ERASMVS ROTERODAMVS M. IOANNI NEVIO HONDISCOTANO, LILIANORVM LOVANII GYMNASIARCHÆ, SALVTEM D. P.

Louvain. 1 August 1514

Disticha moralia vulgo Catonis inscripta titulo, Neui theologorum decus, primum diligenter a mendis repurgavimus collata Planudis interpretatione, tametsi Græculus ille Romani carminis sententiam sæpenumero non assequitur. Addidimus et scholia, perbreuia quidem illa, sed aliquanto commodiora, ni fallor, iis commentariis quibus duo quidam opusculum hoc contaminauerant; quorum alter insulsissime rhetoricatur, homo ipsa infantior infantia, alter ineptissime philosophatur, vterque οὐδὲν πρὸς ἔπος loquitur. Porro cuius autoris sit hoc opus et vtrum vnius an plurium, non admodum referre puto; Catonis ob id tantum arbitror dici, quod sententias habeat Catone dignas. Adiecimus his Mimos Publianos falso inscriptos Senecæ prouerbia. Atque his quoque castigatisatque his quoque correctis (offendimus enim depravatissimos) adscripsimus breuissima scholiaverbum Erasmi pro adnotatione, reiectis iis quæ perperam erant admixta ex aliorum libris, tum appositis aliquot ex Aulo Gellio et Senecæ controuersiis.

Sed interim clamabit vitilitigatorcavillator aliquis, Hui, theologum in tam frivolis versari nugis? Primum ego nihil fastidiendum duco, quantumuis humile, quod bonas pertineat literas, nedum hosce versus tanta Romani sermonis mundicieelegantia tamque bonos mores conducibiles. Quamquam cur me pudeat in hoc genere pauculas horas collocare, in quo non pauci scriptores Græci non mediocri cum laude sunt versati? Nam extant et hodie Theognidis sententiæ, Phocylidis et Pythagoræ præcepta non abs re aurea dicta. Denique si mihi indecorum esse volunt emendasse hæc tam humilia et explanasse, multo fœdius erit eadem et deprauata fuisse et (quod ex ipsorum liquet commentariisex ipsorum commentariis probatum est) ista tam puerilia non intellecta fuisse ab iis viris qui se nihil nescire putant. Nam Publii Mimos quis contemnat, quos Aulus Gellius lepidissimos, Seneca disertissimos vocat, cuiusque sententias, vt idem testatur, non piguitmolestum fuit summos etiam rhetores æmulari? Addidimus et Septem Sapientum celebria dicta et Hominis Christiani Institutum, quod nos carmine dilucidoperlucido magis quam elaborato sumus interpretati, conscriptum antea sermone Britannico a Iohanne Coleto, quo viro non alium habet mea quidem sententia florentissimum Anglorum imperium vel magis pium vel qui Christum verius sapiat.

Hoc quicquid est laboris tibi nuncupandum duximus, mi Neui ornatissime, simul vt habeas quod tuis prælegi cures alumnisdiscipulis, quos nulla neque litterarum neque morum barbarie sinis inficicorrumpi, simul vt hoc qualecunque monumentum non sinat nostram necessitudinemnostram amicitiam intermori. Quod equidem ita assecuturum me confido, quum propter natiuam tuam humanitatem ac vetus in me studium, tum etiam quod hac lucubratiunculaopusculum nocte perfectum tuo satisfaciam desyderiotuo desiderio satisfaciam, qui iam olim (vt mihi Dorpius noster narrauit) summopere expetas sententias probati cuiuspiam auctoris ita expoliri vt et animos adulescentum virtutes et linguas rectam eloquutionem forment; quorum vtrumque nisi heæ Catonis ac Publianæ Septemque Sapientum sic castigatæ atque elucidatæ faciant, nullæ faciant. Bene vale.

ERASMVS ROT. ANDREÆ HOOCHSTRATO SVO S.

Liège. August 1514

Deflexi nonnihil ab itinere meo, vt et te veterem amicum meum viderem et vrbis tam celebris conspectu fruerer; verum vtrunque frustra malo quodam meo fato.vere utrimque defecit per quoddam fatum meum malum Nam et tu aberas, et vrbs ita placuit vt a nulla vnquam discesserim lubentius. Bene vale.