Noctes Atticæ

 

Liber VI

 

 

 

CAPITVLVM I

Admiranda quædam ex annalibus sumptade P. Africano superiore.  

Quod de Olympiade, Philippi regis uxore, Alexandri matre, in historia Græca scriptum est, id de P. quoque Scipionis matre, qui prior Africanus appellatus est, memoriæ datum est. Nam et C. Oppius et Iulius Hyginus aliique, qui de uita et rebus Africani scripserunt, matrem eius diu sterilem existimatam tradunt, P. quoque Scipionem, cum quo nupta erat, liberos desperauisse. Postea in cubiculo atque in lecto mulieris, cum absente marito cubans sola condormisset, uisum repente esse iuxta eam cubare ingentem anguem eumque his, qui uiderant, territis et clamantibus elapsum inueniri non quisse. Id ipsum P. Scipionem haruspices retulisse; eos sacrificio facto respondisse fore, ut liberi gignerentur, neque multis diebus, postquam ille anguis in lecto uisus est, mulierem cœpisse concepti fetus signa atque sensum pati; exinde mense decimo peperisse natumque esse hunc P. Africanum, qui Hannibalem et Carthaginienses in Africa bello Pœnico secundo uicit. Sed et eum inpendio magis ex rebus gestis quam ex illo ostento uirum esse uirtutis diuinæ creditum est.

Id etiam dicere haut piget, quod idem illi, quos supra nominaui, litteris mandauerint Scipionem hunc Africanum solitauisse noctis extremo, priusquam dilucularet, in Capitolium uentitare ac iubere aperiri cellam Iouis atque ibi solum diu demorari quasi consultantem de republica cum Ioue, æditumosque eius templi sæpe esse demiratos, quod solum id temporis in Capitolium ingredientem canes semper in alios sæuientes neque latrarent eum neque incurrerent.

Has uolgi de Scipione opiniones confirmare atque approbare uidebantur dicta factaque eius pleraque admiranda. Ex quibus est unum huiuscemodi. Assidebat obpugnabatque oppidum in Hispania situ, mœnibus, defensoribus ualidum et munitum, re etiam cibaria copiosum, nullaque eius potiundi spes erat, et quodam die ius in castris sedens dicebat, atque ex eo loco id oppidum procul uisebatur. Tum e militibus, qui in iure apud eum stabant, interrogauit quispiam ex more, in quem diem locumque uadimonium promitti iuberet, et Scipio manum ipsam oppidi, quod obsidebatur, arcem protendens: ‘perendie’ inquitsese sistant illo in loco’. Atque ita factum: die tertio, in quem uadari iusserat, oppidum captum est, eodemque die in arce eius oppidi ius dixit.

 

CAPITVLVM II

De Cæselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius, quos inscripsit lectionum antiquarum.  

Turpe erratum offendimus in illis celebratissimis commentariis lectionum antiquarum Cæselli Vindicis, hominis hercle pleraque haut indiligentis. Quod erratum multos fugit, quamquam multa in Cæsellio reprehendendo etiam per calumnias rimarentur. Scripsit autem Cæsellius Q. Ennium in XIII. annalicor’ dixisse genere masculino.

Verba Cæselli subiecta sunt: ‘Masculino genere, ut multa alia, enuntiauit Ennius. Nam in XIII. annaliquem cor” dixit.Ascripsit deinde uersus Ennii duo:

 

Hannibal audaci cum pectore demehortatur, ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor?  

Antiochus est, qui hoc dixit, Asiæ rex. Is admiratur et permouetur, quod Hannibal Carthaginiensis bellum se facere populo Romano uolentem dehortetur. Hos autem uersus Cæsellius sic accipit, tamquam si Antiochus sic dicat: ‘Hannibal me, ne bellum geram, dehortatur; quod cum facit, ecquale putat cor habere me et quam stultum esse me credit, cum id mihi persuadere uult?

Hoc Cæsellius quidem, sed aliud longe Ennius. Nam tres uersus sunt, non duo, hanc Ennii sententiam pertinentes, ex quibus tertium uersum Cæsellius non respexit:

 

Hannibal audaci cum pectore de me hortatur, ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor suasorem summum et studiosum robore belli.  

Horum uersuum sensus atque ordo sic, opinor, est: Hannibal ille audentissimus atque fortissimus, quem ego credidihoc est enimcor meum credidit’, proinde atque diceretquem ego stultus homo credidi’summum fore suasorem bellandum, is me dehortatur dissuadetque, ne bellum faciam. Cæsellius autem forte ῥαθυμότερον iunctura ista uerborum captusquem cor’ dictum putauit etquem’ accentu acuto legit, quasi cor referretur, non Hannibalem. Sed non fugit me, si aliquis sit tam inconditus, sic posse defendicor’ Cæselli masculinum, ut uideatur tertius uersus separatim atque diuise legendus, proinde quasi præcisis interruptisque uerbis exclamet Antiochus: ‘suasorem summum!Sed non dignum est eis, qui hoc dixerint, responderi.

 

CAPITVLVM III

Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione, quam pro Rodiensibus in senatu dixit; et quid ea, quæ reprehenderat, responderimus.  

Ciuitas Rodiensis et insulæ oportunitate et operum nobilitatibus et nauigandi sollertia naualibusque uictoriis celebrata est. Ea ciuitas, cum amica atque socia populi Romani foret, Persa tamen, Philippi filio, Macedonum rege, cum quo bellum populo Romano fuit, amico usa est, conixique sunt Rodienses legationibus Romam sæpe missis id bellum inter eos componere. Sed ubi ista pacificatio perpetrari nequiuit, uerba a plerisque Rodiensibus in contionibus eorum populum facta sunt, ut, si pax non fieret, Rodienses regem aduersus populum Romanum adiutarent. Sed nullum super ea re publicum decretum factum est. At ubi Perses uictus captusque est, Rodienses pertimuere ob ea, quæ conpluriens in cœtibus populi acta dictaque erant, legatosque Romam miserunt, qui temeritatem quorundam popularium suorum deprecarentur et fidem consiliumque publicum expurgarent. Legati postquam Romam uenerunt et in senatum intromissi sunt uerbisque suppliciter pro causa sua factis e curia excesserunt, sententiæ rogari cœptæ; cumque partim senatorum de Rodiensibus quererentur maleque animatos eos fuisse dicerent bellumque illis faciendum censerent, tum M. Cato exsurgit et optimos fidissimosque socios, quorum opibus diripiendis possidendisque non pauci ex summatibus uiris intenti infensique erant, defensum conseruatumque pergit orationemque inclutam dicit, quæ et seorsum fertur inscriptaque est pro Rodiensibus et in quintæ originis libro scripta est.

Tiro autem Tullius, M. Ciceronis libertus, sane quidem fuit ingenio homo eleganti et hautquaquam rerum litterarumque ueterum indoctus, eoque ab ineunte ætate liberaliter instituto adminiculatore et quasi administro in studiis litterarum Cicero usus est. Sed profecto plus ausus est, quam ut tolerari ignoscique possit. Namque epistulam conscripsit Q. Axium, familiarem patroni sui, confidenter nimis et calide, in qua sibimet uisus est orationem istam pro Rodiensibus acri subtilique iudicio percensuisse. Ex ea epistula lubitum forte nobis est reprehensiones eius quasdam attingere: maiore scilicet uenia reprehensuri Tironem, cum ille reprehenderit Catonem.

Culpauit autem primum hoc, quod Catoinerudite et ἀναγώγως’, ut ipse ait, principio nimis insolenti nimisque acri et obiurgatorio usus sit, cum uereri sese ostendit, ne patres gaudio atque lætitia rerum prospere gestarum de statu mentis suæ deturbati non satis consiperent neque recte intellegendum consulendumque essent idonei.In principiis autem’ inquitpatroni, qui pro reis dicunt, conciliare sibi et complacare iudices debent sensusque eorum exspectatione causæ suspensos rigentesque honorificis uerecundisque sententiis commulcere, non iniuris atque imperiosis minationibus confutare.Ipsum deinde principium apposuit, cuius uerba hæc sunt: ‘Scio solere plerisque hominibus rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere atque crescere. Quo mihi nunc magnæ curæ est, quod hæc res tam secunde processit, ne quid in consulendo aduorsi eueniat, quod nostras secundas res confutet, neue hæc lætitia nimis luxuriose eueniat. Aduorsæ res edomant et docent, quid opus siet facto, secundæ res lætitia transuorsum trudere solent a recte consulendo atque intellegendo. Quo maiore opere dico suadeoque, uti hæc res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem nostram redeamus.

Quæ deinde Cato iuxta dicit, ea’ inquitconfessionem faciunt, non defensionem, neque propulsationem translationemue criminis habent, sed cum pluribus aliis communicationem, quod scilicet nihil purgandum est. Atque etiam’ inquitinsuper profitetur Rodienses, qui accusabantur, quod aduersus populum Romanum regi magis cupierint fauerintque, id eos cupisse atque fauisse utilitatis suæ gratia, ne Romani Perse quoque rege uicto superbiam ferociamque et inmodicum modum insolescerent.Eaque ipsa uerba ponit, ita ut infra scriptum: ‘Atque ego quidem arbitror Rodienses noluisse nos ita depugnare, uti depugnatum est, neque regem Persen uinci. Sed non Rodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror atque haut scio an partim eorum fuerint, qui non nostræ contumeliæ causa id noluerint euenire; sed enim id metuere, si nemo esset homo, quem uereremur, quidquid luberet, faceremus, ne sub solo imperio nostro in seruitute nostra essent. Libertatis suæ causa in ea sententia fuisse arbitror. Atque Rodienses tamen Persen publice numquam adiuuere. Cogitate, quanto nos inter nos priuatim cautius facimus. Nam unusquisque nostrum, si quis aduorsus rem suam quid fieri arbitrantur, summa ui contra nititur, ne aduorsus eam fiat; quod illi tamen perpessi.

Sed quod principium reprehensum attinet, scire oportuit Tironem defensos esse Rodienses a Catone, sed ut a senatore et consulari et censorio uiro, quidquid optimum esse publicum existimabat, suadente, non ut a patrono causam pro reis dicente. Alia namque principia conducunt reos apud iudices defendenti et clementiam misericordiamque undique indaganti, alia, cum senatus de republica consulitur, uiro auctoritate præstanti, sententiis quorundam iniquissimis permoto et pro utilitatibus publicis ac pro salute sociorum grauiter ac libere indignanti simul ac dolenti. Quippe recte et utiliter in disciplinis rhetorum præcipitur iudices de capite alieno deque causa sese non pertinenti cognituros, ex qua præter officium iudicandi nihil eos uel periculi uel emolumenti redundaturum est, conciliandos esse ac propitiandos placabiliter et leniter existimationi salutique eius, qui apud eos accusatus est. At cum dignitas et fides et utilitas omnium communis agitur ob eamque rem aut suadendum quid ut fiat, aut fieri iam cœpto differendum est, tum, qui se in eiusmodi principiis occupat, ut beniuolos benignosque sibi auditores paret, otiosam operam in non necessariis uerbis sumit. Iamdudum enim negotia, pericula ipsa reipublicæ communia consiliis eos capiendis conciliant, et ipsi potius sibi exposcunt consultoris beniuolentiam. Sed quod ait confessum Catonem noluisse Rodiensis ita depugnari, ut depugnatum est, neque regem Persem a populo Romano uinci, atque id eum dixisse non Rodienses modo, sed multas quoque alias nationes noluisse, sed id nihil purgandum extenuandumue crimen ualere, iam hoc primum Tiro inprobe mentitur. Verba ponit Catonis et aliis tamen eum uerbis calumniatur. Non enim Cato confitetur noluisse Rodienses uictoriam esse populi Romani, sed sese arbitrari dixit id eos noluisse, quod erat procul dubio opinionis suæ professio, non Rodiensium culpæ confessio. In qua re, ut meum quidem iudicium est, non culpa tantum uacat, sed dignus quoque laude admirationeque est, cum et ingenue ac religiose dicere uisus est contra Rodienses, quod sentiebat, et parta sibi ueritatis fide ipsum illud tamen, quod contrarium putabatur, flexit et transtulit, ut eos idcirco uel maxime æquum esset acceptiores carioresque fieri populo Romano, quod cum et utile is esset et uellent regi esse factum, nihil tamen adiuuandi eius gratia fecerint.

Postea uerba hæc ex eadem oratione ponit: ‘Ea nunc derepente tanta beneficia ultro citroque, tantam amicitiam relinquemus? quod illos dicimus uoluisse facere, id nos priores facere occupabimus?’ ‘Hoc’ inquitenthymema nequam et uitiosum est. Responderi enim potuit: “occupabimus certe; nam si non occupauerimus, opprimemur, incidendumque erit in insidias, a quibus ante non cauerimus.Recteque’ inquithoc uitio dat Lucilius pœtæ Euripidæ, quod, cum Polyphontes rex propterea se interfecisse fratrem diceret, quod ipse ante de nece eius consilium cepisset, Meropa, fratris uxor, hisce adeo eum uerbis eluserit:

 

εἰ γάρ σ‘ ἔμελλεν, ὡς σὺ φής, κτείνειν πόσις, χρῆν καὶ σὲ μέλλειν, ὡς χρόνος παρήλυθεν.  

At hoc eniminquitplane stultitiæ plenum est eo consilio atque ea fini facere uelle aliquid, uti numquam id facias, quod uelis.Sed uidelicet Tiro animum non aduertit non esse in omnibus rebus cauendis eandem causam, neque humanæ uitæ negotia et actiones et officia uel occupandi uel differendi uel etiam ulciscendi uel cauendi similia esse pugnæ gladiatoriæ. Nam gladiatori composito pugnandum pugnæ hæc proposita sors est aut occidere, si occupauerit, aut occumbere, si cessauerit. Hominum autem uita non tam iniquis neque tam indomitis necessitatibus circumscripta est, ut idcirco prior iniuriam facere debeas, quam, nisi feceris, pati possis. Quod tantum aberat a populi Romani mansuetudine, ut sæpe iam in sese factas iniurias ulcisci neglexerit.

Post deinde usum esse Catonem dicit in eadem oratione argumentis parum honestis et nimis audacibus ac non uiri eius, qui alioqui fuit, sed uafris ac fallaciosis et quasi Græcorum sophistarum sollertiis.Nam cum obiceretur’ inquitRodiensibus, quod bellum populo Romano facere uoluissent, negauit pœna esse dignos, quia id non fecissent, etsi maxime uoluissent’, induxisseque eum dicit, quam dialectici ἐπαγωγήν appellant, rem admodum insidiosam et sophisticam neque ueritates magis quam captiones repertam, cum conatus sit exemplis decipientibus conligere confirmareque neminem, qui male facere uoluit, plecti æquum esse, nisi quod factum uoluit, etiam fecerit. Verba autem ex ea oratione M. Catonis hæc sunt: ‘Qui acerrime aduersus eos dicit, ita dicithostes uoluisse fieri”. Ecquis est tandem, qui uestrorum, quod sese attineat, æquum censeat pœnas dare ob eam rem, quod arguatur male facere uoluisse? Nemo, opinor; nam ego, quod me attinet, nolim.Deinde paulo infra dicit: ‘Quid nunc? ecqua tandem lex est tam acerba, quæ dicatsi quis illud facere uoluerit, mille minus dimidium familiæ multa esto; si quis plus quingenta iugera habere uoluerit, tanta pœna esto; si quis maiorem pecuum numerum habere uoluerit, tantum damnas esto?Atque nos omnia plura habere uolumus, et id nobis impune est.Postea ita dicit.Sed si honorem non æquum est haberi ob eam rem, quod bene facere uoluisse quis dicit neque fecit tamen, Rodiensibus oberit, quod non male fecerunt, sed quia uoluisse dicuntur facere?His argumentis Tiro Tullius M. Catonem contendere et conficere dicit Rodiensibus quoque impune esse debere, quod hostes quidem esse populi Romani uoluissent, ut qui maxime non fuissent. Dissimulari autem non posse ait, quin paria et consimilia non sint plus quingenta iugera habere uelle, quod plebiscito Stolonis prohibitum fuit, et bellum iniustum atque impium populo Romano facere uelle, neque item infitiari posse, quin alia causa in præmio sit, alia in pœnis.Nam beneficia’ inquitpromissa opperiri oportet neque ante remunerari, quam facta sint, iniurias autem imminentis præcauisse iustum est, quam expectauisse. Summa enim professio stultitiæ’ inquitest non ire obuiam sceleribus cogitatis, sed manere opperirique, ut, cum admissa et perpetrata fuerint, tum denique, ubi, quæ facta sunt, infecta fieri non possunt, pœniantur.

Hæc Tiro in Catonem non nimis frigide neque sane inaniter; sed enim Cato non nudam nec solitariam nec inprotectam hanc ἐπαγωγήν facit, sed multis eam modis præfulcit multisque aliis argumentis conuelat et, quia non Rodiensibus magis quam reipublicæ consultabat, nihil sibi dictu factuque in ea re turpe duxit, quin omni sententiarum uia seruatum ire socios niteretur. Ac primum ea non incallide conquisiuit, quæ non iure naturæ aut iure gentium fieri prohibentur, sed iure legum rei alicuius medendæ aut temporis causa iussarum; sicut est de numero pecoris et de modo agri præfinito. In quibus rebus, quod prohibitum est, fieri quidem per leges non licet; uelle id tamen facere, si liceat, inhonestum non est. Atque eas res contulit sensim miscuitque cum eo, quod neque facere neque uelle per sese honestum est; tum deinde, ne disparilitas conlationis euidens fieret, pluribus id propugnaculis defensat neque tenues istas et enucleatas uoluntatum in rebus inlicitis reprehensiones, qualia in philosophorum otio disputantur, magni facit, sed id solum ex summa ope nititur, ut causa Rodiensium, quorum amicitiam retineri ex republica fuit, aut æqua iudicaretur aut quidem certe ignoscenda. Atque interim neque fecisse Rodienses bellum neque facere uoluisse dicit, interim autem facta sola censenda dicit atque in iudicium uocanda, sed uoluntates nudas inanesque neque legibus neque pœnis fieri obnoxias; interdum tamen, quasi deliquisse eos concedat, ignosci postulat et ignoscentias utiles esse rebus humanis docet ac, nisi ignoscant, metus in republica rerum nouarum mouet; sed enim contra, si ignoscatur, conseruatum iri ostendit populi Romani magnitudinem.

Superbiæ quoque crimen, quod tunc præter cetera in senatu Rodiensibus obiectum erat, mirifica et prope diuina responsionis figura elusit et eluit. Verba adeo ipsa ponemus Catonis, quoniam Tiro ea prætermisit: ‘Rodiensis superbos esse aiunt id obiectantes, quod mihi et liberis meis minime dici uelim. Sint sane superbi. Quid id nos attinet? Idne irascimini, si quis superbior est quam nos?Nihil prorsus hac compellatione dici potest neque grauius neque munitius aduersus homines superbissimos facta, qui superbiam in sese amarent, in aliis reprehenderent.

Præterea animaduertere est in tota ista Catonis oratione omnia disciplinarum rhetoricarum arma atque subsidia mota esse; sed non proinde ut in decursibus ludicris aut simulacris prœliorum uoluptariis fieri uidemus. Non enim, inquam, distincte nimis atque compte atque modulate res acta est, sed quasi in ancipiti certamine, cum sparsa acies est, multis locis Marte uario pugnatur, sic in ista tum causa Cato, cum superbia illa Rodiensium famosissima multorum odio atque inuidia flagraret, omnibus promisce tuendi atque propugnandi modis usus est et nunc ut optime meritos commendat, nunc tamquam si innocentes purgat,nunc,ne bona diuitiæque eorum expetantur, obiurgat, nunc, quasi sit erratum, deprecatur, nunc ut necessarios reipublicæ ostentat, nunc clementiæ, nunc mansuetudinis maiorum, nunc utilitatis publicæ commonefacit. Eaque omnia distinctius numerosiusque fortassean dici potuerint, fortius atque uiuidius potuisse dici non uidentur. Inique igitur Tiro Tullius, quod ex omnibus facultatibus tam opulentæ orationis aptis inter sese et cohærentibus paruum quippiam nudumque sumpsit, quod obtrectaret, tamquam non dignum M. Catone fuerit, quod delictorum non perpetratorum uoluntates non censuerit pœniendas.

Commodius autem rectiusque de his meis uerbis, quibus Tullio Tironi respondimus, existimabit iudiciumque faciet, qui et orationem ipsam totam Catonis acceperit in manus et epistulam Tironis Axium scriptam requirere et legere curauerit. Ita enim nos sincerius exploratiusque uel corrigere poterit uel probare.

 

CAPITVLVM IV

Cuiusmodi seruos et quam ob causam Cælius Sabinus,iuris ciuilis auctor, pilleatos uenundari solitos scripserit;et quæ mancipia sub corona more maiorum uenierint;atque id ipsumsub corona’ quid sit.  

Pilleatos seruos uenum solitos ire, quorum nomine uenditor nihil præstaret, Cælius Sabinus iurisperitus scriptum reliquit. Cuius rei causam esse ait, quod eiusmodi condicionis mancipia insignia esse in uendundo deberent, ut emptores errare et capi non possent, neque lex uendundi opperienda esset, sed oculis iam præciperent, quodnam esset mancipiorum genus;sicuti’ inquitantiquitus mancipia iure belli capta coronis induta ueniebant et idcirco dicebantursub corona” uenire. Namque ut ea corona signum erat captiuorum uenalium, ita pilleus impositus demonstrabat eiusmodi seruos uenundari, quorum nomine emptori uenditor nihil præstaret.

Est autem alia rationis opinio, cur dici solitum sit captiuossub corona’ uendundari, quod milites custodiæ causa captiuorum uenalium greges circumstarent eaque circumstatio militumcorona’ appellata sit. Sed id magis uerum esse, quod supra dixi, M. Cato in libro, quem composuit de re militari, docet.

Verba sunt hæc Catonis: ‘Vt populus sua opera potius ob rem bene gestam coronatus supplicatum eat, quam re male gesta coronatus ueneat.

 

CAPITVLVM V

Historia de Polo histrione memoratu digna.  

Histrio in terra Græcia fuit fama celebri, qui gestus et uocis claritudine et uenustate ceteris antistabat: nomen fuisse aiunt Polum, tragœdias pœtarum nobilium scite atque asseuerate actitauit. Is Polus unice amatum filium morte amisit. Eum luctum quoniam satis uisusesteluxisse, rediit quæstum artis. In eo tempore Athenis Electram Sophoclis acturus gestare urnam quasi cum Oresti ossibus debebat. Ita compositum fabulæ argumentum est, ut ueluti fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque interitum eius existimatum. Igitur Polus lugubri habitu Electræ indutus ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et quasi Oresti amplexus oppleuit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis ueris et spirantibus. Itaque cum agi fabula uideretur, dolor actus est.

 

CAPITVLVM VI

Quid de quorundam sensuum naturali defectioneAristoteles scripserit.  

Ex quinque his sensibus, quos animantibus natura tribuit, uisu, auditu, gustu, tactu, odoratu, quas Græci αἰσθήσεις appellant, quædam animalium alia alio carent et aut cæca natura gignuntur aut inodora inauritaue. Nullum autem ullum gigni animal Aristoteles dicit, quod aut gustus sensu careat aut tactus.

Verba ex libro eius, quem περὶ μνήμης composuit, hæc sunt: Τὴν δὲ ἁφὴν καὶ τὴν γεῦσιν πάντα ἔχει, πλὴν εἴ τι τῶν ζώων ἀτελές.

 

CAPITVLVM VII

Anaffatim’, quasiadmodum’, prima acutapronuntiandum sit; et quædam itidem non incuriose tractatasuper aliarum uocum accentibus.  

Annianus pœta præter ingenii amœnitates litterarum quoque ueterum et rationum in litteris oppido quam peritus fuit et sermocinabatur mira quadam et scita suauitate. Isaffatim’ utadmodum’ prima acuta, non media, pronuntiabat atque ita ueteres locutos censebat. Itaque se audiente Probum grammaticum hos uersus in Plauti Cistellaria legisse dicit:

 

potine tu homo facinus facere strenuum?aliorum affatim est, qui faciant; sane ego me nolo fortem perhiberi uirum,  

causamque esse huic accentui dicebat, quodaffatim’ non essent duæ partes orationis, sed utraque pars in unam uocem coaluisset, sicuti in eo quoque, quodexaduersum’ dicimus, secundam syllabam debere acui existimabat, quoniam una, non duæ essent partes orationis; atque ita oportere apud Terentium legi dicebat in his uersibus:

 

in quo hæc discebat ludo, exaduersum loco tostrina erat quædam.  

Addebat etiam, quod præuerbium tum ferme acueretur, cum significaret ἐπίτασιν, quamintentionem’ nos dicimus, sicutadfabre’ etadmodum’ etadprobe’ dicuntur.

Cetera quidem satis commode Annianus. Sed si hanc particulam semper, cum intentionem significaret, acui putauit, non id perpetuum uidetur; nam etadpotus’ cum dicimus etadprimus’ etadprime’, intentio in his omnibus demonstratur, neque tamen particula satis commode accentu acuto pronuntiatur.Adprobus’ tamen, quod significatualde probus’, non infitias eo, quin prima syllaba acui debeat. Cæcilius in comœdia, quæ inscribitur Triumphus, uocabulo isto utitur:

 

Hierocles hospes est mi adulescens adprobus.  

Num igitur in istis uocibus, quas non acui diximus, ea causa est, quod syllaba insequitur natura longior, quæ non ferme patitur acui priorem in uocabulis syllabarum plurium quam duarum?Adprimum’ autem longe primum L. Liuius in Odyssia dicit in hoc uersu:

 

ibidemque uir summus adprimus Patroclus.  

Idem Liuius in Odyssiapræmodum’ dicit, quasi admodum: ‘parcentes’ inquitpræmodum’, quod significatsupra modum’, dictumque est quasipræter modum’; in quo scilicet prima syllaba acui debebit.

 

CAPITVLVM VIII

Res ultra fidem tradita super amatoredelphino et puero amato.  

Delphinos uenerios esse et amasios non modo historiæ ueteres, sed recentes quoque memoriæ declarant. Nam et sub CæsarisAugusti imperioin Puteolano mari, ut Apion scriptum reliquit, et aliquot sæculis ante apud Naupactum, ut Theophrastus tradidit, amores flagrantissimi delphinorum cogniti compertique sunt. Neque hi amauerunt, quod sunt ipsi, genus, sed pueros forma liberali in nauiculis forte aut in uadis litorum conspectos miris et humanis modis arserunt.

Verba subscripsi Ἀπίωνος, eruditi uiri, ex Ægyptiacorum libro quinto, quibus delphini amantis et pueri non abhorrentis consuetudines, lusus, gestationes, aurigationes refert eaque omnia sese ipsum multosque alios uidisse dicit: Αὐτὸς δ‘ αὖ εἶδον περὶ Δικαιαρχίας ⟨παιδός⟩ — Ὑάκινθος ἐκαλεῖτο — πόθοις ἐπτοημένον δελφῖνα. Προσσαίνει τὴν φωνὴν αὐτοῦ τὴν ψυχὴν πτερούμενος ἐντὸς τάς τε ἀκάνθας ὑποστέλλων, μή τι τοῦ ποθουμένου χρωτὸς ἀμύξηι φειδόμενος, ἱππηδόν ⟨τε⟩ περιβεβηκότα μέχρι διακοσίων ἀνῆγε σταδίων. Ἐξεχεῖτο ἡ Ῥώμη καὶ πᾶσα Ἰταλία τῆς Ἀφροδίτης ξυνορῶντες ἡνιοχούμενον ἰχθύν. hoc adicit remnonminus mirandam.Posteainquitidem ille puer δελφινερώμενος morbo adfectus obit suum diem. At ille amans, ubi sæpe litus solitum adnauit et puer, qui in primo uado aduentum eius opperiri consueuerat, nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est et in litore iacens inuentus ab his, qui rem cognouerant, in sui pueri sepulcro humatus est.

 

CAPITVLVM IX

Peposci’ etmemordi’, ‘pepugi’ etspepondi’ etcecurri’ plerosque ueterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, pero’ aut peru’ litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecæ rationis exemplo dixisse; præterea notatum, quod uiri non indocti neque ignobiles a uerbodescendo’ nondescendi’,seddescendidi’ dixerunt.  

Poposci’, ‘momordi’, ‘pupugi’, ‘cucurri’ probabiliter dici uidetur, atque ita nunc omnes ferme doctiores hisce uerbis utuntur. Sed Q. Ennius in saturismemorderit’ dixit pere’ litteram, nonmomorderit’:

 

meum’ inquitnon est, ac si me canis memorderit.  

Item Laberius in Gallis:  

de integro patrimonio meo centum milia nummum memordi.  

Item idem Laberius in Coloratore:  

itaque leni pruna percoctus simul sub dentes mulieris ueni, bis, ter memordit.  

Item P. Nigidius de animalibus libro II.:  

Vt serpens si memordit, gallina diligitur et opponitur.  

Item Plautus in Aulularia:  

ut admemordit hominem.  

Sed idem Plautus in Trigeminis nequepræmemordisse’nequepræmomordisse’dicit, sedpræmorsisse’:  

nisi fugissem’ inquitmedium, credo, præmorsisset.  

Item Atta in Conciliatrice:  

ursum se memordisse autumat.  

Peposci’ quoque, nonpoposci’, Valerius Antias libro annalium XLV. scriptum reliquit: ‘Denique Licinius tribunus plebi perduellionis ei diem dixit et comitiis diem a M. Marcio prætore peposcit.’ ‘Pepugero’ æque Atta in Ædilicia dicit:

 

sed si pepugero, metuet.  

Ælium quoque Tuberonem libro C. Oppium scriptooccecurrit’ dixisse Probus adnotauit et hæc eius uerba apposuit: ‘Si generalis species occecurrerit.Idem Probus Valerium Antiatem libro historiarum XXII.speponderant’ scripsisse annotauit uerbaque eius hæc posuit: ‘Tiberius Graccus, qui quæstor C. Mancino in Hispania fuerat, et ceteri, qui pacem speponderant.

Ratio autem istarum dictionum hæc esse uideri potest: quoniam Græci in quadam specie præteriti temporis, quod παρακείμενον appellant, secundam uerbi litteram ine’ plerumque uertunt, ut γράφω γέγραφα, ποιῶ πεποίηκα, λαλῶ λελάληκα, κρατῶ κεκράτηκα, λούω λέλουκα, sic igitur mordeomemordi’, poscopeposci’, tendotetendi’, tangotetigi’, pungopepugi’, currocecurri’, tollotetuli’, spondeospepondi’ facit. Sic M. Tullius et C. Cæsarmordeo, memordi’, ‘pungo, pepugi’, ‘spondeo, spepondi’ dixerunt.

Præterea inueni a uerboscindo’ simili ratione nonsciderat’, sedsciciderat’ dictum esse. L. Accius in Sotadicorum libro I.sciciderat’ dicit. Verba hæc sunt:

 

non ergo aquila ita, uti prædicant, sciciderat pectus?  

Ennius quoquein Melanippa:  

cum saxum sciciderit⟩. * * *  

Valerius Antias in libro historiarum LXXV. uerba hæc scripsit: ‘Deinde funerel ocato forum descendidit.Laberius quoque in Catulario ita scripsit:

 

ego mirabar, quomodo mammæ mihi * * *

 

CAPITVLVM X

Vt⟩ ‘ususcapio’ copulate recto uocabuli casu dicitur, itapignoriscapio’ coniuncte eadem uocabuli forma dictum esse.  

Vt hæcususcapio’ dicitur copulato uocabuloa’ littera in eo tractim pronuntiata, itapignoriscapio’ iuncte et producte dicebatur. Verba Varronis sunt ex primo epistolicarum quæstionum: ‘Pignoriscapio ob æs militare, quod æs a tribuno ærario miles accipere debebat, uocabulum seorsum fit.Per quod satis dilucet hanccapionem’ posse dici quasi hanccaptionem’ et in usu et in pignore.

 

CAPITVLVM XI

Nequeleuitatem’ nequenequitiam’ ea significatione esse, qua in uulgi sermonibus dicuntur.  

Leuitatem’ plerumque nunc pro inconstantia et mutabilitate dici audio etnequitiam’ pro sollertia astutiaque. Sed ueterum hominum qui proprie atque integre locuti sunt,leues’ dixerunt, quos uolgo nunc uiles et nullo honore dignos dicimus, etleuitatem’ appellauerunt proinde quasi uilitatem etnequam’ * * * hominem nihili rei neque frugis bonæ, quod genus Græci fere ἄσωτον uel ἀκόλαστον dicunt.

Qui exempla horum uerborum requirit, ne in libris nimium remotis quærat, inueniet ea in M. Tullii secunda Antonianarum. Nam cum genus quoddam sordidissimum uitæ atque uictus M. Antoni demonstraturus esset, quod in caupona delitisceret, quod uesperum perpotaret, quod ore inuoluto iter faceret, ne cognosceretur, hæc aliaque eiusdemmodi cum in eum dicturus esset: ‘uidete’ inquithominis leuitatem’, tamquam prorsus ista dedecora hoc conuicio in homine notarentur. Ac postea, cum in eundem Antonium probra quædam alia ludibriosa et turpia ingessisset, extremum hoc addidit: ‘O hominem nequam! nihil enim magis proprie possum dicere.

Sed ex eo loco M. Tullii uerba compluscula libuit ponere: ‘At uidete leuitatem hominis! Cum hora diei decima fere Saxa rubra uenisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotauit uesperum; inde cisio celeriter urbem aduectus domum uenit ore inuoluto. Ianitor rogat: “Quis tu?” “A Marco tabellarius.Confestim eam, cuius causa uenerat, deducitur eique epistulam tradit. Quam illa cum legeret flenserat enim scripta amatorie; caput autem litterarum hoc erat: sibi cum illa mima posthac nihil futurum, omnem se amorem abiecisse illim atque in hanc transfudisse — , cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit: caput aperuit, in collum inuasit. O hominem nequam!nihil enim magis proprie possum dicere: ergo ut te catamitum nec opinato cum ostendisses, præter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti?

Consimiliter Q. quoque Claudius in primo annaliumnequitiam’ appellauit luxum uitæ prodigum effusumque in hisce uerbis: ‘Persuadent i cuidam adulescenti Lucano, qui adprime summo genere gnatus erat, sed luxuria et nequitia pecuniam magnam consumpserat.M. Varro in libris de lingua Latina: ‘Vt exnon” etuolo”inquit ‘“nolo”, sic exne” etquicquam” media syllaba extrita compositum estnequam”.’ P. Africanus pro se contra Tiberium Asellum de multa populum: ‘Omnia mala, probra, flagitia, quæ homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia. Vtrum defendis, malitiam an nequitiam an utrumque simul? Si nequitiam defendere uis, licet; si tu in uno scorto maiorem pecuniam absumpsisti, quam quanti omne instrumentum fundi Sabini in censum dedicauisti, si hoc ita est: qui spondet mille nummum? si tu plus tertia parte pecuniæ paternæ perdidisti atque absumpsisti in flagitiis, si hoc ita est: qui spondet mille nummum? Non uis nequitiam. Age malitiam saltem defende. Si tu uerbis conceptis coniurauisti sciens sciente animo tuo, si hoc ita est: qui spondet mille nummum?

 

CAPITVLVM XII

De tunicis chirodytis; quod earumusumP. Africanus Sulpicio Galo obiecit.  

Tunicis uti uirum prolixis ultra brachia et usque in primores manus ac prope in digitos Romæ atque in omni Latio indecorum fuit. Eas tunicas Græco uocabulo nostrichirodytas’ appellauerunt feminisque solis uestem longe lateque diffusam decere existimauerunt ulnas cruraque aduersus oculos protegenda. Viri autem Romani primo quidem sine tunicis toga sola amicti fuerunt; postea substrictas et breues tunicas citra humerum desinentis habebant, quod genus Græci dicunt ἐξωμίδας. Hac antiquitate indutus P. Africanus, Pauli filius, uir omnibus bonis artibus atque omni uirtute præditus, P. Sulpicio Galo, homini delicato, inter pleraque alia, quæ obiectabat, id quoque probro dedit, quod tunicis uteretur manus totas operientibus.

Verba sunt hæc Scipionis: ‘Nam qui cotidie unguentatus aduersum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba uulsa feminibusque subuulsis ambulet, qui in conuiuiis adulescentulus cum amatore cum chirodyta tunica interior accubuerit, qui non modo uinosus, sed uirosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit, quod cinædi facere solent?

Vergilius quoque tunicas huiuscemodi quasi femineas probrosas criminatur:  

et tunicæ’ inquitmanicas et habent redimicula mitræ.  

Q. quoque Ennius Carthaginiensiumtunicatam iuuentutem’ non uidetur sine probro dixisse.

 

CAPITVLVM XIII

Quemclassicum’ dicat M. Cato, queminfra classem’.  

Classici’ dicebantur non omnes, qui in quinque classibus erant, sed primæ tantum classis homines, qui centum et uiginti quinque milia æris ampliusue censi erant.Infra classem’ autem appellabantur secundæ classis ceterarumque omnium classium, qui minore summa æris, quod supra dixi, censebantur. Hoc eo strictim notaui, quoniam in M. Catonis oratione, qua Voconiam legem suasit, quæri solet, quid sitclassicus’, quidinfra classem’.

 

CAPITVLVM XIV

De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis, qui ab Atheniensibus senatum Romam legati sunt.  

Et in carmine et in soluta oratione genera dicendi probabilia sunt tria, quæ Græci χαρακτῆρας uocant nominaque eis fecerunt ἁδρόν, ἰσχνόν, μέσον. Nos quoque, quem primum posuimus,uberem’ uocamus, secundumgracilem’, tertiummediocrem’.

Vberi dignitas atque amplitudo est, gracili uenustas et subtilitas, medius in confinio est utriusque modi particeps.

His singulis orationis uirtutibus uitia agnata sunt pari numero, quæ earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur. Sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiunidici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus. Vera autem et propria huiuscemodi formarum exempla in Latina lingua M. Varro esse dicit ubertatis Pacuuium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium. Sed ea ipsa genera dicendi iam antiquitus tradita ab Homero sunt tria in tribus: magnificum in Vlixe et ubertum, subtile in Menelao et cohibitum, mixtum moderatumque in Nestore.

Animaduersa eadem tripertita uarietas est in tribus philosophis, quos Athenienses Romam senatum populiR.legauerant inpetratum, uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi uastationem. Ea multa fuerat talentum fere quingentum. Erant isti philosophi Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus, Critolaus Peripateticus. Et in senatum quidem introducti interprete usi sunt C. Acilio senatore; sed ante ipsi seorsum quisque ostentandi gratia magno conuentu hominum dissertauerunt. Tum admirationi fuisse aiunt Rutilius et Polybius philosophorum trium sui cuiusque generis facundiam.Violenta’ inquiuntet rapida Carneades dicebat, scita et teretia Critolaus, modesta Diogenes et sobria.

Vnumquodque autem genus, ut diximus, cum caste pudiceque ornatur, fit illustrius, cum fucatur atque prælinitur, fit præstigiosum.

 

CAPITVLVM XV

Quam seuere moribus maiorum in fures uindicatum sit;et quid scripserit Mucius Scæuola super eo, quod seruandumdatum commodatumue esset.  

Labeo in libro de duodecim tabulis secundo acria et seuera iudicia de furtis habita esse apud ueteres scripsit idque Brutum solitum dicere et furti damnatum esse, qui iumentum aliorsum duxerat, quam quo utendum acceperat, item qui longius produxerat, quam in quem locum petierat. Itaque Q. Scæuola in librorum, quos de iure ciuili composuit, XVI. uerba hæc posuit: ‘Quod cui seruandum datum est, si id usus est, siue, quod utendum accepit, aliam rem, atque accepit, usus est, furti se obligauit.

 

CAPITVLVM XVI

Locus exscriptus ex satura M. Varronis,quæ περὶ ἐδεσμάτων inscripta est, de peregrinis ciborumgeneribus; et appositi uersus Euripidi, quibus delicatorumhominum luxuriantem gulam confutauit.  

M. Varro in satura, quam περὶ ἐδεσμάτων inscripsit, lepide admodum et scite factis uersibus cenarum ciborum exquisitas delicias comprehendit. Nam pleraque id genus, quæ helluones isti terra et mari conquirunt, exposuit inclusitque in numeros senarios.

Et ipsos quidem uersus, cui otium erit, in libro, quo dixi, positos legat; genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis præstantia, quæ profunda ingluuies uestigauit, quæ Varro obprobrans exsecutus est, hæc sunt ferme, quantum nobis memoriæ est: pauus e Samo, Phrygia attagena, grues Melicæ, hædus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muræna Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, petunculus * * * , helops Rhodius, scari Cilices, nuces Thasiæ, palma Ægyptia, glans Hiberica.

Hanc autem peragrantis gulæ et in sucos inquirentis industriam atque has undiqueuorsum indagines cuppediarum maiore detestatione dignas censebimus, si uersus Euripidi recordemur, quibus sæpissime Chrysippus philosophus tamquam edendi * * * repertas esse non per usum uitæ necessarium, sed per luxum animi parata atque facilia fastidientis per inprobam satietatis lasciuiam.

Versus Euripidi adscribendos putaui:  

ἐπεὶ τί δεῖ βροτοῖσι πλὴν δυεῖν μόνον, Δήμητρος ἀκτῆς πώματός θ‘ ὑδρηχόου, ἅπερ πάρεστι καὶ πέφυχ’ ἡμᾶς τρέφειν; ὧν οὐκ ἀπαρκεῖ πλησμονή, τρυφῆι δέ τοι ἄλλων ἐδεστῶν μηχανὰς θηρώμεθα.

 

CAPITVLVM XVII

Sermo habitus cum grammatico insolentiaruminperitiarum pleno de significatione uocabuli, quodestobnoxius’; deque eius uocis origine.  

Percontabar Romæ quempiam grammaticum primæ in docendo celebritatis non hercle experiundi uel temptandi gratia, sed discendi magis studio et cupidine, quid significaretobnoxius’ quæque eius uocabuli origo ac ratio esset. Atque ille aspicit me inludens leuitatem quæstionis prauitatemque: ‘Obscuram’ inquitsane rem quæris multaque prorsus uigilia indagandam. Quis adeo tam linguæ Latinæ ignarus est, quin sciat eum diciobnoxium”, cui quid ab eo, cui esseobnoxius” dicitur, incommodari et noceri potest et qui habeat aliquem noxæ, id est culpæ suæ, conscium? Quin potius’ inquithæc mittis nugalia et affers ea, quæ digna quæri tractarique sint?

Tum uero ego permotus agendum iam oblique ut cum homine stulto existimaui etcetera,inquamuir doctissime, remotiora grauioraque si discere et scire debuero, quando mihi usus uenerit, tum quæram ex te atque discam; sed enim quia dixi sæpeobnoxius” et, quid dicerem, nesciui, didici ex te et scire nunc cœpi, quod non ego omnium solus, ut tibi sum uisus, ignoraui, sed, ut res est, Plautus quoque, homo linguæ atque elegantiæ in uerbis Latinæ princeps, quid essetobnoxius”, nesciuit; uersus enim est in Sticho illius ita scriptus:

 

nunc ego hercle peri plane, non obnoxie,  

quod minime congruit cum ista, quam me docuisti, significatione; composuit enim Plautus tamquam duo inter se contrariaplane” etobnoxie”, quod a tua significatione longe abest.

Atque ille grammaticus satis ridicule, quasiobnoxius’ etobnoxie’ non declinatione sola, sed re atque sententia differrent: ‘ego’ inquitdixi, quid essetobnoxius”, non quidobnoxie”.’ Ac tunc ego admirans insolentis hominis inscitiam: ‘mittamus,inquamsicuti uis, quod Plautusobnoxie” dixit, si id nimis esse remotum putas, atque illud quoque prætermittamus, quod Sallustius in Catilina scribit: “Minari etiam ferro, ni sibi obnoxia foret”, et quod uidetur nouius peruulgatiusque esse, id me doce. Versus enim Vergilii sunt notissimi:

 

nam neque tunc astris acies obtunsa uideri, nec fratris radiis obnoxia surgere luna,  

quod tu aisculpæ suæ conscium”. Alio quoque loco Vergilius uerbo isto utitur a tua sententia diuerse in his uersibus:

 

iuuat arua uidere non rastris hominum, non ulli obnoxia curæ;  

cura enim prodesse aruis solet, non nocere, quod tu deobnoxio” dixisti. Iam uero illud etiam Q. Enni quo pacto congruere tecum potest, quod scribit in Phœnice in hisce uersibus:

 

sed uirum uera uirtute uiuere animatum addecet fortiterque innoxiumuocare aduersum aduersarios ea libertas est, qui pectus purum et firmum gestitat, aliæ res obnoxiosæ nocte in obscura latent?  

At ille oscitans et alucinanti similis: ‘nunc’ inquitmihi operæ non est. Cum otium erit, reuises me atque disces, quid in uerbo isto et Vergilius et Sallustius et Plautus et Ennius senserint.

At nebulo quidem ille, ubi hoc dixit, digressus est; si quis autem uolet non originem solam uerbi istius, sed significationem quoque eius uarietatemque recensere, ut hoc etiam Plautinum spectet, adscripsi uersus ex Asinaria:

 

maximas opimitates gaudio effertissimas suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri, adeo ut ætatem ambo ambobus nobis sint obnoxii nostro deuincti beneficio.  

Qua uero ille grammaticus finitione usus est, ea uidetur in uerbo tam multiplici unam tantummodo usurpationem eius notasse, quæ quidem congruit cum significatu, quo Cæcilius usus est in Chrysio in his uersibus:

 

quamquam ego mercede huc conductus tua aduenio, ne tibi me esse ob eam rem obnoxium reare; audibis male, si maledicis mihi.

 

CAPITVLVM XVIII

De obseruata custoditaque apud Romanos iurisiurandi sanctimonia; atque inibi de decem captiuis, quos Romam Hannibal deiurio ab his accepto legauit.  

Iusiurandum apud Romanos inuiolate sancteque habitum seruatumque est. Id et moribus legibusque multis ostenditur, et hoc, quod dicemus, ei rei non tenue argumentum esse potest.Postprœlium Cannense Hannibal, Carthaginiensium imperator, ex captiuis nostris electos decem Romam misit mandauitque eis pactusque est, ut, si populo Romano uideretur, permutatio fieret captiuorum et pro his, quos alteri plures acciperent, darent argenti pondo libram et selibram. Hoc, priusquam proficiscerentur, iusiurandum eos adegit redituros esse in castra Pœnica, si Romani captiuos non permutarent.

Veniunt Romam decem captiui. Mandatum Pœni imperatoris in senatu exponunt. Permutatio senatui non placita. Parentes cognati adfinesque captiuorum amplexi eos postliminio in patriam redisse dicebant statumque eorum integrum incolumemque esse ac, ne hostes redire uellent, orabant. Tum octo ex his postliminium iustum non esse sibi responderunt, quoniam deiurio uincti forent, statimque, uti iurati erant, Hannibalem profecti sunt. Duo reliqui Romæ manserunt solutosque esse se ac liberatos religione dicebant, quoniam, cum egressi castra hostium fuissent, commenticio consilio regressi eodem, tamquam si ob aliquam fortuitam causam, issent atque ita iureiurando satisfacto rursum iniurati abissent. Hæc eorum fraudulenta calliditas tam esse turpis existimata est, ut contempti uulgo discerptique sint censoresque eos postea omnium notarum et damnis et ignominiis adfecerint, quoniam, quod facturos deierauerant, non fecissent.

Cornelius autem Nepos in libro exemplorum quinto id quoque litteris mandauit multis in senatu placuisse, ut hi, qui redire nollent, datis custodibus Hannibalem deducerentur, sed eam sententiam numero plurium, quibus id non uideretur, superatam; eos tamen, qui Hannibalem non redissent, usque adeo intestabiles inuisosque fuisse, ut tædium uitæ ceperint necemque sibi consciuerint.

 

CAPITVLVM XIX

Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho,Gracchorum patre, tribuno plebis; atque inibi tribuniciadecreta cum ipsis uerbis relata.  

Pulcrum atque liberale atque magnanimum factum Tiberii Sempronii Gracchi in exemplis repositum est. Id exemplum huiuscemodi est: L. Scipioni Asiatico, P. Scipionis Africani superioris fratri, C. Minucius Augurinus tribunus plebi multam irrogauit eumque ob eam causam prædes poscebat. Scipio Africanus fratris nomine collegium tribunorum prouocabat petebatque, ut uirum consularem triumphalemque a collegæ ui defenderent. Octo tribuni cognita causa decreuerunt.

Eius decreti uerba, quæ posui, ex annalium monumentis exscripta sunt: ‘Quod P. Scipio Africanus postulauit pro L. Scipione Asiatico fratre, cum contra leges contraque morem maiorum tribunus pl. hominibus accitis per uim inauspicato sententiam de eo tulerit multamque nullo exemplo irrogauerit prædesque eum ob eam rem dare cogat aut, si non det, in uincula duci iubeat, ut eum a collegæ ui prohibeamus; et quod contra collega postulauit, ne sibi intercedamus, quominus suapte potestate uti liceat, de ea re nostrum sententia omnium ea est: si L. Cornelius Scipio Asiaticus collegæ arbitratu prædes dabit, collegæ, ne eum in uincula ducat, intercedemus; si eius arbitratu prædes non dabit, quominus collega sua potestate utatur, non intercedemus.

Post hoc decretum cum Augurinus tribunus L. Scipionem prædes non dantem prendi et in carcerem duci iussisset, tunc Tiberius Sempronius Gracchus tr. pl., pater Tiberi atque C. Gracchorum, cum P. Scipioni Africano inimicus grauis ob plerasque in republica dissensiones esset, iurauit palam in amicitiam inque gratiam se cum P. Africano non redisse, atque ita decretum ex tabula recitauit.

Eius decreti uerba hæc sunt: ‘Cum L. Cornelius Scipio Asiaticus triumphans hostium duces in carcerem coniectarit, alienum uidetur esse dignitate reipublicæ in eum locum imperatorem populi Romani duci, in quem locum ab eo coniecti sunt duces hostium; itaque L. Cornelium Scipionem Asiaticum a collegæ ui prohibeo.

Valerius autem Antias contra hanc decretorum memoriam contraque auctoritates ueterum annalium post Africani mortem intercessionem istam pro Scipione Asiatico factam esse a Tiberio Graccho dixit neque multam irrogatam Scipioni, sed damnatum eum peculatus ob Antiochinam pecuniam, quia prædes non daret, in carcerem duci cœptum atque ita intercedente Graccho exemptum.

 

CAPITVLVM XX

Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e uersu suoNolam’ et posuitoram’; atque ibi quædam alia de iucunda consonantia litterarum.  

Scriptum in quodam commentario repperi uersus istos a Vergilio ita primum esse recitatos atque editos:

 

talem diues arat Capua et uicina Veseuo Nola iugo;  

postea Vergilium petisse a Nolanis, aquam uti duceret in propincum rus, Nolanos beneficium petitum non fecisse, pœtam offensum nomen urbis eorum, quasi ex hominum memoria, sic ex carmine suo derasisseoram’ que proNola’ mutasse atque ita reliquisse:

 

et uicina Veseuo ora iugo.  

Ea res uerane an falsa sit, non laboro; quin tamen melius suauiusque aures sitora’ quamNola,dubium id non est. Nam uocalis in priore uersu extrema eademque in sequenti prima canoro simul atque iucundo hiatu tractim sonat. Est adeo inuenire apud nobiles pœtas huiuscemodi suauitatis multa, quæ appareat nauata esse, non fortuita; sed præter ceteros omnis apud Homerum plurima. Vno quippe in loco tales tamque hiantes sonitus in assiduis uocibus pluribus facit:

 

ἡ δ‘ ἑτέρη θέρεϊ προρέει εἰκυῖα χαλάζηι ἢ χιόνι ψυχρῆι ἢ ἐξ ὕδατος κρυστάλλωι,  

atque item alio in loco:  

λᾶαν ἄνω ὤθεσκε ποτὶ λόφον.  

Catullus quoque elegantissimus pœtarum in hisce uersibus:  

minister vetuli puer Falerni, inger mi calices amariores, ut lex Postumiæ iubet magistræ, ebria acina ebriosioris,  

cum dicereebrio’ posset,etquod erat usitatiusacinum’ in neutro genere appellare, amans tamen hiatus illius Homerici suauitatemebriam’ dixit propter insequentisa’ litteræ concentum. Quiebriosa’ autem Catullum dixisse putant autebrioso’nam id quoque temere scriptum inuenitur — , in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt.

 

CAPITVLVM XXI

Quoad uiuet’quoad’ quemorietur’ cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis.  

Quoad uiuet’cum dicitur⟩, cum item diciturquoad morietur’, uidentur quidem duæ res dici contrariæ; sed idem atque unum tempus utraque uerba demonstrant. Item cum diciturquoad senatus habebitur’ etquoad senatus dimittetur’, tametsihaberi’ atquedimitti’ contraria sunt, unum atque id ipsum tamen utroque in uerbo ostenditur. Tempora enim duo cum inter sese opposita sunt atque ita cohærentia, ut alterius finis cum alterius initio misceatur, non refert, utrum per extremitatem prioris an per initium sequentis locus ipse confinis demonstretur.

 

CAPITVLVM XXII

Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et præpinguibus; quæsitumque, utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit.  

Nimis pingui homini et corpulento censores equum adimere solitos scilicet minus idoneum ratos esse cum tanti corporis pondere faciendum equitis munus. Non enim pœna id fuit, ut quidam existimant, sed munus sine ignominia remittebatur. Tamen Cato in oratione, quam de sacrificio commisso scripsit, obicit hanc rem criminosius, uti magis uideri possit cum ignominia fuisse. Quod si ita accipias, id profecto existimandum est non omnino inculpatum neque indesidem uisum esse, cuius corpus in tam inmodicum modum luxuriasset exuberassetque.

navigatio   ⟨⟨⟨ retro