DES. ERASMUS ROTERODAMUS DE UTILITATE COLLOQUIORUM LECTOREM.

Adeo nunc in omnes et in omnia per universum orbem grassatur comitata furiis ἡ διαβολὴ, ut tutum non sit ullum emittere librum nisi satellitio munitum. Quanquam quid satis esse tutum possit adversus sycophantæ morsum, qui velut aspis vocem incantantis, ita omnem purgationem quamvis iustissimam obturat aures? Prima pars huius operis, quæ mea fuit et non mea, temeritate cuiusdam erat edita. Quam quum ingenti applausu viderem exceptam a studiosis, abusus sum affectu vulgari profectum studiorum. Quandoquidem nec medici semper ægrotis ministrant saluberrima, sed illis nonnihil concedunt ob hoc ipsum, quod vehementer appetant. Itidem mihi visum est, hoc genus illecebris inescare teneram ætatem, quæ iucundis facilius ducitur, quam seriis aut exactis. Itaque, quod editum erat repurgavi; deinde adieci quæ moribus etiam formandis conducerent, velut irrepens in animos adolescentium, quos recte scripsit AristotelesEthicorum Nicomachum lib. I, cap. 3. inidoneos auditores ethicæ philosophiæ dumtaxat eius, quæ seriis præceptis traditur. Quodsi quis clamet, indecorum homini seni sic pueriliter ludere, nihil moror quam pueriliter, modo utiliter. Et, si laudantur literatores ætate provecti, qui pueritiæ crustulis blandiuntur, elementa velint ut discere prima; mihi non arbitror vitio verti debere, quod simili studio iuventutem illecto, vel elegantiam Latini sermonis, vel pietatem. Adde quod bona prudentiæ pars est, nosse stultas vulgi cupiditates et absurdas opiniones. Eas arbitror satius ex hoc libello discere, quam experientia, stultorum magistra. Multis amara sunt grammatices præcepta: Aristotelis ethice non est apta pueris: theologia Scoti minus; ne viris quidem admodum utilis parandam bonam mentem: et plurimum habet momenti, gustum optimarum rerum protinus insevisse teneris animis. Et haud scio an quidquam discitur felicius, quam quod ludendo discitur. Est hoc nimirum sanctissimum fallendi genus, per imposturam dare beneficium. Laudantur enim medici, qui sic fallunt ægrotos. Et tamen si nihil heic aliud quam nugatus fuissem, videbantur laturi; nunc quoniam præter linguæ politiem inspersi quædam, quæ mentem instruant religionem, calumniantur, ac perinde quasi dogmata Christianæ professionis heic serio pronuntientur, ita syllabas etiam vivum excutiunt. Id quam faciant inique, magis erit perspicuum, ubi declararo colloquiorum aliquot non vulgarem utilitatem. Ut enim omittam tot serias sententias mediis iocis admixtas, tot fabulas, tot historias, tot rerum naturas dignas cognitu: in colloquio de visendo loca sacra cohibetur superstitiosus et immodicus quorumdam affectus, qui summam pietatem esse ducunt vidisse Hierosolymam: et huc per tanta terrarum marisque spatia currunt senes episcopi, relicto grege, qui curandus erat: huc viri principes, relicta familia ac ditione, huc mariti relictis domi liberis et uxore, quorum moribus ac pudicitiæ necessarius erat custos: huc adolescentes et fœminæ, non sine gravi discrimine morum et integritatis. Quidam etiam iterum atque iterum recurrunt, nec aliud faciunt per omnum vitam, et interim superstitioni, inconstantiæ, stultitiæ, temeritati prætexitur religionis titulus, ac desertor suorum contra doctrinam Pauli, sanctimoniæ laudem aufert, ac sibi quoque pietatis omnes numeros explesse videtur. Paulus 1 Timoth. 2 intrepide pronuntiat: Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem abnegavit et est infideli deterior. Atque heic Paulus loqui videtur de viduis, quæ liberos ac nepotes negligunt, idque prætextu religionis, dum sese mancipant obsequiis Ecclesiæ. Quid dicturus de maritis, qui destitutis teneris liberis, uxore iuvencula, idque in re tenui, proficiscuntur Hierosolymam? Ex multis unicum exemplum proferam, nec tam recens, ut metuenda sit invidia, nec tam vetus, quin nepotes supersint, quos damni magnitudo non sinit oblivisci rei gestæ. Vir quidam præpotens decreverat ante mortem invisere Hierosolymam, pio quidam animo, sed parum felici consilio. Rebus igitur ordinatis, facultatum omnium, uxoris, quam gravidam reliquit, oppidorum et arcium curam tutelamque commisit archiepiscopo, ceu parenti. Ubi rumor allatus est, hominem in ea peregrinatione perisse, archiepiscopus pro parente gessit prædonem: occupavit possessiones omnes defuncti: denique et arcem munitiorem, in quam gravida confugerat, vi expugnavit: et ne superesset ultor atrocissimi facti, gravida confossa simul cum fœtu periit. Nonne pium erat tali viro dissuadere periculosam et non necessariam profectionem? Huius generis quam multa comperiantur exempla, ceteris æstimandum relinquo. Ne quid interim dicam de sumptibus, quos, ut fateamur non omnino perire, tamen nemo prudens non fatebitur in usus longe meliores impendi potuisse. Quod autem religionem attinet, divus Hieronymus laudat Hilarionem, quod, quum esset Palæstinus et in Palæstina viveret, tamen semel duntaxat viserit Hierosolymam, ob loci viciniam, ne videretur contemnere loca sacra. Si merito laudatus est Hilarion, quod abstinuit ab Hierosolyma tam vicinus, ne deum angusto loco claudere videretur; semel tantum adierit, ob loci propinquitatem, ne quos offenderet; quid dicendum est de his, qui ex Anglia et Scotia tantis impendiis per tot discrimina petunt Hierosolymam; præsertim domi relictis carissimis, quibus iuxta doctrinam apostoli debeat perpetuam curam? Clamat sanctus Hieronymus: Non magnum est Hierosolymis fuisse; sed bene vixisse magnum est. Et tamen ætate Hieronymi probabile est, evidentiora vestigia veterum monumentorum extitisse, quam nunc extant. De votis disputationem aliis relinquo; tantum hoc agit colloquium, ne quis temere talia vota suscipiat. Id esse verum, declarant mea verba: Præsertim quum domi haberem uxorem, integra adhuc ætate, liberos et familiam, quæ pendebat ex me et opera mea quotidiana alebatur: et cetera quæ sequuntur. De votis igitur susceptis nihil dicam, nisi quod si summus essem pontifex, non admodum gravate relaxarem obstrictos. In suscipiendis, quemadmodum fateor fieri posse, ut aliquis cum fructu pietatis eat Hierosolymam, ita non dubitarem, multis, ex rerum circunstantiis, dare consilium, ut eas impensas, tempus et operam insumerent in alia, quæ propius conducunt verum pietatem. Hæc arbitror esse pia: eoque considerata multorum vel levitate vel ignorantia vel superstitione, visum est super ea re monere iuventutem: neque video quos offendere debeat hæc admonitio, nisi forte quosdam istos, quibus carior est quæstus quam pietas. Nec illic damno pontificias indulgentias aut diplomata; sed taxo nugacissimum nugatorem, qui ne cogitans quidem de corrigenda vita, totam spem collocarat in condonationibus humanis. Heic si quis mihi consideret, quanta iactura pietatis nata sit inter mortales, partim ex eorum vitio, qui prostituunt pontificias indulgentias, partim eorum culpa, qui illas secus quam oportet accipiunt, fatebitur operæ pretium iuventutem super hac re commonitam esse. Verum hoc modo parum consultum est commissionariis. Audi, o bone: si viri boni sunt, gaudebunt esse monitos simplices: sin potior est illis quæstus quam pietas, valeant.

In colloquio de captandis sacerdotiis taxo eos, qui Romam cursitant, venantur sacerdotia, crebro gravi factura tum morum tum pecuniæ: eoque deduco sermonem, ut sacerdos, pro concubina, lectione bonorum auctorum semet oblectet.

In Militis confessione taxo facinora militum, et impiam militum confessionem; ut adolescentes ab eiusmodi moribus abhorreant.

In Monitis pædagogicis doceo puerum verecundiam ac mores ætati decoros.

In Pietate puerili nonne piis præceptis imbuo puerilem animum studium pietatis? Nam quod quidam arrodebant de confessione, mera fuit calumnia, cui iam pridem respondi. Doceo confessionem esse suscipiendam perinde quasi nobis esset instituta a Christo. Ceterum an id sit factum, nec refellere est animus, nec asseverare, quod nec mihi satis persuasum est, nec aliis probare possim. Quod autem admoneo de genere vitæ serio deligendo, deque seligendo sacerdote cui committas arcana tua, iudicabam adolescentibus esse necessarium, nec video cur me debeat pœnitere. At sic erunt pauciores monachi et sacerdotes. Fortassis erunt, sed meliores. Idem probabit quisquis vere monachus est. Porro qui venantur proselytos vel prædam vel ob superstitionem, dignissimi sunt, qui omnibus omnium scriptis traducantur, quo resipiscant.

In Convivio prophano non damno constitutiones ecclesiæ de ieiuniis ac delectum ciborum; sed indico superstitionem quorundam, qui his plus tribuunt quam oportet, negligentes eorum quæ magis faciunt pietatem: damnoque eorum crudelitatem, qui hæc exigunt ab his, a quibus Ecclesiæ mens non exigit: item eorum præposteram sanctimoniam, qui ex huiusmodi rebus condemnant proximum. Heic si quis reputet quanta veræ pietatis lues hinc nata sit inter mortales, fatebitur vix aliam admonitionem esse magis necessariam. Sed hac de re copiosius alias respondebimus.

In Convivio religioso, quum omnes faciam alienos a sacris,h. e. laicos, non obstrictos clericorum legibus, loquentes introducam. omnes coniugatos, satis doceo, quale debeat esse convivium omnium Christianorum. quam formam si sacerdotes quidam et monachi conferant sua convivia, intelligent quantum absint ab ea perfectione, qua conveniebat illos laicis antecellere.

In Apotheosi doceo quantum honoris debeatur egregiis viris, qui suis vigiliis bene meriti sunt de liberalibus studiis.

Sunt inepti, quibus colloquium Proci et puellæ videatur lascivum, quum nihil fingi possit castius. Si res honesta est matrimonium, et procum agere honestum est. Atque utinam omnes proci tales essent, qualem heic fingo, nec aliis colloquiis coirent matrimonia! Quid facias istis ingeniis tetricis, et ab omnibus Gratiis alienis, quibus impudicum videtur quidquid amicum est ac festivum? Hæc puella negat proco discessuro osculum, quo totam virginitatem illi servet illibatam. Quid autem nunc vulgo non dant puellæ procis? Deinde non vident, quam multa philosophica sint inspersa iocis, de non præcipitando coniugio, de delectu non solum corporum, sed multo magis animorum, de firmitate coniugii, de non contrahendo matrimonio sine consensu parentum, de caste colendo matrimonio, de sancte educandis liberis: postremo puella comprecatur Christum, ut illius auspiciis sit felix connubium. An hæc non convenit scire iuvenes? Et qui hanc lectionem ob lasciviam putant esse noxiam pueris, patiuntur illis prælegi Plautum et Facetias Poggi.Poggius Bracciolinus, cogn. Florentinus, natus 1380, m. 1459. eloquentissimus orator et secretarius reip. Florentinæ, inter alia scripsit narratiunculas s. tit Facetiarum. Præclara iudicia!

In Virgine misogamo detestor eos, qui adolescentes aut puellas invitis parentibus pelliciunt in monasterium, abutentes illorum vel simplicitate vel superstitione; persuadentes eis non esse spem salutis extra monasteria. Nisi talibus piscatoribus plenus est mundus; nisi innumera felicissima ingenia per istos infelicissime sepeliuntur ac defoderentur viva, quæ fuissent electa vasa Domini, si iudicio sumpsissent institutum naturæ congruens; non recte admonui. At si quando cogar in hoc argumento proferre quod sentio, sic depingam et plagiarios illos, et ipsius mali magnitudinem, ut nullus non fassurus sit me non sine caussa hæc monuisse: quanquam civiliter, id quidem a me factum est, ne malis daretur ansa delinquendi.

In proximo colloquio Virginis pœnitentis non induco virginem, quæ professa mutarit institutum, sed quæ ante peractam professionem redierit parentes, quos habebat optimos.

In Mempsigamo quam multa sunt philosophica, de celandis maritorum vitiis, de non interrumpenda coniugum benevolentia, de sarciendis offensis, de corrigendis maritorum moribus, de obsequiis erga maritos? Quid aliud docet Plutarchus, Aristoteles et Xenophon, nisi quod heic personæ vitam quandam addunt orationi?

In colloquio Militis et Carthusiani simul depingo et insaniam iuvenum, qui procurrunt bellum, et pii Cartusiani vitam, quæ sine studiorum amore non potest non esse tristis et inamœna.

In Pseudocheo depingo quorundam ingenia, qui nati sunt mentiendum, quo quidem hominum genere nihil execrabilius; utinam esset rarius!

In colloquio Adolescentis et scorti nonne et lupanaria facio casta? Quid autem dici potuit efficacius vel inserendam adolescentum animis pudicitiæ curam, vel revocandas ab instituto non minus ærumnoso quam turpi puellas quæstum expositas? Unica vox commovit quosdam, quod impudica puella blandiens adolescenti vocat illum suam mentulam, quum hoc apud nos vulgatissimum sit etiam honestis matronis. Hoc qui ferre non potest, pro mea mentula scribat mea voluptas, aut si quid aliud mavult.

In Convivio pœtico doceo, cuiusmodi debeat esse convivium inter studiosos, parcum sed festivum et hilare, conditum literatis fabulis, sine rixis, sine obtrectatione, sine turpiloquio. In Inquisitione doceo summam catholicæ professionis, idque aliquanto vividius ac liquidius, quam docent theologi magni nominis, inter quos pono et Gersonem,Io. Charlerius, dictus Gerson a pago prope Remos, ubi natus est a. 1363. fuit cancellarius universitatis Parisiensis, et interfuit concilio Constantiensi. Mortuus Lugduni 1429. quem interim honoris caussa nomino. Ideo porro fingo personam Lutherani, quo facilius redeant in concordiam, inter quos de præcipuis articulis orthodoxæ professionis convenit; etiamsi reliquam inquisitionis partem non addidi propter hæc exulceratissima tempora.

In Senili colloquio quam multa velut in speculo exhibentur, quæ vel fugienda sunt in vita vel illam reddunt tranquillam! Hæc præstat adolescentes ex festivis colloquiis quam experimentis discere. Socrates philosophiam e cœlo deduxit in terras: ego philosophiam etiam in lusus, confabulationes et compotationes deduxi. Oportet enim et ludicra Christianorum sapere philosophiam.

In Ptochoplusiis quam multa sunt, quæ pastores rusticani, rudes et indocti, nihilque minus quam pastores, possint suam vitam corrigere! præterea quæ tollendam stultam gloriam vestium: rursus cœrcendam illorum insaniam, qui monachorum cultum exsecrantur, quasi per se mala sit vestis. Et obiter describitur forma, quales debeant esse monachi, qui per vicos obambulant. Neque enim admodum multi tales sunt, quales hic describo.

In Erudita puella simul et Paullæ, Eustochii, Marcellæ vetus exemplum renovo, quæ cum integritate morum coniunxerunt studium literarum; et monachos abbatesque sacrorum studiorum osores, luxui, otio, venationibus, aleæque deditos, puellæ coniugatæ exemplo exstimulo aliud studiorum genus ipsis magis congruens. In Spectro detego technas impostorum, qui credulis simplicium animis solent illudere, fingentes apparitiones dæmonum et animarum, vocesque divinas. Quantam vero pestem praestigiæ invexerunt pietati Christianæ! Quoniam autem rudis ac simplex ætas huiusmodi fraudibus potissimum est obnoxia, visum est exemplo non inamœno depingere modum imposturæ. Sic impositum fuit Cœlestino Pontifici Romano. Sic Bernæ delusus iuvenis a monachis.Cf. Colloq. Sic commentitiis oraculis et hodie plurimi deluduntur.

Nec minima pars humanarum calamitatum est Alcumistica: quæ doctis etiam et cordatis viris imponit: adeo morbus hic adlubescit, si quem corripuerit. Huic affinis est Magia, eodem nomine, sed cognomine blandiens, naturalis. Similes imposturas taxo in Hippoplano et Ptochologia; rursus in Convivio fabuloso. Ex his si nihil aliud discerent pueri, quam Latine loqui, quanto plus laudis mea mereretur industria, qui per lusum ac voluptatem id facio, quam illorum, qui miseræ iuventuti Mammetrectos, Brachylogos, Catholicontas, et significandi modosTituli sunt compendiorum grammaticorum tum temporis usurpatorum Vide II, pag. 92. obtrudebant?

In Puerpera, præter naturalium rerum cognitionem, quam multa sunt moralia de cura matrum erga liberos, primum infantes, mox grandiores.

In Peregrinatione religionis ergo taxo istos, qui per tumultum eiecerunt omnes imagines e templis: rursus eos qui insaniunt in peregrinationes, quæ suscipiuntur prætextu religionis; unde iam et sodalitates inventæ sunt. Qui Hierosolymæ fuerunt, equites aurati vocantur, seque Fratres vocant, et in die Palmarum serio rem agunt ridiculam, fune dis trahentes asinum, ipsi non multum differentes ab asino ligneo quem trahunt. Id imitati sunt qui Compostellam adierunt. Dentur hæc sane, dentur affectibus hominum; at non ferendum, quod hinc sibi vindicant pietatem. Notantur et ii, qui reliquias incertas pro certis ostendunt, qui his plus tribuunt quam oportet, qui quæstum ex his sordide faciunt.

In Ichthyophagia tracto quæstionem de constitutionibus humanis, quas quidam prorsus reiiciunt, multum aberrantes a recta ratione: quidam propemodum anteponunt divinis legibus, rursus alii abutuntur et divinis et humanis constitutionibus quæstum ac tyrannidem. Conor itaque partem utramque moderationem temperare, inquirens unde natæ sint, et quibus gradibus huc usque progressæ constitutiones humanæ; quos et quatenus obligent, quid conducant, quantum distent a divinis; obiter indicans præpostera mortalium iudicia, quibus iam olim mundus plenus est, et unde totus hic orbis tumultus natus est. Hæc ideo quoque tractavi copiosius, quo doctis suppeditarem occasionem accuratius hisce de rebus scribendi. Nam quæ adhuc prodierunt, non satisfaciunt curiosis. Traducere scortationem, temulentiam, adulterium non perinde rem pertinebat; quandoquidem hæc mala nullum fallunt: sed ex his est periculum veræ pietatis, quæ vel non sentiuntur, vel sanctimoniæ fallaci specie blandiuntur. Quod si quis calumnietur, personis sordidis affingi theologicam disputationem; ab his talia nunc in omnibus conviviis disputantur, et huiusmodi personis opus erat familiarius crassiusque rem tractaturo.

In Funere, quoniam mors arguere solet Christianam fiduciam, in duobus idiotis depinxi diversum mortis genus, velut imagine viva ponens ob oculos dissimilem excessum eorum, qui fidunt rebus commentitiis, et qui spem salutis fixerunt in misericordia Domini: obiter taxans divitum stultissimam ambitionem, qui luxum ac superbiam suam et ultra mortem proferunt, quam mors saltem debebat auferre: simul eorum perstringens vitium, qui sui compendii gratia stultitia locupletum abutuntur, quam ipsi potissimum debebant corrigere. Quis enim audebit libere monere potentes ac divites, si monachi, qui se profitentur mundo mortuos, palpantur illorum vitiis? Si nulli tales sunt, quales descripsi, tamen ostensum est exemplum quod oportet vitari: sin vulgo referuntur longe his quæ proposuimus execrabiliora; qui sunt æqui, meam agnoscant civilitatem suumque vitium corrigant, et si vitio vacant ipsi, alios peccantes vel emendent vel cœrceant. Nullum ordinem perstrinximus; nisi forte totum Christianismum infamat, qui quidquam monendi gratia dixerit in corruptos Christianorum mores. Quos tantopere movet honos ordinis, eos in primis compescere debebant, qui palam factis suis dehonestant ordinem. Nunc quum illos, ut germanos sodales agnoscant, foveant ac tueantur, qua fronte caussantur a bene monente lædi existimationem ordinis? Quanquam quæ ratio dictat, sic habendam huius aut illius humanæ sodalitatis rationem, ut publicam Christianorum utilitatem negligas?

In Differentia verborum ac rerum taxo præpostera quorundam iudicia.

In Convivio vario commonstro rem civilitati congruam.

In Charonte detestor bellum inter Christianos.

In Synodo grammaticorum rideo studium cuiusdam Carthusiani, suo iudicio doctissimi, qui quum in Græcas litteras soleat stolidissime debacchari, nunc libro suo indiderit Græcum titulum, sed ridicule, Anticomaritas dicens, quos appellare poterat Antimarionos vel Antidicomariones.

In Cyclope taxo quosdam, qui Evangelium semper habent in ore, quum in vita nihil sit evangelicum.

In Coniugio impari pono ob oculos vulgi stultitiam, qui in sponsalibus supputant dotis modum, nec rationem vocant sponsi scabiem lepra deteriorem. Atque id hodie fit tam passim, ut nemo miretur, quum nihil sit in liberos crudelius.

In Ementita nobilitate depingo genus hominum, qui sub umbra nobilitatis existimant sibi nihil non licere, quæ præcipua pestis est Germaniæ.

In Senatulo traducturus eram vitia quædam mulierum, sed civiliter, ne quis expectet tale quippiam, quale habet Iuvenalis; verum hoc agenti obortus est quidam ἱππεὺς ἅνιππος, lupus, ut aiunt, in fabula.

Reliqua fere comparata sunt voluptatem, sed non illiberalem. Non hoc est honestare ordines, sed erudire. Quapropter omnibus ordinibus et privatim et publice rectius consultum fuerit, si deposita quidvis calumniandi rabie, candidis animis amplectamur omnes quidquid pio studio in publicam utilitatem adfertur. Aliis aliæ sunt dotes et alios alia capiunt, milleque modis homines trahuntur pietatem. Laudatum est Iuvenci studium, qui sacram evangeliorum historiam carmine prodidit. Nec sua laude fraudatus est Arator, qui idem fecit in Acta Apostolorum. Adversus hæreticos tubam intendit Hilarius, argutatur Augustinus, Hieronymus dialogis pugnat, Prudentius vario metri genere dimicat, Thomas et Scotus dialectices ac philosophiæ præsidiis pugnat. Simile studium omnium; sed dissimilis singulorum ratio. Non reprehenditur diversitas, quæ scopum eundem petit. Prælegitur pueris Petrus Hispanus, quo dociliores veniant Aristotelem. Multum enim promovit, qui gustum dedit. Atqui hic libellus, si teneræ pubi prælegatur, tradet illos multas disciplinas magis habiles, pœticen, rhetoricen, physicen, ethicen: demum ea, quæ sunt pietatis Christianæ. Stulti personam suscepi, factus ipse mearum rerum encomiastes: sed huc me compulit partim quorundam improbitas nihil non calumniantium, partim Christianæ iuventutis utilitas, in quam oportet omnes omnibus studiis incumbere.

Hæc ita quum habeant, omnibusque qui literas didicerunt perspicua sint, est tamen quoddam hominum genus mire bliteon,Nihil sapiens, inconditum. Deputatos appellant Galli; opinor quod male putati sint, aut certe plus satis putati, qui sic pronunciant de meis colloquiis opus esse fugiendum, præsertim monachis, quos illi Religiosos appellant, et adolescentibus; eo quod ieiunia et abstinentiæ ecclesiæ parvi penderentur: beatæ virginis et sanctorum pro ludibrio haberentur suffragia: virginitas si coniugio conferatur, nullius esse aut parvi momenti: religionis etiam dissuaderetur omnibus ingressus: quodque in eo arduæ difficilesque theologiæ quæstiones grammaticulis proponantur, contra statuta per magistros in artibus iurata. Agnoscis, mi lector, Atticam eloquentiam. Ut extremum primo loco respondeam, quid artium magistri proponant grammaticulis, nescio: quæ tractantur in colloquiis, de symbolo, de missa, de ieiuniis, de votis, de confessione, nihil habent theologicæ difficultatis, sed eius generis sunt, ut non oporteat ea quemquam nescire. Et si pueris præleguntur epistolæ Pauli, quid periculi est, si gustus quidam illis præbeatur theologicæ disputationis? hæc quum non ignorent, pueris sophistices candidatis perplexas de personis divinis statim quæstiones summæ difficultatis proponi, ne dicam ociosæ subtilitatis; cur nolunt pueros hoc discere, quod communem vitam pertinet? Iam si putant nihil referre, quid sub qua persona dicatur; intelligunt, opinor, quam multa comperiantur in evangelicis et apostolicis literis, quæ, secundum hanc legem, manifestam habent blasphemiam. Multis locis approbo ieiunium, nusquam damno. Qui secus asseverat, eum declarabo impudentissime mentiri. Sed in Pietate Puerili, inquiunt, leguntur hæc verba: Cum ieiunio mihi nihil est negotii. Finge hæc verba dici sub persona militis aut temulenti, num protinus Erasmus damnat ieiunia? Non opinor. Nunc dicuntur ab adolescente nondum adulto, quam ætatem lex non obstringit ieiunandum: et tamen is adolescens præparat se iusta ieiunia. Sic enim subiicit, Sed tamen, si sensero opus, prandeo cœnoque parcius, quo me præbeam alacriorem studiis pietatis per diem festum.

Abstinentias vero quam damnem, declarant hæc verba, quæ sunt in Convivio prophano: In plerisque non res, sed animus discernit nos a Iudæis. Illi manum abstinebant a certis cibis, velut ab immundis et animum inquinaturis: nos quum intelligamus omnia munda esse mundis, tamen carni lascivienti, velut equo ferocienti, pabulum subducimus, quo magis sit audiens dicto spiritui. Nonnunquam immoderatum suavium rerum usum abstinentiæ molestia castigamus. Paulo post reddit rationem, quare Ecclesia interdixerit esum quorundam ciborum. Omnibus, inquit, conducet. Nam tenuibus, cochleis aut ranis, licebit vesci, aut cæpas porrumve arrodere; mediocres detrahent nonnihil quotidianis obsoniis; quod si quid divites deliciantur hac occasione, suæ gulæ imputent, non incusent Ecclesiæ constitutionem. Mox loquor his similia. Rursus aliquanto post: Scio, medicis magnopere damnatum esse piscium esum: sed secus visum est maioribus nostris, quibus obtemperare religiosum est. Inibi protinus doceo heic vitandum etiam offendiculum infirmorum.

Æque falsum est, in colloquiis irrideri suffragia beatæ Virginis et aliorum sanctorum; sed illos irrideo, qui petunt a sanctis, quæ non auderent a bono viro petere; aut hoc animo petunt a certis divis, quasi hoc aut illud, hic aut ille citius velit aut possit præstare quam alius, aut quam ipse Christus. Imo in Puerili pietate sic loquitur puer: salutem dixi nonnullis. Quibus? Christo ac divis aliquot. Et aliquanto post: Rursus tribus verbis saluto Iesum, ac divos divasque omnes; sed nominatim Virginem matrem; tum eos quos habeo mihi peculiares. Et infra commemorat nominatim quos divos salutet quotidie.

Mirum vero, si procus amans laudat nuptias, dicitque, castum coniugium non multum abesse a laude virginitatis, quum Augustinus patriarcharum polygamiam anteponat nostro cœlibatui.

Quod obiiciunt de ingressu religionis, quam sit manifestæ vanitatis, declarant mea verba in Virgine misogamo; sic enim loquitur virgo: Damnas igitur hoc totum vitæ institutum? Respondet iuvenis: Nequaquam: verum quemadmodum nemini suadere velim, ut quæ se in hoc vitæ genus coniecerit, luctetur emergere, ita non dubitem hortari puellas omnes, præsertim indolis generosæ, ne se temere eo præcipitent, unde post sese non possint explicare. Hæc est illius colloquii conclusio, utcunque certatum est argumentis. Obsecro, an hoc est omnibus dissuadere ingressum religionis? Non damnatur ingressus, sed præceps temeritas damnatur. Hæc igitur malitiose detorquent calumniam. At non perpendunt, quam multa illic discunt grammaticuli, quæ pugnant cum decretis Lutheranorum. In Puerili pietate traditur ratio bene et utiliter audiendi missam. Docetur ratio bene et efficaciter confitendi. Admonetur puer, ut antequam sumat eucharistiam, confessione purget animum. Ibidem docentur grammaticuli, quæ recepta sunt usu populi Christiani, quum tamen in sacras literis non habeantur, hactenus esse servanda, ne cui simus offendiculo.

In Prophano convivio docentur, magis obtemperandum Pontificum constitutionibus, quam medicorum consiliis: tantum admonentur, in necessitate cessare vigorem constitutionis humanæ, et mentem legislatoris. Ibidem probat quispiam benignitatem in monachorum collegia, modo detur usum, non luxum, et potissimum detur religionis disciplinam observantibus.

De constitutionibus humanis hæc pronuntiantur in colloquio ἰχθυοφαγία: Pugnent qui volent, ego censeo leges maiorum reverenter suscipiendas et observandas religiose, velut a Deo profectas; nec esse tutum, nec esse pium, de potestate publica sinistram concipere aut serere suspicionem. Et si quid est tyrannidis, quod tamen non cogat impietatem, satius est ferre quam seditiose reluctari. Huiusmodi permulta grammaticuli discunt ex meis colloquiis, quibus sic obmurmurant isti. Sed indecorum est, theologum iocari: saltem hoc mihi concedant apud pueros, quod ipsi permittunt sibi viri apud viros in vesperiis, ut vocant rem insulsam insulso vocabulo.

Insulsas calumnias, quas in Hispaniis obiecere quidam, ostendi mera esse somnia hominum nec sobriorum nec latine scientium. Nec minus indoctum est, quod quidam pronuntiavit hæretice dictum, quod in Symbolo pater dicitur simpliciter auctor omnium. Verum is deceptus inscitia Latini sermonis, existimat auctorem nihil aliud quam creatorem aut fabricatorem significare. Atqui si consulat eos, qui callent elegantiam Romani sermonis, si evolvat Hilarium, aliosque vetustos auctores, comperiet auctoritatem accipi pro eo, quod scholastici vocant rationem perfectissimam principii, eoque patri peculiariter tribuunt, et auctoris nomine sæpe designant patrem, quum personas inter se conferunt. An pater recte dicatur caussa filii, nihil mea refert, quum nunquam eo verbo sim abusus; nisi quod illud est verissimum, nos de Deo non posse loqui nisi verbis impropriis: nec magis proprium verbum est fons aut principium, aut origo, quam causa.

Iam hinc mihi perpende, lector, quales sint interdum qui suis sententiis homines pertrahunt incendium. Nihil turpius, quam reprehendere quod non intelligas. At ista quidvis calumniandi febris quid aliud gignit quam amarulentiam ac dissidia? Quin potius aliena candide interpretemur, nec statim nostra pro oraculis haberi velimus; nec eorum iudicia pro oraculis ducamus, qui quod legunt, non intelligunt. Ubi in consilio est odium, ibi cæcum est iudicium. Pacificator universorum Spiritus, qui suis organis variis utitur modis, faciat nos omnes concordes et unanimes in sana doctrina sanctisque moribus: quo contingat pariter cœlestis Hierosolymæ, quæ nescit ulla dissidia, consortium pervenire. Amen. Anno 1526. 12 Calend. Iunias, Basileæ.