—Dissertatio Fauorini philosophi, qua suasit —nobili feminæ, uti liberos, quos peperisset, non nutricum —adhibitarum, sed suo sibi lacte aleret.
Nuntiatum quondam est Fauorino philosopho nobis præsentibus uxorem auditoris sectatorisque sui paululum ante enixam auctumque eum esse nato filio. ‘Eamus’ inquit ‘et puerperam uisum et patri gratulatum.’ Is erat loci senatorii ex familia nobiliore. Imus una, qui tum aderamus, prosecutique eum sumus ad domum, quo pergebat, et cum eo simul introgressi sumus. Tum in primis ædibus complexus hominem congratulatusque adsedit. Atque ubi percontatus est, quam diutinum puerperium et quam laboriosi nixus fuissent, puellamque defessam labore ac uigilia somnum capere cognouit, fabulari instituit prolixius et: ‘nihil’ inquit ‘dubito, quin filium lacte suo nutritura sit.’ Sed cum mater puellæ parcendum esse ei diceret adhibendasque puero nutrices, ne ad dolores, quos in enitendo tulisset, munus quoque nutricationis graue ac difficile accederet, ‘oro te,’ inquit ‘mulier, sine eam totam integram matrem esse filii sui. Quod est enim hoc contra naturam inperfectum atque dimidiatum matris genus peperisse ac statim a sese abiecisse? aluisse in utero sanguine suo nescio quid, quod non uideret, non alere nunc suo lacte, quod uideat, iam uiuentem, iam hominem, iam matris officia inplorantem? An tu quoque’ inquit ‘putas naturam feminis mammarum ubera quasi quosdam uenustiores næuulos non liberum alendorum, sed ornandi pectoris causa dedisse? Sic enim, quod a uobis scilicet abest, pleræque istæ prodigiosæ mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et exstinguere cum periculo quoque auersi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia deuenustet, quod quidem faciunt eadem uecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur, ut fetus quoque ipsi in corpore suo concepti aboriantur, ne æquor illud uentris inrugetur ac de grauitate oneris et labore partus fatiscat. Quod cum sit publica detestatione communique odio dignum in ipsis hominem primordiis, dum fingitur, dum animatur, inter ipsas artificis naturæ manus interfectum ire, quantulum hinc abest iam perfectum, iam genitum, iam filium proprii atque consueti atque cogniti sanguinis alimonia priuare?
‘“Sed nihil interest,” — hoc enim dicitur — “dum alatur et uiuat, cuius id lacte fiat.” Cur igitur iste, qui hoc dicit, si in capessendis naturæ sensibus tam obsurduit, non id quoque nihil interesse putat, cuius in corpore cuiusque ex sanguine concretus homo et coalitus sit? an quia spiritu multo et calore exalbuit, non idem sanguis est nunc in uberibus, qui in utero fuit? nonne hac quoque in re sollertia naturæ euidens est, quod, postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus hominis finxit, aduentante iam partus tempore in supernas se partis perfert, ad fouenda uitæ atque lucis rudimenta præsto est et recens natis notum et familiarem uictum offert? Quamobrem non frustra creditum est, sicut ualeat ad fingendas corporis atque animi similitudines uis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates ualere. Neque in hominibus id solum, sed in pecudibus quoque animaduersum. Nam si ouium lacte hædi aut caprarum agni alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem. In arboribus etiam et frugibus maior plerumque uis et potestas est ad earum indolem uel detrectandam uel augendam aquarum atque terrarum, quæ alunt, quam ipsius, quod iacitur, seminis, ac sæpe uideas arborem lætam et nitentem in locum alium transpositam deterioris terræ suco deperisse. Quæ, malum, igitur ratio est nobilitatem istam nati modo hominis corpusque et animum bene ingeniatis primordiis inchoatum insitiuo degenerique alimento lactis alieni corrumpere? præsertim si ista, quam ad præbendum lactem adhibebitis, aut serua aut seruilis est et, ut plerumque solet, externæ et barbaræ nationis est, si inproba, si informis, si inpudica, si temulenta est; nam plerumque sine discrimine, quæcumque id temporis lactans est, adhiberi solet. Patiemurne igitur infantem hunc nostrum pernicioso contagio infici et spiritum ducere in animum atque in corpus suum ex corpore et animo deterrimo? Id hercle ipsum est, quod sæpenumero miramur, quosdam pudicarum mulierum liberos parentum suorum neque corporibus neque animis similes existere. Scite igitur et perite noster Maro, quod cum uersus illos Homeri consectaretur:
—οὐκ ἄρα σοί γε πατὴρ ἦν ἱππότα Πηλεύς, —οὐδὲ Θέτις μήτηρ· γλαυκὴ δέ σε τίκτε θάλασσα —πέτραι τ‘ ἠλίβατοι, ὅτι τοι νόος ἐστὶν ἀπηνής,
non partionem solam tamquam ille, quem sequebatur, sed alituram quoque feram et sæuam criminatus est; addidit enim hoc de suo:
—Hyrcanæque admorunt ubera tigres,
quoniam uidelicet in moribus inolescendis magnam fere partem ingenium altricis et natura lactis tenet, quæ iam a principio imbuta paterni seminis concretione ex matris etiam corpore et animo recentem indolem configurat.
‘Et præter hæc autem, quis illud etiam neglegere aspernarique possit, quod, quæ partus suos deserunt ablegantque a sese et aliis nutriendos dedunt, uinculum illud coagulumque animi atque amoris, quo parentes cum filiis natura consociat, interscindunt aut certe quidem diluunt deteruntque? Nam ubi infantis aliorsum dati facta ex oculis amolitiost, uigor ille maternæ flagrantiæ sensim atque paulatim restinguitur, omnisque inpatientissimæ sollicitudinis strepitus consilescit, neque multo minor amendati ad nutricem aliam filii quam morte amissi obliuiost. Ipsius quoque infantis adfectio animi, amoris, consuetudinis in ea sola, unde alitur, occupatur et proinde, ut in expositis usu uenit, matris, quæ genuit, neque sensum ullum neque desiderium capit. Ac propterea oblitteratis et abolitis natiuæ pietatis elementis, quicquid ita educati liberi amare patrem atque matrem uidentur, magnam fere partem non naturalis ille amor est, sed ciuilis et opinabilis.’
Hæc Fauorinum dicentem audiui Græca oratione. Cuius sententias communis utilitatis gratia, quantum meminisse potui, rettuli, amœnitates uero et copias ubertatesque uerborum Latina omnis facundia uix quædam indipisci potuerit, mea tenuitas nequaquam.
—Quod Annæus Seneca iudicans de Q. Ennio deque —M. Tullio leui futtilique iudicio fuit.
De Annæo Seneca partim existimant ut de scriptore minime utili, cuius libros adtingere nullum pretium operæ sit, quod oratio eius uulgaria uideatur et protrita, res atque sententiæ aut inepto inanique impetu sint aut leui et causidicali argutia, eruditio autem uernacula et plebeia nihilque ex ueterum scriptis habens neque gratiæ neque dignitatis. Alii uero elegantiæ quidem in uerbis parum esse non infitias eunt, sed et rerum, quas dicat, scientiam doctrinamque ei non deesse dicunt et in uitiis morum obiurgandis seueritatem grauitatemque non inuenustam. Mihi de omni eius ingenio deque omni scripto iudicium censuramque facere non necessum est; sed quod de M. Cicerone et Q. Ennio et P. Vergilio iudicauit, ea res cuimodi sit, ad considerandum ponemus.
In libro enim uicesimo secundo epistularum moralium, quas ad Lucilium conposuit, deridiculos uersus Q. Ennium de Cetego antiquo uiro fecisse hos dicit:
—is dictust ollis popularibus olim, —qui tum uiuebant homines atque æuum agitabant, —flos delibatus populi Suada⟨eque⟩ medulla.
Ac deinde scribit de isdem uersibus uerba hæc: ‘Admiror eloquentissimos uiros et deditos Ennio pro optimis ridicula laudasse. Cicero certe inter bonos eius uersus et hos refert.’ Atque id etiam de Cicerone dicit: ‘Non miror’ inquit ‘fuisse, qui hos uersus scriberet, cum fuerit, qui laudaret; nisi forte Cicero summus orator agebat causam suam et uolebat suos uersus uideri bonos.’ Postea hoc etiam addidit insulsissime: ‘Aput ipsum quoque’ inquit ‘Ciceronem inuenies etiam in prosa oratione quædam, ex quibus intellegas illum non perdidisse operam, quod Ennium legit.’ Ponit deinde, quæ apud Ciceronem reprehendat quasi Enniana, quod ita scripserit in libris de republica: ‘ut Menelao Laconi quædam fuit suauiloquens iucunditas’, et quod alio in loco dixerit: ‘breuiloquentiam in dicendo colat.’ Atque ibi homo nugator Ciceronis errores deprecatur et ‘non fuit’ inquit ‘Ciceronis hoc uitium, sed temporis; necesse erat hæc dici, cum illa legerentur.’ Deinde adscribit Ciceronem hæc ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lasciuæ orationis et nitidæ.
De Vergilio quoque eodem in loco uerba hæc ponit: ‘Vergilius quoque noster non ex alia causa duros quosdam uersus et enormes et aliquid supra mensuram trahentis interposuit, quam ut Ennianus populus adgnosceret in nouo carmine aliquid antiquitatis.’
Sed iam uerborum Senecæ piget; hæc tamen inepti et insubidi hominis ioca non præteribo: ‘Quidam sunt’ inquit ‘tam magni sensus Q. Ennii, ut, licet scripti sint inter hircosos, possint tamen inter unguentatos placere’; et, cum reprehendisset uersus, quos supra de Cetego posuimus: ‘qui huiuscemodi’ inquit ‘uersus amant, liqueat tibi eosdem admirari et Soterici lectos.’
Dignus sane Seneca uideatur lectione ac studio adulescentium, qui honorem coloremque ueteris orationis Soterici lectis compararit quasi minimæ scilicet gratiæ et relictis iam contemptisque. Audias tamen commemorari ac referri pauca quædam, quæ idem ipse Seneca bene dixerit, quale est illud, quod in hominem auarum et auidum et pecuniæ sitientem dixit: ‘Quid enim refert, quantum habeas? multo illud plus est, quod non habes.’ Benene hoc? sane bene; sed adulescentium indolem non tam iuuant, quæ bene dicta sunt, quam inficiunt, quæ pessime, multoque tanto magis, si et plura sunt, quæ deteriora sunt, et quædam in his non pro ἐνθυμήματι aliquo rei paruæ ac simplicis, sed in re ancipiti pro consilio dicuntur.
—‘Lictoris’ uocabulum qua ratione —conceptum ortumque sit; et super eo diuersæ —sententiæ Valgi Rufi et Tulli Tironis.
Valgius Rufus in secundo librorum, quos inscripsit de rebus per epistulam quæsitis, ‘lictorem’ dicit a ‘ligando’ appellatum esse, quod, cum magistratus populi Romani uirgis quempiam uerberari iussissent, crura eius et manus ligari uincirique a uiatore solita sint, isque, qui ex conlegio uiatorum officium ligandi haberet, ‘lictor’ sit appellatus; utiturque ad eam rem testimonio M. Tulli uerbaque eius refert ex oratione, quæ dicta est pro C. Rabirio: ‘Lictor’, inquit ‘conliga manus.’ Hæc ita Valgius.
Et nos sane cum illo sentimus; sed Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, ‘lictorem’ uel a ‘limo’ uel a ‘licio’ dictum scripsit: ‘Licio enim transuerso, quod “limum” appellatur, qui magistratibus’ inquit ‘præministrabant, cincti erant.’
Si quis autem est, qui propterea putat probabilius esse, quod Tiro dixit, quoniam prima syllaba in ‘lictore’, sicuti in ‘licio’, producta est et in eo uerbo, quod est ‘ligo’, correpta est, nihil ad rem istuc pertinet. Nam sicut a ‘ligando’ ‘lictor’, et a ‘legendo’ ‘lector’ et a ‘uiendo’ ‘uitor’ et ‘tuendo’ ‘tutor’ et ‘struendo’ ‘structor’ productis, quæ corripiebantur, uocalibus dicta sunt.
—Versus accepti ex Q. Ennii septimo annalium, —quibus depingitur finiturque ingenium comitasque —hominis minoris erga amicum superiorem.
Descriptum definitumque est a Quinto Ennio in annali septimo graphice admodum sciteque sub historia Gemini Seruili, uiri nobilis, quo ingenio, qua comitate, qua modestia, qua fide, qua linguæ parsimonia, qua loquendi oportunitate, quanta rerum antiquarum morumque ueterum ac nouorum scientia quantaque seruandi tuendique secreti religione, qualibus denique ad minuendas uitæ molestias fomentis, leuamentis, solaciis amicum esse conueniat hominis genere et fortuna superioris. Eos ego uersus non minus frequenti adsiduoque memoratu dignos puto quam philosophorum de officiis decreta. Ad hoc color quidam uetustatis in his uersibus tam reuerendus est, suauitas tam inpromisca tamque a fuco omni remota est, ut mea quidem sententia pro antiquis sacratisque amicitiæ legibus obseruandi, tenendi colendique sint. Quapropter adscribendos eos existimaui, si quis iam statim desideraret:
—hæce locutus uocat, quocum bene sæpe libenter —mensam sermonesque suos rerumque suarum —†comiter inpertit, magnam cum lassus diei —partem fuisset de summis rebus regundis —consilio indu foro lato sanctoque senatu; —cui res audacter magnas paruasque iocumque —eloqueretur et †cuncta malaque et bona dictu —euomeret, si qui uellet, tutoque locaret, —quocum multa uolup †gaudia clamque palamque; —ingenium, cui nulla malum sententia suadet —ut faceret facinus leuis aut mala; doctus, fidelis, —suauis homo, facundus, suo contentus, beatus, —scitus, secunda loquens in tempore, commodus, uerbum —paucum, multa tenens antiqua, sepulta uetustas —quæ facit et mores ueteresque nouosque tenentem, —multorum ueterum leges diuumque hominumque; —prudentem qui dicta loquiue tacereue posset: —hunc inter pugnas conpellat Seruilius sic.
L. Ælium Stilonem dicere solitum ferunt Q. Ennium de semet ipso hæc scripsisse picturamque istam morum et ingenii ipsius Q. Ennii factam esse.
—Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi —doloris secundum Stoicorum decreta.
Cum Delphos ad Pythia conuentumque totius ferme Graeciæ uisendum philosophus Taurus iret nosque ei comites essemus inque eo itinere Lebadiam uenissemus, quod est oppidum anticum in terra Bœotia, adfertur ibi ad Taurum amicum eius quempiam, nobilem in Stoica disciplina philosophum, ægra ualitudine oppressum decumbere. Tunc omisso itinere, quod alioquin maturandum erat, et relictis uehiculis pergit eum propere uidere, nosque de more, quem in locum cumque iret, secuti sumus. Et ubi ad ædes, in quis ille ægrotus erat, peruenimus, uidemus hominem doloribus cruciatibusque alui, quod Græci κόλον dicunt, et febri simul rapida adflictari gemitusque ex eo conpressos erumpere spiritusque et anhelitus e pectore eius euadere non dolorem magis indicantes quam pugnam aduersum dolorem.
Post deinde, cum Taurus et medicos accersisset conlocutusque de facienda medela esset et eum ipsum ad retinendam patientiam testimonio tolerantiæ, quam uidebat, perhibito stabilisset egressique inde ad uehicula et ad comites rediremus: ‘uidistis’ inquit Taurus ‘non sane iucundum spectaculum, sed cognitu tamen utile, congredientes conpugnantesque philosophum et dolorem. Faciebat uis illa et natura morbi, quod erat suum, distractionem cruciatumque membrorum, faciebat contra ratio et natura animi, quod erat æque suum: perpetiebatur et cohibebat cœrcebatque infra sese uiolentias effrenati doloris. Nullos eiulatus, nullas conplorationes, ne ullas quidem uoces indecoras edebat, signa tamen quædam, sicut uidistis, existebant uirtutis et corporis de possessione hominis pugnantium.’
Tum e sectatoribus Tauri iuuenis in disciplinis philosophiæ non ignauus: ‘si tanta’ inquit ‘doloris acerbitas est, ut contra uoluntatem contraque iudicium animi nitatur inuitumque hominem cogat ad gemendum confitendumque de malo morbi sæuientis, cur dolor aput Stoicos indifferens esse dicitur, non malum? cur deinde aut stoicus homo cogi aliquid potest aut dolor cogere, cum et dolorem Stoici nihil cogere et sapientem nihil cogi posse dicant?’
Ad ea Taurus uultu iam propemodum lætiore — delectatus enim uidebatur inlecebra quæstionis — : ‘si iam amicus’ inquit ‘hic noster melius ualeret, gemitus eiusmodi necessarios a calumnia defendisset et hanc, opinor, tibi quæstionem dissoluisset, me autem scis cum Stoicis non bene conuenire uel cum Stoica potius; est enim pleraque et sibi et nobis incongruens, sicut libro, quem super ea re composuimus, declaratur. Sed ut tibi a me mos geratur, dicam ego indoctius, ut aiunt, et apertius, quæ fuisse dicturum puto sinuosius atque sollertius, si quis nunc adesset Stoicorum; nosti enim, credo, uerbum illud uetus et peruolgatum:
—ἀμαθέστερόν πως εἰπὲ καὶ σαφέστερον λέγε.
Atque hinc exorsus de dolore atque de gemitu Stoici ægrotantis ita disseruit: ‘Natura’ inquit ‘omnium rerum, quæ nos genuit, induit nobis inoleuitque in ipsis statim principiis, quibus nati sumus, amorem nostri et caritatem ita prorsus, ut nihil quicquam esset carius pensiusque nobis quam nosmet ipsi, atque hoc esse fundamentum ratast conseruandæ hominum perpetuitatis, si unusquisque nostrum, simul atque editus in lucem foret, harum prius rerum sensum adfectionemque caperet, quæ a ueteribus philosophis τὰ πρῶτα κατὰ φύσιν appellata sunt: ut omnibus scilicet corporis sui commodis gauderet, ab incommodis omnibus abhorreret. Postea per incrementa ætatis exorta e seminibus suis ratiost et utendi consilii reputatio et honestatis utilitatisque ueræ contemplatio subtiliorque et exploratior commodorum ⟨incommodorum⟩que dilectus; atque ita præ ceteris omnibus enituit et præfulsit decori et honesti dignitas ac, si ei retinendæ obtinendæue incommodum extrinsecus aliquod obstaret, contemptum est; neque aliud esse uere et simpliciter bonum nisi honestum, aliud quicquam malum, nisi quod turpe esset, existimatum est. Reliqua omnia, quæ in medio forent ac neque honesta essent neque turpia, neque bona esse neque mala decretum est. Productiones tamen et reiectiones suis quæque momentis distinctæ diuisæque sunt, quæ προηγμένα et ἀποπροηγμένα ipsi uocant. Propterea uoluptas quoque et dolor, quod ad finem ipsum bene beateque uiuendi pertinet, et in mediis relicta et neque in bonis neque in malis iudicata sunt. Sed enim quoniam his primis sensibus doloris uoluptatisque ante consilii et rationis exortum recens natus homo inbutus est et uoluptati quidem natura conciliatus, a dolore autem quasi a graui quodam inimico abiunctus alienatusque est, idcirco adfectiones istas primitus penitusque inditas ratio post addita conuellere ab stirpe atque extinguere uix potest. Pugnat autem cum his semper et exultantis eas opprimit obteritque et parere sibi atque obœdire cogit. Itaque uidistis philosophum ratione decreti sui nixum cum petulantia morbi dolorisque exultantia conluctantem, nihil cedentem, nihil confitentem neque, ut plerique dolentes solent, heiulantem atque lamentantem ac miserum sese et infelicem appellantem, sed acres tantum anhelitus et robustos gemitus edentem, signa atque indicia non uicti nec obpressi a dolore, sed uincere eum atque obprimere enitentis.
‘Sed haut scio,’ inquit ‘an dicat aliquis, ipsum illud, quod pugnat, quod gemit, si malum dolor non est, cur necesse est gemere et pugnare? Quia enim omnia, quæ non sunt mala, molestia quoque omni non carent, sed sunt pleraque noxa quidem magna et pernicie priuata, quia non sunt turpia, contra naturæ tamen mansuetudinem lenitatemque opposita sunt et infesta per obscuram quandam et necessariam ipsius naturæ consequentiam. Hæc ergo uir sapiens tolerare et eluctari potest, non admittere omnino in sensum sui non potest; ἀναλγησία enim atque ἀπάθεια non meo tantum,’ inquit ‘sed quorundam etiam ex eadem porticu prudentiorum hominum, sicuti iudicio Panætii, grauis atque docti uiri, inprobata abiectaque est.
‘Sed cur contra uoluntatem suam gemitus facere cogitur philosophus Stoicus, quem nihil cogi posse dicunt? Nihil sane potest cogi uir sapiens, cum est rationi obtinendæ locus: cum uero natura cogit, ratio quoque a natura data cogitur. Quære etiam, si uidetur, cur manu alicuius ob oculos suos repente agitata inuitus coniueat, cur fulgente cælo a luminis iactu non sua sponte et caput et oculos declinet, cur tonitru uehementius facto sensim pauescat, cur sternumentis quatiatur, cur aut in ardoribus solis æstuet aut in pruinis inmanibus obrigescat. Hæc enim et pleraque alia non uoluntas nec consilium nec ratio moderatur, set naturæ necessitatisque decreta sunt.
‘Fortitudo autem non east, quæ contra naturam monstri uicem nititur ultraque modum eius egreditur aut stupore animi aut inmanitate aut quadam misera et necessaria in perpetiendis doloribus exercitatione, qualem fuisse accepimus ferum quendam in ludo Cæsaris gladiatorem, qui, cum uulnera eius a medicis exsecabantur, ridere solitus fuit; sed ea uera et proba fortitudost, quam maiores nostri scientiam esse dixerunt rerum tolerandarum et non tolerandarum. Per quod apparet esse quædam intolerabilia, a quibus fortes uiri aut obeundis abhorreant aut sustinendis.’
Cum hæc Taurus dixisset uidereturque in eandem rem plura etiam dicturus, peruentum est ad uehicula, et conscendimus.
—De ænigmate.
Quæ Græci dicunt ‘ænigmata’, hoc genus quidam ex nostris ueteribus ‘scirpos’ appellauerunt. Quale est quod nuper inuenimus per hercle anticum, perquam lepidum, tribus uersibus senariis compositum ænigma, quod reliquimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo acueremus. Versus tres hi sunt:
—semel minusne an bis minus sit nescio, —an utrumque eorum; ut quondam audiui dicier, —Ioui ipsi regi noluit concedere.
Hoc qui nolet diutius aput sese quærere, inueniet quid sit in M. Varronis de sermone Latino ad Marcellum libro secundo.
—Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream mulierem ueneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit.
Ad Cn. Dolabellam proconsulari imperio prouinciam Asiam obtinentem deducta mulier Smyrnæa est. Eadem mulier uirum et filium eodem tempore uenenis clam datis uita interfecerat atque id fecisse se confitebatur dicebatque habuisse se faciendi causam, quoniam idem illi maritus et filius alterum filium mulieris ex uiro priore genitum, adulescentem optimum et innocentissimum, exceptum insidiis occidissent. Idque ita esse factum controuersia non erat. Dolabella retulit ad consilium. Nemo quisquam ex consilio sententiam ferre in causa tam ancipiti audebat, quod et confessum ueneficium, quo maritus et filius necati forent, non admittendum inpunitum uidebatur et digna tamen pœna in homines sceleratos uindicatum fuisset. Dolabella eam rem Athenas ad Ariopagitas ut ad iudices grauiores exercitatioresque reiecit. Ariopagitæ cognita causa accusatorem mulieris et ipsam, quæ accusabatur, centesimo anno adesse iusserunt. Sic neque absolutum mulieris ueneficium est, quod per leges non licuit, neque nocens damnata pœnitaque, quæ digna uenia fuit. Scripta hæc historiast in libro Valerii Maximi factorum et dictorum memorabilium nono.
—Reditiones in gratiam nobilium —uirorum memoratu dignæ.
P. Africanus superior et Tiberius Gracchus, Tiberii et C. Gracchorum pater, rerum gestarum magnitudine et honorum atque uitæ dignitate inlustres uiri, dissenserunt sæpenumero de republica et ea siue qua alia re non amici fuerunt. Ea simultas cum diu mansisset et sollemni die epulum Ioui libaretur atque ob id sacrificium senatus in Capitolio epularetur, fors fuit, ut aput eandem mensam duo illi iunctim locarentur. Tum quasi diis inmortalibus arbitris in conuiuio Iouis optimi maximi dexteras eorum conducentibus repente amicissimi facti. Neque solum amicitia incepta, sed adfinitas simul instituta; nam P. Scipio filiam uirginem habens iam uiro maturam ibi tunc eodem in loco despondit eam Tiberio Graccho, quem probauerat elegeratque exploratissimo iudicii tempore, dum inimicus est.
Æmilius quoque Lepidus et Fuluius Flaccus nobili genere amplissimisque honoribus et summo loco in ciuitate præditi odio inter sese graui et simultate diutina conflictati sunt. Postea populus eos simul censores facit. Atque illi, ubi uoce præconis renuntiati sunt, ibidem in campo statim nondum dimissa contione ultro uterque et pari uoluntate coniuncti complexique sunt exque eo die et in ipsa censura et postea iugi concordia fidissime amicissimeque uixerunt.
—Quæ dicantur uocabula ancipitia; et quod ‘honoris’ quoque uocabulum ancipiti sententia fuerit.
Est plurifariam uidere atque animaduertere in ueteribus scriptis pleraque uocabula, quæ nunc in sermonibus uulgi unam certamque rem demonstrent, ita fuisse media et communia, ut significare et capere possent duas inter se res contrarias. Ex quibus quædam satis nota sunt, ut ‘tempestas’, ‘ualitudo’, ‘facinus’, ‘dolus’, ‘gratia’, ‘industria’. Hæc enim fere iam uulgatum est ancipitia esse et utroqueuersus dici posse.
‘Periculum’ etiam et ‘uenenum’ et ‘contagium’ non, uti nunc dicuntur, pro malis tantum dicta esse multum exemplorum huiusmodi reperias. Sed ‘honorem’ quoque mediam uocem fuisse et ita appellatum, ut etiam malus honos diceretur et significaret iniuriam, id profecto rarissimum est. Quintus autem Metellus Numidicus in oratione, quam de triumpho suo dixit, his uerbis usus est: ‘Qua in re quanto uniuersi me unum antistatis, tanto uobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt, quam alteri tradunt, tanto ille uobis quam mihi peiorem honorem habuit; nam me iniuriam ferre, uos facere uult, Quirites, ut hic conquestio, istic uituperatio relinquatur.’ ‘Honorem’ inquit ‘peiorem uobis habuit quam mihi’; cuius uerbi sententia est, quam ipse quoque supra dicit: ‘maiore uos adfecit iniuria et contumelia quam me’.
Præter huius autem uerbi notionem adscribendam esse hanc sententiam ex oratione Quinti Metelli existimaui, ut depingeremus Socratis decretum: κάκιον εἶναι τὸ ἀδικεῖν ἢ τὸ ἀδικεῖσθαι.
—Quod ‘æditumus’ uerbum Latinum sit.
‘Æditimus’ uerbum Latinum est et uetus, ea forma dictum qua ‘finitimus’ et ‘legitimus’. Sed pro eo a plerisque nunc ‘ædituus’ dicitur noua et commenticia usurpatione quasi a tuendis ædibus appellatus. Satis hoc esse potuit admonendi gratia dixisse * * * propter agrestes quosdam et indomitos certatores, qui nisi auctoritatibus adhibitis non comprimuntur.
M. Varro in libro secundo ad Marcellum de Latino sermone ‘æditumum’ dici oportere censet magis quam ‘ædituum’, quod alterum sit recenti nouitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum. Læuius quoque, ut opinor, in Protesilaodamia ‘claustritumum’ dixit, qui claustris ianuæ præesset, eadem scilicet figura qua ‘æditumum’ dici uidebat, qui ædibus præest. In ⟨IV in⟩ Verrem M. Tullii in exemplaribus fidelissimis ita inueni scriptum: ‘Æditumi custodesque mature sentiunt’, in libris autem hoc uulgariis ‘æditui’ scriptum est. Pomponii fabula atellania est, quæ ita scripta est: Æditumus. In qua hic uersus est:
—qui postquam tibi appareo atque æditumor in templo tuo.
—Titus autem Lucretius in carmine suo pro ‘ædituis’ ‘ædituentes’ appellat.
—Errare istos, qui spe et fiducia latendi peccent, —cum latebra peccati perpetua nulla sit; —et super ea re Peregrini philosophi sermo —et Sophocli pœtæ sententia.
Philosophum nomine Peregrinum, cui postea cognomentum Proteus factum est, uirum grauem atque constantem, uidimus, cum Athenis essemus, deuersantem in quodam tugurio extra urbem. Cumque ad eum frequenter uentitaremus, multa hercle dicere eum utiliter et honeste audiuimus. In quibus id fuit, quod præcipuum auditu meminimus.
Virum quidem sapientem non peccaturum esse dicebat, etiamsi peccasse eum dii atque homines ignoraturi forent. Non enim pœnæ aut infamiæ metu non esse peccandum censebat, sed iusti honestique studio et officio. Si qui tamen non essent tali uel ingenio uel disciplina præditi, uti se ui sua ac sponte facile a peccando tenerent, eos omnis tunc peccare procliuius existimabat, cum latere posse id peccatum putarent inpunitatemque ex ea latebra sperarent; ‘at si sciant’ inquit ‘homines nihil omnium rerum diutius posse celari, repressius pudentiusque peccabitur.’ Propterea uersus istos Sophocli, prudentissimi pœtarum, in ore esse habendos dicebat:
—πρὸς ταῦτα κρύπτε μηδέν, ὡς ἅπανθ‘ ὁρῶν —καὶ πάντ’ ἀκούων πάντ‘ ἀναπτύσσει χρόνος.
Alius quidam ueterum pœtarum, cuius nomen mihi nunc memoriæ non est, Veritatem Temporis filiam esse dixit.
—Faceta responsio M. Ciceronis amolientis —a se crimen manifesti mendacii.
Hæc quoque disciplina rhetorica est callide et cum astu res criminosas citra periculum confiteri, ut, si obiectum sit turpe aliquid, quod negari non queat, responsione ioculari eludas et rem facias risu magis dignam quam crimine, sicut fecisse Ciceronem scriptum est, cum id, quod infitiari non poterat, urbano facetoque dicto diluit. Nam cum emere uellet in Palatio domum et pecuniam in præsens non haberet, a P. Sulla, qui tum reus erat, mutua sestertium uiciens tacita accepit. Ea res tamen, priusquam emeret, prodita est et in uulgus exiuit, obiectumque ei est, quod pecuniam domus emendæ causa a reo accepisset. Tum Cicero inopinata obprobratione permotus accepisse se negauit ac domum quoque se empturum negauit atque ‘adeo’ inquit ‘uerum sit accepisse me pecuniam, si domum emero’. Sed cum postea emisset et hoc mendacium in senatu ei ab inimicis obiceretur, risit satis atque inter ridendum: ‘ἀκοινονόητοι’ inquit ‘homines estis, cum ignoratis prudentis et cauti patrisfamilias esse, quod emere uelit, empturum sese negare propter competitores emptionis.’
—‘Intra Kalendas’ cum dicitur, quid significet, —utrum ‘ante Kalendas’ an ‘Kalendis’ an utrumque; —atque inibi, quid sit in oratione M. Tulli ‘intra —oceanum’ et ‘intra montem Taurum’ et in —quadam epistula ‘intra modum’.
Cum Romæ a consulibus iudex extra ordinem datus pronuntiare ‘intra Kalendas’ iussus essem, Sulpicium Apollinarem, doctum hominem, percontatus sum, an his uerbis ‘intra Kalendas’ ipsæ quoque Kalendæ tenerentur, dixique ei me iudicem datum Kalendasque mihi prodictas, ut intra eum diem pronuntiarem. ‘Cur’ inquit ‘hoc me potius rogas quam ex istis aliquem peritis studiosisque iuris, quos adhibere in consilium iudicaturi soletis?’ Tum illi ego ita respondi: ‘Si aut de uetere’ inquam ‘iure et recepto aut controuerso et ambiguo aut nouo et constituendo discendum esset, issem plane sciscitatum ad istos, quos dicis; sed cum uerborum Latinorum sententia, usus, ratio exploranda sit, scæuus profecto et cæcus animi forem, si, cum haberem tui copiam, issem magis ad alium quam ad te.’ ‘Audi igitur’ inquit ‘de ratione uerbi quid existimem, sed eo tamen pacto, ut id facias, non quod ego de proprietate uocis disseruero, sed quod in ea re omnium pluriumue consensu obseruari cognoueris; non enim uerborum tantum communium ueræ atque propriæ significationes longiore usu mutantur, sed legum quoque ipsarum iussa consensu tacito oblitterantur.’
Tum deinde disseruit me et plerisque aliis audientibus in hunc ferme modum: ‘Cum dies’ inquit ‘ita præfinita est, ut iudex “intra Kalendas” pronuntiet, occupauit iam hæc omnes opinio non esse dubium, quin ante Kalendas iure pronuntietur, et id tantum ambigi uideo, quod tu quæris, an Kalendis quoque iure pronuntietur. Ipsum autem uerbum sic procul dubio natum est atque ita sese habet, ut, cum dicitur “intra Kalendas”, non alius accipi dies debeat, quam solæ Kalendæ. Nam tres istæ uoces “intra, citra, ultra”, quibus certi locorum fines demonstrantur, singularibus apud ueteres syllabis appellabantur “in, cis, uls”. Hæc deinde particulæ quoniam paruo exiguoque sonitu obscurius promebantur, addita est tribus omnibus eadem syllaba, et quod dicebatur “cis Tiberim” et “uls Tiberim”, dici cœptum est “citra Tiberim” et “ultra Tiberim”; item quod erat “in”, accedente eadem syllaba “intra” factum est. Sunt ergo hæc omnia quasi contermina iunctis inter se finibus cohærentia: “intra oppidum”, “ultra oppidum”, “citra oppidum”, ex quibus “intra”, sicuti dixi, “in” significat; nam qui dicit “intra oppidum”, “intra cubiculum”, “intra ferias”, non dicit aliud quam “in oppido”, “in cubiculo”, “in feriis”. “Intra Kalendas” igitur non “ante Kalendas” est, sed “in Kalendis”, id est eo ipso die, quo Kalendæ sunt. Itaque secundum uerbi ipsius rationem, qui iussus est “intra Kalendas” pronuntiare, nisi Kalendis pronuntiet, contra iussum uocis facit; nam si ante id fiat, non “intra” pronuntiat, sed “citra”. Nescio quo autem pacto recepta uulgo interpretatio est absurdissima, ut “intra Kalendas” significare uideatur etiam “citra Kalendas” uel “ante Kalendas”; nihil enim ferme interest. Atque insuper dubitatur, an Kalendis quoque pronuntiari possit, quando neque ultra neque citra, set, quod inter hæc medium est, “intra Kalendas”, id est Kalendis, pronuntiandum sit. Sed nimirum consuetudo uicit, quæ cum omnium domina rerum, tum maxime uerborum est.’
Ea omnia cum Apollinaris scite perquam atque enucleate disputauisset, tum ego hæc dixi: ‘Cordi’ inquam ‘mihi fuit, priusquam ad te irem, quærere explorareque, quonam modo ueteres nostri particula ista, qua de agitur, usi sint, atque ita inuenimus Tullium in tertia in Verrem scripsisse istoc modo: “Locus intra oceanum iam nullus est neque tam longincus neque tam reconditus, quo non per hæc tempora nostrorum hominum libido iniquitasque peruaserit.” “Intra oceanum” dicit contra rationem tuam; non enim uult, opinor, dicere “in oceano”; terras enim demonstrat omnis, quæ oceano ambiuntur, ad quas a nostris hominibus adiri potest: quæ sunt “citra oceanum”, non “in oceano”; neque enim uideri potest insulas significare nescio quas, quæ penitus esse intra æquora ipsa oceani dicuntur.’
Tunc Sulpicius Apollinaris renidens: ‘non me hercule inargute’ inquit ‘nec incallide opposuisti hoc Tullianum; sed Cicero “intra oceanum” non, ut tu interpretare, “citra oceanum” dixit. Quid enim potest dici “citra oceanum” esse, cum undique oceanus circumscribat omnis terras et ambiat? Nam “citra” quod est, id extra est; qui autem potest “intra” esse dici, quod extra est? Sed si ex una tantum parte orbis oceanus foret, tum, quæ terra ad eam partem foret, “citra oceanum” esse dici posset uel “ante oceanum”; cum uero omnis terras omnifariam et undiqueuersum circumfluat, nihil citra eum est, sed undarum illius ambitu terris omnibus conuallatis in medio eius sunt omnia, quæ intra oras eius inclusa sunt, sicuti hercle sol non citra cælum uertitur, sed in cælo et intra cælum.’
Hæc tunc Apollinaris scite acuteque dicere uisus est. Set postea in libro M. Tullii epistularum ad Seruium Sulpicium sic dictum esse inuenimus ‘intra modum’, ut ‘intra Kalendas’ dicunt, qui dicere ‘citra Kalendas’ uolunt. Verba hæc Ciceronis sunt, quæ adposui: ‘Sed tamen, quoniam effugi eius offensionem, qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam non putare, si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius uoluntati et meis studiis seruiam.’ ‘Modice’ dixerat ‘hoc ⟨faciam⟩’, id est cum modo æquo et pari; deinde, quasi hoc displiceret et corrigere id uellet, addit: ‘aut etiam intra modum’, per quod ostendit minus sese id facturum esse, quam quod fieri modice uideretur, id est non ad ipsum modum, set retro paululum et citra modum.
In oratione etiam, quam pro P. Sestio scripsit, ‘intra montem Taurum’ sic dicit, ut non significet ‘in monte Tauro’, sed ‘usque ad montem cum ipso monte’. Verba sunt hæc ipsius M. Tullii ex ea, qua dixi, oratione: ‘Antiochum Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra marique superatum intra montem Taurum regnare iusserunt; Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is in ea regnaret, condonarunt.’ ‘Intra montem’ inquit ‘Taurum regnare iusserunt’, quod non proinde est, ut ‘intra cubiculum’ dicimus, nisi uideri potest id esse ‘intra montem’, quod est intra regiones, quæ Tauri montis obiectu separantur. Nam sicuti qui intra cubiculum est, is non in cubiculi parietibus, sed intra parietes est, quibus cubiculum includitur, qui tamen ipsi quoque parietes in cubiculo sunt, ita, qui regnat ‘intra montem Taurum’, non solum in monte Tauro regnat, sed in his etiam regionibus, quæ Tauro monte clauduntur.
Num igitur secundum istam uerborum M. Tullii similitudinem, qui iubetur ‘intra Kalendas’ pronuntiare, is et ante Kalendas et ipsis Kalendis iure pronuntiare potest? Neque id fit quasi priuilegio quodam inscitæ consuetudinis, sed certa rationis obseruatione, quoniam omne tempus, quod Kalendarum die includitur, ‘intra Kalendas’ esse recte dicitur.
—‘Saltem’ particula quam uim habeat —et quam originem.
‘Saltem’ particula quam haberet principem significationem quæque uocis istius origo esset, quærebamus. Ita enim primitus factam esse apparet, ut non uideatur, sicuti quædam supplementa orationis, temere et incondite adsumpta. Atque erat, qui diceret legisse se in grammaticis commentariis P. Nigidii ‘saltem’ ex eo dictum, quod esset ‘si aliter’, idque ipsum dici solitum per defectionem, nam plenam esse sententiam: ‘si aliter non potest’. Sed id nos in isdem commentariis Nigidii, cum eos non, opinor, incuriose legissemus, nusquam inuenimus.
Videntur autem uerba ista ‘si aliter non potest’ a significatione quidem uoculæ huius, de qua quærimus, non abhorrere. Set tot uerba tamen in paucissimas litteras cludere inprobæ cuiusdam subtilitatis est. Fuit etiam, qui diceret, homo in libris atque in litteris adsiduus, ‘saltem’ sibi dictum uideri ‘u’ littera media extrita; ‘salutem’ enim ante dictum, quod nos ‘saltem’ diceremus. ‘Nam cum alia quædam petita et non impetrata sunt, tum solemus’ inquit ‘quasi extremum aliquid petituri, quod negari minime debeat, dicere “hoc saltem fieri aut dari oportere”, tamquam salutem postremo petentes, quam impetrari certe et obtineri sit æquissimum.’ Sed hoc itidem non inlepide quidem fictum nimis tamen esse uidetur commenticium. Censuimus igitur amplius quærendum.
—Quod Sisenna in libris historiarum aduerbiis huiuscemodi sæpenumero usus est: ‘celatim’, ‘uellicatim’, ‘saltuatim’.
Cum lectitaremus historiam Sisennæ adsidue, huiuscemodi figuræ aduerbia in oratione eius animaduertimus, cuimodi sunt hæc: ‘cursim’, ‘properatim’, ‘celatim’, ‘uellicatim’, ‘saltuatim’. Ex quibus duo prima, quia sunt notiora, exemplis non indigebant; reliqua in historiarum sexto sic scripta sunt: ‘Quam maxime celatim poterat, in insidiis suos disponit.’ Item alio in loco: ‘Nos una æstate in Asia et Græcia gesta litteris idcirco continentia mandauimus, ne uellicatim aut saltuatim scribendo lectorum animos impediremus.’