Noctes Atticæ

 

Liber I

 

 

 

CAPITVLVM I

Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate, qua fuit Hercules, cum uitam inter homines uiueret.
 

Plutarchus in libro, quem de Herculis, quamdiu inter homines fuit, animi corporisque ingenio atque uirtutibus conscripsit, scite subtiliterque ratiocinatum Pythagoram philosophum dicit in reperienda modulandaque status longitudinisque eius præstantia. Nam cum fere constaret curriculum stadii, quod est Pisis apud Iouem Olympium, Herculem pedibus suis metatum idque fecisse longum pedes sescentos, cetera quoque stadia in terra Græcia ab aliis postea instituta pedum quidem esse numero sescentum, sed tamen esse aliquantulum breuiora, facile intellexit modum spatiumque plantæ Herculis ratione proportionis habita tanto fuisse quam aliorum procerius, quanto Olympicum stadium longius esset quam cetera. Comprehensa autem mensura Herculani pedis secundum naturalem membrorum omnium inter se competentiam modificatus est atque ita id collegit, quod erat consequens, tanto fuisse Herculem corpore excelsiorem quam alios, quanto Olympicum stadium ceteris pari numero factis anteiret.

 

CAPITVLVM II

Ab Herode Attico C. V. tempestiue deprompta in
quendam iactantem et gloriosum adulescentem, specie
tantum philosophiæ sectatorem, uerba Epicteti Stoici, quibus
festiuiter a uero Stoico seiunxit uolgus loquacium
nebulonum, qui se Stoicos nuncuparent.
 

Herodes Atticus, uir et Græca facundia et consulari honore præditus, accersebat sæpe, nos cum apud magistros Athenis essemus, in uillas ei urbi proximas me et clarissimum uirum Seruilianum compluresque alios nostrates, qui Roma in Græciam capiendum ingenii cultum concesserant. Atque ibi tunc, cum essemus apud eum in uilla, cui nomen est Cephisia, et æstu anni et sidere autumni flagrantissimo, propulsabamus incommoda caloris lucorum umbra ingentium, longis ambulacris et mollibus, ædium positu refrigeranti, lauacris nitidis et abundis et collucentibus totiusque uillæ uenustate aquis undique canoris atque auibus personante.

Erat ibidem nobiscum simul adulescens philosophiæ sectator, disciplinæ, ut ipse dicebat, stoicæ, sed loquacior inpendio et promptior. Is plerumque in conuiuio sermonibus, qui post epulas haberi solent, multa atque inmodicadephilosophiæ doctrinis intempestiue atque insubide disserebat præque se uno ceteros omnes linguæ Atticæ principes gentemque omnem togatam, quodcumque nomen Latinum rudes esse et agrestes prædicabat atque interea uocabulis haut facile cognitis, syllogismorum captionumque dialecticarum laqueis strepebat κυριεύοντας et ἡσυχάζοντας et σωρείτας aliosque id genus griphos neminem posse dicens nisi se dissoluere. Rem vero ethicam naturamque humani ingenii uirtutumque origines officiaque earum et confinia aut contra morborum uitiorumque fraudes animorumque labes, pestilentias asseuerabat nulli esse ulli magis ea omnia explorata, comperta meditataque. Cruciatibus autem doloribusque corporis et periculis mortem minitantibus habitum statumque uitæ beatæ, quem se esse adeptum putabat, neque lædi neque inminui existimabat ac ne oris quoque et uultus serenitatem stoici hominis umquam ulla posse ægritudine obnubilari.

Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem cuperent uerbisque eius defetigati pertæduissent, tum Herodes Græca, uti plurimus ei mos fuit, oratione utenspermitte,inquitphilosophorum amplissime, quoniam respondere nos tibi, quos uocas idiotas, non quimus, recitari ex libro, quid de huiuscemodi magniloquentia uestra senserit dixeritque Epictetus, Stoicorum maximus’, iussitque proferri dissertationum Epicteti digestarum ab Arriano primum librum, in quo ille uenerandus senex iuuenes, qui se Stoicos appellabant, neque frugis neque operæ probæ, sed theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus deblaterantes obiurgatione iusta incessuit.

Lecta igitur sunt ex libro, qui prolatus est, ea, quæ addidi; quibus uerbis Epictetus seuere simul et festiuiter seiunxit atque diuisit a uero atque sincero Stoico, qui esset procul dubio ἀκώλυτος, ἀνανάγκαστος, ἀπαραπόδιστος, ἐλεύθερος, εὐπορῶν, εὐδαιμονῶν, uolgus aliud nebulonum hominum, qui se Stoicos nuncuparent atraque uerborum et argutiarum fuligine ob oculos audientium iacta sanctissimæ disciplinæ nomen ementirentur:

Εἰπέ μοι περὶ ἀγαθῶν καὶ κακῶν. Ἄκουε.
 

Ἰλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν.
 

Τῶν ὄντων τὰ μέν ἐστιν ἀγαθά, τὰ δὲ κακά, τὰ δὲ ἀδιάφορα. Ἀγαθὰ μὲν οὖν ἀρεταὶ καὶ τὰ μετέχοντα αὐτῶν, κακὰ δὲ κακία καὶ τὰ μετέχοντα κακίας, ἀδιάφορα δὲ τὰ μεταξὺ τούτων, πλοῦτος, ὑγεία, ζωή, θάνατος, ἡδονή, πόνος. Πόθεν οἶδας; Ἑλλάνικος λέγει ἐν τοῖς Αἰγυπτιακοῖς. Τί γὰρ διαφέρει τοῦτο εἰπεῖν, ἢ ὅτι Διογένης ἐν τῆι ἠθικῆι ἢ Χρύσιππος ἢ Κλεάνθης; Βεβασάνικας οὖν ⟨τι⟩ αὐτῶν καὶ δόγμα σαυτοῦ πεποίησαι; Δείκνυε, πῶς εἴωθας ἐν πλοίωι χειμάζεσθαι· μέμνησαι ταύτης τῆς διαιρέσεως, ὅταν ψοφήσηι τὸ ἱστίον καὶ ἀνακραυγάσηις; Ἄν σοί τις κακόσχολός πως παραστὰς εἴπηι· “λέγε μοι, τοὺς θεούς σοι, ἃ πρώιην ἔλεγες, μή τι κακία ἐστὶν τὸ ναυαγῆσαι, μή τι κακίας μετέχον;” οὐκ ἄρα ξύλον ἐνσείσεις αὐτῶι; “τί ἡμῖν καὶ σοί, ἄνθρωπε; ἀπολλύμεθα, καὶ σὺ ἐλθὼν παίζεις.” Ἐὰν δέ σε ὁ Καῖσαρ μεταπέμψηται κατηγορούμενον * * *

His ille auditis insolentissimus adulescens obticuit, tamquam si ea omnia non ab Epicteto in quosdam alios, sed ab Herode in eum ipsum dicta essent.

 

CAPITVLVM III

Quod Chilo Lacedæmonius consilium anceps
pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie
considerandum, an pro utilitatibus amicorum delinquendum
aliquando sit; notataque inibi et relata, quæ et Theophrastus
et M. Cicero super ea re scripserunt.
 

Lacedæmonium Chilonem, uirum ex illo incluto numero sapientium, scriptum est in libris eorum, qui uitas resque gestas clarorum hominum memoriæ mandauerunt, eum Chilonem in uitæ suæ postremo, cum iam inibi mors occuparet, cirumstantis amicos sic locutum:

Dicta’ inquitmea factaque in ætate longa pleraque omnia fuisse non pænitenda, fors sit ut uos etiam sciatis. Ego quidem in hoc certe tempore non fallo me nihil esse quicquam commissum a me, cuius memoriamihiægritudini sit, ni illud profecto unum sit, quod rectene an perperam fecerim, nondum mihi plane liquet.

Super amici capite iudex cum duobus aliis fui. Ita lex fuit, uti eum hominem condemnari necessum esset. Aut amicus igitur capitis perdendus aut adhibenda fraus legi fuit. Multa cum animo meo casum tam ancipitem medendum consultaui. Visum est esse id, quod feci, præquam erant alia, toleratu facilius: ipse tacitus condemnandum sententiam tuli, is qui simul iudicabant, ut absoluerent, persuasi. Sic mihi et iudicis et amici officium in re tanta saluum fuit. Hanc capio ex eo facto molestiam, quod metuo, ne a perfidia et culpa non abhorreat in eadem re eodemque tempore inque communi negotio, quod mihi optimum factu duxerim, diuersum eius aliis suasisse.

Et hic autem Chilo, præstabilis homo sapientiæ, quonam usque debuerit contra legem contraque ius pro amico progredi, dubitauit, eaque res in fine quoque uitæ ipso animum eius anxit, et alii deinceps multi philosophiæ sectatores, ut in libris eorum scriptum est, satis inquisite satisque sollicite quæsiuerunt, ut uerbis, quæ scripta sunt, ipsis utar, εἰ δεῖ βοηθεῖν τῶι φίλωι παρὰ τὸ δίκαιον καὶ μέχρι πόσου καὶ ποῖα. Ea uerba significant quæsisse eos, an nonnumquam contra ius contraue morem faciendum pro amico sit et in qualibus causis et quemnam usque modum.

Super hac quæstione cum ab aliis, sicuti dixi, multis, tum uel diligentissime a Theophrasto disputatur, uiro in philosophia peripatetica modestissimo doctissimoque, eaque disputatio scripta est, si recte meminimus, in libro eius de amicitia primo. Eum librum M. Cicero uidetur legisse, cum ipse quoque librum de amicitia componeret. Et cetera quidem, quæ sumenda a Theophrasto existimauit, ut ingenium facundiaque eius fuit, sumpsit et transposuit commodissime aptissimeque; hunc autem locum, de quo satis quæsitum esse dixi, omnium rerum aliarum difficillimum strictim atque cursim transgressus est, neque ea, quæ a Theophrasto pensiculate atque enucleate scripta sunt, exsecutus est, sed anxietate illa et quasi morositate disputationis prætermissa genus ipsum rei tantum paucis uerbis notauit. Ea uerba Ciceronis, si recensere quis uellet, apposui: ‘His igitur finibus utendum esse arbitror, ut, cum emendati mores amicorum sunt, tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum, uoluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiam, si qua fortuna acciderit, ut minus iustæ uoluntates amicorum adiuuandæ sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de uia sit, modo ne summa turpitudo sequatur; est enim, quatenus amicitiæ uenia dari possit.

Cum agetur’ inquitaut caput amici aut fama, declinandum est de uia, ut etiam iniquam uoluntatem illius adiutemus.Sed cuiusmodi declinatio esse ista debeat qualisque adiuuandum digressio et in quanta uoluntatis amici iniquitate, non dicit. Quid autem refert scire me in eiusmodi periculis amicorum, si non magna me turpitudo insecutura est, de uia esse recta declinandum, nisi id quoque me docuerit, quam putet magnam turpitudinem, et cum decessero de uia, quousque degredi debeam?Est enim’ inquitquatenus dari amicitiæ uenia possit.Hoc immo ipsum est, quod maxime discendum est quodque ab his, qui docent, minime dicitur, quatenus quaque fini dari amicitiæ uenia debeat. Chilo ille sapiens, de quo paulo ante dixi, conseruandi amici causa de uia declinauit. Sed uideo, quousque progressus sit; falsum enim pro amici salute consilium dedit. Id ipsum tamen in fine quoque uitæ, an iure posset reprehendi culparique, dubitauit.

Contra patriam’ inquit Ciceroarma pro amico sumenda non sunt.Hoc profecto nemo ignorauit, etpriusquam Theognis’, quod Lucilius ait,nasceretur’. Set id quæro, id desidero: cum pro amico contra ius, contra quam licet, salua tamen libertate atque pace faciendum est et cum de uia, sicut ipse ait, declinandum est, quid et quantum et in quali causa et quonam usque id fieri debeat. Pericles ille Atheniensis, uir egregio ingenio bonisque omnibus disciplinis ornatus, in una quidem specie, set planius tamen, quid existimaret, professus est. Nam cum amicus eum rogaret, ut pro re causaque eius falsum deiuraret, his eum uerbis usus est: Δεῖ μὲν συμπράττειν τοῖς φίλοις, ἀλλὰ μέχρι τῶν θεῶν.

Theophrastus autem in eo, quo dixi, libro inquisitius quidem super hac ipsa re et exactius pressiusque quam Cicero disserit. Set is quoque in docendo non de unoquoque facto singillatim existimat neque certis exemplorum documentis, set generibus rerum summatim uniuersimque utitur hunc ferme modum:

Parua’ inquitet tenuis uel turpitudo uel infamia subeunda est, si ea re magna utilitas amico quæri potest. Rependitur quippe et compensatur leue damnum delibatæ honestatis maiore alia grauioreque in adiuuando amico honestate, minimaque illa labes et quasi lacuna famæ munimentis partarum amico utilitatium solidatur. Neque nominibus’ inquitmoueri nos oportet, quod paria genere ipso non sunt honestas meæ famæ et rei amici utilitas. Ponderibus hæc enim potestatibusque præsentibus, non uocabulorum appellationibus neque dignitatibus generum diiudicanda sunt. Nam cum in rebus aut paribus aut non longe secus utilitas amici aut honestas nostra consistit, honestas procul dubio præponderat; cum uero amici utilitas nimio est amplior, honestatis autem nostræ in re non graui leuis iactura est, tunc, quod utile amico est, id præ illo, quod honestum nobis est, fit plenius, sicuti est magnum pondus æris parua lamna auri pretiosius.

Verba adeo ipsa Theophrasti super ea re adscribsi: Οὐκ, εἰ δή που τοῦτο τῶι γένει τιμιώτερον, ἤδη καί, ὁτιοῦν ἂν ἦι μέρος τούτου, πρὸς τὸ τηλίκον θατέρου συγκρινόμενον αἱρετὸν ἔσται. Λέγω δὲ οἷον, οὐκ, εἰ χρυσίον τιμιώτερον χαλκοῦ, καὶ τηλίκον τοῦ χρυσίου πρὸς τὸ τηλίκον χαλκοῦ μέγεθος ἀντιπαραβαλλόμενον πλέον δόξει· ἀλλὰ ποιήσει τινὰ ῥοπὴν καὶ τὸ πλῆθος καὶ τὸ μέγεθος.

Fauorinus quoque philosophus huiuscemodi indulgentiam gratiæ tempestiue laxato paulum remissoque subtili iustitiæ examine his uerbis definiuit: Ἡ καλουμένη χάρις παρὰ τοῖς ἀνθρώποις, τοῦτό ἐστιν ὕφεσις ἀκριβείας ἐν δέοντι.

Post deinde idem Theophrastus hanc ferme sententiam disseruit: ‘Has tamen’ inquitparuitates rerum et magnitudines atque has omnes officiorum æstimationes alia nonnumquam momenta extrinsecus atque aliæ quasi appendices personarum et causarum et temporum et circumstantiæ ipsius necessitates, quas includere in præcepta difficilest, moderantur et regunt et quasi gubernant et nunc ratas efficiunt, nunc inritas.

Hæc taliaque Theophrastus satis caute et sollicite et religiose cum discernendi magis disceptandique diligentia quam cum decernendi sententia atque fiducia scribsit, quoniam profecto causarum ac temporum uarietates discriminumque ac differentiarum tenuitates derectum atque perpetuum distinctumque in rebus singulis præceptum, quod ego nos in prima tractatus istius parte desiderare dixeram, non capiunt.

Eius autem Chilonis, a quo disputatiunculæ huius initium fecimus, cum alia quædam sunt monita utilia atque prudentia, tum id maxime exploratæ utilitatis est, quod duas ferocissimas adfectiones amoris atque odii intra modum cautum cœrcuit.Hac’ inquitfini ames, tamquam forte fortuna et osurus, hac itidem tenus oderis, tamquam fortasse post amaturus.

Super hoc eodem Chilone Plutarchus philosophus in libro περὶ ψυχῆς primo uerbis his ita scribsit: Χείλων ὁ παλαιὸς ἀκούσας τινὸς λέγοντος μηδένα ἔχειν ἐχθρὸν ἠρώτησεν, εἰ μηδένα φίλον ἔχει, νομίζων ἐξ ἀνάγκης ἐπακολουθεῖν καὶ συνεμπλέκεσθαι φιλίαις ἀπεχθείας.

 

CAPITVLVM IV

Quam tenuiter curioseque explorauerit Antonius Iulianus in oratione M. Tullii uerbi ab eo mutati argutiam.
 

Antonius Iulianus rhetor perquam fuit honesti atque amœni ingeni. Doctrina quoque ista utiliore ac delectabili ueterumque elegantiarum cura et memoria multa fuit; hoc scripta omnia antiquiora tam curiose spectabat et aut uirtutes pensitabat aut uitia rimabatur, ut iudicium esse factum amussim diceres.

Is Iulianus super eo ἐνθυμήματι, quod est in oratione M. Tullii, quam pro Cn. Plancio dixit, ita existimauitsed uerba prius, de quibus iudicium ab eo factum est, ipsa ponam: ‘Quamquam dissimilis est pecuniæ debitio et gratiæ. Nam qui pecuniam dissoluit, statim non habet id, quod reddidit, qui autem debet, is retinet alienum: gratiam autem et qui refert habet, et qui habet, in eo ipso, quod habet, refert. Neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc soluero, nec minus ei redderem uoluntate ipsa, si hoc molestiæ non accidisset’ — ‘crispum sane’ inquitagmen orationis rotundumque ac modulo ipso numerorum uenustum, sed quod cum uenia legendum sit uerbi paulum ideo inmutati, ut sententiæ fides salua esset. Namque debitio gratiæ et pecuniæ conlata uerbum hoc utrubique seruari postulat. Ita enim recte opposita inter sese gratiæ pecuniæque debitio uidebitur, si et pecunia quidem deberi dicatur et gratia, sed quid eueniat in pecunia debita solutaue, quid contra in gratia debita redditaue, debitionis uerbo utrimque seruato disseratur. Cicero autem,inquitcum gratiæ pecuniæque debitionem dissimilem esse dixisset eiusque sententiæ rationem redderet, uerbumdebet” in pecunia ponit, in gratiahabet” subicit prodebet”; ita enim dicit: “gratiam autem et qui refert habet, et qui habet, in eo ipso, quod habet, refert.Sed id uerbumhabet” cum proposita comparatione non satis conuenit. Debitio enim gratiæ, non habitio, cum pecunia confertur, atque ideo consequens quidem fuerat sic dicere: “et qui debet, in eo ipso, quod debet, refert”; sed absurdum et nimis coactum foret, si nondum redditam gratiam eo ipso redditam diceret, quia debetur. Inmutauit ergo,inquitsubdidit uerbum ei uerbo, quod omiserat, finitimum, ut uideretur et sensum debitionis conlatæ non reliquisse et concinnitatem sententiæ retinuisse. hunc modum Iulianus enodabat diiudicabatque ueterum scriptorum sententias, quas aput eum adulescentes lectitabant.

 

CAPITVLVM V

Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque uestitu probris obnoxio infamique munditia fuit; quodque item Hortensius orator ob eiusmodi munditias gestumque in agendo histrionicum Dionysiæ saltatriculæ cognomento compellatus est.
 

Demosthenen traditum est uestitu ceteroque cultu corporis nitido uenustoque nimisque accurato fuisse. Et hinc ei τὰ κομψὰ illa χλανίσκια et μαλακοὶ χιτωνίσκοι ab æmulis aduersariisque probro data, hinc etiam turpibus indignisque in eum uerbis non temperatum, quin parum uir et ore quoque polluto diceretur.

eundem modum Q. Hortensius omnibus ferme oratoribus ætatis suæ, nisi M. Tullio, clarior, quod multa munditia et circumspecte compositeque indutus et amictus esset manusque eius inter agendum forent argutæ admodum et gestuosæ, maledictis compellationibusque probris iactatus est, multaque in eum, quasi in histrionem, in ipsis causis atque iudiciis dicta sunt. Sed cum L. Torquatus, subagresti homo ingenio et infestiuo, grauius acerbiusque apud consilium iudicum, cum de causa Sullæ quæreretur, non iam histrionem eum esse diceret, sed gesticulariam Dionysiamque eum notissimæ saltatriculæ nomine appellaret, tum uoce molli atque demissa HortensiusDionysia,inquitDionysia malo equidem esse quam quod tu, Torquate, ἄμουσος, ἀναφρόδιτος, ἀπροσδιόνυσος’.

 

CAPITVLVM VI

Verba ex oratione Metelli Numidici, quam dixit in censura populum, cum eum uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa et quo contra modo defensa sit.
 

Multis et eruditis uiris audientibus legebatur oratio Metelli Numidici, grauis ac diserti uiri, quam in censura dixit populum de ducendis uxoribus, cum eum matrimonia capessenda hortaretur. In ea oratione ita scribtum fuit: ‘Si sine uxore possemus, Quirites, omnes ea molestia careremus; set quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis ullo modo uiui possit, saluti perpetuæ potius quam breui uoluptati consulendum est.

Videbatur quibusdam Q. Metellum censorem, cui consilium esset uxores ducendas populum hortari, non oportuisse de molestia incommodisque perpetuis rei uxoriæ confiteri, neque id hortari magis esse quam dissuadere absterrereque; set contra in id potius orationem debuisse sumi dicebant, ut et nullas plerumque esse in matrimoniis molestias adseueraret et, si quæ tamen accidere nonnumquam uiderentur, paruas et leues facilesque esse toleratu diceret maioribusque eas emolumentis et uoluptatibus oblitterari easdemque ipsas neque omnibus neque naturæ uitio, set quorundam maritorum culpa et iniustitia euenire. Titus autem Castricius recte atque condigne Metellum esse locutum existimabat.Aliter’ inquitcensor loqui debet, aliter rhetor. Rhetori concessum est sententiis uti falsis, audacibus, uersutis, subdolis, captiosis, si ueri modo similes sint et possint mouendos hominum animos qualicumque astu inrepere.Præterea turpe esse ait rhetori, si quid in mala causa destitutum atque inpropugnatum relinquat.Sed enim Metellum,inquitsanctum uirum, illa grauitate et fide præditum cum tanta honorum atque uitæ dignitate aput populum Romanum loquentem, nihil decuit aliud dicere, quam quod uerum esse sibi atque omnibus uidebatur, præsertim cum super ea re diceret, quæ cotidiana intellegentia et communi peruolgatoque uitæ usu comprenderetur. De molestia igitur cunctis hominibus notissima confessus eaque confessione fidem sedulitatis ueritatisque commeritus, tum denique facile et procliuiter, quod fuit rerum omnium ualidissimum atque uerissimum, persuasit ciuitatem saluam esse sine matrimoniorum frequentia non posse.

Hoc quoque aliut ex eadem oratione Q. Metelli dignum esse existimauimus adsidua lectione non hercle minus, quam quæ a grauissimis philosophis scribta sunt. Verba Metelli hæc sunt.Di immortales plurimum possunt; sed non plus uelle nobis debent quam parentes. At parentes, si pergunt liberi errare, bonis exheredant. Quid ergo nos ab immortalibus dissimilius expectemus, nisi malis rationibus finem facimus? Is demum deos propitios esse æcum est, qui sibi aduersarii non sunt. Dii immortales uirtutem adprobare, non adhibere debent.

 

CAPITVLVM VII

In hisce uerbis Ciceronis ex oratione quinta in Verremhanc sibi rem præsidio sperant futurum’ neque mendum esse neque uitium errareque istos, qui bonos libros uiolant etfuturam’ scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis uerbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero auide sectatus est.
 

In oratione Ciceronis quinta in Verrem in libro spectatæ fidei Tironiana cura atque disciplina facto scribtum fuit: ‘Homines tenues obscuro loco nati nauigant; adeunt ea loca, quæ numquam antea adierant. Neque noti esse iis, quo uenerunt, neque semper cum cognitoribus esse possunt, hac una tamen fiducia ciuitatis non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud ciues solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed quocumque uenerint, hanc sibi rem præsidio sperant futurum.

Videbatur compluribus in extremo uerbo menda esse. Debuisse enim scribi putabant nonfuturum’, sedfuturam’, neque dubitabant, quin liber emendandus esset, ne, ut in Plauti comœdia mœchus, sic enim mendæ suæ inludiabant, ita in Ciceronis oratione solœcismus essetmanifestarius’.

Aderat forte ibi amicus noster, homo lectione multa exercitus, cui pleraque omnia ueterum litterarum quæsita, meditata euigilataque erant. Is libro inspecto ait nullum esse in eo uerbo neque mendum neque uitium et Ciceronem probe ac uetuste locutum.Namfuturum”inquitnon refertur rem, sicut legentibus temere et incuriose uidetur, neque pro participio positum est, set uerbum est indefinitum, quod Græci appellant ἀπαρέμφατον, neque numeris neque generibus præseruiens, set liberum undique et inpromiscum, quali C. Gracchus uerbo usus est in oratione, cuius titulus est de P. Popilio circum conciliabula, in qua ita scriptum est: “Credo ego inimicos meos hoc dicturum.” “Inimicos dicturum” inquit, nondicturos”; uideturne ea ratione positum esse aput Gracchumdicturum”, qua est aput Ciceronemfuturum”? sicut in Græca oratione sine ulla uitii suspicione omnibus numeris generibusque sine discrimine tribuuntur huiuscemodi uerba: ἐρεῖν, ποιήσειν, ἔσεσθαι, et similia.In Claudi quoque Quadrigarii tertio annali verba hæc esse dixit: ‘Dum i conciderentur, hostium copias ibi occupatas futurum’; in duodeuicesimo annali eiusdem Quadrigarii principium libri sic scriptum: ‘Si pro tua bonitate et nostra uoluntate tibi ualitudo subpetit, est quod speremus deos bonis bene facturum’; item in Valerii Antiatis libro quarto uicesimo simili modo scriptum esse: ‘Si res diuinæ factæ recteque perlitatæ essent, haruspices dixerunt omnia ex sententia processurum esse’. ‘Plautus etiam in Casina, cum de puella loqueretur,occisurum” dixit, nonoccisuram”, his uerbis:

 

etiamne habet Casina gladium? — —habet, sed duos.quid duos?altero te
occisurum ait, altero uilicum.
 

Item Laberius in Gemellis:
 

non putaui, inquit, hoc eam facturum.
 

Non ergo isti omnes, solœcismus quid esset, ignorarunt, sed et Gracchusdicturum” et Quadrigariusfuturum” etfacturum” et Antiasprocessurum” et Plautusoccisurum” et Laberiusfacturum” indefinito modo dixerunt, qui modus neque in numeros neque in personas neque in tempora neque in genera distrahitur, sed omnia istæc una eademque declinatione complectitur, sicuti M. Cicerofuturum” dixit non uirili genere neque neutro, solœcismus enim plane foret, sed uerbo usus est ab omni necessitate generum absoluto.

Idem autem ille amicus noster in eiusdem M. Tullii oratione, quæ est de imperio Cn. Pompei, ita scriptum esse a Cicerone dicebat atque ipse ita lectitabat: ‘Cum uestros portus atque eos portus, quibus uitam ac spiritum ducitis, in prædonum fuisse potestatem sciatis’, neque solœcismum esse aiebatin potestatem fuisse’, ut uulgus semidoctum putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat, qua et Græci ita uterentur et Plautus uerborum Latinorum elegantissimus in Amphitruone dixit:

 

num uero mi in mentem fuit,
non, ut dici solitum est,in mente’.
 

Sed enim præter Plautum, cuius ille in præsens exemplo usus est, multam nos quoque apud ueteres scriptores locutionum talium copiam offendimus atque his uulgo adnotamentis inspersimus. Vt et rationem autem istam missam facias et auctoritates, sonus tamen et positura ipsa uerborum satis declarat id potius ἐπιμελείαι τῶν λέξεων modulamentisque orationis M. Tullii conuenisse, ut, quoniam utrumuis dici Latine posset,potestatem’ dicere mallet, nonpotestate’. Illud enim sic compositum iucundius aurem completiusque, insuauius hoc inperfectiusque est, si modo ita explorata aure homo sit, non surda nec iacenti; sicuti est hercle, quodexplicauit’ dicere maluit quamexplicuit’, quod esse iam usitatius cœperat.

Verba sunt hæc ipsius ex oratione, quam de imperio Cn. Pompei habuit: ‘Testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed consilii celeritate explicauit.At siexplicuit’ diceret, inperfecto et debili numero uerborum sonus clauderet.

 

CAPITVLVM VIII

Historia in libris Sotionis philosophi reperta super
Laide meretrice et Demosthene rhetore.
 

Sotion ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis uir fuit. Is librum multæ uariæque historiæ refertum composuit eumque inscripsit κέρας Ἀμαλθείας. Ea uox hoc ferme ualet, tamquam si dicascornum Copiæ’.

In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia hæc scripta est: ‘Lais’ inquitCorinthia ob elegantiam uenustatemque formæ grandem pecuniam demerebat, conuentusque eam ditiorum hominum ex omni Græcia celebres erant, neque admittebatur, nisi qui dabat, quod poposcerat; poscebat autem illa nimium quantum.Hinc ait natum esse illud frequens apud Græcos adagium:

 

οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἐς Κόρινθον ἔσθ‘ ὁ πλοῦς
 

quod frustra iret Corinthum Laidem, qui non quiret dare, quod posceretur. hanc ille Demosthenes clanculum adit et, ut sibi copiam sui faceret, petit. At Lais μυρίας δραχμάς poposcit’, hoc facit nummi nostratis denarium decem milia.Tali petulantia mulieris atque pecuniæ magnitudine ictus expauidusque Demosthenes auertitur et discedensego” inquitpænitere tanti non emo”.’ Sed Græca ipsa, quæ fertur dixisse, lepidiora sunt: οὐκ ὠνοῦμαι, inquit, μυρίων δραχμῶν μεταμέλειαν.

 

CAPITVLVM IX

Quis modus fuerit, quis ordo disciplinæ Pythagoricæ, quantumque temporis imperatum obseruatumque sit discendi simul ac tacendi.
 

Ordo atque ratio Pythagoræ ac deinceps familiæetsuccessionis eius recipiendi instituendique discipulos huiuscemodi fuisse traditur: Iam a principio adulescentes, qui sese discendum obtulerant, ἐφυσιογνωμόνει. Id uerbum significat mores naturasque hominum coniectatione quadam de oris et uultus ingenio deque totius corporis filo atque habitu sciscitari. Tum qui exploratus ab eo idoneusque fuerat, recipi in disciplinam statim iubebat et tempus certum tacere: non omnes idem, sed alios aliud tempus pro æstimato captu sollertiæ. Is autem, qui tacebat, quæ dicebantur ab aliis, audiebat, neque percontari, si parum intellexerat, neque commentari, quæ audierat, fas erat; sed non minus quisquam tacuit quam biennium: hi prorsus appellabantur intra tempus tacendi audiendique ἀκουστικοί. Ast ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere audireque, atque esse iam cœperant silentio eruditi, cui erat nomen ἐχεμυθία, tum uerba facere et quærere quæque audissent scribere et, quæ ipsi opinarentur, expromere potestas erat; hi dicebantur in eo tempore μαθηματικοί, ab his scilicet artibus, quas iam discere atque meditari inceptauerant: quoniam geometriam, gnomonicam, musicam ceterasque item disciplinas altiores μαθήματα ueteres Græci appellabant; uulgus autem, quos gentilicio uocabuloChaldæos’ dicere oportet,mathematicos’ dicit. Exinde his scientiæ studiis ornati perspicienda mundi opera et principia naturæ procedebant ac tunc denique nominabantur φυσικοί.

Hæc eadem super Pythagora noster Taurus cum dixisset: ‘nunc autem’ inquitisti, qui repente pedibus inlotis philosophos deuertunt, non est hoc satis, quod sunt omnino ἀθεώρητοι, ἄμουσοι, ἀγεωμέτρητοι, sed legem etiam dant, qua philosophari discant. Alius aithoc me primum doce”, item aliushoc uolo” inquitdiscere, istud nolo”; hic a symposio Platonis incipere gestit propter Alcibiadæ comisationem, ille a Phædro propter Lysiæ orationem. Est etiam,inquitpro Iuppiter! qui Platonem legere postulet non uitæ ornandæ, sed linguæ orationisque comendæ gratia, nec ut modestior fiat, sed ut lepidior.Hæc Taurus dicere solitus nouicios philosophorum sectatores cum ueteribus Pythagoricis pensitans.

Sed id quoque non prætereundum est, quod omnes, simul atque a Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque familiæ, pecuniæ habebat, in medium dabat, et coibatur societas inseparabilis, tamquam illud fuit anticum consortium, quod iure atque uerbo Romano appellabaturercto non cito’.

 

CAPITVLVM X

Quibus uerbis compellauerit Fauorinus philosophus
adulescentem casce nimis et prisce loquentem.
 

Fauorinus philosophus adulescenti ueterum uerborum cupidissimo et plerasque uoces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti: ‘Curius’ inquitet Fabricius et Coruncanius, antiquissimi uiri, et his antiquiores Horatii illi trigemini plane ac dilucide cum suis fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed ætatis suæ uerbis locuti sunt; tu autem, proinde quasi cum matre Euandri nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam desito uteris, quod scire atque intellegere neminem uis, quæ dicas. Nonne, homo inepte, ut, quod uis, abunde consequaris, taces? Sed antiquitatem tibi placere ais, quod honesta et bona et sobria et modesta sit. Viue ergo moribus præteritis, loquere uerbis præsentibus atque id, quod a C. Cæsare, excellentis ingenii ac prudentiæ uiro, in primo de analogia libro scriptum est, habe semper in memoria atque in pectore, uttamquam scopulum, sic fugias inauditum atque insolens uerbum”.’

 

CAPITVLVM XI

Quod Thucydides, scriptor inclutus, Lacedæmonios
in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit uerbaque eius
super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem
fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi
quædam notata de Gracchi fistula contionaria.
 

Auctor historiæ Graecæ grauissimus Thucydides Lacedæmonios, summos bellatores, non cornuum tubarumue signis, sed tibiarum modulis in prœliis esse usos refert non prorsus ex aliquo ritu religionum neque rei diuinæ gratia neque autem, ut excitarentur atque euibrarentur animi, quod cornua et litui moliuntur, sed contra, ut moderatiores modulatioresque fierent, quod tibicinis numeris temperatur. Nihil adeo in congrediendis hostibus atque in principiis prœliorum salutem uirtutemque aptius rati, quam si permulti sonis mitioribus non inmodice ferocirent. Cum procinctæ igitur classes erant et instructa acies cœptumque in hostem progredi, tibicines inter exercitum positi canere inceptabant. Ea ibi præcentione tranquilla et delectabili atque adeo uenerabili quandam quasi militaris musicæ disciplinam uis et impetus militum, ne sparsi dispalatique proruerent, cohibebatur. Sed ipsius illius egregii scriptoris uti uerbis libet, quæ et dignitate et fide grauiora sunt: Καὶ μετὰ ταῦτα ἡ ξύνοδος ἦν· Ἀργεῖοι μὲν καὶ οἱ σύμμαχοι ἐντόνως καὶ ὀργῆι χωροῦντες, Λακεδαιμόνιοι δὲ βραδέως καὶ ὑπὸ αὐλητῶν πολλῶν νόμου ἐγκαθεστώτων οὐ τοῦ θείου χάριν, ἀλλ‘ ἵνα ὁμαλῶς μετὰ ῥυθμοῦ βαίνοντες προσέλθοιεν καὶ μὴ διασπασθείη αὐτοῖς ἡ τάξις, ὅπερ φιλεῖ τὰ μεγάλα στρατόπεδα ἐν ταῖς προσόδοις ποιεῖν.

Cretenses quoque prœlia ingredi solitos memoriæ datum est præcinente ac præmoderante cithara gressibus; Alyattes autem, rex terræ Lydiæ more atque luxu barbarico præditus, cum bellum Milesiis faceret, ut Herodotus in historiis tradit, concinentes habuit fistulatores et fidicines atque feminas etiam tibicinas in exercitu atque in procinctu habuit, lasciuientium delicias conuiuiorum. Sed enim Achæos Homerus pugnam indipisci ait non fidicularum tibiarumque, sed mentium animorumque concentu conspiratuque tacito nitibundos:

 

οἱ δ‘ ἄρ’ ἴσαν σιγῆι μένεα πνείοντες Ἀχαιοί
ἐν θυμῶι μεμαῶτες ἀλεξέμεν ἀλλήλοισιν.
 

Quid ille uult ardentissimus clamor militum Romanorum, quem in congressibus prœliorum fieri solitum scriptores annalium memorauere? contrane institutum fiebat antiquæ disciplinæ tam probabile? an tum et gradu clementi et silentio est opus, cum hostem itur in conspectu longinquo procul distantem, cum uero prope manus uentum est, tum iam e propinquo hostis et impetu propulsandus et clamore terrendus est?

Ecce autem per tibicinia Laconica tibiæ quoque illius contionariæ in mentem uenit, quam C. Graccho cum populo agente præisse ac præministrasse modulos ferunt. Sed nequaquam sic est, ut a uulgo dicitur, canere tibia solitum, qui pone eum loquentem staret,etuariis modis tum demulcere animum actionemque eius, tum intendere. Quid enim foret ista re ineptius, si, ut planipedi saltanti, ita Graccho contionanti numeros et modos et frequentamenta quædam uaria tibicen incineret? Sed qui hoc compertius memoriæ tradiderunt, stetisse in circumstantibus dicunt occultius, qui fistula breui sensim grauiusculum sonum inspiraret reprimendum sedandumque inpetus uocis eius efferuescentes; namque inpulsu et instinctu extraneo naturalis illa Gracchi uehementia indiguisse non, opinor, existimanda est. M. tamen Cicero fistulatorem istum utrique rei adhibitum esse a Graccho putat, ut sonis tum placidis tum citatis aut demissam iacentemque orationem eius erigeret aut ferocientem sæuientemque cohiberet. Verba ipsius Ciceronis apposui: ‘Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem seruum sibi ille habuit manum, cum eburnea solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum, cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, qui illum aut remissum excitaret aut a contentione reuocaret.

Morem autem illum ingrediendi tibicinum modulos prœlii institutum esse a Lacedæmonis Aristoteles in libris problematon scripsit, quo manifestior fieret exploratiorque militum securitas et alacritas.Nam diffidentiæ’ inquitet timori cum ingressione huiuscemodi minime conuenit, et mæsti atque formidantes ab hac tam intrepida ac tam decora incedendi modulatione alieni sunt.Verba pauca Aristotelis super ea re apposui: Διὰ τί, ἐπειδὰν κινδυνεύειν μέλλωσιν, πρὸς αὐλὸν ἐμβαίνουσιν; ἵνα τοὺς δειλοὺς ἀσχημονοῦντας γινώσκωσιν. * * *

 

CAPITVLVM XII

Virgo Vestæ quid ætatis et ex quali familia et quo ritu quibusque
cærimoniis ac religionibus ac religionibus ac quo nomine
a pontifice maximo capiatur et quo statim iure esse incipiat, simul
atque capta est; quodque, ut Labeo dicit, nec intestato cuiquam
cuiquam nec eius intestatæ quisquam iure heres est.
 

Qui de uirgine capienda scripserunt, quorum diligentissime scripsit Labeo Antistius, minorem quam annos sex, maiorem quam annos decem natam negauerunt capi fas esse; item quæ non sit patrima et matrima; item quæ lingua debili sensuue aurium deminuta aliaue qua corporis labe insignita sit; item quæ ipsa aut cuius pater emancipatus sit, etiamsi uiuo patre in aui potestate sit; item cuius parentes alter amboue seruitutem seruierunt aut in negotiis sordidis uersantur. Sed et eam, cuius soror id sacerdotium lecta est, excusationem mereri aiunt; item cuius pater flamen aut augur aut quindecimuirum sacris faciundis aut septemuirum epulonum aut Salius est. Sponsæ quoque pontificis et tubicinis sacrorum filiæ uacatio a sacerdotio isto tribui solet. Præterea Capito Ateius scriptum reliquit neque eius legendam filiam, qui domicilium in Italia non haberet, et excusandam eius, qui liberos tres haberet.

Virgo autem Vestalis, simul est capta atque in atrium Vestæ deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur.

De more autem rituque capiundæ uirginis litteræ quidem antiquiores non extant, nisi, quæ capta prima est, a Numa rege esse captam. Sed Papiam legem inuenimus, qua cauetur, ut pontificis maximi arbitratu uirgines e populo uiginti legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et, cuius uirginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque Vestæ fiat. Sed ea sortitio ex lege Papia non necessaria nunc uideri solet. Nam si quis honesto loco natus adeat pontificem maximum atque offerat sacerdotium filiam suam, cuius dumtaxat saluis religionum obseruationibus ratio haberi possit, gratia Papiæ legis per senatum fit.

Capi’ autem uirgo propterea dici uidetur, quia pontificis maximi manu prensa ab eo parente, in cuius potestate est, ueluti bello capta abducitur. In libro primo Fabii Pictoris, quæ uerba pontificem maximum dicere oporteat, cum uirginem capiat, scriptum est. Ea uerba hæc sunt: ‘Sacerdotem Vestalem, quæ sacra faciat, quæ ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quæ optima lege fuit, ita te, Amata, capio.

Plerique autemcapi’ uirginem solam debere dici putant. Sed flamines quoque Diales, item pontifices et augurescapi’ dicebantur. L. Sulla rerum gestarum libro secundo ita scripsit: ‘P. Cornelius, cui primum cognomen Sullæ impositum est, flamen Dialis captus.M. Cato de Lusitanis, cum Seruium Galbam accusauit: ‘Tamen dicunt deficere uoluisse. Ego me nunc uolo ius pontificium optime scire; iamne ea causa pontifex capiar? si uolo augurium optime tenere, ecquis me ob eam rem augurem capiat?

Præterea in commentariis Labeonis, quæ duodecim tabulas composuit, ita scriptum est: ‘Virgo Vestalis neque heres est cuiquam intestato, neque intestatæ quisquam, sed bona eiusinpublicum redigi aiunt. Id quo iure fiat, quæritur.

Amata’ inter capiendum a pontifice maximo appellatur, quoniam, quæ prima capta est, hoc fuisse nomen traditum est.

 

CAPITVLVM XIII

Quæsitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato
rectius, idne omnino facere, quod mandatum est, an nonnumquam
etiam contra, si id speres ei, qui mandauit, utilius fore;
superque ea quæstione expositæ diuersæ sententiæ.
 

In officiis capiendis, censendis iudicandisque, quæ καθήκοντα philosophi appellant, quæri solet, an negotio tibi dato et, quid omnino faceres, definito contra quid facere debeas, si eo facto uideri possit res euentura prosperius exque utilitate eius, qui id tibi negotium mandauit. Anceps quæstio et in utramque partem a prudentibus uiris arbitrata est. Sunt enim non pauci, qui sententiam suam una in parte defixerint et re semel statuta deliberataque ab eo, cuius id negotium pontificiumque esset, nequaquam putauerint contra dictum eius esse faciendum, etiamsi repentinus aliqui casus rem commodius agi posse polliceretur, ne, si spes fefellisset, culpa inpatientiæ et pœna indeprecabilis subeunda esset, si res forte melius uertisset, dis quidem gratia habenda, sed exemplum tamen intromissum uideretur, quo bene consulta consilia religione mandati soluta corrumperentur. Alii existimauerunt incommoda prius, quæ metuenda essent, si res gesta aliter foret, quam imperatum est, cum emolumento spei pensitanda esse et, si ea leuiora minoraque, utilitas autem contra grauior et amplior spe quantum potest firma ostenderetur, tum posse aduersum mandata fieri censuerunt, ne oblata diuinitus rei bene gerendæ occasio amitteretur, neque timendum exemplum non parendi crediderunt, si rationes dumtaxat huiuscemodi non abessent. Cumprimis autem respiciendum putauerunt ingenium naturamque illius, cuia res præceptumque esset: ne ferox, durus, indomitus inexorabilisque sit, qualia fuerunt Postumiana imperia et Manliana. Nam si tali præceptori ratio reddenda sit, nihil faciendum esse monuerunt aliter, quam præceptum est.

Instructius deliberatiusque fore arbitramur theorematium hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti uiri, apposuerimus. Is Crassus a Sempronio Asellione et plerisque aliis historiæ Romanæ scriptoribus traditur habuisse quinque rerum bonarum maxima et præcipua: quod esset ditissimus, quod nobilissimus, quod eloquentissimus, quod iurisconsultissimus, quod pontifex maximus. Is cum in consulatu obtineret Asiam prouinciam et circumsedere oppugnareque Leucas pararet opusque esset firma atque procera trabe, qui arietem faceret, quo muros eius oppidi quateret, scripsit magistratum Mylattensium, sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos uidisset, uter maior esset, eum mittendum curaret. Tum magistratus comperto, quamobrem malum desideraret, non, uti iussus erat, maiorem, sed quem esse magis idoneum aptioremque faciendo arieti facilioremque portatu existimabat, minorem misit. Crassus eum uocari iussit et, cum interrogasset, cur non, quem iusserat, misisset, causis rationibusque, quas dictitabat, spretis uestimenta detrahi imperauit uirgisque multum cecidit corrumpi atque dissolui officium omne imperantis ratus, si quis id, quod facere iussus est, non obsequio debito, sed consilio non desiderato respondeat.

 

CAPITVLVM XIV

Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna uir gloria magnisque rebus gestis, sed familiæ pecuniæque inops, cum ei Samnites tamquam indigenti graue aurum donarent.
 

Iulius Hyginus in libro de uita rebusque inlustrium uirorum sexto legatos dicit a Samnitibus C. Fabricium, imperatorem populi Romani, uenisse et memoratis multis magnisque rebus, quæ bene ac beniuole post redditam pacem Samnitibus fecisset, obtulisse dono grandem pecuniam orasseque, uti acciperet utereturque, atque id facere Samnites dixisse, quod uiderent multa splendorem domus atque uictus defieri neque pro amplitudine dignitateque lautum paratum esse. Tum Fabricium planas manus ab auribus oculos et infra deinceps nares et os et gulam atque inde porro uentrem imum deduxisse et legatis ita respondisse: dum illis omnibus membris, quæ attigisset, obsistere atque imperare posset, numquam quicquam defuturum; propterea se pecuniam, qua nihil sibi esset usus, ab his, quibus eam sciret usui esse, non accipere.

 

CAPITVLVM XV

Quam inportunum uitium plenumque odii sit futtilis inanisque loquacitas et quam multis in locis a principibus utriusque linguæ uiris detestatione iusta culpata sit.
 

Qui sunt leues et futtiles et inportuni locutores quique nullo rerum pondere innixi uerbis uuidis et lapsantibus diffluunt, eorum orationem bene existimatum est in ore nasci, non in pectore; linguam autem debere aiunt non esse liberam nec uagam, sed uinclis de pectore imo ac de corde aptis moueri et quasi gubernari. Sed enim uideas quosdam scatere uerbis sine ullo iudicii negotio cum securitate multa et profunda, ut loquentes plerumque uideantur loqui sese nescire. Vlixen contra Homerus, uirum sapienti facundia præditum, uocem mittere ait non ex ore, sed ex pectore, quod scilicet non sonum magis habitumque uocis quam sententiarum penitus conceptarum altitudinem pertineret, petulantiæque uerborum cœrcendæ uallum esse oppositum dentium luculente dixit, ut loquendi temeritas non cordis tantum custodia atque uigilia cohibeatur, sed et quibusdam quasi excubiis in ore positis sæpiatur.

Homerica, de quibus supra dixi, hæc sunt:
 

ἀλλ‘ ὅτε δὴ ὄπα τε μεγάλην ἐκ στήθεος εἵη, et:
ποῖόν σε ἔπος φύγεν ἕρκος ὀδόντων.
 

M. Tullii quoque uerba posui, quibus stultam et inanem dicendi copiam grauiter et uere detestatus est: ‘Dummodo’ inquithoc constet neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non subpetat, uerba non desint, esse laudandam: quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem.Item in libro de oratore primo uerba hæc posuit: ‘Quid enim est tam furiosum quam uerborum uel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis nulla subiecta sententia nec scientia?Cumprimis autem M. Cato atrocissimus huiusce uitii insectator est. Namque in oratione, quæ inscripta est si se Cælius tribunus plebis appellasset: ‘numquam’ inquittacet, quem morbus tenet loquendi tamquam ueternosum bibendi atque dormiendi. Quod si non coueniatis, cum conuocari iubet, ita cupidus orationis conducat, qui auscultet. Itaque auditis, non auscultatis, tamquam pharmacopolam. Nam eius uerba audiuntur; uerum se nemo committit, si æger est.Idem Cato in eadem oratione eidem M. Cælio tribuno plebi uilitatem obprobrans non loquendi tantum, uerum etiam tacendi: ‘frusto’ inquitpanis conduci potest, uel uti taceat uel uti loquatur.Neque non merito Homerus unum ex omnibus Thersitam ἀμετροεπῆ et ἀκριτόμυθον appellat uerbaque illius multa et ἄκοσμα strepentium sine modo graculorum similia esse dicit. Quid enim est aliud ἐκολώα? Eupolidis quoque uersus de id genus hominibus consignatissime factus est:

 

λαλεῖν ἄριστος, ἀδυνατώτατος λέγειν,
 

quod Sallustius noster imitari uolens sic scribit: ‘loquax’ inquitmagis quam facundus.Quapropter Hesiodus, pœtarum prudentissimus, linguam non uulgandam, sed recondendam esse dicit proinde ut thesaurum, eiusque esse in promendo gratiam plurimam, si modesta et parca et modulata sit:

 

γλώσσης τοι θησαυρὸς ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστος,
φειδωλῆς πλείστη δὲ χάρις κατὰ μέτρον ἰούσης.
 

Epicharmium quoque illud non inscite se habet:
 

οὐ λέγειν τύγ‘ ἐσσὶ δεινός, ἀλλὰ σιγᾶν ἀδύνατος,
 

ex quo hoc profecto sumptum est: ‘qui cum loqui non posset, tacere non potuit.Fauorinum ego audiui dicere uersus istos Euripidi:

 

ἀχαλίνων στομάτων
ἀνόμου τ‘ ἀφροσύνας
τὸ τέλος δυστυχία,
 

non de his tantum factos accipi debere, qui impia aut inlicita dicerent, sed uel maxime de hominibus quoque posse dici stulta et inmodica blaterantibus, quorum lingua tam prodiga infrenisque sit, ut fluat semper et æstuet conluuione uerborum tæterrima, quod genus homines a Græcis significantissimo uocabulo κατάγλωσσοι appellantur. Valerium Probum, grammaticum inlustrem, ex familiari eius, docto uiro, comperi Sallustianum illud: ‘satis eloquentiæ, sapientiæ parum’, breui antequam uita decederet, sic legere cœpisse et sic a Sallustio relictum affirmauisse: ‘satis loquentiæ, sapientiæ parum’, quodloquentia’ nouatori uerborum Sallustio maxime congrueret,eloquentia’ cum insipientia minime conueniret.

Huiuscemodi autem loquacitatem uerborumque turbam magnitudine inani uastam facetissimus pœta Aristophanes insignibus uocabulis denotauit in his uersibus:

 

ἄνθρωπον ἀγριοποιόν, αὐθαδόστομον,
ἔχοντ‘ ἀχάλινον, ἀκρατές, ἀπύλωτον στόμα,
ἀπεριλάλητον, κομποφακελορρήμονα,
 

neque minus insigniter ueteres quoque nostri hoc genus homines in uerba proiectoslocutuleios’ etblaterones’ etlinguaces’ dixerunt.

 

CAPITVLVM XVI

Quod uerba istæc Quadrigari ex annali tertioibi mille hominum occiditur’ non licenter neque de pœtarum figura, sed ratione certa et proba grammaticæ disciplinæ dicta sunt.
 

Quadrigarius in tertio annalium ita scripsit: ‘Ibi occiditur mille hominum.’ ‘Occiditur’, inquit, nonocciduntur’. Item Lucilius in tertio satirarum:

 

portam mille a porta est; exinde Salernum,
mille’ inquitest’ nonmille sunt’.
 

Varro in XVII. humanarum: ‘ Romuli initium plus mille et centum annorum est.M. Cato in primo originum: ‘Inde est ferme mille passum.M. Cicero in sexta in Antonium: ‘Itane Ianus medius in L. Antonii clientela est? quis umquam in illo Iano inuentus est, qui L. Antonio mille nummum ferret expensum?

In his atque in multis aliismille’ numero singulari dictum est; neque hoc, ut quidam putant, uetustati concessum est aut per figurarum concinnitatem admissum est, sed sic uidetur ratio poscere.Mille’ enim non pro eo ponitur, quod Græce χίλιοι dicitur, sed quod χιλιάς, et sicuti una χιλιάς et duæ χιλιάδες, itaunum mille’ etduo milia’ certa atque directa ratione dicitur. Quamobrem id quoque recte et probabiliter dici solitummille denarium in arca est’ etmille equitum in exercitu est’. Lucilius autem, præterquam supra posui, alio quoque in loco id manifestius demonstrat; nam in libro XV. ita dicit:

 

hunc, milli passum qui vicerit atque duobus,
Campanus sonipes succussor nullus sequetur
maiore in spatio ac diuersus uidebiturire⟩;
 

item in libro nono:
 

tu milli nummum potes uno quærere centum;
 

milli passum’ dixit promille passibus’
etuno milli nummum’ prounis mille nummis’ aperteque ostenditmille’ et uocabulum esse et singulari numero dici eiusque pluratiuum essemilia’ et casum etiam capere ablatiuum. Neque ceteros casus requiri oportet, cum sint alia pleraque uocabula, quæ in singulos tantum casus, quædam etiam, quæ in nullum inclinentur. Quapropter nihil iam dubium est, quin M. Cicero in oratione, quam scripsit pro Milone, ita scriptum reliquerit: ‘Ante fundum Clodi, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum uersabatur ualentium’, nonuersabantur’, quod in libris minus accuratis scriptum est; alia enim rationemillehomines’, aliamillehominum’ dicendum est.

 

CAPITVLVM XVII

Quanta cum animi æquitate tolerauerit Socrates
uxoris ingenium intractabile; atque inibi quid M. Varro
in quadam satura de officio mariti scripserit.
 

Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat. Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus interrogauit Socraten, quænam ratio esset, cur mulierem tam acerbam domo non exigeret.Quoniam,inquit Socratescum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram.

Secundum hanc sententiamM.quoque Varro in satura Menippea, quam de officio mariti scripsit: ‘Vitium’ inquituxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit uitium, uxorem commodiorem præstat; qui fert, sese meliorem facit.Hæc uerba Varronistollere’ etferre’ lepide quidem composita sunt, sedtollere’ apparet dictum procorrigere’. Id etiam apparet eiusmodi uitium uxoris, si corrigi non possit, ferendum esse Varronem censuisse, quod ferri scilicet a uiro honeste potest; uitia enim flagitiis leuiora sunt.

 

CAPITVLVM XVIII

Quod M. Varro in quarto decimo humanarum L. Ælium magistrum suum in ἐτυμολογίαι falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis ἔτυμον dicit.
 

In XIV. rerum diuinarum libro M. Varro doctissimum tunc ciuitatis hominem L. Ælium errasse ostendit, quod uocabulum Græcum uetus traductum in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset, resoluerit in uoces Latinas ratione etymologica falsa.

Verba ipsa super ea re Varronis posuimus: ‘In quo L. Ælius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, errauit aliquotiens. Nam aliquot uerborum Græcorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. Non enimleporem” dicimus, ut ait, quod est leuipes, sed quod est uocabulum anticum Græcum. Multa uetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc uocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorentGræcum”, quod nunc nominant Ἕλληνα, “puteum”, quod uocant φρέαρ, “leporem”, quod λαγωόν dicunt. In quo non modo L. Ælii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo: successum enimfertfortuna, experientiam laus sequitur.

Hæc Varro in primore libro scripsit, de ratione uocabulorum scitissime, de usu utriusque linguæ peritissime, de ipso L. Ælio clementissime. Sed in posteriore eiusdem libri partefurem’ dicit ex eo dictum, quod ueteres Romanifuruum’ atrum appellauerint et fures per noctem, quæ atra sit, facilius furentur. Nonne sic uidetur Varro de fure, tamquam L. Ælius de lepore? Nam quod a Græcis nunc κλέπτης dicitur, antiquiore Græca lingua φώρ dictum est. Hinc per adfinitatem litterarum, qui φώρ Græce, est Latinefur’. Sed ea res fugeritne tunc Varronis memoriam, an contra aptius et cohærentius putaritfurem’ afuruo’, id est nigro, appellari, in hac re de uiro tam excellentis doctrinæ non meum iudicium est.

 

CAPITVLVM XIX

Historia super libris Sibyllinis
ac de Tarquinio Superbo rege.
 

In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis hæc prodita est: Anus hospita atque incognita Tarquinium Superbum regem adiit nouem libros ferens, quos esse dicebat diuina oracula; eos uelle uenundare. Tarquinius pretium percontatus est. Mulier nimium atque inmensum poposcit; rex, quasi anus ætate desiperet, derisit. Tum illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex nouem deurit et, ecquid reliquos sex eodem pretio emere uellet, regem interrogauit. Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare. Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos eodem illo pretio emat. Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eam constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio, quam quod erat petitum pro omnibus. Sed eam mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci uisam constitit. Libri tres in sacrarium conditiSibyllini’ appellati; eos quasi oraculum quindecimuiri adeunt, cum di immortales publice consulendi sunt.

 

CAPITVLVM XX

Quid geometræ dicant ἐπίπεδον, quid στερεόν, quid κύβον, quid γραμμήν; quibusque ista omnia Latinis uocabulis appellentur.
 

Figurarum, quæ σχήματα geometræ appellant, genera sunt duo,planum’ etsolidum’. Hæc ipsi uocant ἐπίπεδον καὶ στερεόν. ‘Planum’ est, quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est et qua longum: qualia sunt triquetra et quadrata, quæ in area fiunt, sine altitudine.Solidum’ est, quando non longitudines modo et latitudines planas numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, quales sunt ferme metæ triangulæ, quaspyramidas’ appellant, uel qualia sunt quadrata undique, quæ κύβους illi, nosquadrantalia’ dicimus. Κύβος enim est figura ex omni latere quadrata,quales sunt’ inquit M. Varrotesseræ, quibus in alueolo luditur, ex quo ipsæ quoque appellatæ κύβοι.’ In numeris etiam similiter κύβος dicitur, cum omne latus eiusdem numeri æquabiliter in sese soluitur, sicuti fit, cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur.

Huius numeri cubum Pythagoras uim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et uiginti diebus et numerus ternio, qui τριάς Græce dicitur, tantundem efficiat in cubo.Linea’ autem a nostris dicitur, quam γραμμήν Græci nominant. Eam M. Varro ita definit: ‘Linea est’ inquitlongitudo quædam sine latitudine et altitudine.’ Εὐκλείδης autem breuius prætermissa altitudine: ‘γραμμή’ inquitest μῆκος ἀπλατές’, quod exprimere uno Latine uerbo non queas, nisi audeas dicereinlatabile’.

 

CAPITVLVM XXI

Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit legisse se
librum P. Vergilii domesticum,ubiscriptum essetet ora
tristia temptantum sensus torquebit amaror’, non
quod uulgus legeretsensu torquebit amaro’.
 

Versus istos ex georgicis Vergilii plerique omnes sic legunt:
 

at sapor indicium faciet manifestus et ora
tristia temptantum sensu torquebit amaro.
 

Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in commentariis, quæ in Vergilium fecit, confirmat et perseuerat non hoc a Vergilio relictum, sed quod ipse inuenerit in libro, qui fuerit ex domo atque familia Vergilii:

 

et ora
tristia temptantum sensus torquebit amaror,
 

neque id soli Hygino, sed doctis quibusdam etiam uiris complacitum, quoniam uidetur absurde dicisapor sensu amaro torquet’. ‘Cum ipse’ inquiuntsapor sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat ac proinde sit, quasi dicatursensus sensu amaro torquet”.’ Sed enim cum Fauorino Hygini commentarium legissem atque ei statim displicita esset insolentia et insuauitas illiussensu torquebit amaro’, risit et: ‘Iouem lapidem,inquitquod sanctissimum iusiurandum habitum est, paratus ego iurare sum Vergilium hoc numquam scripsisse, sed Hyginum ego uerum dicere arbitror. Non enim primus finxit hoc uerbum Vergilius insolenter, sed in carminibus Lucreti inuento usus est non aspernatus auctoritatem pœtæ ingenio et facundia præcellentis.Verba ex IV Lucreti hæc sunt:

 

dilutaque contra
cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
 

Non uerba autem sola, sed uersus prope totos et locos quoque Lucreti plurimos sectatum esse Vergilium uidemus.

 

CAPITVLVM XXII

An qui causas defendit, recte Latineque dicatsuperessese⟩’ is, quos defendit; etsuperesse’ proprie quid sit.
 

Inroborauit inueterauitque falsa atque aliena uerbi significatio, quod diciturhic illi superest’, cum dicendum est aduocatum esse quem cuipiam causamque eius defendere. Atque id dicitur non in compitis tantum neque in plebe uolgaria, sed in foro, in comitio, apud tribunalia. Qui integre autem locuti sunt, magnam partemsuperesse’ ita dixerunt, ut eo uerbo significarent superfluere et superuacare atque esse supra necessarium modum. Itaque M. Varro in satura, quæ inscripta est nescis quid uesper uehat,superfuisse’ dicit immodice et intempestiue fuisse. Verba ex eo libro hæc sunt: ‘In conuiuio legi nec omnia debent et ea potissimum, quæ simul sint βιωφελῆ et delectent, potius ut id quoque uideatur non defuisse quam superfuisse.

Memini ego prætoris, docti hominis, tribunali me forte assistere atque ibi aduocatum non incelebrem sic postulare, ut extra causam diceret remque, quæ agebatur, non attingeret. Tunc prætorem ei, cuia res erat, dixisse aduocatum eum non habere, et cum is, qui uerba faciebat, reclamasset: ‘ego illi V. C. supersum’, respondisse prætorem festiuiter: ‘tu plane superes, non ades’.

M. autem Cicero in libro, qui inscriptus est de iure ciuili in artem redigendo, uerba hæc posuit: ‘nec uero scientia iuris maioribus suis Q. Ælius Tubero defuit, doctrina etiam superfuit.In quo locosuperfuit’ significare uidetursupra fuit et præstitit superauitque maiores suos doctrina sua superfluenti tamen et nimis abundanti’: disciplinas enim Tubero stoicas dialecticas percalluerat. In libro quoque de republica secundo id ipsum uerbum Cicero ponit non temere transeundum. Verba ex eo libro hæc sunt: ‘Non grauarer, Læli, nisi et hos uelle putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem huius nostri sermonis attingere, præsertim cum heri ipse dixeris te nobis etiam superfuturum. Verum id quidem fieri non potest; ne desis, omnes te rogamus.

Exquisite igitur et comperte Iulius Paulus dicebat, homo in nostra memoria doctissimus,superesse’ non simplici ratione dici tam Latine quam Græce: Græcos enim περισσόν in utramque partem ponere, uel quod superuacaneum esset ac non necessarium, uel quod abundans nimis et afluens et exuberans; sic nostros quoque ueteressuperesse’ alias dixisse pro superfluenti et uaciuo neque admodum necessario, ita, ut supra posuimus, Varronem dicere, alias ita, ut Cicero dixit, pro eo, quod copia quidem et facultate ceteris anteiret, super modum tamen et largius prolixiusque flueret, quam esset satis. Qui dicit ergosuperesse se’ ei, quem defendit, nihil istorum uult dicere, sed nescio quid aliud indictum inscitumque dicit ac ne Vergilii quidem poterit auctoritate uti, qui in georgicis ita scribsit:

 

primus ego in patriam mecum, modo uita supersit.
 

Hoc enim in loco Vergilius ἀκυρότερον eo uerbo usus uidetur, quodsupersit’ dixit prolonginquius diutiusque adsit’, illudque contra eiusdem Vergili aliquanto est probabilius:

 

florentisque secant herbas fluuiosque ministrant
farraque, ne blando nequeat superesse labori;
 

significat enim supra laborem esse neque opprimi a labore.
An autemsuperesse’ dixerint ueteres prorestare et perficiendæ rei deesse’, quærebamus. Nam Sallustius in significatione ista nonsuperesse’, sedsuperare’ dicit. Verba eius in Iugurtha hæc sunt: ‘Is plerumque seorsum a rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quæ Iugurthæ fesso aut maioribus astricto superauerant.Sed inuenimus in tertio Enni annalium in hoc uersu:

 

inde sibi memorat unum super esse laborem,
 

id est relicum esse et restare, quod, quia id est, diuise pronuntiandum est, ut non una pars orationis esse uideatur, sed duæ. Cicero autem in secunda Antonianarum, quod est relicum, nonsuperesse’, sedrestare’ dicit.

Præter hæcsuperesse’ inuenimus dictum prosuperstitem esse’. Ita enim scriptum est in libro epistularum M. Ciceronis L. Plancum et in epistula M. Asini Pollionis Ciceronem uerbis his: ‘Nam neque deesse reipublicæ uolo neque superesse’, per quod significat, si respublica emoriatur et pereat, nolle se uiuere. In Plauti autem Asinaria manifestius id ipsum scriptum est in his uersibus, qui sunt eius comœdiæ primi:

 

sicut tuum uis unicum gnatum tuæ
superesse uitæ sospitem et superstitem.
 

Cauenda igitur est non inproprietas sola uerbi, sed etiam prauitas ominis, si quis senior aduocatus adulescentisuperesse se’ dicat.

 

CAPITVLVM XXIII

Quis fuerit Papirius Prætextatus; quæ istius causa cognomenti sit; historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda.
 

Historia de Papirio Prætextato dicta scriptaque est a M. Catone in oratione, qua usus est milites contra Galbam, cum multa quidem uenustate atque luce atque munditia uerborum. Ea Catonis uerba huic prorsus commentario indidissem, si libri copia fuisset id temporis, cum hæc dictaui. Quod si non uirtutes dignitatesque uerborum, sed rem ipsam scire quæris, res ferme hunc modum est: Mos antea senatoribus Romæ fuit in curiam cum prætextatis filiis introire. Tum, cum in senatu res maior quæpiam consultata eaque in diem posterum prolata est, placuitque, ut eam rem, super qua tractauissent, ne quis enuntiaret, priusquam decreta esset, mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontata est filium, quidnam in senatu patres egissent. Puer respondit tacendum esse neque id dici licere. Mulier fit audiendi cupidior; secretum rei et silentium pueri animum eius inquirendum euerberat: quærit igitur compressius uiolentiusque. Tum puer matre urgente lepidi atque festiui mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit, utrum uideretur utilius exque republica esse, unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset. Hoc illa ubi audiuit, animus compauescit, domo trepidans egreditur ceteras matronas. Peruenit senatum postridie matrum familias caterua; lacrimantes atque obsecrantes orant, una potius ut duobus nupta fieret, quam ut uni duæ. Senatores ingredientes in curiam, quæ illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istæc uellet, mirabantur. Puer Papirius in medium curiæ progressus, quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset, rem, sicut fuerat, denarrat. Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultum facit, uti posthac pueri cum patribus in curiam ne intrœant, præter ille unus Papirius, atque puero postea cognomentum honoris gratia inditumPrætextatus’ ob tacendi loquendique in ætate praetextæ prudentiam.

 

CAPITVLVM XXIV

Tria epigrammata trium ueterum pœtarum, Næuii, Plauti, Pacuuii, quæ facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt.
 

Trium pœtarum inlustrium epigrammata, Cn. Næuii, Plauti, M. Pacuuii, quæ ipsi fecerunt et incidenda sepulcro suo reliquerunt, nobilitatis eorum gratia et uenustatis scribenda in his commentariis esse duxi.

Epigramma Næui plenum superbiæ Campanæ, quod testimonium iustum esse potuisset, nisi ab ipso dictum esset:

 

inmortales mortales si foret fas flere,
flerent diuæ Camenæ Næuium pœtam.
itaque postquam est Orcho traditus thesauro,
obliti sunt Romæ loquier lingua Latina.
 

Epigramma Plauti, quod dubitassemus, an Plauti foret, nisi a M. Varrone positum esset in libro de pœtis primo:

 

postquam est mortem aptus Plautus, Comœdia luget,
scæna est deserta, dein Risus, Ludus Iocusque
et Numeri innumeri simul omnes conlacrimarunt.
 

Epigramma Pacuuii uerecundissimum et purissimum dignumque eius elegantissima grauitate:
 

adulescens, tam etsi properas, hoc te saxulum
rogat ut se aspicias, deinde, quod scriptum est, legas.
hic sunt pœtæ Pacuui Marci sita
ossa. hoc uolebam, nescius ne esses. uale.

 

CAPITVLVM XXV

Quibus uerbis M. Varro indutias definierit; quæsitumque inibi curiosius, quænam ratio sit uocabuli indutiarum.
 

Duobus modis M. Varro in libro humanarum, qui est de bello et pace,indutiæ’ quid sint, definit.Indutiæ sunt’ inquitpax castrensis paucorum dierum’; item alio in loco: ‘indutiæ sunt’ inquitbelli feriæ’. Sed lepidæ magis atque iucundæ breuitatis utraque definitio quam plana aut proba esse uidetur. Nam neque pax est indutiæbellum enim manet, pugna cessat — , neque in solis castris nequepaucorum’ tantumdierum’ indutiæ sunt. Quid enim dicemus, si indutiis mensum aliquot factis in oppida castris concedatur? nonne tum quoque indutiæ sunt? aut rursus quid esse id dicemus, quod in primo annalium Quadrigarii scriptum est, C. Pontium Samnitem a dictatore Romano sex horarum indutias postulasse, si indutiæpaucorum’ tantumdierum’ appellandæ sunt?belli’ autemferias’ festiue magis dixit quam aperte atque definite.

Græci autem significantius consignatiusque cessationem istam pugnæ pacticiam ἐκεχειρίαν dixerunt exempta littera una sonitus uastioris et subdita lenioris. Nam quod eo tempore non pugnetur et manus cohibeantur, ἐκεχειρίαν appellarunt. Sed profecto non id fuit Varroni negotium, ut indutias superstitiose definiret et legibus rationibusque omnibus definitionum inseruiret. Satis enim uisum est eiusmodi facere demonstrationem, quod genus Græci τύπους magis et ὑπογραφάς quam ὁρισμούς uocant.

Indutiarum’ autem uocabulum qua sit ratione factum, iam diu est, cum quærimus. Sed ex multis, quæ uel audimus uel legimus, probabilius id, quod dicam, uidetur.Indutias’ sic dictas arbitramur, quasi tu dicasinde uti iam’. Pactum indutiarum eiusmodi est, ut in diem certum non pugnetur nihilque incommodetur, sed ex eo die postea uti iam omnia belli iure agantur. Quod igitur dies certus præfinitur pactumque fit, ut ante eum diem ne pugnetur atque is dies ubi uenitinde uti iam’ pugnetur, idcirco ex his, quibus dixi, uocibus, quasi per quendam coitum et copulam nomen indutiarum conexum est.

Aurelius autem Opilius in primo librorum, quos Musarum inscripsit: ‘indutiæ’ inquitdicuntur, cum hostes inter sese utrimque utroque alteri alteros inpune et sine pugna ineunt; inde adeo’ inquitnomen factum uidetur, quasi initiæ, hoc est initus atque introitus.Hoc ab Aurelio scriptum propterea non præterii, ne cui harum noctium æmulo eo tantum nomine elegantius id uideretur, tamquam id nos originem uerbi requirentes fugisset.

 

CAPITVLVM XXVI

Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti, an sapiens irasceretur.
 

Interrogaui in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur. Dabat enim sæpe post cotidianas lectiones quærendi, quod quis uellet, potestatem. Is cum grauiter, copiose de morbo affectuue iræ disseruisset, quæ et in ueterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, conuertit me, qui interrogaueram, et: ‘hæc ego’ inquitsuper irascendo sentio; sed, quid et Plutarchus noster, uir doctissimus ac prudentissimus, senserit, non ab re est, ut id quoque audias. Plutarchus’ inquitseruo suo, nequam homini et contumaci, sed libris disputationibusque philosophiæ aures inbutas habenti, tunicam detrahi ob nescio quod delictum cædique eum loro iussit. Cœperat uerberari et obloquebatur non meruisse, ut uapulet; nihil mali, nihil sceleris admisisse. Postremo uociferari inter uapulandum incipit neque iam querimonias aut gemitus eiulatusque facere, sed uerba seria et obiurgatoria: non ita esse Plutarchum, ut philosophum deceret; irasci turpe esse; sæpe eum de malo iræ dissertauisse, librum quoque περὶ ἀοργησίας pulcherrimum conscripsisse; his omnibus, quæ in eo libro scripta sint, nequaquam conuenire, quod prouolutus effususque in iram plurimis se plagis multaret. Tum Plutarchus lente et leniter: “quid autem,inquituerbero, nunc ego tibi irasci uideor? ex uultune meo an ex uoce an ex colore an etiam ex uerbis correptum esse me ira intellegis? mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum, neque inmaniter clamo neque in spumam ruboremue efferuesco neque pudenda dico aut pænitenda neque omnino trepido ira et gestio. Hæc enim omnia, si ignoras, signa esse irarum solent.Et simul eum, qui cædebat, conuersus: “interim,inquitdum ego atque hic disputamus, tu hoc age”.’

Summa autem totius sententiæ Tauri hæc fuit: Non idem esse existimauit ἀοργησίαν et ἀναλγησίαν aliudque esse non iracundum animum, aliud ἀνάλγητον et ἀναίσθητον, id est hebetem ac stupentem. Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophiaffectus’ uelaffectiones’, Græci πάθη appellant, ita huius quoque motus animi, qui, cum est ulciscendi causa sæuior,ira’ dicitur, non priuationem esse utilem censuit, quam Græci στέρησιν dicunt, sed mediocritatem, quam μετριότητα illi appellant.