Noctes Atticæ

 

Liber IX

 

 

 

CAPITVLVM I

Quamobrem Quintus Claudius Quadrigariusin undeuicesimo annali scripserit rectiores certioresqueictus fieri, si sursum quid mittas, quam si deorsum.  

Quintus Claudius in undeuicesimo annali, cum oppidum a Metello proconsule oppugnari, contra ab oppidanis desuper e muris propugnari describeret, ita scripsit: ‘Sagittarius cum funditore utrimque summo studio spargunt fortissime. Sed sagittam atque lapidem deorsum an sursum mittas, hoc interest: nam neutrum potest deorsum uersum recte mitti, sed sursum utrumque optime. Quare milites Metelli sauciabantur multo minus et, quod maxime opus erat, a pinnis hostis defendebant facillime.

Percontabar ego Antonium Iulianum rhetorem, cur hoc ita usu ueniret, quod Quadrigarius dixisset, ut contigui magis directioresque ictus fiant, si uel lapidem uel sagittam sursum uersus iacias quam deorsum, cum procliuior faciliorque iactus sit ex supernis in infima quam ex infimis in superna. Tum Iulianus comprobato genere quæstionis: ‘quod de sagitta’ inquitet lapide dixit, hoc de omni fere missili telo dici potest. Facilior autem iactus est, sicuti dixisti, si desuper iacias, si quid iacere tantum uelis, non ferire. Sed cum modus et impetus iactus temperandus derigendusque est, tum, si in prona iacias, moderatio atque ratio mittentis præcipitantia ipsa et pondere cadentis teli corrumpitur. At si in editiora mittas et percutiendum superne aliquid manum et oculos conlinies, quo motus a te datus tulerit, eo telum ibit, quod ieceris. hanc ferme sententiam Iulianus super istis Q. Claudii uerbis nobiscum sermocinatus est.

Quod ait idem Q. Claudius: ‘a pinnis hostis defendebant facillime’, animaduertendum est usum esse eum uerbodefendebant’ non ex uulgari consuetudine, sed admodum proprie et Latine. Namdefendere’ etoffendere’ inter sese aduersa sunt, quorum alterum significat ἐμποδὼν ἔχειν, id est incurrere in aliquid et incidere, alterum ἐκποδὼν ποιεῖν, id est auertere atque depellere, quod hoc in loco a Q. Claudio dicitur.

 

CAPITVLVM II

Qualibus uerbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem.  

Herodem Atticum, consularem uirum ingenioque amœno et Græca facundia celebrem, adiit nobis præsentibus palliatus quispiam et crinitus barbaque prope pubem usque porrecta ac petit æs sibi dari εἰς ἄρτους. Tum Herodes interrogat, quisnam esset. Atque ille uultu sonituque uocis obiurgatorio philosophum sese esse dicit et mirari quoque addit, cur quærendum putasset, quod uideret.Video’ inquit Herodesbarbam et pallium, philosophum nondum uideo. Quæso autem te, cum bona uenia dicas mihi, quibus nos uti posse argumentis existimas, ut esse te philosophum noscitemus?Interibi aliquot ex his, qui cum Herode erant, erraticum esse hominem dicere et nulli rei incolamque esse sordentium ganearum, ac nisi accipiat, quod petit, conuicio turpi solitum incessere; atque ibi Herodes: ‘demus’ inquithuic aliquid æris, cuicuimodi est, tamquam homines, non tamquam homini’, et iussit dari pretium panis triginta dierum.

Tum nos aspiciens, qui eum sectabamur: ‘Musonius’ inquitæruscanti cuipiam id genus et philosophum sese ostentanti dari iussit mille nummum, et cum plerique dicerent nebulonem esse hominem malum et malitiosum et nulla re bona dignum, tum Musonium subridentem dixisse aiunt: ἄξιος οὖν ἐστιν ἀργυρίου. Sed hoc potius’ inquitdolori mihi et ægritudini est, quod istiusmodi animalia spurca atque probra nomen usurpant sanctissimum et philosophi appellantur. Maiores autem mei Athenienses nomina iuuenum fortissimorum Harmodii et Aristogitonis, qui libertatis recuperandæ gratia Hippiam tyrannum interficere adorsi erant, ne umquam seruis indere liceret, decreto publico sanxerunt, quoniam nefas ducerent nomina libertati patriæ deuota seruili contagio pollui. Cur ergo nos patimur nomen philosophiæ inlustrissimum in hominibus deterrimis exsordescere? Simili autem’ inquitexemplo ex contraria specie antiquos Romanorum audio prænomina patriciorum quorundam male de republica meritorum et ob eam causam capite damnatorum censuisse, ne cui eiusdem gentis patricio inderentur, ut uocabula quoque eorum defamata atque demortua cum ipsis uiderentur.

 

CAPITVLVM III

Epistula Philippi regis Aristotelem philosophumsuper Alexandro recens nato.  

Philippus, Amyntæ filius, terræ Macedoniæ rex, cuius uirtute industriaque Macetæ locupletissimo imperio aucti gentium nationumque multarum potiri cœperant et cuius uim atque arma toti Graeciæ cauenda metuendaque inclitæ illæ Demosthenis orationes contionesque uocificant, is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli uictoriisque adfectus exercitusque esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis numquam afuit, quin lepide comiterque pleraque et faceret et diceret. Feruntur adeo libri epistularum eius munditiæ et uenustatis et prudentiæ plenarum, uelut sunt illæ litteræ, quibus Aristoteli philosopho natum esse sibi Alexandrum nuntiauit.

Ea epistula, quoniam curæ diligentiæque in liberorum disciplinas hortamentum est, exscribenda uisa est commonendos parentum animos. Exponenda est igitur hanc ferme sententiam:

 

Philippus Aristoteli salutem dicit. Filium mihi genitum scito. Quod equidem dis habeo gratiam, non proinde quia natus est, quam pro eo, quod eum nasci contigit temporibus uitæ tuæ. Spero enim fore, ut eductus eruditusque a te dignus exsistat et nobis et rerum istarum susceptione.

 

Ipsius autem Philippi uerba hæc sunt:  

Φίλιππος Ἀριστοτέλει χαίρειν. Ἴσθι μοι γεγονότα υἱόν. Πολλὴν οὖν τοῖς θεοῖς ἔχω χάριν, οὐχ οὕτως ἐπὶ τῆι γενέσει τοῦ παιδός, ὡς ἐπὶ τῶι κατὰ τὴν σὴν ἡλικίαν αὐτὸν γεγονέναι· ἐλπίζω γὰρ αὐτὸν ὑπὸ σοῦ τραφέντα καὶ παιδευθέντα ἄξιον ἔσεσθαι καὶ ἡμῶν καὶ τῆς τῶν πραγμάτων διαδοχῆς.

 

CAPITVLVM IV

De barbararum gentium prodigiosis miraculis;deque diris et exitiosis effascinationibus;atque inibi de feminis repente uersis in mares.  

Cum e Græcia in Italiam rediremus et Brundisium iremus egressique e naui in terram in portu illo inclito spatiaremur, quem Q. Ennius remotiore paulum, sed admodum scito uocabulopræpetem’ appellauit, fasces librorum uenalium expositos uidimus. Atque ego auide statim pergo libros. Erant autem isti omnes libri Græci miraculorum fabularumque pleni, res inauditæ, incredulæ, scriptores ueteres non paruæ auctoritatis: Aristeas Proconnesius et Isigonus Nicæensis et Ctesias et Onesicritus et Polystephanus et Hegesias; ipsa autem uolumina ex diutino situ squalebant et habitu aspectuque tætro erant. Accessi tamen percontatusque pretium sum et adductus mira atque insperata uilitate libros plurimos ære pauco emo eosque omnis duabus proximis noctibus cursim transeo; atque in legendo carpsi exinde quædam et notaui mirabilia et scriptoribus fere nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut, qui eos lectitabit, is ne rudis omnino et ἀνήκοος inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur.

Erant igitur in illis libris scripta huiuscemodi: Scythas illos penitissimos, qui sub ipsis septentrionibus ætatem agunt, corporibus hominum uesci eiusque uictus alimento uitam ducere et ἀνθρωποφάγους nominari; item esse homines sub eadem regione cæli unum oculum in frontis medio habentes, qui appellantur Arimaspi, qua fuisse facie Cyclopas pœtæ ferunt; alios item esse homines apud eandem cæli plagam singulariæ uelocitatis uestigia pedum habentes retro porrecta, non, ut ceterorum hominum, prospectantia; præterea traditum esse memoratumque in ultima quadam terra, quæAlbania’ dicitur, gigni homines, qui in pueritia canescant et plus cernant oculis per noctem quam interdiu; item esse compertum et creditum Sauromatas, qui ultra Borysthenen fluuium longe colunt, cibum capere semper diebus tertiis, medio abstinere.

Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque Plinii Secundi naturalis historiæ septimo legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias uoce atque lingua effascinantium, qui si impensius forte laudauerint pulchras arbores, segetes lætiores, infantes amœniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente hæc omnia nulli aliæ causæ obnoxia. Oculis quoque exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum est, traditurque esse homines in Illyriis, qui interimant uidendo, quos diutius irati uiderint, eosque ipsos mares feminasque, qui uisu tam nocenti sunt, pupillas in singulis oculis binas habere. Item esse in montibus terræ Indiæ homines caninis capitibus et latrantibus, eosque uesci auium et ferarum uenatibus; atque esse item alia aput ultimas orientis terras miracula, homines quimonocoli’ appellentur, singulis cruribus saltuatim currentes, uiuacissimæ pernicitatis; quosdam etiam esse nullis ceruicibus oculos in humeris habentes. Iam uero hoc egreditur omnem modum admirationis, quod idem illi scriptores gentem esse aiunt aput extrema Indiæ corporibus hirtis et auium ritu plumantibus nullo cibatu uescentem, sed spiritu florum naribus hausto uictitantem; Pygmæos quoque haut longe ab his nasci, quorum qui longissimi sint, non longiores esse quam pedes duo et quadrantem.

Hæc atque alia istiusmodi plura legimus; sed cum ea scriberemus, tenuit nos non idoneæ scripturæ tædium nihil ornandum iuuandumque usum uitæ pertinentis. Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod Plinius Secundus, uir in temporibus ætatis suæ ingenii dignitatisque gratia auctoritate magna præditus, non audisse neque legisse, sed scire sese atque uidisse in libro naturalis historiæ septimo scripsit. Verba igitur hæc, quæ infra posui, ipsius sunt ex eo libro sumpta, quæ profecto faciunt, ut neque respuenda neque ridenda sit notissima illa ueterum pœtarum de Cænide et Cæneo cantilena.Ex feminis’ inquitmutari in mares non est fabulosum. Inuenimus in annalibus Q. Licinio Crasso C. Cassio Longino consulibus Casini puerum factum ex uirgine sub parentibus iussuque haruspicum deportatum in insulam desertam. Licinius Mucianus prodidit uisum esse a se Argis Arescontem, cui nomen Arescusæ fuisset, nubsisse etiam, mox barbam et uirilitatem prouenisse uxoremque duxisse; eiusdem sortis et Zmyrnæ puerum a se uisum. Ipse in Africa uidi mutatum in marem die nuptiarum L. Cossitium ciuem Thysdritanum, uiuebatque, cum proderem hæc.

Idem Plinius in eodem libro uerba hæc scripsit: ‘Gignuntur homines utriusque sexus, quoshermaphroditos” uocamus, olimandrogynos” uocatos et in prodigiis habitos, nunc uero in deliciis.

 

CAPITVLVM V

Diuersæ nobilium philosophorum sententiæde genere ac natura uoluptatis; uerbaque Hieroclis philosophi,quibus decreta Epicuri insectatus est.  

De uoluptate ueteres philosophi diuersas sententias dixerunt. Epicurus uoluptatem summum bonum esse ponit; eam tamen ita definit: σαρκὸς εὐσταθὲς κατάστημα; Antisthenes Socraticus summum malum dicit; eius namque hoc uerbum est: μανείην μᾶλλον ἢ ἡσθείην. Speusippus uetusque omnis Academia uoluptatem et dolorem duo mala esse dicunt opposita inter sese, bonum autem esse, quod utriusque medium foret. Zeno censuit uoluptatem esse indifferens, id est neutrum, neque bonum neque malum, quod ipse Græco uocabulo ἀδιάφορον appellauit. Critolaus Peripateticus et malum esse uoluptatem ait et multa alia mala parere ex sese, incurias, desidias, obliuiones, ignauias. Plato ante hos omnis ita uarie et multiformiter de uoluptate disseruit, ut cunctæ istæ sententiæ, quas supra posui, uideantur ex sermonum eius fontibus profluxisse; nam proinde unaquaque utitur, ut et ipsius uoluptatis natura fert, quæ est multiplex, et causarum, quas tractat, rerumque, quas efficere uult, ratio desiderat. Taurus autem noster, quotiens facta mentio Epicuri erat, in ore atque in lingua habebat uerba hæc Hieroclis Stoici, uiri sancti et grauis: Ἡδονὴ τέλος, πόρνης δόγμα· οὐκ ἔστιν πρόνοια, οὐδὲ πόρνης δόγμα.

 

CAPITVLVM VI

Verbum, quod estab⟩ ‘ago’ frequentatiuum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum.  

Ab eo, quod estago’ etegi’, uerba sunt, quæ appellant grammaticifrequentatiua’, ‘actito’ etactitaui’. Hæc quosdam non sane indoctos uiros audio ita pronuntiare, ut primam in his litteram corripiant, rationemque dicunt, quoniam in uerbo principali, quod estago’, prima littera breuiter pronuntiatur. Cur igitur ab eo, quod estedo’ etungo’, in quibus uerbis prima littera breuiter dicitur,esito’ etunctito’, quæ sunt eorum frequentatiua, prima littera longa promimus et contradictito’ ab eo uerbo, quod estdico’, correpte dicimus? num ergo potiusactito’ etactitaui’ producenda sunt? quoniam frequentatiua ferme omnia eodum modo in prima syllaba dicuntur, quo participia præteriti temporis ex his uerbis, unde ea profecta sunt, in eadem syllaba pronuntiantur, sicutilego, lectus’ facitlectito’; ‘ungo, unctus’unctito’; ‘scribo, scriptus’scriptito’; ‘moueo, motus’motito’; ‘pendeo, pensus’pensito’; ‘edo, esus’esito’; ‘dico’ autemdictus’dictito’ facit;gero, gestus’gestito’; ‘ueho, uectus’uectito’; ‘rapio, raptus’raptito’; ‘capio, captus’captito’; ‘facio, factus’factito’. Sic igituractito’ producte in prima syllaba pronuntiandum, quoniam ex eo fit, quod estago’ etactus’.

 

CAPITVLVM VII

De conuersione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die; deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus.  

Volgo et scriptum et creditum est folia olearum arborum brumali et solstitiali die conuerti et quæ pars eorum fuerit inferior atque occultior, eam supra fieri atque exponi oculos et solem. Quod nobis quoque semel atque iterum experiri uolentibus ita esse propemodum uisum est.

Sed de fidibus rarius dictu et mirabilius est; quam rem et alii docti uiri et Suetonius etiam Tranquillus in libro ludicræ historiæ primo satis compertam esse satisque super ea constare adfirmat: neruias in fidibus brumali die alias digitis pelli, alias sonare.

 

CAPITVLVM VIII

Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; deque ea re Fauorini philosophi cum breuitate eleganti sententia.  

Verum est profecto, quod obseruato rerum usu sapientes uiri dixere, multis egere, qui multa habeat, magnamque indigentiam nasci non ex inopia magna, sed ex magna copia: multa enim desiderari multa, quæ habeas, tuenda. Quisquis igitur multa habens cauere atque prospicere uelit, ne quid egeat neue quid desit, iactura opus esse, non quæstu, et minus habendum esse, ut minus desit.

Hanc sententiam memini a Fauorino inter ingentes omnium clamores detornatam inclusamque uerbis his paucissimis: Τὸν γὰρ μυρίων καὶ πεντακισχιλίων χλαμύδων δεόμενον οὐκ ἔστι μὴ πλειόνων δεῖσθαι· οἷς γὰρ ἔχω προσδεόμενος, ἀφελὼν ὧν ἔχω, ἀρκοῦμαι οἷς ἔχω.

 

CAPITVLVM IX

Quis modus sit uertendi uerba in Græcis sententiis;deque his Homeri uersibus, quos Vergilius uertisse aut beneapteque aut inprospere existimatus est.  

Quando ex pœmatis Græcis uertendæ imitandæque sunt insignes sententiæ, non semper aiunt enitendum, ut omnia omnino uerba in eum, in quem dicta sunt, modum uertamus. Perdunt enim gratiam pleraque, si quasi inuita et recusantia uiolentius transferantur. Scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos effingeret, partem reliquit, alia expressit.

Sicuti nuperrime aput mensam cum legerentur utraque simul Bucolica Theocriti et Vergilii, animaduertimus reliquisse Vergilium, quod Græcum quidem mire quam suaue est, uerti autem neque debuit neque potuit. Sed enim, quod substituit pro eo, quod omiserat, non abest, quin iucundius lepidiusque sit:

 

βάλλει καὶ μάλοισι τὸν αἰπόλον ἁ Κλεαρίστα τὰς αἶγας παρελᾶντα καὶ ἁδύ τι ποππυλιάζει, —  

malo me Galatea petit, lasciua puella, et fugit salices et se cupit ante uideri.  

Illud quoque alio in loco animaduertimus caute omissum, quod est in Græco uersu dulcissimum:

 

Τίτυρ‘, ἐμὶν τὸ καλὸν πεφιλημένε, βόσκε τὰς αἶγας καὶ ποτὶ τὰν κράναν ἄγε, Τίτυρε· καὶ τὸν ἐνόρχαν τὸν Λιβυκὸν κνάκωνα φυλάσσεο, μή τυ κορύψηι.  

Quo enim pacto diceret: τὸ καλὸν πεφιλημένε, uerba hercle non translaticia, sed cuiusdam natiuæ dulcedinis? Hoc igitur reliquit et cetera uertit non infestiuiter, nisi quodcaprum’ dixit, quem Theocritus ἐνόρχαν appellauitauctore enim M. Varrone is demum Latinecaper’ dicitur, qui excastratus est —:

 

Tityre, dum redeo, breuis est uia, pasce capellas et potum pastas age, Tityre, et inter agendum occursare capro, cornu ferit ille, caueto.  

Et quoniam de transferendis sententiis loquor, memini audisse me ex Valerii Probi discipulis, docti hominis et in legendis pensitandisque ueteribus scriptis bene callidi, solitum eum dicere nihil quicquam tam inprospere Vergilium ex Homero uertisse quam uersus hos amœnissimos, quos de Nausicaa Homerus fecit:

 

οἵη δ‘ Ἄρτεμις εἶσι κατ’ οὔρεος ἰοχέαιρα, ἢ κατὰ Τηΰγετον περιμήκετον ἢ Ἐρύμανθον τερπομένη κάπροισι καὶ ὠκείηις ἐλάφοισιν· τῆι δέ θ‘ ἅμα νύμφαι, κοῦραι Διὸς αἰγιόχοιο, ἀγρονόμοι παίζουσι· γέγηθε δέ τε φρένα Λητώ· πασάων δ’ ὑπὲρ ἥ γε κάρη ἔχει ἠδὲ μέτωπα, ῥεῖα δ‘ ἀριγνώτη πέλεται, καλαὶ δέ τε πᾶσαι, —  

qualis in Eurotæ ripis aut per iuga Cynthi exercet Diana choros, quam mille secutæ hinc atque hinc glomerantur Oriades. illa pharetram fert humero gradiensque deas supereminet omnis. Latonæ tacitum pertemptant gaudia pectus.  

Primum omnium id uisum esse dicebant Probo, quod aput Homerum quidem uirgo Nausicaa ludibunda inter familiares puellas in locis solis recte atque commode confertur cum Diana uenante in iugis montium inter agrestes deas, nequaquam autem conueniens Vergilium fecisse, quoniam Dido in urbe media ingrediens inter Tyrios principes cultu atque incessu serio,instans operi’, sicut ipse ait,regnisque futuris’, nihil eius similitudinis capere possit, quæ lusibus atque uenatibus Dianæ congruat; tum postea, quod Homerus studia atque oblectamenta in uenando Dianæ honeste aperteque dicit, Vergilius autem, cum de uenatu deæ nihil dixisset, pharetram tantum facit eam ferre in humero, tamquam si onus et sarcinam; atque illud impense Probum esse demiratum in Vergilio dicebant, quod Homerica quidem Λητώ gaudium gaudeat genuinum et intimum atque in ipso penetrali cordis et animæ uigens, siquidem non aliud est: γέγηθε δέ τε φρένα Λητώ, ipse autem imitari hoc uolens gaudia fecerit pigra et leuia et cunctantia et quasi in summo pectore supernantia; nescire enim sese, quid significaret aliudpertemptant’; præter ista omnia florem ipsius totius loci Vergilium uideri omisisse, quod hunc Homeri uersum exigue secutus sit:

 

ῥεῖα δ‘ ἀριγνώτη πέλεται, καλαὶ δέ τε πᾶσαι,  

quando nulla maior cumulatiorque pulcritudinis laus dici potuerit, quam quod una inter omnis pulcras excelleret, una facile ex omnibus nosceretur.

 

CAPITVLVM X

Quod Annæus Cornutus uersus Vergilii,quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit,reprehensione spurca et odiosa inquinauit.  

Annianus pœta et plerique cum eo eiusdem Musæ uiri summis adsiduisque laudibus hos Vergilii uersus ferebant, quibus Volcanum et Venerem iunctos mixtosque iure coniugii, rem lege naturæ operiendam, uerecunda quadam translatione uerborum, cum ostenderet demonstraretque, protexit. Sic enim scripsit:

 

ea uerba locutus optatos dedit amplexus placidumque petiuit coniugis infusus gremio per membra soporem.  

Minus autem difficile esse arbitrabantur in istiusmodi re digerenda uerbis uti uno atque altero breui tenuique eam signo demonstrantibus, sicut Homerus dixerit παρθενίην ζώνην et λέκτροιο θεσμόν et ἔργα φιλοτήσια, tot uero et tam euidentibus ac tamen non prætextatis, sed puris honestisque uerbis uenerandum illud concubii pudici secretum neminem quemquam alium dixisse.

Sed Annæus Cornutus, homo sane pleraque alia non indoctus neque inprudens, in secundo tamen librorum, quos de figuris sententiarum conposuit, egregiam totius istius uerecundiæ laudem insulsa nimis et odiosa scrutatione uiolauit. Nam cum genus hoc figuræ probasset et satis circumspecte factos esse uersus dixisset: ‘“membra” tamen’ inquitpaulo incautius nominauit.

 

CAPITVLVM XI

De Valerio Coruino; et unde Coruinus.  

De Maximo Valerio, qui Coruinus appellatus est ob auxilium propugnationemque corui alitis, haut quisquam est nobilium scriptorum, qui secus dixerit. Ea res prorsus admiranda sic profecto est in libris annalibus memorata: Adulescens tali genere editus L. Furio Claudio Appio consulibusfittribunus militaris. Atque in eo tempore copiæ Gallorum ingentes agrum Pomptinum insederant, instruebanturque acies a consulibus de ui ac multitudine hostium satis agentibus. Dux interea Gallorum uasta et ardua proceritate armisque auro præfulgentibus grandia ingrediens et manu telum reciprocans incedebat perque contemptum et superbiam circumspiciens despiciensque omnia uenire iubet et congredi, si quis pugnare secum ex omni Romano exercitu auderet. Tum Valerius tribunus ceteris inter metum pudoremque ambiguis impetrato prius a consulibus ut in Gallum tam inmaniter adrogantem pugnare sese permitterent, progreditur intrepide modesteque obuiam; et congrediuntur et consistunt, et conserebantur iam manus, atque ibi uis quædam diuina fit: coruus repente inprouisus aduolat et super galeam tribuni insistit atque inde in aduersari os atque oculos pugnare incipit; insilibat, obturbabat et unguibus manum laniabat et prospectum alis arcebat atque, ubi satis sæuierat, reuolabat in galeam tribuni. Sic tribunus spectante utroque exercitu et sua uirtute nixus et opera alitis propugnatus ducem hostium ferocissimum uicit interfecitque atque ob hanc causam cognomen habuit Coruinus. Id factum est annis quadringentis quinque post Romam conditam.

Statuam Coruino isti diuus Augustus in foro suo statuendam curauit. In eius statuæ capite corui simulacrum est rei pugnæque, quam diximus, monimentum.

 

CAPITVLVM XII

De uerbis, quæ in utramque partem significationeaduersa et reciproca dicuntur.  

Vtformidulosus’ dici potest et qui formidat et qui formidatur, utinuidiosus’ et qui inuidet et cui inuidetur, utsuspiciosus’ et qui suspicatur et qui suspectus est, utambitiosus’ et qui ambit et qui ambitur, ut itemgratiosus’ et qui adhibet gratias et qui admittit, utlaboriosus’ et qui laborat et qui labori est, ut pleraque alia huiuscemodi in utramque partem dicuntur, itainfestus’ quoque ancipiti significa§§tione est. Nam et isinfestus’ appellatur, qui malum infert cuipiam, et contra, cui aliunde impendet malum, is quoqueinfestus’ dicitur.

Sed quod prius posui, profecto exemplis non indiget: sic adeo multi locuntur, utinfestum’ dicant inimicum atque aduersum; alterum autem illud ignorabilius obscuriusque est. Quis enim e medio facile dixerit infestum esse, cui alter infestus est? Sed et ueteres plerique ita dixerunt, et M. Tullius in oratione, quam pro Cn. Plancio scripsit, uocabulo hoc sic usus est: ‘Dolebam’ inquitiudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset infestior, quod is meam salutem atque uitam sua beniuolentia præsidio custodiaque texisset.Nos igitur de origine et ratione uerbi quærebamus atque ita in Nigidianis scriptum inuenimus: ‘“Infestum” a festinando dictum; nam qui instat’ inquitalicui eumque properans urget opprimereque eum studet festinatque, aut contra de cuius periculo et exitio festinatur, is uterqueinfestus” dicitur ab instantia atque imminentia fraudis, quam uel facturus cuipiam uel passurus est.

Ne quis autem desuspicioso’, quod supra posuimus, et deformiduloso’ in eam partem, quæ minus usitata est, exemplum requirat, inueniet desuspicioso’ aput M. Catonem de re Floria ita scriptum: ‘Sed nisi qui palam corpore pecuniam quæreret aut se lenoni locauisset, etsi famosus et suspiciosus fuisset, uim in corpus liberum non æcum censuere adferri.’ ‘Suspiciosum’ enim Cato hoc in loco suspectum significat, non suspicantem.Formidulosum’ autem, qui formidetur, Sallustius in Catilina ita dicit: ‘Igitur talibus uiris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus.

Item C. Caluus in pœmatislaboriosus’ dicit, non, ut uulgo dicitur, qui laborat, sed in quo laboratur.

 

durum’ inquitrus fugis et laboriosum.  

Eadem ratione Laberius quoque in Sororibus:  

ecastor’ inquitmustum somniculosum’,  

et Cinna in pœmatis:  

somniculosam ut Pœnus aspidem Psyllus.  

Metus’ quoque etiniuria’ atque alia quædam id genus sic utroqueuersum dici possunt: nammetus hostium’ recte dicitur, et cum timent hostes et cum timentur. Itaque Sallustius in historia primametum Pompei’ dixit, non quo Pompeius metueret, quod est usitatius, sed quo metueretur. Verba hæc Sallusti sunt: ‘Id bellum excitabat metus Pompei uictoris Hiempsalem in regnum restituentis.Item alio in loco: ‘Postquam remoto metu Punico simultates exercere uacuum fuit.’ ‘Iniurias’ itidem dicimus tam illorum, qui patiuntur, quam qui faciunt, quarum dictionum exempla sunt facilia inuentu.

Illud etiam dictum a Vergilio eandem habet formam communicatæ ultro et citro significationis:  

et uulnere’ inquittardus Vlixi’,  

cum diceret uulnus, non quod accepisset Vlixes, sed quod dedisset.Nescius’ quoque dicitur tam is, qui nescitur, quam qui nescit. Sed super eo, qui nescit, frequens huius uocabuli usus est, infrequens autem est de eo, quod nescitur.Ignarus’ æque utroqueuersum dicitur non tantum qui ignorat, setetqui ignoratur. Plautus in Rudente:

 

quæ in locis nesciis nescia spe sumus.  

Sallustius: ‘More humanæ cupidinis ignara uisendi.Vergilius:  

ignarum Laurens habet ora Mimanta.

 

CAPITVLVM XIII

Verba ex historia Claudi Quadrigari,quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis,et hostis Galli prouocatoris pugnam depinxit.  

Titus Manlius summo loco natus adprimeque nobilis fuit. Ei Manlio cognomentum factum est Torquatus. Causam cognomenti fuisse accepimus torquis ex auro induuias, quam ex hoste, quem occiderat, detractam induit. Sed quis hostis et quid genus, quam formidandæ uastitatis et quantum insolens prouocator et cuimodi fuerit pugna decertatum, Q. Claudius primo annalium purissime atque inlustrissime simplicique et incompta orationis antiquæ suauitate descripsit. Quem locum ex eo libro philosophus Fauorinus cum legeret, non minoribus quati adficique animum suum motibus pulsibusque dicebat, quam si ipse coram depugnantes eos spectaret.

Verba Q. Claudi, quibus pugna ista depicta est, adscripsi: ‘Cum interim Gallus quidam nudus præter scutum et gladios duos torque atque armillis decoratus processit, qui et uiribus et magnitudine et adulescentia simulque uirtute ceteris antistabat. Is maxime prœlio commoto atque utrisque summo studio pugnantibus manu significare cœpit utrisque, quiescerent. Pugnæ facta pausa est. Extemplo silentio facto cum uoce maxima conclamat, si quis secum depugnare uellet, uti prodiret. Nemo audebat propter magnitudinem atque inmanitatem facies. Deinde Gallus inridere cœpit atque linguam exertare. Id subito perdolitum est cuidam Tito Manlio, summo genere gnato, tantum flagitium ciuitati adcidere, e tanto exercitu neminem prodire. Is, ut dico, processit neque passus est uirtutem Romanam ab Gallo turpiter spoliari. Scuto pedestri et gladio Hispanico cinctus contra Gallum constitit. Metu magno ea congressio in ipso ponti utroque exercitu inspectante facta est. Ita, ut ante dixi, constiterunt: Gallus sua disciplina scuto proiecto cantabundus; Manlius animo magis quam arte confisus scuto scutum percussit atque statum Galli conturbauit. Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit atque de loco hominem iterum deiecit; eo pacto ei sub Gallicum gladium successit atque Hispanico pectus hausit; deinde continuo humerum dextrum eodem concessu incidit neque recessit usquam, donec subuertit, ne Gallus impetum icti haberet. Vbi eum euertit, caput præcidit, torquem detraxit eamque sanguinulentam sibi in collum inponit. Quo ex facto ipse posterique eius Torquati sunt cognominati.

Ab hoc Tito Manlio, cuius hanc pugnam Quadrigarius descripsit, imperia et aspera et immitiaManliana’ dicta sunt, quoniam postea bello aduersum Latinos cum esset consul, filium suum securi percussit, qui speculatum ab eo missus, interdicto hostem, a quo prouocatus fuerat, occiderat.

 

CAPITVLVM XIV

Quod idem Quadrigariushuius facies’ patrio casupatrio casu probe et Latine dixit; et quædam alia adpositade similium uocabulorum declinationibus.  

Quod autem supra scriptum est in Q. Claudi uerbis: ‘Propter magnitudinem atque inmanitatem facies’, id nos aliquot ueteribus libris inspectis explorauimus atque ita esse, ut scriptum est, comperimus. Sic enim pleraque ætas ueterum declinauit: ‘hæc facies, huius facies’, quod nunc propter rationem grammaticamfaciei’ dicitur. Corruptos autem quosdam libros repperi, in quibusfaciei’ scriptum est illo, quod ante scriptum erat, oblitterato.

Meminimus etiam in Tiburti bibliotheca inuenire nos in eodem Claudi libro scriptum utrumquefacies’ etfacii’. Sedfacies’ in ordinem scriptum fuit et contra peri’ geminumfacii,neque id abesse a quadam consuetudine prisca existimauimus; nam et ab eo, quod esthic dies’, tam ⟨‘huius dies’, quam⟩ ‘huius dii’, et ab eo, quod esthæc fames’, ⟨tamhuius famis’,⟩ quamhuius fami’ dixerunt.

Q. Ennius in XVI. annalidies’ scripsit prodiei’ in hoc uersu:  

postremæ longinqua dies confecerit ætas.  

Ciceronem quoque adfirmat Cæsellius in oratione, quam pro P. Sestio fecit,dies’ scripsisse prodiei’, quod ego inpensa opera conquisitis ueteribus libris plusculis ita, ut Cæsellius ait, scriptum inueni. Verba sunt hæc M. Tullii: ‘Equites uero daturos illius dies pœnas’; quocirca factum hercle est, ut facile his credam, qui scripserunt idiographum librum Vergilii se inspexisse, in quo ita scriptum est:

 

libra dies somnique pares ubi fecerit horas,  

id estlibra diei somnique’. Sed sicut hoc in locodies’ a Vergilio scriptum uidetur, ita in illo uersu non dubium est, quindii’ scripserit prodiei’:

 

munera lætitiamque dii,  

quod inperitioresdei’ legunt ab insolentia scilicet uocis istius abhorrentes. Sic autemdies, dii’ a ueteribus declinatum est, utfames, fami’, ‘pernicies, pernicii’, ‘progenies, progenii’, ‘luxuries, luxurii’, ‘acies, acii’. M. enim Cato in oratione, quam de bello Carthaginiensi composuit, ita scripsit: ‘Pueri atque mulieres extrudebantur fami causa.Lucilius in XII:

 

rugosum atque fami plenum.  

Sisenna in historiarum libro VI: ‘Romanos inferendæ pernicii causa uenisse.Pacuuius in Paulo:  

pater supreme nostræ progenii patris.  

Cn. Matius in Iliadis XXI:  

altera pars acii uitassent fluminis undas.  

Idem Matius in XXIII:  

an maneat specii simulacrum in morte silentum.  

C. Graccus de legibus promulgatis: ‘Ea luxurii causa aiunt institui’; et ibidem infra ita scriptum est: ‘Non est ea luxuries, quæ necessario parentur uitæ causa’, per quod apparet eum ab eo, quod estluxuries’, ‘luxurii’ patrio casu dixisse. M. quoque Tullius in oratione, qua Sextum Roscium defendit,pernicii’ scriptum reliquit. Verba hæc sunt: ‘Quorum nihil pernicii causa diuino consilio, sed ui ipsa et magnitudine rerum factum putamus.Autfacies’ ergo in casu patrio autfacii’ Quadrigarium scripsisse existimandum est;facie’ autem in nullo ueteri libro scriptum repperi.

Lucilius in saturis:  

primum’ inquitfacie quod honestæ tantis accedit.  

Lucilius in libro septimo:  

qui te diligat, ætatis facieque tuæ se fautorem ostendat, fore amicum polliceatur;  

sunt tamen non pauci, qui utrobiquefacii’ legant. Sed C. Cæsar in libro de analogia secundohuius die’ ethuius specie’ dicendum putat.

Ego quoque in Iugurtha Sallustii summæ fidei et reuerendæ uetustatis librodie’ casu patrio scriptum inueni. Verba hæc ita erant: ‘Vix decima parte die reliqua.Non enim puto argutiolam istam recipiendam, utdie’ dictum quasiex die’ existimemus.

 

CAPITVLVM XV

De genere controuersiæ,quod Græce ἄπορον appellatur.  

Cum Antonio Iuliano rhetore per feriarum tempus æstiuarum decedere ex urbis æstu uolentes Neapolim concesseramus. Atque ibi erat adulescens tunc quispiam ex ditioribus cum utriusque linguæ magistris meditans et exercens causas Romæ orandas eloquentiæ Latinæ facultatem; atque is rogat Iulianum, uti sese audiat declamantem. It auditum Iulianus, imusque nos cum eo simul.

Introit adulescens et præfatur arrogantius et elatius, quam ætati eius decebat, ac deinde iubet exponi controuersias.

Aderat ibi nobiscum Iuliani sectator, iuuenis promptus et proficiens et offendens iam in eo, quod ille aput Iuliani aures in præcipiti stare et subitaria dictione periculum sui facere audebat. Exponit igitur temptamenti gratia controuersiam parum consistentem, quod genus Græci ἄπορον uocant, Latine autem id non nimis incommodeinexplicabile’ dici potest. Ea controuersia fuit huiusmodi: ‘De reo septem iudices cognoscant, eaque sententia sit rata, quam plures ex eo numero dixerint. Cum septem iudices cognouissent, duo censuerunt reum exsilio multandum, duo alii pecunia, tres reliqui capite puniendum. Petitur supplicium ex sententia trium iudicum et contradicit.

Hac ille audita nec considerata neque aliis, ut proponerentur, exspectatis incipit statim mira celeritate in eandem hanc controuersiam principia nescio quæ dicere et inuolucra sensuum uerborumque uolumina uocumque turbas fundere ceteris omnibus ex cohorte eius, qui audire eum soliti erant, clamore magno exsultantibus, Iuliano autem male ac misere rubente et sudante. Sed ubi deblateratis uersuum multis milibus finem aliquando fecit egressique inde sumus, amici familiaresque eius Iulianum prosecuti, quidnam existimaret, percontati sunt. Atque ibi Iulianus festiuissime: ‘nolite quærere,inquitquid sentiam; adulescens hic sine controuersia disertus est.

 

CAPITVLVM XVI

Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque uitium argumenti, quod ἀντιστρέφον Græci dicunt.  

Plinius Secundus existimatus est esse ætatis suæ doctissimus. Is libros reliquit, quos studiosorum inscripsit, non medius fidius usquequaque aspernandos. In his libris multa uarie oblectandas eruditorum hominum aures ponit. Refert etiam plerasque sententias, quas in declamandis controuersiis lepide arguteque dictas putat. Sicuti hanc quoque sententiam ponit ex huiuscemodi controuersia: ‘“Vir fortis præmio, quod optauerit, donetur. Qui fortiter fecerat, petit alterius uxorem in matrimonium et accepit. Is deinde, cuia uxor fuit, fortiter fecit. Repetit eandem; contradicitur.Eleganter’ inquitet probabiliter ex parte posterioris uiri fortis uxorem sibi reddi postulantis hoc dictum est: “Si placet lex, redde; si non placet, redde”.’ Fugit autem Plinium sententiolam istam, quam putauit esse argutissimam, uitio non carere, quod Græce ἀντιστρέφον dicitur. Et est uitium insidiosum et sub falsa laudis specie latens; nihil enim minus conuerti ex contrario id ipsum aduersus eundem potest atque ita a priore illo uiro forte dici: ‘Si placet lex, non reddo; si non placet, non reddo.

navigatio   ⟨⟨⟨ retro