi’ inquit Fauorinusopera mihi princeps et prope omnis in litteris disciplinisque Græcis sumpta est, non usque eo tamen infrequens sum uocum Latinarum, quas subsiciuo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem manubiarum interpretationem uulgariam, quod esse dicantur manubiæ præda. Sed quæro, an M. Tullius, uerborum homo diligentissimus, in oratione, quam dixit de lege agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida geminatione iunxeritmanubias” etprædam”, si duo hæc uerba idem significant neque ulla re aliqua dissident?Atque, ut erat Fauorinus egregia uel diuina quadam memoria, uerba ipsa M. Tulli statim dixit. Ea nos hic adscripsimus: ‘Prædam, manubias, sectionem, castra denique Cn. Pompei sedente imperatore decemuiri uendent’; et infra itidem duo hæc simul iunctim posita dixit: ‘Ex præda, ex manubiis, ex auro coronario.Ac deinde eum conuertit, qui manubias esse prædam dixerat, et: ‘uideturne tibi’ inquitutroque in loco M. Cicero duobus uerbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus, quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Æschylum insectatus est, cum ait:

 

Ε· δὶς ταὐτὸν ἡμῖν εἶπεν ὁ σοφὸς Αἰσχύλος. ἥκω γὰρ εἰς γῆν, φησί, καὶ κατέρχομαι· ἥκω δὲ ταὐτόν ἐστι τῶι κατέρχομαι. Δ· νὴ τὸν Δί‘, ὥσπερ γ’ εἴ τις εἴποι γείτονι· χρῆσον σὺ μάκτραν, εἰ δὲ βούλει, κάρδοπον;  

Nequaquam uero’ inquit illetalia uidentur, quale est μάκτρα et κάρδοπος, quæ uel a pœtis uel oratoribus Græcis nostrisque celebrandæ et ornandæ rei gratia duobus eadem pluribusue nominibus frequentantur.

Quid igitur’ inquit Fauorinusualet hæc repetitio instauratioque eiusdem rei sub alio nomine inmanubiis” et inpræda”? num ornat, ut alioqui solet, orationem? num eam modulatiorem aptioremque reddit? num onerandi uel exprobrandi criminis causa exaggerationem aliquam speciosam facit? sicut in libro eiusdem M. Tulli, qui de constituendo accusatore est, una eademque res pluribus uerbis uehementer atque atrociter dicitur: “Sicilia tota, si una uoce loqueretur, hoc diceret: ’quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit‘.” Nam cum urbes semel totas dixisset, sedes delubraque addidit, quæ sunt ipsa quoque in urbibus. Item in eodem libro simili modo: “Siciliam” inquitprouinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum ciuitates uastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur.Ecquid uidetur, cum Siciliam prouinciam dixerit atque insuper etiam ciuitates addiderit, domos etiam et fana, quæ infra posuit, conprehendisse? Verba hæc item multa atque uaria: “depopulatus esse, uastasse, exinanisse, spoliasse”, nonne unam et eandem uim in sese habent? Sane. Sed quia cum dignitate orationis et cum graui uerborum copia dicuntur, quamquam eadem fere sint et ex una sententia cooriantur, plura tamen esse existimantur, quoniam et aures et animum sæpius feriunt.

Hoc ornatus genus in crimine uno uocibus multis atque sæuis extruendo ille iam tunc M. Cato antiquissimus in orationibus suis celebrauit, sicut in illa, quæ inscripta est de decem hominibus, cum Thermum accusauit, quod decem liberos homines eodem tempore interfecisset, hisce uerbis eandem omnibus rem significantibus usus est, quæ quoniam sunt eloquentiæ Latinæ tunc primum exorientis lumina quædam sublustria, libitum est ea mihi ἀπομνημονεύειν: “Tuum nefarium facinus peiore facinore operire postulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus uitam eripis indicta causa, iniudicatis, indemnatis.Item M. Cato in orationis principio, quam dixit in senatu pro Rodiensibus, cum uellet res nimis prosperas dicere, tribus uocabulis idem sentientibus dixit. Verba eius hæc sunt: “Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere.Itidem Cato ex originum VII in oratione, quam contra Seruium Galbam dixit, conpluribus uocabulis super eadem re usus est: “Multa me dehortata sunt huc prodire, anni, ætas, uox, uires, senectus; uerum enimuero cum tantam rem peragier arbitrarer,” * * * .

Sed ante omnis apud Homerum eiusdem rei atque sententiæ luculenta exaggeratio est:  

Ἕκτορα δ‘ ἐκ βελέων ὕπαγε Ζεὺς ἔκ τε κονίης ἔκ τ’ ἀνδροκτασίης ἔκ θ‘ αἵματος ἔκ τε κυδοιμοῦ.  

Item in alio uersu:  

ὑσμῖναί τε μαχαί τε φόνοι τ‘ ἀνδροκτασίαι τε.  

Nam cum omnia ista utrobique multa et cognominata nihil plus demonstrent quam prœlium, huius tamen rei uaria facies delectabiliter ac decore multis uariisque uerbis depicta est. Neque non illa quoque aput eundem pœtam una in duobus uerbis sententia cum egregia ratione repetita est: Idæus enim, cum inter Aiacem et Hectorem decertantes armis intercederet, his eos uerbis usus est:

 

μηκέτι, παῖδε φίλω, πολεμίζετε μηδὲ μάχεσθε,  

in quo uersu non oportet uideri alterum uerbum idem, quod superius, significans supplendi numeri causa extrinsecus additum et consarcinatum. Est enim hoc inane admodum et futtile. Sed cum in iuuenibus gloriæ studio flagrantibus peruicaciam ferociamque et cupidinem pugnæ leniter tamen ac placide obiurgaret, atrocitatem rei et culpam perseuerandi bis idem dicendo alio atque alio uerbo auxit inculcauitque, duplexque eadem conpellatio admonitionem facit instantiorem. Ne illa quidem significationis eiusdem repetitio ignaua et frigida uideri debet:

 

μνηστῆρες δ‘ ἄρα Τηλεμάχωι θάνατόν τε μόρον τε ἤρτυον, quod bis idem: θάνατον et μόρον  

dixerit; indignitas enim moliendæ tam acerbæ tamque iniustæ necis miranda mortis iteratione defleta est. Ceterum quis tam obtunso ingeniost, quin intellegat:

 

βάσκ‘ ἴθι, οὖλε Ὄνειρε,  

et  

βάσκ‘ ἴθι, Ἶρι ταχεῖα,  

uerba idem duo significantia non frustra posita esse ἐκ παραλλήλων, ut quidam putant, sed hortamentum esse acre imperatæ celeritatis?

Verba quoque illa M. Ciceronis in L. Pisonem trigemina, etiamsi duræ auris hominibus non placent, non uenustatem modo numeris quæsiuerunt, sed figuram simulationemque oris pluribus simul uocibus uerberauerunt: “Vultus denique” inquittotus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos, quibus erat ignotus, decepit, fefellit, induxit.Quid igitur simile est’ inquitapud eundem inpræda” etmanubiis”? Nihil profecto istiusmodi. Nam neque ornatius fit additis manubiis neque exaggeratius modulatiusue; sed aliud omninopræda” est, ut in libris rerum uerborumque ueterum scriptum est, aliudmanubiæ”. Nam præda dicitur corpora ipsa rerum, quæ capta sunt, manubiæ uero appellatæ sunt pecunia a quæstore ex uenditione praedæ redacta. Vtrumque ergo dixit M. Tullius cumulandæ inuidiæ gratia decemuiros ablaturos persecuturosque: et prædam, quæ nondum esset uenundata, et pecuniam, quæ ex uenditione praedæ percepta esset.

Itaque hæc inscriptio, quam uidetis: “ex manubiis”, non res corporaque ipsa praedæ demonstratnihil enim captum est horum a Traiano ex hostibus — , sed facta esse hæc conparataqueex manubiis”, id est ex pecunia prædaticia, declarat. Manubiæ enim sunt, sicuti iam dixi, non præda, sed pecunia per quæstorem populi Romani ex præda uendita contracta. Quodper quæstorem” autem dixi, intellegi nunc oportet præfectum ærario significari. Nam cura ærarii a quæstoribus præfectos translata est. Est tamen nonnusquam inuenire ita scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere et incurioseprædam” promanubiis” etmanubias” propræda” posuerint aut tropica quadam figura mutationem uocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus. Sed enim, qui proprie atque signate locuti sunt, sicut hoc in loco M. Tullius, manubias pecuniam dixerunt.

 

 

CAPITVLVM XXVI

Verba P. Nigidii, quibus dicit in nomine Valeri incasu uocandi primam syllabam acuendam esse; et item aliaex eiusdem uerbis rectam scripturam pertinentia.  

P. Nigidii uerba sunt ex commentariorum grammaticorum uicesimo quarto, hominis in disciplinis doctrinarum omnium præcellentis: ‘Deinde’ inquituoculatio qui poterit seruari, si non sciemus in nominibus, utValeri”, utrum interrogandi an uocandi sint? Nam interrogandi secunda syllaba superiore tonost quam prima, deinde nouissima deicitur; at in casu uocandi summo tonost prima, deinde gradatim descendunt.Sic quidem Nigidius dici præcipit. Sed si quis nunc Valerium appellans in casu uocandi secundum id præceptum Nigidii acuerit primam, non aberit, quin rideatur.Summum’ autemtonum’ προσωιδίαν acutam dicit et, quem accentum nos dicimus,uoculationem’ appellat etcasum interrogandi’ eum dicit, quem nunc nos genetiuum dicimus.

Id quoque in eodem libro Nigidiano animaduertimus: ‘Sihuius”inquit ‘“amici” uelhuius magni” scribas, unumi” facito extremum; sin uerohi magnei”, “hi amicei” casu multitudinis recto, tum antei” scribendum erite”, atque id ipsum facies in similibus.Item: ‘sihuius terrai” scribas,i” littera sit extrema, sihuic terræ”, pere” scribendum est.Item: ‘“mei” qui scribit in casu interrogandi, uelut cum dicimusmei studiosus”, peri” unum scribat, non pere”; at cummihei”, tum pere” eti” scribendum est, quia dandi casus est.Hæc nos auctoritate doctissimi hominis adducti propter eos, qui harum quoque rerum scientiam quærunt, non prætermittenda existimauimus.

 

 

CAPITVLVM XXVII

De uersibus, quos Vergilius sectatusuidetur, Homeri ac Partheni.  

Partheni pœtæ uersus est:  

Γλαύκωι καὶ Νηρεῖ καὶ εἰναλίωι Μελικέρτηι.  

Eum uersum Vergilius æmulatus est itaque fecit duobus uocabulis uenuste inmutatis parem:  

Glauco et Panopeæ et Inoo Melicertæ.  

Sed illi Homerico non sane re parem neque similem fecit; esse enim uidetur Homeri simplicior et sincerior, Vergilii autem νεωτερικώτερος et quodam quasi ferumine inmisso fucatior:

 

Ταῦρον δ‘ Ἀλφειῶι, ταῦρον δὲ Ποσειδάωνι. Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.  

 

CAPITVLVM XXVIII

De sententia Panætii philosophi, quam scripsit in librode officiis secundo, qua hortatur, ut homines cauendasiniurias in omni loco intenti paratique sint.  

Legebatur Panætii philosophi liber de officiis secundus ex tribus illis inclitis libris, quos M. Tullius magno cum studio maximoque opere æmulatus est. Ibi scriptum est cum multa alia bonam frugem ducentia, tum uel maxime, quod esse hærereque in animo debet. Id autem est hanc ferme sententiam: ‘Vita’ inquithominum, qui ætatem in medio rerum agunt ac sibi suisque esse usui uolunt, negotia periculaque ex inprouiso adsidua et prope cotidiana fert. ea cauenda atque declinanda perinde esse oportet animo prompto semper atque intento, ut sunt athletarum, qui pancratiastæ uocantur. Nam sicut illi certandum uocati proiectis alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus oppositis quasi uallo præmuniunt membraque eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut uitandos ictus cauta sunt aut faciendos parata: ita animus atque mens uiri prudentis aduersus uim et petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore prospiciens debet esse, erecta, ardua, sæpta solide, expedita, numquam coniuens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunæ uerbera contraque insidias iniquorum quasi brachia et manus protendens, ne qua in re aduersa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriatur.

 

 

CAPITVLVM XXIX

Quod Quadrigariuscum multis mortalibus’ dixit; an quid etquantum differret, si dixissetcum multis hominibus’.  

Verba sunt Claudii Quadrigarii ex annalium eius XIII: ‘Contione dimissa Metellus in Capitolium uenit cum mortalibus multis; inde domum proficiscitur, tota ciuitas eum reduxit.Cum is liber eaque uerba M. Frontoni nobis ei ac plerisque aliis adsidentibus legerentur et cuidam haut sane uiro indocto uidereturmultis mortalibus’ prohominibus multis’ inepte frigideque in historia nimisque id pœtice dixisse, tum Fronto illi, cui hoc uidebatur: ‘ain tu,inquitaliarum homo rerum iudicii elegantissimi,mortalibus multis” ineptum tibi uideri et frigidum, nil autem arbitrare causæ fuisse, quod uir modesti atque puri ac prope cotidiani sermonismortalibus” maluit quamhominibus” dicere, eandemque credis futuram fuisse multitudinis demonstrationem, sicum multis hominibus” ac noncum multis mortalibus” diceret? Ego quidem’ inquitsic existimo, nisi si me scriptoris istius omnisque antiquæ orationis amor atque ueneratio cæco esse iudicio facit, longe longeque esse amplius, prolixius, fusius in significanda totius prope ciuitatis multitudinemortales” quamhomines” dixisse. Namquemultorum hominum” appellatio intra modicum quoque numerum cohiberi atque includi potest,multi” autemmortales” nescio quo pacto et quodam sensu inenarrabili omne fere genus, quod in ciuitate est et ordinum et ætatum et sexus conprehendunt; quod scilicet Quadrigarius, ita ut res erat, ingentem atque promiscam multitudinem uolens ostenderecum multis mortalibus” Metellum in Capitolium uenisse dixit ἐμφατικώτερον, quam sicum multis hominibus” dixisset.

Ea nos omnia, quæ Fronto dixit, cum ita, ut par erat, non adprobantes tantum, sed admirantes quoque audiremus: ‘uidete tamen,’ ⟨inquit⟩ ‘ne existimetis semper atque in omni locomortales multos” promultis hominibus” dicendum, ne plane fiat Græcum illud de Varronis satura prouerbium τὸ ἐπὶ τῆι φακῆι μύρον.’ Hoc iudicium Frontonis etiaminparuis minutisque uocabulis non prætermittendum putaui, ne nos forte fugeret lateretque subtilior huiuscemodi uerborum consideratio.

 

 

CAPITVLVM XXX

Non hactenus essefaciem’,qua uolgo dicitur.  

Animaduertere est pleraque uerborum Latinorum ex ea significatione, in qua nata sunt, decessisse uel in aliam longe uel in proximam eamque decessionem factam esse consuetudine et inscitia temere dicentium, quæ, cuimodi sint, non didicerint. Sicuti quidam faciem esse hominis putant os tantum et oculos et genas, quod Græci πρόσωπον dicunt, quando facies sit forma omnis et modus et factura quædam corporis totius a faciendo dicta, ut ab aspectu species et a fingendo figura. Itaque Pacuuius in tragœdia, quæ Niptra inscribitur,faciem’ dixit hominis pro corporis longitudine:

 

ætate’ inquitintegra, feroci ingenio, facie procera uirum.  

Non solum autem in hominum corporibus, sed etiam in rerum cuiusquemodi aliarumfacies’ dicitur. Nam montis et cæli et maris facies, si tempestiue dicatur, probe dicitur. Sallustii uerba sunt ex historia secunda: ‘Sardinia in Africo mari facie uestigii humani in orientem quam occidentem latior prominet.Ecce autem id quoque in mentem uenit, quod etiam Plautus in Pœnulofaciem’ pro totius corporis colorisque habitu dixit. Verba Plauti hæc sunt:

 

set earum nutrix qua sit facie, mi expedi. — —statura non magna, corpore aquilost.ipsa east. — —specie uenusta, ore atque oculis pernigris. — —formam quidem hercle uerbis depinxti probe!  

Præterea memini Quadrigarium in undeuicesimofaciem’ pro statura totiusque corporis figura dixisse.  

 

CAPITVLVM XXXI

Quid sit in satura M. Varroniscaninum prandium’.  

Laudabat uenditabatque se nuper quispiam in libraria sedens homo inepte gloriosus, tamquam unus esset in omni cælo saturarum M. Varronis enarrator, quas partim Cynicas, alii Menippeas appellant. Et iaciebat inde quædam non admodum difficilia, quæ conicienda adspirare posse neminem dicebat. Tum forte ego eum librum ex isdem saturis ferebam, qui Ὑδροκύων inscriptus est. Propius igitur accessi et: ‘nosti,inquammagister, uerbum illud scilicet e Græcia uetus musicam, quæ sit abscondita, eam esse nulli rei? oro ergo te, legas hos uersus pauculos et prouerbii istius, quod in his uersibus est, sententiam dicas mihi.’ ‘Lege’ inquittu mihi potius, quæ non intellegis, ut ea tibi ego enarrem.’ ‘Quonam’ inquampacto legere ego possum, quæ non adsequor? indistincta namque et confusa fient, quæ legero, et tuam quoque impedient intentionem.

Tunc aliis etiam, qui ibi aderant, compluribus idem comprobantibus desiderantibusque accipit a me librum ueterem fidei spectatæ luculente scriptum. Accipit autem inconstantissimo uultu et mæstissimo. Sed quid deinde dicam? non audeo hercle postulare, ut id credatur mihi. Pueri in ludo rudes, si eum librum accepissent, non hi magis in legendo deridiculi fuissent; ita et sententias intercidebat et uerba corrupte pronuntiabat. Reddit igitur mihi librum multis iam ridentibus et: ‘uides’ inquitoculos meos ægros adsiduisque lucubrationibus prope iam perditos; uix ipsos litterarum apices potui conprehendere; cum ualebo ab oculis, reuise me et librum istum tibi totum legam.’ ‘Recte’ inquamsit oculis, magister, tuis; sed, in quo illis nihil opus est, id, rogo te, dicas mihi: “caninum prandium” in hoc loco, quem legisti, quid significat?Atque ille egregius nebulo quasi difficili quæstione proterritus exsurgit statim et abiensnon’ inquitparuam rem quæris; talia ego gratis non doceo.

Eius autem loci, in quo id prouerbium est, uerba hæc sunt: ‘Non uides apud Mnesitheum scribi tria genera esse uini, nigrum, album, medium, quod uocant κιρρόν, et nouum, uetus, medium? et efficere nigrum uiris, album urinam, medium πέψιν? nouum refrigerare, uetus calefacere, medium esse prandium caninum?Quid significetprandium caninum’, rem leuiculam diu et anxie quæsiuimus. Prandium autem abstemium, in quo nihil uini potatur, caninum dicitur, quoniam canis uino caret. Cum igiturmedium uinum’ appellasset, quod neque nouum esset neque uetus, et plerumque homines ita loquantur, ut omne uinum aut nouum esse dicant aut uetus, nullam uim habere significauit neque noui neque ueteris, quod medium esset, et idcirco pro uino non habendum, quia neque refrigeraret neque calefaceret.Refrigerare’ id dicit, quod Græce ψύχειν dicitur.

navigatio   ⟨⟨⟨ retro