—Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam corporis; deque eiusdem uiri temperantia.
Inter labores uoluntarios et exercitia corporis ad fortuitas patientiæ uices firmandi id quoque accepimus Socraten facere insueuisse: stare solitus Socrates dicitur pertinaci statu perdius atque pernox a summo lucis ortu ad solem alterum orientem inconiuens, immobilis, isdem in uestigiis et ore atque oculis eundem in locum directis cogitabundus tamquam quodam secessu mentis atque animi facto a corpore. Quam rem cum Fauorinus de fortitudine eius uiri ut pleraque disserens attigisset: πολλάκις inquit ἐξ ἡλίου εἰς ἥλιον εἱστήκει ἀστραβέστερος τῶν πρέμνων.
Temperantia quoque fuisse eum tanta traditum est, ut omnia fere uitæ suæ tempora ualitudine inoffensa uixerit. In illius etiam pestilentiæ uastitate, quæ in belli Peloponnensiaci principis Atheniensium ciuitatem interneciuo genere morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus dicitur et a uoluptatum labe cauisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius.
—Quæ ratio obseruatioque officiorum esse debeat —inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque —id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sint —et patres priuati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio —et exemplum ex historia Romana petitum.
Ad philosophum Taurum Athenas uisendi cognoscendique eius gratia uenerat V. C., præses Cretæ prouinciæ, et cum eo simul eiusdem præsidis pater. Taurus sectatoribus commodum dimissis sedebat pro cubiculi sui foribus et cum assistentibus nobis sermocinabatur. Introiuit prouinciæ præses et cum eo pater; assurrexit placide Taurus et post mutuam salutationem resedit. Allata mox una sella est, quæ in promptu erat, atque, dum aliæ promebantur, apposita est. Inuitauit Taurus patrem præsidis, uti sederet. Atque ille ait: ‘Sedeat hic potius, qui populi Romani magistratus est.’ ‘Absque præiudicio’ inquit Taurus ‘tu interea sede, dum inspicimus quærimusque, utrum conueniat tene potius sedere, qui pater es, an filium, qui magistratus est.’ Et, cum pater assedisset appositumque esset aliud filio quoque eius sedile, uerba super ea re Taurus facit cum summa, dii boni, honorum atque officiorum perpensatione.
Eorum uerborum sententia hæc fuit: In publicis locis atque muneribus atque actionibus patrum iura cum filiorum, qui in magistratu sunt, potestatibus collata interquiescere paululum et coniuere, sed cum extra rempublicam in domestica re atque uita sedeatur, ambuletur, in conuiuio quoque familiari discumbatur, tum inter filium magistratum et patrem priuatum publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri. ‘Hoc igitur,’ inquit ‘quod ad me uenistis, quod colloquimur nunc, quod de officiis disceptamus, priuata actio est. Itaque utere apud me his honoribus prius, quibus domi quoque uestræ te uti priorem decet.’
Hæc atque alia in eandem sententiam Taurus grauiter simul et comiter disseruit. Quid autem super huiuscemodi patris atque filii officio apud Claudium legerimus, non esse ab re uisum est, ut adscriberemus. Posuimus igitur uerba ipsa Quadrigarii ex annali eius sexto transscripta: ‘Deinde facti consules Sempronius Graccus iterum Q. Fabius Maximus, filius eius, qui priore anno erat consul. Ei consuli pater proconsul obuiam in equo uehens uenit neque descendere uoluit, quod pater erat, et, quod inter eos sciebant maxima concordia conuenire, lictores non ausi sunt descendere iubere. Vbi iuxta uenit, tum consul ait: “quid postea?”; lictor ille, qui apparebat, cito intellexit, Maximum proconsulem descendere iussit. Fabius imperio paret et filium collaudauit, cum imperium, quod populi esset, retineret.’
—Qua ratione uerbis quibusdam uocabulisque —ueteres immiserint ‘h’ litteræ spiritum.
‘H’ litteram siue illam spiritum magis quam litteram dici oportet, inserebant eam ueteres nostri plerisque uocibus uerborum firmandis roborandisque, ut sonus earum esset uiridior uegetiorque; atque id uidentur fecisse studio et exemplo linguæ Atticæ. Satis notum est Atticos ἱχθύν et ἵππον et multa itidem alia contra morem gentium Graeciæ ceterarum inspirantis primæ litteræ dixisse. Sic ‘lachrumas’, sic ‘sepulchrum’, sic ‘ahenum’, sic ‘uehemens’, sic ‘incohare’, sic ‘helluari’, sic ‘halucinari’, sic ‘honera’, sic ‘honestum’ dixerunt. In his enim uerbis omnibus litteræ seu spiritus istius nulla ratio uisa est, nisi ut firmitas et uigor uocis quasi quibusdam neruis additis intenderetur.
Sed quoniam ‘aheni’ quoque exemplo usi sumus, uenit nobis in memoriam Fidum Optatum, multi nominis Romæ grammaticum, ostendisse mihi librum Æneidos secundum mirandæ uetustatis emptum in sigillariis uiginti aureis, quem ipsius Vergili fuisse credebatur. In quo duo isti uersus cum ita scripti forent:
—uestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrus —exultat telis et luce coruscus æna,
additam supra uidimus ‘h’ litteram et ‘ahena’ factum. Sic in illo quoque Vergili uersu in optimis libris scriptum inuenimus:
—aut foliis undam trepidi despumat aheni.
—Quam ob causam Gauius Bassus genus quoddam iudicii ‘diuinationem’ appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem uocabuli dixerint.
Cum de constituendo accusatore quæritur iudiciumque super ea re redditur, cuinam potissimum ex duobus pluribusue accusatio subscriptioue in reum permittatur, ea res atque iudicum cognitio ‘diuinatio’ appellatur. Id uocabulum quam ob causam ita factum sit, quæri solet.
Gauius Bassus in tertio librorum, quos de origine uocabulorum composuit: ‘diuinatio’ inquit ‘iudicium appellatur, quoniam diuinet quodammodo iudex oportet, quam sententiam sese ferre par sit.’ Nimis quidem est in uerbis Gaui Bassi ratio inperfecta uel magis inops et ieiuna. Sed uidetur tamen significare uelle idcirco dici ‘diuinationem’, quod in aliis quidem causis iudex ea, ⟨quæ⟩ didicit quæque argumentis uel testibus demonstrata sunt, sequi solet, in hac autem re, cum eligendus accusator est, parua admodum et exilia sunt, quibus moueri iudex possit, et propterea, quinam magis ad accusandum idoneus sit, quasi diuinandum est.
Hoc Bassus. Sed alii quidam ‘diuinationem’ esse appellatam putant, quoniam, cum accusator et reus duæ res quasi cognatæ coniunctæque sint neque utra sine altera constare possit, in hoc tamen genere causæ reus quidem iam est, sed accusator nondum est, et idcirco, quod adhuc usque deest et latet, diuinatione supplendum est, quisnam sit accusator futurus.
—Quam lepide signateque dixerit Fauorinus philosophus, quid intersit inter Platonis et Lysiæ orationem.
Fauorinus de Lysia et Platone solitus dicere est: ‘Si ex Platonis’ inquit ‘oratione uerbum aliquod demas mutesue atque id commodatissime facias, de elegantia tamen detraxeris; si ex Lysiæ, de sententia.’
—Quibus uerbis ignauiter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his, qui improbe ⟨id⟩ dicunt, respondeatur.
Nonnulli grammatici ætatis superioris, in quibus est Cornutus Annæus, haut sane indocti neque ignobiles, qui commentaria in Vergilium composuerunt, reprehendunt quasi incuriose et abiecte uerbum positum in his uersibus:
—candida succinctam latrantibus inguina monstris —Dulichias uexasse rates et gurgite in alto —a! timidos nautas canibus lacerasse marinis.
‘Vexasse’ enim putant uerbum esse leue et tenuis ac parui incommodi nec tantæ atrocitati congruere, cum homines repente a belua immanissima rapti laniatique sint.
—Item aliud huiuscemodi reprehendunt:
—quis aut Eurysthea durum —aut inlaudati nescit Busiridis aras?
‘Inlaudati’ parum idoneum esse uerbum dicunt neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus esset.
—Item aliud uerbum culpauerunt:
—per tunicam squalentem auro latus haurit apertum,
tamquam si non conuenerit dicere ‘auro squalentem’, quoniam nitoribus splendoribusque auri squaloris inluuies sit contraria.
Sed de uerbo ‘uexasse’ ita responderi posse credo: ‘Vexasse’ graue uerbum est factumque ab eo uidetur, quod est ‘uehere’, in quo inest uis iam quædam alieni arbitrii; non enim sui potens est, qui uehitur. ‘Vexare’ autem, quod ex eo inclinatum est, ui atque motu procul dubio uastiorest. Nam qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is uexari proprie dicitur, sicuti ‘taxare’ pressius crebriusque est quam ‘tangere’, unde id procul dubio inclinatum est, et ‘iactare’ multo fusius largiusque est quam ‘iacere’, unde id uerbum traductum est, et ‘quassare’ quam ‘quatere’ grauius uiolentiusque est. Non igitur, quia uolgo dici solet ‘uexatum esse’ quem fumo aut uento aut puluere, propterea debet uis uera atque natura uerbi deperire, quæ a ueteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit, conseruata est.
M. Catonis uerba sunt ex oratione, quam de Achæis scripsit: ‘Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque uexaret’; ‘uexatam’ Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saeuitiæ aut immanitatis genus reperiri queat, quod in eo tempore Italia non perpessa sit; M. Tullius IV. in Verrem: ‘Quæ ab isto sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris prædonibus uexata esse uideatur.’
De ‘inlaudato’ autem duo uidentur responderi posse. Vnum est eiusmodi: Nemo quisquam tam efflictis est moribus, quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid, quod laudari queat. Vnde hic antiquissimus uersus uice prouerbii celebratus est:
—πολλάκι γὰρ καὶ μωρὸς ἀνὴρ μάλα καίριον εἶπεν.
Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni uacat, is ‘inlaudatus’ est isque omnium pessimus deterrimusque est, sicuti omnis culpæ priuatio ‘inculpatum’ facit. ‘Inculpatus’ autem instar est absolutæ uirtutis; ‘inlaudatus’ quoque igitur finis est extremæ malitiæ. Itaque Homerus non uirtutibus appellandis, sed uitiis detrahendis laudare ampliter solet. Hoc enim est:
—τὼ δ‘ οὐκ ἄκοντε πετέσθην,
—et item illud:
—ἔνθ‘ οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις Ἀγαμέμνονα δῖον, —οὐδὲ καταπτώσσοντ’, οὐδ‘ οὐκ ἐθέλοντα μάχεσθαι.
Epicurus quoque simili modo maximam uoluptatem priuationem detractionemque omnis doloris definiuit his uerbis: Ὅρος ⟨τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν παντὸς⟩ τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις.
Eadem ratione idem Vergilius ‘inamabilem’ dixit Stygiam paludem. Nam sicut ‘inlaudatum’ κατὰ στέρησιν laudis, ita ‘inamabilem’ κατὰ amoris στέρησιν detestatus est. Altero modo ‘inlaudatus’ ita defenditur: ‘Laudare’ significat prisca lingua nominare appellareque. Sic in actionibus ciuilibus auctor ‘laudari’ dicitur, quod est nominari. ‘Inlaudatus’ autem est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est, sicuti quondam a communi consilio Asiæ decretum est, uti nomen eius, qui templum Dianæ Ephesi incenderat, ne quis ullo in tempore nominaret.
Tertium restat ex his, quæ reprehensa sunt, quod ‘tunicam squalentem auro’ dixit. Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. ‘Squalere’ enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quæ in serpentium pisciumue coriis uisuntur. Quam rem et alii et hic quidem pœta locis aliquot demonstrat:
—quem pellis, inquit, ahenis —in plumam squamis auro conserta tegebat,
—et alio loco:
—iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis —horrebat squamis.
—Accius in Pelopidis ita scribit:
—eius serpentis squamæ squalido auro et purpura pertextæ.
Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret uisentibus facie noua horrorem, id ‘squalere’ dicebatur. Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium ‘squalor’ appellatur. Cuius significationis multo assiduoque usu totum id uerbum ita contaminatum est, ut iam ‘squalor’ de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici cœperit.
—De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiæ libris, in quibus scriptum quæsitumque est, an omnibus patris iussis obsequendum sit.
Quæri solitum est in philosophorum disceptationibus, an semper inque omnibus iussis patri parendum sit. Super ea re Græci nostrique, qui de officiis scripserunt, tres sententias esse, quæ spectandæ considerandæque sint, tradiderunt easque subtilissime diiudicarunt. Earum una est: omnia, quæ pater imperat, parendum; altera est: in quibusdam parendum, quibusdam non obsequendum; tertia est: nihil necessum esse patri obsequi et parere.
Hæc sententia quoniam primore aspectu nimis infamis est, super ea prius, quæ dicta sunt, dicemus. ‘Aut recte’ inquiunt ‘imperat pater aut perperam. Si recte imperat, non, quia imperat, parendum, sed quoniam id fieri ius est, faciendum est; si perperam, nequaquam scilicet faciendum, quod fieri non oportet.’ Deinde ita concludunt: ‘numquam est igitur patri parendum, quæ imperat’. Set neque istam sententiam probari accepimus — argutiola quippe hæc, sicuti mox ostendemus, friuola et inanis est —, neque autem illa, quam primo in loco diximus, uera et proba uideri potest omnia esse, quæ pater iusserit, parendum. Quid enim si proditionem patriæ, si matris necem, si alia quædam imperabit turpia aut impia? Media igitur sententia optima atque tutissima uisa est quædam esse parendum, quædam non obsequendum. Sed ea tamen, quæ obsequi non oportet, leniter et uerecunde ac sine detestatione nimia sineque obprobratione acerba reprehensionis declinanda sensim et relinquenda esse dicunt quam respuenda.
Conclusio uero illa, qua colligitur, sicuti supra dictum est, nihil patri parendum, inperfecta est refutarique ac dilui sic potest: Omnia, quæ in rebus humanis fiunt, ita ut docti censuerunt, aut honesta sunt aut turpia. Quæ sua ui recta aut honesta sunt, ut fidem colere, patriam defendere, ut amicos diligere, ea fieri oportet, siue imperet pater siue non imperet; sed quæ his contraria quæque turpia, omnino iniqua sunt, ea ne si imperet quidem. Quæ uero in medio sunt et a Græcis tum μέσα, tum ἀδιάφορα appellantur, ut in militiam ire, rus colere, honores capessere, causas defendere, uxorem ducere, ut iussum proficisci, ut accersitum uenire, quoniam et hæc et his similia per sese ipsa neque honesta sunt neque turpia, sed, proinde ut a nobis aguntur, ita ipsis actionibus aut probanda fiunt aut reprehendenda: propterea in eiusmodi omnium rerum generibus patri parendum esse censent, ueluti si uxorem ducere imperet aut causas pro reis dicere. Quod enim utrumque in genere ipso per sese neque honestum neque turpe est, idcirco, si pater iubeat, obsequendum est. Sed enim si imperet uxorem ducere infamem, propudiosam, criminosam aut pro reo Catilina aliquo aut Tubulo aut P. Clodio causam dicere, non scilicet parendum, quoniam accedente aliquo turpitudinis numero desinunt esse per sese hæc media atque indifferentia. Non ergo integra est propositio dicentium ‘aut honesta sunt, quæ imperat pater, aut turpia’, neque ὑγιές et νόμιμον διεζευγμένον uideri potest. Deest enim diiunctioni isti tertium: ‘aut neque honesta sunt neque turpia’. Quod si additur, non potest ita concludi: ‘numquam est igitur patri parendum’.
—Quod parum æqua reprehensio Epicuri a Plutarcho —facta sit in synlogismi disciplina.
Plutarchus secundo librorum, quos de Homero composuit, inperfecte atque præpostere atque inscite synlogismo esse usum Epicurum dicit uerbaque ipsa Epicuri ponit: Ὁ θάνατος οὐδὲν πρὸς ἡμᾶς· τὸ γὰρ διαλυθὲν ἀναισθητεῖ· τὸ δὲ ἀναισθητοῦν οὐδὲν πρὸς ἡμᾶς. ‘Nam prætermisit,’ inquit ‘quod in prima parte sumere debuit, τὸν θάνατον εἶναι ψυχῆς καὶ σώματος διάλυσιν, tunc deinde eodem ipso, quod omiserat, quasi posito concessoque ad confirmandum aliud utitur. Progredi autem hic’ inquit ‘synlogismus nisi illo prius posito non potest.’
Vere hoc quidem Plutarchus de forma atque ordine synlogismi scripsit. Nam si, ut in disciplinis traditur, ita colligere et ratiocinari uelis, sic dici oportet: ὁ θάνατος ψυχῆς καὶ σώματος διάλυσις· τὸ δὲ διαλυθὲν ἀναισθητεῖ· τὸ δὲ ἀναισθητοῦν οὐδὲν πρὸς ἡμᾶς. Sed Epicurus, cuiusmodi homost, non inscitia uidetur partem istam synlogismi prætermisisse, neque id ei negotium fuit synlogismum tamquam in scolis philosophorum cum suis numeris omnibus et cum suis finibus dicere, sed profecto, quia separatio animi et corporis in morte euidens est, non est ratus necessariam esse eius admonitionem, quod omnibus prosus erat obuium. Sicuti etiam, quod coniunctionem synlogismi non in fine posuit, set in principio: nam id quoque non inperite factum quis non uidet?
Aput Platonem quoque multis in locis reperias synlogismos repudiato conuersoque ordine isto, qui in docendo traditur, cum eleganti quadam reprehensionis contemptione positos esse.
—Quod idem Plutarchus euidenti calumnia uerbum ab Epicuro dictum insectatus sit.
In eodem libro idem Plutarchus eundem Epicurum reprehendit, quod uerbo usus sit parum proprio et alienæ significationis. Ita enim scribsit Epicurus: Ὅρος τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν ἡ παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις. ‘Non’ inquit ‘παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος, sed παντὸς τοῦ ἀλγεινοῦ dicere oportuit; detractio enim significanda est doloris,’ inquit ‘non dolentis’.
Nimis minute ac prope etiam subfrigide Plutarchus in Epicuro accusando λεξιθηρεῖ. Has enim curas uocum uerborumque elegantias non modo non sectatur Epicurus, sed etiam insectatur.
—Quid sint fauisæ Capitolinæ; et quid super eo uerbo M. Varro Seruio Sulpicio quærenti rescripserit.
Seruius Sulpicius, iuris ciuilis auctor, uir bene litteratus, scripsit ad M. Varronem rogauitque, ut rescriberet, quid significaret uerbum, quod in censoris libris scriptum esset. Id erat uerbum ‘fauisæ Capitolinæ’. Varro rescripsit in memoria sibi esse, quod Q. Catulus curator restituendi Capitolii dixisset uoluisse se aream Capitolinam deprimere, ut pluribus gradibus in ædem conscenderetur suggestusque pro fastigii magnitudine altior fieret, sed facere id non quisse, quoniam ‘fauisæ’ impedissent. Id esse cellas quasdam et cisternas, quæ in area sub terra essent, ubi reponi solerent signa uetera, quæ ex eo templo collapsa essent, et alia quædam religiosa e donis consecratis. Ac deinde eadem epistula negat quidem se in litteris inuenisse, cur ‘fauisæ’ dictæ sint, sed Q. Valerium Soranum solitum dicere ait, quos ‘thesauros’ Græco nomine appellaremus, priscos Latinos ‘flauisas’ dixisse, quod in eos non rude æs argentumque, sed flata signataque pecunia conderetur. Coniectare igitur se detractam esse ex eo uerbo secundam litteram et ‘fauisas’ esse dictas cellas quasdam et specus, quibus æditui Capitolii uterentur ad custodiendas res ueteres religiosas.
—De Sicinio Dentato egregio bellatore —multa memoratu digna.
L. Sicinium Dentatum, qui tribunus plebi fuit Sp. Tarpeio A. Aternio consulibus, scriptum est in libris annalibus plus, quam credi debeat, strenuum bellatorem fuisse nomenque ei factum ob ingentem fortitudinem appellatumque esse Achillem Romanum. Is pugnasse in hostem dicitur centum et uiginti prœliis, cicatricem auersam nullam, aduersas quinque et quadraginta tulisse, coronis donatus esse aureis octo, obsidionali una, muralibus tribus, ciuicis quattuordecim, torquibus tribus et octoginta, armillis plus centum sexaginta, hastis duodeuiginti; phaleris item donatus est quinquies uiciesque; spolia militaria habuit multiiuga, in his prouocatoria pleraque; triumphauit cum imperatoribus suis triumphos nouem.
—Considerata perpensaque lex quædam Solonis speciem habens primorem iniquæ iniustæque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta.
In legibus Solonis illis antiquissimis, quæ Athenis axibus ligneis incisæ sunt quasque latas ab eo Athenienses, ut sempiternæ manerent, pœnis et religionibus sanxerunt, legem esse Aristoteles refert scriptam ad hanc sententiam: ‘Si ob discordiam dissensionemque seditio atque discessio populi in duas partes fiet et ob eam causam irritatis animis utrimque arma capientur pugnabiturque, tum qui in eo tempore in eoque casu ciuilis discordiæ non alterutræ parti sese adiunxerit, sed solitarius separatusque a communi malo ciuitatis secesserit, is domo, patria fortunisque omnibus careto, exul extorrisque esto.’
Cum hanc legem Solonis singulari sapientia præditi legissemus, tenuit nos grauis quædam in principio admiratio requirentes, quam ob causam dignos esse pœna existimauerit, qui se procul a seditione et ciuili pugna remouissent. Tum, qui penitus atque alte usum ac sententiam legis introspexerat, non ad augendam, sed ad desinendam seditionem legem hanc esse dicebat. Et res prorsum se sic habent. Nam si boni omnes, qui in principio cœrcendæ seditioni impares fuerint, populum percitum et amentem non deseruerint, ad alterutram partem diuidi sese adiunxerint, tum eueniet, ut cum socii partis seorsum utriusque fuerint eæque partes ab his, ut maioris auctoritatis uiris, temperari ac regi cœperint, concordia per eos potissimum restitui conciliarique possit, dum et suos, apud quos sunt, regunt atque mitificant et aduersarios sanatos magis cupiunt quam perditos.
Hoc idem Fauorinus philosophus inter fratres quoque aut amicos dissidentis oportere fieri censebat, ut qui in medio sunt utriusque partis beniuoli, si in concordia adnitenda parum auctoritatis quasi ambigui amici habuerint, tum alteri in alteram partem discedant ac per id meritum uiam sibi ad utriusque concordiam muniant. ‘Nunc autem plerique’ inquit ‘partis utriusque amici, quasi probe faciant, duos litigantes destituunt et relinquunt deduntque eos aduocatis maliuolis aut auaris, qui lites animasque eorum inflamment aut odii studio aut lucri.’
—‘Liberos’ in multitudinis numero etiam unum —filium filiamue ueteres dixisse.
Antiqui oratores historiæque aut carminum scriptores etiam unum filium filiamue ‘liberos’ multitudinis numero appellarunt. Idque nos, cum in complurium ueterum libris scriptum aliquotiens aduerterimus, nunc quoque in libro Sempronii Asellionis rerum gestarum quinto ita esse positum offendimus. Is Asellio sub P. Scipione Africano tribunus militum ad Numantiam fuit resque eas, quibus gerendis ipse interfuit, conscripsit.
Eius uerba de Tiberio Graccho tribuno pl., quo in tempore interfectus in Capitolio est, hæc sunt: ‘Nam Gracchus domo cum proficiscebatur, numquam minus terna aut quaterna milia hominum sequebantur.’ Atque inde infra de eodem Graccho ita scripsit: ‘Orare cœpit id quidem, ut se defenderent liberosque suos; eum, quem uirile secus tum in eo tempore habebat, produci iussit populoque commendauit prope flens.’
—Quod M. Cato in libro, qui inscriptus est contra —Tiberium exulem, ‘stitisses uadimonium’ per ‘i’ litteram —dicit, non ‘stetisses’; eiusque uerbi ratio reddita.
In libro uetere M. Catonis, qui inscribitur contra Tiberium exulem, scriptum sic erat: ‘Quid si uadimonium capite obuoluto stitisses?’ Recte ille quidem ‘stitisses’ scripsit: sed falsa et audax * * * emendatores ‘e’ scripto et per libros ‘stetisses’ fecerunt, tamquam ‘stitisses’ uanum et nihili uerbum esset. Quin potius ipsi nequam et nihili sunt, qui ignorant ‘stitisses’ dictum a Catone, quoniam ‘sisteretur’ uadimonium, non ‘staretur’.
—Quod antiquitus ætati senectæ potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quædam legis Iuliæ septimo.
Apud antiquissimos Romanorum neque generi neque pecuniæ præstantior honos tribui quam ætati solitus, maioresque natu a minoribus colebantur ad deum prope et parentum uicem atque omni in loco inque omni specie honoris priores potioresque habiti. A conuiuio quoque, ut scriptum in antiquitatibus est, seniores a iunioribus domum deducebantur, eumque morem accepisse Romanos a Lacedæmoniis traditum est, apud quos Lycurgi legibus maior omnium rerum honos ætati maiori habebatur.
Sed postquam suboles ciuitati necessaria uisa est et ad prolem populi frequentandam præmiis atque inuitamentis usus fuit, tum antelati quibusdam in rebus qui uxorem quique liberos haberent senioribus neque liberos neque uxores habentibus. Sicuti kapite VII. legis Iuliæ priori ex consulibus fasces sumendi potestas fit, non qui pluris annos natus est, sed qui pluris liberos quam collega aut in sua potestate habet aut bello amisit. Sed si par utrique numerus liberorum est, maritus aut qui in numero maritorum est, præfertur; si uero ambo et mariti et patres totidem liberorum sunt, tum ille pristinus honos instauratur et qui maior natu est, prior fasces sumit. Super his autem, qui aut cælibes ambo sunt et parem numerum filiorum habent aut mariti sunt et liberos non habent, nihil scriptum in lege de ætate est. Solitos tamen audio, qui lege potiores essent, fasces primi mensis collegis concedere aut longe ætate prioribus aut nobilioribus multo aut secundum consulatum ineuntibus.
—Quod Cæsellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione.
—Vergilii uersus sunt e libro sexto:
—ille, uides, pura iuuenis qui nititur hasta, —proxima sorte tenet lucis loca. primus ad auras —ætherias Italo commixtus sanguine surget —Siluius, Albanum nomen, tua postuma proles, —quem tibi longæuo serum Lauinia coniunx —educet siluis regem regumque parentem: —unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
—Videbantur hæc nequaquam conuenire:
—tua postuma proles,
—et:
—quem tibi longæuo serum Lauinia coniunx —educet siluis.
Nam si hic Siluius, ita ut in omnium ferme annalium monumentis scriptum est, post ⟨patris⟩ mortem natus est ob eamque causam prænomen ei Postumo fuit, qua ratione subiectum est:
—quem tibi longæuo serum Lauinia coniunx —educet siluis?
Hæc enim uerba significare uideri possunt Ænea uiuo ac iam sene natum ei Siluium et educatum. Itaque hanc sententiam esse uerborum istorum Cæsellius opinatus in commentario lectionum antiquarum: ‘“postuma”’ inquit ‘“proles” non eum significat, qui patre mortuo, sed qui postremo loco natus est, sicuti Siluius, qui Ænea iam sene tardo seroque partu est editus.’ Sed huius historiæ auctorem idoneum nullum nominat; Siluium autem post Æneæ mortem, sicuti diximus, natum esse multi tradiderunt.
Idcirco Apollinaris Sulpicius inter cetera, in quis Cæsellium reprehendit, hoc quoque eius quasi erratum animaduertit errorisque istius hanc esse causam dixit, quod scriptum ita sit ‘Quem tibi longæuo’. ⟨‘“Longæuo”’⟩ inquit ‘non seni significat — hoc enim est contra historiæ fidem — , sed in longum iam æuum et perpetuum recepto immortalique facto. Anchises enim, qui hæc ad filium dicit, sciebat eum, cum hominum uita discessisset, immortalem atque indigetem futurum et longo perpetuoque æuo potiturum.’ Hoc sane Apollinaris argute. Sed aliud tamen est ‘longum æuum’, aliud ‘perpetuum’, neque dii ‘longæui’ appellantur, sed ‘inmortales’.
—Cuiusmodi esse naturam quarundam præpositionum —M. Cicero animaduerterit; disceptatumque ibi super eo ipso, —quod Cicero obseruauerat.
Obseruate curioseque animaduertit M. Tullius ‘in’ et ‘con’ præpositiones uerbis aut uocabulis præpositas tunc produci atque protendi, cum litteræ sequerentur, quæ primæ sunt in ‘sapiente’ atque ‘felice’, in aliis autem omnibus correpte pronuntiari.
Verba Ciceronis hæc sunt: ‘Quid uero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? “indoctus” dicimus breui prima littera, “insanus” producta, “inhumanus” breui, “infelix” longa et, ne multis, quibus in uerbis hæ primæ litteræ sunt, quæ in “sapiente” atque “felice”, producte dicuntur, in ceteris omnibus breuiter; itemque “conposuit”, “consueuit”, “concrepuit”, “confecit”. Consule ueritatem, reprehendet; refer ad auris, probabunt; quære cur ita sit: dicent iuuare. Voluptati autem aurium morigerari debet oratio.’
Manifesta quidem ratio suauitatis est in his uocibus, de quibus Cicero locutus est. Sed quid dicemus de præpositione ‘pro’, quæ, cum produci et corripi soleat, obseruationem hanc tamen M. Tullii aspernata est? Non enim semper producitur, cum sequitur ea littera, quæ prima est in uerbo ‘fecit’, quam Cicero hanc habere uim significat, ut propter eam rem ‘in’ et ‘con’ præpositiones producantur. Nam ‘proficisci’ et ‘profugere’ et ‘profundere’ et ‘profanum’ et ‘profestum’ correpte dicimus, ‘proferre’ autem et ‘profligare’ et ‘proficere’ producte. Cur igitur ea littera, quam Cicero productionis causam facere obseruauit, non in omnibus consimilibus eandem uim aut rationis aut suauitatis tenet, sed aliam uocem produci facit, aliam corripi?
Neque uero ‘con’ particula tum solum producitur, cum ea littera, de qua Cicero dixit, insequitur. Nam et Cato et Sallustius: ‘fænoribus’ inquiunt ‘copertus est’. Præterea ‘coligatus’ et ‘conexus’ producte dicitur.
Sed tamen uideri potest in his, quæ posui, ob eam causam particula hæc produci, quoniam eliditur ex ea ‘n’ littera: nam detrimentum litteræ productione syllabæ compensatur. Quod quidem etiam in eo seruatur, quod est ‘cogo’; neque repugnat, quod ‘cœgi’ correpte dicimus: non enim salua id ἀναλογίαι dicitur a uerbo, quod est ‘cogo’.
—Quod Phædon Socraticus seruus fuit; quodque item alii complusculi seruitutem seruierunt.
Phædon Elidensis ex cohorte illa Socratica fuit Socratique et Platoni per fuit familiaris. Eius nomini Plato librum illum diuinum de immortalitate animæ dedit. Is Phædon seruus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum coactus. Eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiæ disciplinis. Atque is postea philosophus inlustris fuit, sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur.
Alii quoque non pauci serui fuerunt, qui post philosophi clari exiterunt. Ex quibus ille Menippus fuit, cuius libros M. Varro in saturis æmulatus est, quas alii ‘cynicas’, ipse appellat ‘Menippeas’.
Sed et Theophrasti Peripatetici seruus Pompylus et Zenonis Stoici seruus, qui Persæus uocatus est, et Epicuri, cui Mys nomen fuit, philosophi non incelebres uixerunt.
Diogenes etiam Cynicus seruitutem seruiuit. Sed is ex libertate in seruitutem uenum ierat. Quem cum emere uellet Ξενιάδης Κορίνθιος, ecquid artificii nouisset, percontatus ‘noui’ inquit Diogenes ‘hominibus liberis imperare’. Tum Ξενιάδης responsum eius demiratus emit et manu emisit filiosque suos ei tradens: ‘accipe’ inquit ‘liberos meos, quibus imperes’.
De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque seruus fuit, recentior est memoria, quam ut scribi quasi oblitteratum debuerit.
—‘Rescire’ uerbum quid sit; et quam habeat ueram —atque propriam significationem.
Verbum ‘rescire’ obseruauimus uim habere propriam quandam, non ex communi significatione ceterorum uerborum, quibus eadem præpositio imponitur; neque ut ‘rescribere’, ‘relegere’, ⟨‘restituere’⟩ * * * substituere dicimus, itidem dicimus ‘rescire’; nam qui factum aliquod occultius aut inopinatum insperatumque cognoscit, is dicitur proprie ‘rescire’.
Cur autem in hoc uno uerbo ‘re’ particula huius sententiæ uim habeat, equidem adhuc quæro. Aliter enim dictum esse ‘resciui’ aut ‘rescire’ apud eos, qui diligenter locuti sunt, nondum inuenimus, quam super is rebus, quæ aut consulto consilio latuerint aut contra spem opinionemue usu uenerint, quamquam ipsum ‘scire’ de omnibus communiter rebus dicatur uel aduersis uel prosperis uel insperatis uel expectatis. Næuius in Triphallo ita scripsit:
—si umquam quicquam filium resciuero —argentum amoris causa sumpse mutuum, —extemplo illo te ducam, ubi non despuas.
Claudius Quadrigarius in primo annali: ‘Ea Lucani ubi resciuerunt sibi per fallacias uerba data esse.’ Item Quadrigarius in eodem libro in re tristi et inopinata uerbo isto ita utitur: ‘Id ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstrauimus, eorum parentes cum propinquis capillo passo in uiam prouolarunt.’ M. Cato in quarto originum: ‘Deinde dictator iubet postridie magistrum equitum arcessi: “mittam te, si uis, cum equitibus”. “Sero est”, inquit magister equitum “iam resciuere”.’
—Quæ uolgo dicuntur ‘uiuaria’, id uocabulum ueteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris de re rustica dixerit.
‘Viuaria’, quæ nunc dicuntur sæpta quædam loca, in quibus feræ uiuæ pascuntur, M. Varro in libro de re rustica III. dicit ‘leporaria’ appellari. Verba Varronis subieci: ‘Villaticæ pastionis genera sunt tria, ornithones, leporaria, ⟨piscinæ. Nunc ornithonas dico omnium alitum, quæ intra parietes uillæ solent pasci. Leporaria⟩ te accipere uolo, non ea, quæ tritaui nostri dicebant, ubi soli lepores sint, sed omnia sæpta, adficta uillæ quæ sunt et habent inclusa animalia, quæ pascuntur.’ Is item infra eodem in libro ita scribit: ‘Cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri multi fuere.’
‘Viuaria’ autem quæ nunc uulgus dicit, quos παραδείσους Græci appellant, quæ ‘leporaria’ Varro dicit, haut usquam memini apud uetustiores scriptum. Sed quod apud Scipionem omnium ætatis suæ purissime locutum legimus ‘roboraria’, aliquot Romæ doctos uiros dicere audiui id significare, quod nos ‘uiuaria’ dicimus, appellataque esse a tabulis roboreis, quibus sæpta essent; quod genus sæptorum uidimus in Italia locis plerisque. Verba ex oratione eius contra Claudium Asellum quinta hæc sunt: ‘Vbi agros optime cultos atque uillas expolitissimas uidisset, in his regionibus excelsissimo loco grumam statuere aiebat; inde corrigere uiam, aliis per uineas medias, aliis per roborarium atque piscinam, aliis per uillam.’
Lacus uero aut stagna piscibus uiuis cœrcendis clausa suo atque proprio nomine ‘piscinas’ nominauerunt.
‘Apiaria’ quoque uulgus dicit loca, in quibus siti sunt aluei apum; sed neminem ferme, qui incorrupte locuti sunt, aut scripsisse memini aut dixisse. M. autem Varro in libro de re rustica tertio: ‘Melissonas’ inquit ‘ita facere oportet, quæ quidam “mellaria” appellant.’ Sed hoc uerbum, quo Varro usus est, Græcum est; nam μελισσῶνες ita dicuntur, ut ἀμπελῶνες et δαφνῶνες.
—Super eo sidere, quod Græci ἅμαξαν, nos ‘septentriones’ uocamus; ac de utriusque uocabuli ratione et origine.
Ab Ægina in Piræum complusculi earundem disciplinarum sectatores Græci Romanique homines eadem in naui tramittebamus. Nox fuit et clemens mare et anni æstas cælumque liquide serenum. Sedebamus ergo in puppi simul uniuersi et lucentia sidera considerabamus. Tum, qui eodem in numero Græcas res eruditi erant, quid ἅμαξα esset, et quænam maior et quæ minor, cur ita appellata et quam in partem procedentis noctis spatio moueretur et quamobrem Homerus solam eam non occidere dicat, tum et quædam alia, scite ista omnia ac perite disserebant.
Hic ego ad nostros iuuenes conuertor et ‘quin’ inquam ‘uos opici dicitis mihi, quare, quod ἅμαξαν Græci uocant, nos “septentriones” uocamus? non enim satis est, quod septem stellas uidemus, sed quid hoc totum, quod “septentriones” dicimus, significet, scire’ inquam ‘id prolixius uolo.’
Tum quispiam ex his, qui se ad litteras memoriasque ueteres dediderat: ‘uulgus’ inquit ‘grammaticorum “septentriones” a solo numero stellarum dictum putat. “Triones” enim per sese nihil significare aiunt, sed uocabuli esse supplementum; sicut in eo, quod “quinquatrus” dicamus, quinque ab Idibus dierum numerus sit, “atrus” nihil. Sed ego quidem cum L. Ælio et M. Varrone sentio, qui “triones” rustico uocabulo boues appellatos scribunt quasi quosdam “terriones”, hoc est arandæ colendæque terræ idoneos. Itaque hoc sidus, quod a figura posituraque ipsa, quia simile plaustri uidetur, antiqui Græcorum ἅμαξαν dixerunt, nostri quoque ueteres a bubus iunctis “septentriones” appellarunt, id est septem stellas, ex quibus quasi iuncti triones figurantur. Præter hanc’ inquit ‘opinionem id quoque Varro addit dubitare sese, an propterea magis hæ septem stellæ “triones” appellatæ sint, quia ita sunt sitæ, ut ternæ stellæ proximæ quæque inter sese faciant “trigona”, id est triquetras figuras.’
Ex his duabus rationibus, quas ille dixit, quod posterius est, subtilius elegantiusque est uisum. Intuentibus enim nobis in illud ita propemodum res erat, ut forma esse triquetra uideretur.
—De uento ‘iapyge’ deque aliorum uentorum uocabulis regionibusque accepta ex Fauorini sermonibus.
Apud mensam Fauorini in conuiuio familiari legi solitum erat aut uetus carmen melici pœtæ aut historia partim Graecæ linguæ, alias Latinæ. Legebatur ergo ibi tunc in carmine Latino ‘iapyx’ uentus quæsitumque est, quis hic uentus et quibus ex locis spiraret et quæ tam infrequentis uocabuli ratio esset; atque etiam petebamus, ut super ceterorum nominibus regionibusque docere nos ipse uellet, quia uulgo neque de appellationibus eorum neque de finibus neque de numero conueniret.
Tum Fauorinus ita fabulatus est: ‘Satis’ inquit ‘notum est limites regionesque esse cæli quattuor: exortum, occasum, meridiem, septentriones. Exortus et occasus mobilia et uaria sunt, meridies septentrionesque statu perpetuo stant et manent. Oritur enim sol non indidem semper, sed aut “æquinoctialis” oriens dicitur, cum in circulo currit, qui appellatur ἰσημερινός, aut “solstitialis”, quæ sunt θεριναὶ τροπαί, aut “brumalis”, quæ sunt χειμεριναὶ τροπαί. Item cadit sol non in eundem semper locum. Fit enim similiter occasus eius aut “æquinoctialis” aut “solstitialis” aut “brumalis”. Qui uentus igitur ab oriente uerno, id est æquinoctiali, uenit, nominatur “eurus” ficto uocabulo, ut isti ἐτυμολογικοί aiunt, ὁ ἀπὸ τῆς ἠοῦς ῥέων. Is alio quoque a Græcis nomine ἀφηλιώτης, Romanis nauticis “subsolanus” cognominatur. Sed qui ab æstiua et solstitiali orientis meta uenit, Latine “aquilo”, βορέας Græce dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero αἰθρηγενέτην appellatum; boream autem putant dictum ἀπὸ τῆς βοῆς, quoniam sit uiolenti flatus et sonori. Tertius uentus, qui ab oriente hiberno spirat — “uolturnum” Romani uocant — , eum plerique Græci mixto nomine, quod inter notum et eurum sit, εὐρόνοτον appellant. Hi sunt igitur tres uenti orientales: “aquilo”, “uolturnus”, “eurus”, quorum medius eurus est. His oppositi et contrarii sunt alii tres occidui: “caurus”, quem solent Græci ⟨appellare⟩ ἀργεστήν: is aduersus aquilonem flat; item alter “fauonius”, qui Græce ζέφυρος uocatur: is aduersus eurum flat; tertius “africus”, qui Græce λίψ: ⟨is⟩ aduersus uolturnum facit. Hæ duæ regiones cæli orientis occidentisque inter sese aduersæ sex habere uentos uidentur. Meridies autem, quoniam certo atque fixo limite est, unum meridialem uentum habet: is Latine “auster”, Græce νότος nominatur, quoniam est nebulosus atque umectus; νοτίς enim Græce umor nominatur. Septentriones autem habent ob eandem causam unum. Is obiectus derectusque in austrum, Latine “septentrionarius”, Græce ἀπαρκτίας appellatus. Ex his octo uentis alii quattuor uentos detrahunt atque id facere se dicunt Homero auctore, qui solos quattuor uentos nouerit: eurum, austrum, aquilonem, fauonium, a quattuor cæli partibus, quas quasi primas nominauimus, oriente scilicet atque occidente latioribus atque simplicibus, non tripertitis. Partim autem sunt, qui pro octo duodecim faciant tertios quattuor in media loca inserentes circum meridiem ⟨et⟩ septentriones eadem ratione, qua secundi quattuor intersiti sunt inter primores duos apud orientem occidentemque.
‘Sunt porro alia quædam nomina quasi peculiarium uentorum, quæ incolæ in suis quisque regionibus fecerunt aut ex locorum uocabulis, in quibus colunt, ⟨aut⟩ ex alia qua causa, quæ ad faciendum uocabulum acciderat. Nostri namque Galli uentum ex sua terra flantem, quem sæuissimum patiuntur, “circium” appellant a turbine, opinor, eius ac uertigine; ⟨ex⟩ Ἰαπυγίας ipsius oræ proficiscentem quasi sinibus Apuli eodem, quo ipsi sunt, nomine “iapygem” dicunt. Eum esse propemodum caurum existimo; nam et est occidentalis et uidetur exaduersum eurum flare. Itaque Vergilius Cleopatram e nauali prœlio in Ægyptum fugientem uento “iapyge” ferri ait, ecum quoque Apulum eodem, quo uentum, uocabulo “iapygem” appellauit. Est etiam uentus nomine καικίας, quem Aristoteles ita flare dicit, ut nubes non procul propellat, sed ut ad sese uocet, ex quo uersum istum prouerbialem factum ait:
—ἕλκων ἐφ‘ αὑτὸν ὥσ⟨τε⟩ καικίας νέφος.
Præter hos autem, quos dixi, sunt alii plurifariam uenti commenticii et suæ quisque regionis indigenæ, ut est Horatianus quoque ille “atabulus”, quos ipsos quoque executurus fui; addidissemque eos, qui “etesiæ” et “prodromi” appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis oritur, ex alia atque alia parte cæli spirant, rationesque omnium uocabulorum, quoniam plus paulo adbibi, effutissem, nisi multa iam prosus omnibus uobis reticentibus uerba fecissem, quasi fieret a me ἀκρόασις ἐπιδεικτική. In conuiuio autem frequenti loqui solum unum neque honestum est‘ inquit ’neque commodum.‘
Hæc nobis Fauorinus in eo, quo dixi, tempore apud mensam suam summa cum elegantia uerborum totiusque sermonis comitate atque gratia denarrauit. Sed quod ait uentum, qui ex terra Gallia flaret, ‘circium’ appellari, M. Cato in libris originum eum uentum ‘cercium’ dicit, non ‘circium’. Nam cum de Hispanis scriberet, qui citra Hiberum colunt, uerba hæc posuit: ‘Set in his regionibus ferrareæ, argentifodinæ pulcherrimæ, mons ex sale mero magnus; quantum demas, tantum adcrescit. Ventus cercius, cum loquare, buccam implet, armatum hominem, plaustrum oneratum percellit.’
Quod supra autem dixi ἐτησίας ex alia atque alia parte cæli flare, haut scio an secutus opinionem multorum temere dixerim. P. enim Nigidii in secundo librorum, quos de uento composuit, uerba hæc sunt: ‘Et ἐτησίαι et austri anniuersarii secundo sole flant.’ Considerandum igitur est, quid sit ‘secundo sole’.
—Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comœdia —Menandri et Cæcilii, quæ Plocium inscripta est.
Comœdias lectitamus nostrorum pœtarum sumptas ac uersas de Græcis Menandro aut Posidippo aut Apollodoro aut Alexide et quibusdam item aliis comicis. Neque, cum legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et uenuste scriptæ uideantur, prorsus ut melius posse fieri nihil censeas. Sed enim si conferas et componas Græca ipsa, unde illa uenerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt, quæ Latina sunt; ita Græcarum, quas æmulari nequiuerunt, facetiis atque luminibus obsolescunt.
Nuper adeo usus huius rei nobis uenit. Cæcili Plocium legebamus; hautquaquam mihi et, qui aderant, displicebat. Libitum et Menandri quoque Plocium legere, a quo istam comœdiam uerterat. Sed enim postquam in manus Menander uenit, a principio statim, di boni, quantum stupere atque frigere quantumque mutare a Menandro Cæcilius uisus est! Diomedis hercle arma et Glauci non dispari magis pretio existimata sunt. Accesserat dehinc lectio ad eum locum, in quo maritus senex super uxore diuite atque deformi querebatur, quod ancillam suam, non inscito puellam ministerio et facie haut inliberali, coactus erat uenundare suspectam uxori quasi pælicem. Nihil dicam ego, quantum differat; uersus utrimque eximi iussi et aliis ad iudicium faciundum exponi. Menander sic:
—ἐπ‘ ἀμφότερα νῦν ἡπίκληρος ἡ κ⟨αλὴ⟩ —μέλλει καθευδήσειν. κατείργασται μέγα —καὶ περιβόητον ἔργον· ἐκ τῆς οἰκίας —ἐξέβαλε τὴν λυποῦσαν, ἣν ἐβούλετο, —ἵν’ ἀποβλέπωσιν πάντες εἰς τὸ Κρωβύλης —πρόσωπον ἦι τ‘ εὔγνωστος οὖσ’ ἐμὴ γυνὴ —δέσποινα. καὶ τὴν ὄψιν, ἣν ἐκτήσατο —ὄνος ἐν πιθήκοις τοῦτο δὴ τὸ λεγόμενον —ἔστιν. σιωπᾶν βούλομαι τὴν νύκτα τὴν —πολλῶν κακῶν ἀρχηγόν. οἴμοι Κρωβύλην —λαβεῖν ἔμ‘ εἰ καὶ δέκα τάλαντα . . . —τὴν ῥῖν’ ἔχουσαν πηχέως· εἶτ‘ ἐστὶ τὸ —φρύαγμα πῶς ὑπόστατον; ⟨μὰ τὸν⟩ Δία —τὸν Ὀλύμπιον καὶ τὴν Ἀθηνᾶν, οὐδαμῶς. —παιδισκάριον θεραπευτικὸν δὲ καὶ λόγου —τάχιον ἀπαγέσθ’ ὧδε. τίς ἄρ‘ ἂν εἰσάγοι;
—Cæcilius autem sic:
—is demum miser est, qui ærumnam suam nescit occultare —†ferre: ita me uxor forma et factis facit, si taceam, tamen indicium. —quæ nisi dotem, omnia, quæ nolis, habet: qui sapiet, de me discet, —qui quasi ad hostes captus liber seruio salua urbe atque arce. —quæ mihi, quidquid placet, eo †priuatu uim me seruatum. —dum ⟨ego⟩ eius mortem inhio, egomet uiuo mortuus inter uiuos. —ea me clam se cum mea ancilla ait consuetum, id me arguit, —ita plorando, orando, instando atque obiurgando me obtudit, —eam uti uenderem; nunc credo inter suas —æqualis et cognatas sermonem serit: —‘quis uestrarum fuit integra ætatula, —quæ hoc idem a uiro —impetrarit suo, quod ego anus modo —effeci, pælice ut meum priuarem uirum?’ —hæc erunt concilia hodie, differor sermone miser.
Præter uenustatem autem rerum atque uerborum in duobus libris nequaquam parem in hoc equidem soleo animum attendere, quod, quæ Menander præclare et apposite et facete scripsit, ea Cæcilius, ne qua potuit quidem, conatus est enarrare, sed quasi minime probanda prætermisit et alia nescio qua mimica inculcauit et illud Menandri de uita hominum media sumptum, simplex et uerum et delectabile, nescio quo pacto omisit. Idem enim ille maritus senex cum altero sene uicino colloquens et uxoris locupletis superbiam deprecans hæc ait:
—{Α.} ἔχω δ‘ ἐπίκληρον Λάμιαν· οὐκ εἴρηκά σοι —τοῦτ’; εἶτ‘ ἄρ’ οὐχί; κυρίαν τῆς οἰκίας —καὶ τῶν ἀγρῶν καὶ †πάντων ἀντ‘ ἐκείνης —ἔχομεν. {Β.} Ἄπολλον, ὡς χαλεπόν. {Α.} χαλεπώτατον. —ἅπασι δ’ ἀργαλέα ‘στίν, οὐκ ἐμοὶ μόνωι, —υἱῶι πολὺ μᾶλλον, θυγατρί. {Β.} πρᾶγμ’ ἄμαχον λέγεις. —{Α.} εὖ οἶδα.
Cæcilius uero hoc in loco ridiculus magis, quam personæ isti, quam tractabat, aptus atque conueniens uideri maluit. Sic enim hæc corrupit:
—{A.} sed tua morosane uxor, quæso, est? {B.} ua! rogas? —{A.} qui tandem? {B.} tædet mentionis, quæ mihi, —ubi domum adueni, adsedi, extemplo sauium —dat ieiuna anima. {A.} nil peccat de sauio: —ut deuomas, uult, quod foris potaueris.
Quid de illo quoque loco in utraque comœdia posito existimari debeat, manifestum est, cuius loci hæc ferme sententia: Filia hominis pauperis in peruigilio uitiata est. Ea res clam patrem fuit, et habebatur pro uirgine. Ex eo uitio grauida mensibus exactis parturit. Seruus bonæ frugi, cum pro foribus domus staret et propinquare partum erili filiæ atque omnino uitium esse oblatum ignoraret, gemitum et ploratum audit puellæ in puerperio enitentis: timet, irascitur, suspicatur, miseretur, dolet. Hi omnes motus eius affectionesque animi in Græca quidem comœdia mirabiliter acres et illustres, apud Cæcilium autem pigra istæc omnia et a rerum dignitate atque gratia uacua sunt. Post, ubi idem seruus percontando, quod acciderat repperit, has aput Menandrum uoces facit:
—ὦ τρὶς κακόδαιμον, ὅστις ὢν πένης γαμεῖ —καὶ παιδοποιεῖ. ὡς ἀλόγιστός ἐστ‘ ἀνήρ, —ὃς μήτε φυλακὴν τῶν ἀναγκαίων ἔχει, —μήτ’, ἂν ἀτυχήσηι εἰς τὰ κοινὰ τοῦ βίου, —ἐπαμφιέσαι δύναιτο τοῦτο χρήμασιν, —ἀλλ‘ ἐν ἀκαλύπτωι καὶ ταλαιπώρωι βίωι —χειμαζόμενος ζῆι τῶν μὲν ἀνιαιρῶν ἔχων —τὸ μέρος ἁπάντων, ⟨τῶν δ’⟩ ἀγαθῶν οὐδὲν μέρος. —ὑπὲρ γὰρ ἑνὸς ἀλγῶν ἅπαντας νουθετῶ.
Ad horum autem sinceritatem ueritatemque uerborum an adspirauerit Cæcilius, consideremus. Versus sunt hi Cæcili trunca quædam ex Menandro dicentis et consarcinantis uerba tragici tumoris:
—is demum infortunatus est homo, —pauper qui educit in egestatem liberos, —cui fortuna et res ut est continuo patet. —nam opulento famam facile occultat factio.
Itaque, ut supra dixi, cum hæc Cæcilii seorsum lego, neutiquam uidentur ingrata ignauaque, cum autem Græca comparo et contendo, non puto Cæcilium sequi debuisse, quod assequi nequiret.
—De uetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis.
Parsimonia apud ueteres Romanos et uictus atque cenarum tenuitas non domestica solum obseruatione ac disciplina, sed publica quoque animaduersione legumque complurium sanctionibus custodita est. Legi adeo nuper in Capitonis Atei coniectaneis senatus decretum uetus C. Fannio et M. Valerio Messala consulibus factum, in quo iubentur principes ciuitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, id est mutua inter sese dominia agitarent, iurare apud consules uerbis conceptis non amplius in singulas cenas sumptus esse facturos, quam centenos uicenosque æris præter olus et far et uinum, neque uino alienigena, sed patriæ usuros neque argenti in conuiuio plus pondo quam libras centum inlaturos.
Sed post id senatus consultum lex Fannia lata est, quæ ludis Romanis, item ludis plebeis et Saturnalibus et aliis quibusdam diebus in singulos dies centenos æris insumi concessit decemque aliis diebus in singulis mensibus tricenos, ceteris autem diebus omnibus denos. Hanc Lucilius pœta legem significat, cum dicit:
—Fanni centussis misellus.
In quo errauerunt quidam commentariorum in Lucilium scriptores, quod putauerunt Fannia lege perpetuos in omne dierum genus centenos æris statutos. Centum enim æris Fannius constituit, sicuti supra dixi, festis quibusdam diebus eosque ipsos dies nominauit, aliorum autem dierum omnium in singulos dies sumptum inclusit intra æris alias tricenos, alias denos.
Lex deinde Licinia rogata est, quæ cum certis diebus, sicuti Fannia, centenos æris inpendi permisisset, nuptiis ducenos indulsit ceterisque diebus statuit æris tricenos; cum et carnis autem et salsamenti certa pondera in singulos dies constituisset, quidquid esset tamen e terra, vite, arbore, promisce atque indefinite largita est. Huius legis Læuius pœta meminit in Erotopægniis. Verba Læuii hæc sunt, quibus significat hædum, qui ad epulas fuerat adlatus, dimissum cenamque ita, ut lex Licinia sanxisset, pomis oleribusque instructam:
—‘lex Licinia’ inquit ‘introducitur, —lux liquida hædo redditur’.
—Lucilius quoque legis istius meminit in his uerbis:
—legem uitemus Licini.
Postea L. Sulla dictator, cum legibus istis situ atque senio oblitteratis plerique in patrimoniis amplis elluarentur et familiam pecuniamque suam prandiorum ⟨conuiuiorum⟩que gurgitibus proluissent, legem ad populum tulit, qua cautum est, ut Kalendis, Idibus, Nonis diebusque ludorum et feriis quibusdam sollemnibus sestertios trecenos in cenam insumere ius potestasque esset, ceteris autem diebus omnibus non amplius tricenos.
Præter has leges Æmiliam quoque legem inuenimus, qua lege non sumptus cenarum, sed ciborum genus et modus præfinitus est.
Lex deinde Antia præter sumptum æris id etiam sanxit, ut qui magistratus esset magistratumue capturus esset, ne quo ad cenam, nisi ad certas personas, itaret.
Postrema lex Iulia ad populum peruenit Cæsare Augusto imperante, qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur, Kalendis, Idibus, Nonis et aliis quibusdam festis trecenti, nuptiis autem et repotiis sestertii mille.
Esse etiam dicit Capito Ateius edictum — diuine Augusti an Tiberii Cæsaris non satis commemini — , quo edicto per dierum uarias sollemnitates a trecentis sestertiis adusque duo sestertia sumptus cenarum propagatus est, ut his saltem finibus luxuriæ efferuescentis æstus cœrceretur.
—Quid Græci ἀναλογίαν, quid contra ἀνωμαλίαν uocent.
In Latino sermone, sicut in Græco, alii ἀναλογίαν sequendam putauerunt, alii ἀνωμαλίαν. Ἀναλογία est similium similis declinatio, quam quidam Latine ‘proportionem’ uocant. Ἀνωμαλία est inæqualitas declinationum consuetudinem sequens. Duo autem Græci grammatici illustres Aristarchus et Crates summa ope, ille ἀναλογίαν, hic ἀνωμαλίαν defensitauit. M. Varronis liber ⟨ad⟩ Ciceronem de lingua Latina octauus nullam esse obseruationem similium docet inque omnibus pæne uerbis consuetudinem dominari ostendit: ‘Sicuti cum dicimus’ inquit ‘“lupus lupi”, “probus probi” et “lepus leporis”, item “paro paraui” et “lauo laui”, “pungo pupugi”, “tundo tutudi” et “pingo pinxi”. Cumque’ inquit ‘a “ceno” et “prandeo” et “poto” et “cenatus sum” et “pransus sum” et “potus sum” dicamus, a “destringor” tamen et “extergeor” et “lauor” “destrinxi” et “extersi” et “laui” dicimus. Item cum dicamus ab “Osco”, “Tusco”, “Græco” “Osce”, “Tusce”, “Græce”, a “Gallo” tamen et “Mauro” “Gallice” et “Maurice” dicimus; item a “probus” “probe”, ⟨a⟩ “doctus” “docte”, sed ⟨a⟩ “rarus” non dicitur “rare”, sed alii “raro” dicunt, alii “rarenter”.’ Inde M. Varro in eodem libro: ‘“Sentior”’ inquit ‘nemo dicit et id per se nihil est, “adsentior” tamen fere omnes dicunt. Sisenna unus “adsentio” in senatu dicebat et eum postea multi secuti, neque tamen uincere consuetudinem potuerunt.’ Sed idem Varro in aliis libris multa pro ἀναλογίαι tuenda scribsit. Sunt igitur ii tamquam loci quidam communes contra ἀναλογίαν dicere et item rursum pro ἀναλογίαι.
—Sermones M. Frontonis et Fauorini philosophi de —generibus colorum uocabulisque eorum Græcis et —Latinis; atque inibi color ‘spadix’ cuiusmodi sit.
Fauorinus philosophus, cum ad M. Frontonem consularem pedibus ægrum uisum iret, uoluit me quoque ad eum secum ire. Ac deinde, cum ibi aput Frontonem plerisque uiris doctis præsentibus sermones de coloribus uocabulisque eorum agitarentur, quod multiplex colorum facies, appellationes autem incertæ et exiguæ forent, ‘plura’ inquit ‘sunt’ Fauorinus ‘in sensibus oculorum quam in uerbis uocibusque colorum discrimina. Nam ut alias eorum inconcinnitates omittamus, simplices isti rufus et uiridis colores singula quidem uocabula, multas autem species differentis habent. Atque eam uocum inopiam in lingua magis Latina uideo, quam in Græca. Quippe qui “rufus” color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, ⟨aliter aurum,⟩ has singulas rufi uarietates Latina oratio singulis propriisque uocabulis non demonstrat omniaque ista significat una “ruboris” appellatione, cum ex ipsis rebus uocabula colorum mutuatur et “igneum” aliquid dicit et “flammeum” et “sanguineum” et “croceum” et “ostrinum” et “aureum”. “Russus” enim color et “ruber” nihil a uocabulo “rufi” dinoscuntur neque proprietates eius omnes declarant, ξανθός autem et ἐρυθρός et πυρρός et κιρρός et φοῖνιξ habere quasdam distantias coloris rufi uidentur uel augentes eum uel remittentes uel mixta quadam specie temperantes.’
Tum Fronto ad Fauorinum: ‘non infitias’ inquit ‘imus, quin lingua Græca, quam tu uidere elegisse, prolixior fusiorque sit quam nostra; sed in his tamen coloribus, quibus modo dixisti, denominandis non proinde inopes sumus, ut tibi uidemur. Non enim hæc sunt sola uocabula rufum colorem demonstrantia, quæ tu modo dixisti, “russus” et “ruber”, sed alia quoque habemus plura, quam quæ dicta abs te Græca sunt: “fuluus” enim et “flauus” et “rubidus” et “pœniceus” et “rutilus” et “luteus” et “spadix” appellationes sunt rufi coloris aut acuentes eum quasi incendentes aut cum colore uiridi miscentes aut nigro infuscantes aut uirenti sensim albo illuminantes. Nam “pœniceus”, quem tu Græce φοίνικα dixisti, et “rutilus” et “spadix” pœnicei συνώνυμος, qui factus ⟨e⟩ Græco noster est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmæ arboris non admodum sole incocti, unde spadici et pœniceo nomen est: σπάδικα enim Dorici uocant auulsum e palma termitem cum fructu. “Fuluus” autem uidetur de rufo atque uiridi mixtus in aliis plus uiridis, in aliis plus rufi habere. Sic pœta uerborum diligentissimus “fuluam aquilam” dicit et “iaspidem”, “fuluos galeros” et “fuluum aurum” et “arenam fuluam” et “fuluum leonem”, sic Q. Ennius in annalibus “ære fuluo” dixit. “Flauus” contra uidetur e uiridi et rufo et albo concretus: sic “flauentes comæ” et, quod mirari quosdam uideo, frondes olearum a Vergilio “flauæ” dicuntur, sic multo ante Pacuuius aquam “flauam” dixit et “fuluum puluerem”. Cuius uersus, quoniam sunt iucundissimi, libens commemini:
—cedo tuum pedem ⟨mi⟩, lymphis flauis fuluum ut —puluerem manibus isdem, quibus Vlixi sæpe permulsi, —abluam lassitudinemque minuam manuum mollitudine.
“Rubidus” autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, “luteus” contra rufus color est dilutior; inde ei nomen quoque esse factum uidetur. Non igitur,‘ inquit ’mi Fauorine, species rufi coloris plures aput Græcos, quam aput nos nominantur. Sed ne uiridis quidem color pluribus a uobis uocabulis dicitur, neque non potuit Vergilius colorem equi significare uiridem uolens cærulum magis dicere ecum quam “glaucum”, sed maluit uerbo uti notiore Græco, quam inusitato Latino. Nostris autem ueteribus “cæsia” dicta est, quæ a Græcis γλαυκῶπις, ut Nigidius ait, “de colore cæli quasi cælia.”‘
Postquam hæc Fronto dixit, tum Fauorinus scientiam rerum uberem uerborumque eius elegantiam exosculatus: ‘absque te’ inquit ‘uno forsitan lingua profecto Græca longe anteisset; sed tu, mi Fronto, quod in uersu Homerico est, id facis: καί νύ κεν ἢ παρέλασσας ἢ ἀμφήριστον ἔθηκας. Sed cum omnia libens audiui, quæ peritissime dixisti, tum maxime, quod uarietatem flaui coloris enarrasti fecistique, ut intellegerem uerba illa ex annali quarto decimo Ennii amœnissima, quæ minime intellegebam:
—uerrunt extemplo placidum mare: marmore flauo —cæruleum spumat mare conferta rate pulsum;
non enim uidebatur “cæruleum mare” cum “marmore flauo” conuenire. Sed cum sit, ita ut dixisti, flauus color e uiridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas uirentis maris “flauom marmor” appellauit.‘
—Quid T. Castricius existamarit super Sallustii uerbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.
Verba sunt hæc grauia atque illustria de rege Philippo Demosthenis: Ἑώρων δ‘ αὐτὸν ⟨τὸν⟩ Φίλιππον, πρὸς ὃν ἦν ἡμῖν ὁ ἀγών, ὑπὲρ ἀρχῆς καὶ δυναστείας τὸν ὀφθαλμὸν ἐκκεκομμένον, τὴν κλεῖν κατεαγότα, τὴν χεῖρα, τὸ σκέλος πεπηρωμένον, πᾶν ὅ τι βουληθείη μέρος ἡ τύχη τοῦ σώματος παρελέσθαι, τοῦτο προϊέμενον, ὥστε τῶι λοιπῶι μετὰ τιμῆς καὶ δόξης ζῆν. Hæc æmulari uolens Sallustius de Sertorio duce in historiis ita scribsit: ’Magna gloria tribunus militum in Hispania T. Didio imperante, magno usui bello Marsico paratu militum et armorum fuit, multaque tum ductu eius ⟨iussu⟩que patrata primo per ignobilitatem, deinde per inuidiam scriptorum incelebrata sunt, quæ uiuus facie sua ostentabat aliquot aduersis cicatricibus et effosso oculo. Quin ille dehonestamento corporis maxime lætabatur neque illis anxius, quia reliqua gloriosius retinebat.‘
De utriusque his uerbis T. Castricius cum iudicaret, ‘nonne’ inquit ‘ultra naturæ humanæ modum est dehonestamento corporis lætari? siquidem lætitia dicitur exultatio quædam animi gaudio efferuentior euentu rerum expetitarum. Quanto illud sinceriusque et humanis magis condicionibus conueniens: πᾶν ὅ τι ἂν βουληθείη μέρος ἡ τύχη τοῦ σώματος παρελέσθαι, τοῦτο προϊέμενον. Quibus uerbis’ inquit ‘ostenditur Philippus non, ut Sertorius, corporis dehonestamento lætus, quod est’ inquit ‘insolens et inmodicum, sed præ studio laudis et honoris iacturarum damnorumque corporis contemptor, qui singulos artus suos fortunæ prodigendos daret quæstu atque compendio gloriarum.’
—Non esse compertum, cui deo rem diuinam —fieri oporteat, cum terra mouet.
Quænam esse causa uideatur, quamobrem terræ tremores fiant, non modo his communibus hominum sensibus opinionibusque incompertum, sed ne inter physicas quidem philosophias satis constitit, uentorumne ui accidant specus hiatusque terræ subeuntium an aquarum subter in terrarum cauis undantium pulsibus fluctibusque, ita uti uidentur existimasse antiquissimi Græcorum, qui Neptunum σεισίχθονα appellauerunt, an cuius aliæ rei causa alteriusue dei ui ac numine, nondum etiam, sicuti diximus, pro certo creditum. Propterea ueteres Romani cum in omnibus aliis uitæ officiis tum in constituendis religionibus atque in dis inmortalibus animaduertendis castissimi cautissimique, ubi terram mouisse senserant nuntiatumue erat, ferias eius rei causa edicto imperabant, sed dei nomen, ita uti solet, cui seruari ferias oporteret, statuere et edicere quiescebant, ne alium pro alio nominando falsa religione populum alligarent. Eas ferias si quis polluisset piaculoque ob hanc rem opus esset, hostiam ‘si deo, si deæ’ immolabant, idque ita ex decreto pontificum obseruatum esse M. Varro dicit, quoniam, et qua ui et per quem deorum dearumue terra tremeret, incertum esset.
Sed de lunæ solisque defectionibus non minus in eius rei causa reperienda sese exercuerunt. Quippe M. Cato, uir in cognoscendis rebus multi studii, incerta tamen et incuriose super ea re opinatus est. Verba Catonis ex originum quarto hæc sunt: ‘Non lubet scribere, quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunæ aut solis lumine caligo aut quid obstiterit.’ Vsque adeo parui fecit rationes ueras solis et lunæ deficientium uel scire uel dicere.
—Apologus Æsopi Phrygis memoratu non inutilis.
Æsopus ille e Phrygia fabulator haut inmerito sapiens existimatus est, cum, quæ utilia monitu suasuque erant, non seuere neque imperiose præcepit et censuit, ut philosophis mos est, sed festiuos delectabilesque apologos commentus res salubriter ac prospicienter animaduersas in mentes animosque hominum cum audiendi quadam inlecebra induit. Velut hæc eius fabula de auiculæ nidulo lepide atque iucunde promonet spem fiduciamque rerum, quas efficere quis possit, haut umquam in alio, set in semetipso habendam. ‘Auicula’ inquit ‘est parua, nomen est cassita. Habitat nidulaturque in segetibus id ferme temporis, ut appetat messis pullis iam iam plumantibus. Ea cassita in sementes forte congesserat tempestiuiores; propterea frumentis flauescentibus pulli etiam tunc inuolucres erant. Dum igitur ipsa iret cibum pullis quæsitum, monet eos, ut, si quid ibi rei nouæ fieret dicereturue, animaduerterent idque uti sibi, ubi redisset, nuntiarent. Dominus postea segetum illarum filium adulescentem uocat et “uidesne” inquit “hæc ematuruisse et manus iam postulare? idcirco die crastini, ubi primum diluculabit, fac amicos eas et roges, ueniant operamque mutuam dent et messim hanc nobis adiuuent.” Hæc ubi ille dixit, et discessit. Atque ubi redit cassita, pulli tremibundi, trepiduli circumstrepere orareque matrem, ut iam statim properet inque alium locum sese asportet: “nam dominus” inquiunt “misit, qui amicos roget, uti luce oriente ueniant et metant”. Mater iubet eos otioso animo esse: “si enim dominus” inquit “messim ad amicos reicit, crastino seges non metetur neque necessum est, hodie uti uos auferam.” ’Die‘ inquit ’postero mater in pabulum uolat. Dominus, quos rogauerat, opperitur. Sol feruit, et fit nihil; it dies, et amici nulli eunt. Tum ille rursum ad filium: “amici isti magnam partem” inquit “cessatores sunt. Quin potius imus et cognatos adfinesque nostros oramus, ut assint creas temperi ad metendum?” Itidem hoc pulli pauefacti matri nuntiant. Mater hortatur, ut tum quoque sine metu ac sine cura sint; cognatos adfinesque nullos ferme tam esse obsequibiles ait, ut ad laborem capessendum nihil cunctentur et statim dicto obœdiant: “vos modo” inquit “aduertite, si modo quid denuo dicetur”. Alia luce orta auis in pastum profecta est. Cognati et adfines operam, quam dare rogati sunt, supersederunt. Ad postremum igitur dominus filio: “ualeant” inquit “amici cum propinquis. Afferes primo luci falces duas; unam egomet mihi et tu tibi capies alteram, et frumentum nosmetipsi manibus nostris cras metemus”. Id ubi ex pullis dixisse dominum mater audiuit: “tempus” inquit “est cedendi et abeundi; fiet nunc dubio procul, quod futurum dixit. In ipso enim iam uertitur, cuia res est, non in alio, unde petitur”. Atque ita cassita nidum migrauit, seges a domino demessa est.‘
Hæc quidem est Æsopi fabula de amicorum et propinquorum leui plerumque et inani fiducia. Sed quid aliud sanctiores libri philosophorum monent, quam ut in nobis tantum ipsis nitamur, alia autem omnia, quæ extra nos extraque nostrum animum sunt, neque pro nostris neque pro nobis ducamus? Hunc Æsopi apologum Q. Ennius in satiris scite admodum et uenuste uersibus quadratis composuit. Quorum duo postremi isti sunt, quos habere cordi et memoriæ operæ pretium esse hercle puto:
—hoc erit tibi argumentum semper in promptu situm: —ne quid expectes amicos, quod tute agere possies.
—Quid obseruatum sit in undarum motibus, quæ in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.
Hoc sæpenumero in undarum motu, quas aquilones uenti quique ex eadem cæli regione ær fluit, faciunt * * * in mari austri atque africi. Nam fluctus, qui flante aquilone maximi et creberrimi excitantur, simul ac uentus posuit, sternuntur et conflaccescunt et mox fluctus esse desinunt. At non idem fit flante austro uel africo; quibus iam nihil spirantibus undæ tamen factæ diutius tument, et a uento quidem iamdudum tranquilla sunt, sed mare est etiam atque etiam undabundum. Eius rei causa esse hæc coniectatur, quod uenti a septentrionibus ex altiore cæli parte in mare incidentes deorsum in aquarum profunda quasi præcipites deferuntur undasque faciunt non prorsus inpulsas, sed imitus commotas, quæ tantisper erutæ uoluuntur, dum illius infusi desuper spiritus uis manet. Austri uero et africi ad meridianum orbis circulum et ad partem axis infimam depressi inferiores et humiles per suprema æquoris euntes protrudunt magis fluctus quam eruunt, et idcirco non desuper laesæ, sed propulsæ in aduersum aquæ etiam desistente flatu retinent aliquantisper de pristino pulsu impetum. Id autem ipsum, quod dicimus, ex illis quoque Homericis uersibus, si quis non incuriose legat, adminiculari potest. Nam de austri flatibus ita scripsit:
—ἔνθα νότος μέγα κῦμα ποτὶ σκαιὸν ῥίον ὠθεῖ,
—contra autem de borea, quem ‘aquilonem’ nos appellamus, alio dicit modo:
—καὶ βορέης αἰθρηγενέτης μέγα κῦμα κυλίνδων.
Ab aquilonibus enim, qui alti supernique sunt, fluctus excitatos quasi per prona uolui dicit, ab austris autem, his qui humiliores sunt, maiore ui quadam propelli sursum atque subici. Id enim significat uerbum ὠθεῖ, sicut alio in loco:
—λᾶαν ἄνω ὤθεσκε ποτὶ λόφον.
Id quoque a peritissimis rerum philosophis obseruatum est austris spirantibus mare fieri glaucum et cæruleum, aquilonibus obscurius atriusque. Cuius rei causam, cum Aristotelis libros problematorum præcerperemus, notaui.