Sæpe questus sumqueror, queri, questus sum, optime lector, me gravari studiis amicorum qui me vivo et reclamante evulgant quaslibet nugas quas puer etiam exercendi stili gratia lusi nihil minus cogitans quam ut in hominum manus venirent. Qua quidem in re hoc etiam sum infelicior quod nunc prodeunt hoc felicissimo sæculo, minus obnoxia futura sannissubrisis illudentibus hominum si tum fuissent æditaedita cum primum essent condita. Nunc leguntur ut a sene proditaedita quæ nec adolescens in hoc scripsi et leguntur ab hac ætate quæ tam multos habet naris emunctissimæ.ætate quæ tam multos sapientissimos habet Olim vix annos natus viginti, ad improbas preces Theodorici cuiusdam, qui adhuc in vivis est, scripsi epistolam qua ille cupiebat Iodocum nepotem ad suæ vitæ consortium evocare. Huic sæpius descriptæ et passim evulgatæ meum addidereaddiderunt nomen, cum mihi nullus sit nepos Iodocus. Alieno stomachocum sapore alieni scripsi et, ut res ipsa clamitat, scripsi neglecte ludens ex tempore in locis communibus nulla tum instructus autorumsic, sed ‘auctorum’ scilicet lectione. Ac palam minitabantur sese æditurosminitabantur se edituros esse, nisi æderem ipse. Relegi ac pauculis verbis immutatis passus sum officinisartificum librorum committi. Sic, opinor, fiet aliquando ut desinam pueritiæ meæ næniascantus adamareamore capi. Bene vale, lector optime, et si legis hæc cum venia lege, et sic lege ut alieno scripta stomacho.
Olim quidem, Iodoce adolescens charissimecarissime, non mediocris mihi ad te scribendi incessit cupido, sed hactenus pudore magis quam negligentia silvitacui, veritus scilicet ne te singulari tum prudentia tum eruditione hominem, ego admonere parans (ego, inquam, natu quidem haud multo maior, cæteris autem rebus longe inferior) aut ululas Athenas (ut in proverbiis est) aut in silvam ligna ferre viderer. Non quod dubitarem quin tu (ut es animo lenissimo optimoque) adhortationem nostram in optimam partem acciperes, sed ne ego parum modesti viri officio functus viderer qui te admonere tentarim a quo me admoneri longe æquius erat.cum a te moneri multo mihi iustius esset Quid igitur faciam? Scribamne? At id pudor vetat. Sileam vero? At e regione id amor tui, Iodoce, non sinit. Ergone perpetuo hærebit in dubio animus, hinc suadente amore, hinc dissuadente pudore? Verum ambiguo animo vix quicquam est molestius. Vincat tandem, vincat quod æquum est vincere, cedat amori pudor. Pluris mihi debet esse tui commodi ratio, imo tuæ salutis, quam alienæ de me opinionis. Quod si nostrum scribendi officium arrogantiæ magis quam prudentiæ dabitur, eatenus certe peccato meo danda venia erit quatenus ab amore (qui nihil consulte agere solet) profectum videbitur. Malvi enim amanter scribendo audentius quam prudenter tacendo prudentius agere. Nec vereor omnino ne hoc patrono (amorem nostrum loquor) absolvi nequeam. Neque enim ut simplex est aut vulgaris, sed et geminus et singularissimus. Maximæ siquidem ac plurimæ necessitudinis tecum mihi causæ intercedunt, mutui a pueris convictus, mira quædam animorum consensio, conmunia optimarum artium studia, innumera tua erga me officia, denique singularis et tua et tuorum in me benevolentia. His omnibus etiam sanguinis affinitas accedit. Quid autem ea necessitudine potest esse copulatius quæ quasi duplici cathena colligatur, hinc sanguinis vinculo, hinc coniunctissima quadam charitate animorum? Itaque velim sic tibi, mi Iodoce, persuadeas neminem unquam sibi, quam tu mihi es, fuisse chariorem. Quando autem te æque atque meipsum diligo, aut etiam amplius, æquissimum est ut tua salus non minori mihi curæ sit quam mea ipsius. Imo facit id (nescio quo pacto) verus amor ut acerbius amici quam nostra incommoda doleamus eiusque commodi quam nostri simus cupidiores. Denique (ut paucis dicam) facit ut homo sit homini charior quam ipse sibi. Quod equidem de te sperare, de me plane affirmare possum.
Hinc mihi eam fiduciam sumpsi ut modestiæ paulisper oblitus hanc hortatoriam ad te epistolam scriberem qua te plane a mundi strepitu commercioque abducere atque ad monasticam, id est solitariam tranquillamque, vitam transferre cupio. Res ardua et quæ non passim vulgo persuadeatur, sed quoniam ea vitæ tuæ integritas est ut iam nunc prater habitum (in quo mihi quidem gratulor) prope nihil suum in te mundus habeat, exhortationem meam non inanem futuram confido, quandoquidem eodem te et optimi animi impetus et nostra vocat oratio. Quis enim dubitat ei rati cursum esse facillimum quæ et ventis fertur et amne secundis? Quanquam autem in optimam spem tua me probitas vocet, nunquam tamen timere desinam, donec nequissimo isti et lubrico sæculo valedixeris atque ad cœnobium tanquam in tutissimum sinum te receperis. Quoties enim (crede mihi) discrimina in quibus tua vita versatur mecum pertracto (id autem facio prope semper) toties singularis tui amor anxium me atque sollicitum reddit, nec aliter afficior quam pia mater quæ gnato unico codemque charissimo fretum aliquod crebris infame naufragiis sacuissimum ventorum turbinem surgere non sine lachrymis videt, pallescit, trepidat, æstuat, gnatum in somnis cogitat, gnatum dormiens somniat, semperque animo peiora veretur, semperque timet graniora pericula veris. Atque utinam ego non minora veris pericula timeam! Sed novi ego, novi, Iodoce, novi quos istud sæculi fretum habeat motus, quæ vitæ pericula, quot mortium genera. Vnde pridem scissa rate vix exigva vehente tabula nudus evasi. At tu forsan ceu temere securus timidiusculum me vocans securum esse iubebis. Atqui isto pacto pectori nostro metum non exemeris, imo adauxeris; tantumque abes ut securum præstiteris, ut spem etiam nostram propemodum omnem labefeceris. Tanto enim periculosius discrimini pates, quanto minus intelligis, aut certe si intelligis, non caves. Nihil ista confidentia perniciosius, nihil dementius. Quid enimeo vecordius, qui inter spumantes aspergine scopulos, Syrtes furentes, voracesque pelagi vortices tempestate sevissima, rate denique parum firma nihil metuat periculi sed ad gubernaculum resupinus cantitet vectoresque svos vetet esse sollicitos? Quis non eiusmodi hominis et temeritatem exhorreat et incolumitati timeat? Neque ego, mi Iodoce, prius tibi timere desinam quam tu inquietissimum istud sacculi pelagus desines temerarius
‘Ridicula’, inquies, ‘comparatio. Quid sæculo et pelago convenit, cum altero nihil sit blandius, altero nihil horridius?’ Imo (si propius intendere vacet) haud scio an ulla sit accommodatior. At tibi Sirenum male dulces moduli, quibus sopire tumque mari mergere solitæ feruntur, male blandas sæculi illecebras inepte videntur exprimere? Quæ utinam videas quos adolescentiæ tuæ laqueos, quos dolos, quæ retia tetenderint! Harum igitur fac litus fugias (fuga enim tutissima est) nec temere confidas istac te impune ubi fecisse naufragium vides David Solomonem itemque alios et plures et nobiliores quam ut hoc loco commemorandi sint. Hoc breviter dixerim: nemo pene evasit nisi qui fugit. Vlysses (Homero autore), qui sapientis perfectique personam gerit, Sirenum istarum voces multo studio (ut qui cera aures oppleverit seque malo rudente astrinxerit) vix effugit. Tibi porro quid spei est in cuius unius perniciem tot pariter res coniurarunt, ætas lasciviens, forma alliciens, opes, facultas, libertas, monstrorum denique istorum heu nimium dulcium nocturna diurnaque carmina? Nec tibi minus metvendos censeo prominentes istos atque acutos scopulos, saccularium dignitatum fastigia, in quos si te violentior flatus impulerit, pulchre se tibi res habebunt, si brevi tabula natantem in litus aliquod ignotum procella eiciat. Quid Charybdium inexplebiles voragines, quæ si quam forte corripuere ratem, currentem sistere atque crebrius in orbem actam absorbere memorantur, num obscurum habent avaritiæ simulachrum? Quæ insatiabili habendi studio pectus exagitans nunquam sinit esse quietum, donec absorptum barathro demergat. Nunc Syrtium furibundos æstus, indomitos irarum impetus accipe quarum istic tanto copiosior materia quanto offensa crebrior. Quid venti? Nonne tum assentatorum tum maledicorum sermones pestiferos pulcherrime referunt? Qui nihil refert unde flent perinde utrique timendi. Nam si secundi, in asperrimas cautes puppim præcipitem ferunt; sin adversi, nihilominus in Syrtes agunt. Et quid horrenda illa fluctuum alternatio, modo ad sydera sese tollentium, modo in selipsa residentium, quam apte fortunæ vicissitudinem varietatemque exprimit qua plerunque fractus animus ad impatientiam deiicitur, dum nuper beatus subitam calamitatem ferre nescit. Pratereo tempestates, taceo nocturnos errores, syderum fallaciam, belvarum quas pontus alit mille genera non commemoro, quæ ipse pro tuo ingenio et plenius excogitabis et rectius interpretabere. Quid quod ne tum quidem fidendum est, cum tibi placidum blanditur æquor, cum se vitreæ stravere procellæ, cum æris arridet serenior facies? Id enim agitur ut te subita tempestas sopitum inveniat. Proinde haud scio sitne sæculi prosperitate virtuti adversius quicquam, quicquam nocentius, quicquam inimicius. Nam, Scriptura teste, multos quidem frangit calamitas, longe vero plures prosperitas solvit. Tu igitur mundo blandienti cave quicquam fidas, ne te (quod Deus avertat) fracta natantem pœtico illo defleamus versiculo
O nimium cœlo et pelago confise sereno
Nudus et ignota,
Palinure, iacebis harena.
Viden, optime Iodoce, quanta te circumstent pericula, cui vel ipsa est periculosa tranquillitas? Quid? Tune speras hæc te superare discrimina, ut nihil ulla ex parte detrimenti capias, præsertim in ista ætate quæ vel svopte impetu in flagitia prona fertur, nedum cum tot itritamentis impellitur? ‘At spero’, inquis. Speres licet, et ego quoque una spero, sed tamen vereor ne frustra speraverimus. Tu velim hanc nostram spem paulo reddas securiorem. Sed facile suspicor quid inter hæc legenda tecum submurmures: ‘usque adeone istic tuta sunt omnia? Itane soli servabuntur monachi? Ergone perituri omnes cæteri?’ Minime vero. Non diffiteor et istic esse quorum nomina liber ille vitæ teneat annotata, neque qui in monasterium commigrarunt ii continuo res suas ita in tuto collocavere ut plane securos vivere liceat. At tantum inter hoc et istud vitæ genus interest, quantum inter eum qui iam in portu tametsi nondum retinacula fixerit, et eum qui medio adhuc pelago fertur, vel potius inter eum qui natat in undis et eum qui terra facit iter. Non periit qui commoratur in mundo sed periculo propior est. Ego vero, mi Iodoce, quoniam tibi optime consultum volo, sumque tuæ salutis fortasse teipso studiosior, discrimina fugere, tuta captare iubeo. Qui amat periculum (ut ait Sapiens) peribit in illo. Quæso te quorsum opus est sævis iactari fluctibus, cum terra pateat iter et tutius et commodius? Quis (nisi prorsus oculis captus) non videat longe esse tutius, iucundius commodiusque per amœna atque virentia prata absque formidine iter agere quam inter tot mortis imagines perpetua cum anxietate versari? Eone cæcitatis ventum est, ut nostris etiam erumnis delectemur, et (ut apud Vergilium est) insano ivvet indulgere labori? Huc ades, o Iodoce, quis est nam ludus in undis?
Hic ver purpureum, varios hic flumina circum
Fundit humus flores,
hic candida populus antro
Imminet, et lentæ texunt ombracula vites.
Huc ades, insani
feriant sine litora
fluctus.
Hic liquidi fontes, hic mollia prata, virensque
Hic nemus, hic ipso tecum consumerer ævo.
Libuit hoc vergiliano carmine te ad nostras delitiasfortasse ‘delicias’ voluerit ab
istis avocare fluctibus. Sed
nescio quibus præstigiis animi tibi fascinat oculos male
blanda mundi species, gestientemquegestiens ≈ studens, vel
exultans animum itidemeodem modo ut visco
quodam impeditum moratur ac detinet. Subitsubeo, subire enim continuo fucatafucare ≈ pigmento pingere vel tingere illa rerum
facies iamque euntem
blande revocat. ‘Quid’,
inquiens, ‘agis demens?
Cur et te et tuos
is perditum? Itane
universos deserisdesero, deserere, crudelis? Vt sodales charissimoscarissimos atque amicorum turbam contemnas, parentum non
miseret? Et quid tandem animi miseræ
illi futurum censes, quæ
te amat misere,
quæ te deperitquæ te insanum
amat, quæ te maritum optat? Vide
etiam atque etiam
quid inceptes! Mollior es quam qui rem tam duram perficias. Ista
ætas, ista forma
multo aliis rebus
conveniunt. Vah, tam indigne æviætatis
florem patieris excidere? Solus
perpetua merens carere
iuventa? Senibus quibus
iam vita desiit
esse suavis ista
relinquas. Tu puer es nec
te quicquam nisi
ludere oportet. Vel
illud respice. Domi
res tibi ampla
est, futura amplior, si manseris: ea perit. Honoribus satis ornatus
es, clariores impendent ni te subtraxeris. Hæc
omnes quærunt, tu unus quæsita relinquis? Ergone abis
nunquam posthac his frviturus gaudiis, his
opibus, his et his commodis? Saltem da spacium tenvemque moram, mala
cuncta ministrat impetus’. Audisti, audisti? Et istæ Sirenum voces
sunt. Sed tu per salutem tuam
cave auscultaveris. Vlyssem te præsta! Mentem tibi
excantabunt, si aures accommodes. Blandissimæ quidem sunt
atque ita ut vel saxea pectora
permoveant, sed mortiferas esse
atque in æternum
exitium ducere memineris. Huc
potius aures, huc oculos, huc animum
flecte; collige quicquid in te est
virium, intende quam
potes acerrime mentis aciem.
Nihil tibi ineptus
blandiaris, rem ipsam introspice, videbis profecto (si quid tamen videbis) quam
putida, quam inania,
quam denique te sint indigna quæ
evolare non sinunt.
Quid enim tibi pollicetur mundus, quod tanti sit ut eius gratia salutem tuam in dubium venire sinas atque a nostris velis abesse deliciis? Quid, inquam, tibi pollicetur? Opum afflventiam? Nam eas in primis mirantur mortales. At his nihil miserius, nihil vanius, nihil perniciosius. Hæ omnis flagitii et magistræ et ministræ. Neque enim temere omnium malorum radicem Scriptura appellat cupi ditatem. Hinc amor sceleratus habendi nascitur, hinc iniuriæ oriuntur, hinc fac tiones pullulant, hinc furta, hinc peculatus, hinc sacrilegia, hinc rapinæ, hinc latrocinia proficiscuntur. Hæ incæstus pariunt, hæ adulteria gignunt, hæ stupra nutriunt, hæ amores insanissimos luxumque alunt. Denique quid non mortalia pectora cogit auri sacra fames? Vides igitur quam sapvit Flaccus Horatius qui eas summi materiam mali vocans in mari precipites dari iubet, si scelerum, inquiens, bene pœnitet. Tanta enim rebus societas ut etiam vocabulis ipsis cogna tio quædam esse videatur vitiis ac divitiis. Quotumquemque mihi dabis divitum qui non alterutro morbo laboret, aut avaricia (qua nihil est tetrius) si natura ad rem sit attentior, aut luxu (quo nihil putidius) si paulo sit ingenio benigniore? Alter rei servus, non dominus est, alter haud diu erit. Alter habetur, non habet; alter mox habere desinet. Alter vivit magnas inter opes inops; alter abutitur, non utitur. Pulchre hæc intellexisse Eutrapelus quidam mihi videtur quem eum a quo forte lacessitus esset sic vicisci solitum accepimus. Non conviciis, non veneno, non ferro petebat, preciosis vestibus ditabat hominem, ratus, id quod est, divitias sui famem excitare, habendi famem virtutem dedocere atque ad omnem turpitudinem ac dedecus impellere. Sed fac nihil horum evenire, tu sane sis rara avis in terris nigroque simillima cygno. Quid tandem pulchri habent ista pretiosa pondera, quæ et moleste parantur et anxie servantur, quorum congestio diros labores, custodia anxios metus, amissio miseros affert cruciatus? Nullæ ergo homini locupleti feriæ: aut partis pervigil incubat, aut parandis inhiat, aut amissa dolet, damnum iudicat quoties lucrum non fecerit. Et quid si montibus aurum æquaverit, aut si potis est vel vicerit? Auxit sarcinam, cumu lavit curas, aggessit metus ac molestiam, paravit sibi custodiæ munus miseriæ laborisque plenissimum. Crescentem sequitur cura pecuniam. Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit et minus banc optat, qui non habet. Denique misera est magni custodia census. Vulteius ille Horatianus male de se meritum patronum judicabat cuius ingenio a paupertate sua abductus fverat, seque non divitem sed miserum factum putabat orabatque ut quamprimum vitæ priori redderetur. Laudandus ille quidem qui mature resipuerit. At avarus, ‘si molesta’, inquit, ‘est cura, dulcis est nummus; non me pigebit laboris, dum crescant loculi’. Sed dic mihi, hominum stultissime dicam an miserrime, cui nihil satis est, qui opibus tuis aut arca ferrata reconditis aut, ut magis sapias, humo defossis, non aliter quam hesperius ille serpens malis aureis noctes diesque incubas, quorsum tandem census istos utiles esse aut quid reris habere precii? Nempe nil aliud sunt quam æs merum, idque in facies titulosque concisum, quod nec edaces animi tui curas submoveat nec morbos ullumve corporis incommodum aut pellat aut arceat, nedum mortem. ‘At ne egeam’, inquis, ‘præstant’. Nugaris, imo ut semper egeas faciunt! Vt enim homini hydropico potus sitim non extinguit sed accendit, ita tibi rerum copia habendi studium crescit. At quisquis plura quærit, is se egere declarat. Adde nunc infidam rerum tuarum levitatem. Quæ tu tanto temporum spacio, tanta molestia, per fas nefasque undecumque congessisti, si fortuna (ut aiunt) rotam verterit, continuo te deserto alio commigrabunt, tuque modo Creso beatior subito Irus eris. Hoc clarius est quam ut in eo multum sermonem teramus. Quot enim coram videre est ex regiis opibus ad extremam redactos inopiam? Sed fac stabilia esse, fac non deserere vivum, num vita defunctum sequentur? Tibi in sepulchrum ituro, ex tantis rerum copiis, vix breve idemque sordidum involucrum tollere licet, cætera iamdudum alios habent dominos. Tum si qua bene gestorum substantia recondita fverit, ea una in precio erit, ea una abeuntem non deseret dominum. Tanti igitur, suavissime Iodoce, tibi non sint vel universa prædia et omne aurum quod Tagus et rutila volvit Pactolus harena, ut salutis tuæ vel iacturam facias vel moram feras. Quin potius, si tantopere ditari ivvat, quo vere dives evadas Domini consilium audi: thesaurissa tibi thesauros in cœlo ubi nec erugo nec tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur. Nihil ea opulentia puta egentius, abundare nummis, egere virtutibus, nihil eo lucro infelicius quod animæ damnum adferat. Turpissimum ergo homini et erudito et christiano, id cum summo salutis discrimine improbe sectari, quod ethnicis philosophis vel litterarum vel famæ gratia contemnere haud fuit difficile.
An forte te dulces illecebræ capiunt? Blandissimæ quidem dominæ et fucata sua specie orbem fere totum capientes. Sed tu fucum detrahe, cave cutis artificio fucatus nitor te permoveat. Non quid apparent, sed quid sint inspice. Videbis istis nihil esse tetrius, nihil spurcius, nihil pecudi vicinius. Nulla enim omnium re ad brutorum conditionem propius accedunt homines quam fœdissima carnis libidine, quæ eo nocentior quo blandior, ut eam divinus ille Plato escam malorum aptissime vocaverit. Vt enim esca hamo præfixa pisciculos allicit seque captantes capit, itidem illa melle quodam sua venena dissimulans animas praedæ avidas pellicit, pellectas inficit, infectas inclementer perimit. Et ne te diu morer, accipe philosophi sententiam ethnici quidem, sed plane christiano dignam, quam apud Ciceronem senior Cato se Tarenti ab Archita pythagoreo accepisse commemorat. Ait enim nullam capitaliorem pestem quam voluptatem hominibus a natura datam, cuius voluptatis avidæ libidines temere et effrenatæ ad potiundum incitarentur. Hinc patriæ proditiones, hinc rerumpublicarum eversiones, hinc clandestina cum hostibus colloquia nasci dicebat. Nullum denique scelus, nullum magnum facinus esse, ad quod suscipiendum non libido voluptatis impelleret. Etiam illa adnumera, ex ea egestatem, ex ea infamiam, ex ea et graves et turpes corporis morbos, ex ea animi cæcitatem, ex ea numinis contemptum nasci, hanc esse omnis miseriæ caput, hanc esse postremo catenam qua ad æternos cruciatus trahuntur homines. O acerbam dulcedinem quæ tot vallata est miseris! Multæ antecedunt, comitantur item permultæ, plurimæ atque atrocissimæ consequuntur. Dicebam modo ad brutorum conditionem accedere homines, nunc in ea re pecudes nobis longe anteponendas video. Illæ enim gratis svis qualibuscumque voluptatibus potiuntur, at homini (deus bone) quanti constat brevis illa ac turpis gulæ ventrisque titillatio. Vides quale sit quod in genere voluptatum vel præstantissimum est, si quid tamen ibi præstans dici debet. Nunc quid tibi cæteras sæculi commemorem ineptias dicam an furias? Mala gaudia dixit quidam; mihi videor non alieno nomine vocaturus, si insana gaudia dixero. Quid obsonationes, ingurgitationes, compotationes, ebrietates, nocturnæ debacchationes, quid choreæ, quid saltatus, quid dissoluti lusus, quid sales scurriles atque impudici, quid id genus alia mille, nonne phrenetici risibus tibi videntur simillima? Quis enim eum hominem non plane mente captum atque insanum censverit, qui cum aut cruci suffigendus aut ense cædendus ducitur, nihil instantis supplicii metu trepidet sed inter se flentium turbam iocabundus, saltabundus, atque cum multo cachinno pergat? At isti, Iodoce, eo peius insanire mihi videntur quo crudelior corporis morte mors animæ est. Ducunt in bonis dies svos et in puncto ad inferna descendunt. I nunc et ut brutæ ac morituræ carni vel ad horam obsequare, a Conditore defice; ut illa perdite vivat, animam occide; ut illa caducis potiatur gaudiis, tu perpetuos tibi luctus compara. Sed tu forsan legitimam venerem amas, uxorem cogitas. Non equidem damno nuptias, memini qui dixerit: melius est nubere quam uri. Pateat istud infirmis asylum. Non invideo Segor urbem magnam, et non magnam, ex incendio Sodomorum fugientibus, sed novi robur animi tui. Comprobo nuptias, sed in his qui sine illis non possunt viere. At quid his de rebus divus Hieronymus scripserit (scripsit enim permulta) vide. Hoc unum pro nostra familiaritate tibi quasi in aurem dicam monens etiam atque etiam orans et obsecrans ut caveas ferreo isti capistro ora porrigere, quod ubi semel admiseris haud facile excutias. Non malæ sunt nuptiæ, fateor, at miseræ certe sunt. Cælibatus ut multo melior ita in finitis partibus felicior.
Sed delectant te forsan illustres tituli atque honorum splendor capit. Quid ni? Scilicet pulchrum, late (ut ille ait) conspicuum tollere verticem, gaudes quod spectant oculi te mille loquentem. Ivvat ambiri obsequiis, stipari clientela, in ore esse omnibus, herum salutari denique. Verum dic, age, quid tibi isti videntur honores quos tibi mortali mortales partim assentandi studio, partim metu, partim commodi spe exhibent? Nempe tam falsi sunt quam caduci. An non falsi qui æque perditissimo cuique ut optimo obveniunt? Eos demum veros honores iudica qui a virtutis decore profecti sint. Tu fac virtutem amplectere, iam te vel invitum prosequentur. Vt enim umbram post se corpora ducunt, quæ nec fugientem deserat nec a captante prendi se sinat, ita recte gesta vitro dignitatem adferunt quam nec meritus effugias nec immeritus assequare. An vero quicquid magis fluxum magisque caducum? Mihi quidem cum omnes mundanæ res fluxæ ac breves videntur (quid enim hic diuturnum dicas?), tum iis nihil videtur incertius fugaciusque quæ plurimum habent splendoris atque fastidii. Et cum nihil comparetur molestius, diu enim adversus præruptum montem volvendum saxum cum Sisipho, audendum est aliquid exilio, carcere aut etiam cruce dignum, ut tandem fias aliquid. Cum igitur nihil comparetur molestius, nihil tamen amittitur facilius. Quur ita, inquis? Nempe summam dignitatem summa consequatur invidia necesse est. Summa petit livor, perflant altissima venti. Semper enim insignes arduasque res illa comitari solet. Quid deinde? Qui multorum sibi conflavit invidiam, is multos vitæ suæ hostes ferat oportet. Quur ita? Nam cum multi ambiant quod unus tenes, nec te salvo assequi spes sit, te quoquo modo tollant necesse est. Difficillimum est autem cui tot tenduntur casses non tandem in unum aliquem incidere. Aut ergo tibi veneno aut ferro pereundum, aut, ut optime cadat, exilio salus redimenda est. Aut, ut sis fortunatissimus, in perpetua anxietate ac metu ne precipiteris, claram quidem, at acerbam vitam ages. lamne igitur scite Ivvenalis dixisse videtur?
Nam qui nimios optabat honores
Et nimias poscebat opes,
numerosa parabat
Excelsæ turris tabulata, unde
altior esset
Casus et impulsæ
præceps immane rvinæ.
Sed quorsum ista tam verbose? Scilicet, ut plane, mi Iodoce, intelligas, quam plena metus, quam plena anxietatis, quam denique caduca sint, si qua mundus iste præ se fert sublimia. Atque id quidem te incolumi. Quid ubi incumbat rerum amarissima mors? Cum subito omnis illa rerum illustrium imago evanverit insomniorum more, quæ una cum sopore avolant. Vbi prisci tyranni? Vbi magnus ille Alexander cuius olim ambitioni angustus erat orbis? Vbi Xerxes ille cuius classibus constrata redundarunt æquora? Vbi toties victor Hannibal qui, dum vixit, scopulos et montes rupit aceto? Vbi Paulus Æmilius, ubi Iulius, ubi Pompeius, ubi cateri aut ex Græcis aut ex Romanis aut ex Barbaris clarissimi principes, quos singulos recensere et molestum esset et prope ociosum. Quid de tanto rerum splendore atque maiestate superest, præter inanem quandam hominum fabulam? Quam et ipsam litteratorum officio debent qui, nisi illorum vocabula svis scriptis posteritati commendassent, tanta essent oblivione sepulti ut ne tenvis quidem ipsorum memoria usquam resideret. Sed hoc quicquid est, ad nos fortassis aliquantum, ad illos nihil attinet neque enim illi nunc eadem quæ olim mirantur. Profecto si nunc ab inferis emergeret ille regum quorum meminimus maximus Alexander aspiceretque orbem tanta ambitione flagrantem, credo irrideret inania studia vulgi atque hac aut huiusmodi oratione, verum iam experimento doctior, fateretur: ‘Quo rapitur cæcus error mortalium? Res solidas, veras, profuturas nemo miratur; noxias, inanes, incertas, omnes tanto labore petunt. Quid tam improbe, tam pertinaciter in sublime tolli conantur? Vel meo discant exemplo omnes mortalium dignitates caducas esse nebulisque simillimas, quæ eadem sæpe hora et latissimæ solent esse et nullæ. Ego, ego ille imperatorum olim facile opulentissimus, qui invictus rerum omnium verticem tenvi, qui reges innumeros Barbarosque populos perdomvi, qui orbe fere subacto æquora quoque rimatus æthera demum tentavi, felix plane si quidem mortem etiam terrere potuissem, at ea cuncta vincentem vicit, et quidem levi febricula. Neque tam subito aut spuma inflata dilabitur aut fumus perit in auras, quam omnis ille rerum strepitus evanvit. Heu quantum quam repente mutatus sum ab illo Alexandro cuius olim ædicta totus perhorrvit orbis, nunc is, ut vel ab infimo quoque contemni lædique impune possim. Quondam cupiditate minor erat immensa mundi vastitas, nunc vinula perangusta atque adeo septem pedum coherceor. Mors enim sola fatetur quantula sint hominum corpuscula. Olim adorato amiculo, radiante diademate, purpuraque ardente consspicuus, nunc vel visu fœdissimus nuda ossa cinisque aridus iaceo. Et quo mihi insignia stemmata, quo auro picta monumenta? Quorsum operosa pyramidum fabrica neque videnti neque sentienti? Atque utinam cum corpore svo et animus una intereat neque mortem istam multo acerbior mors sequeretur! Sed heu ille maximo svo superstes malo, totius actæ vitæ pœnas dare cogitur. O ter felices qui id vivi persuasere sibi, quod nos experti, sed sero, intelligere cœpimus. Sapiunt, sapiunt qui sua sorte contenti ipsi se vincere certant, sibi magis imperare quam aliis, potiusque illud cœleste atque perpetuum quam hoc terrenum caducumque ambire imperium. Magnus rex est quisquis se bene rexerit’. Quid potest esse hac oratione verius? Et quem tam vera, tam miserabilis oratio ab ambitione non deterreat?
Sed æquo longior sum, præsertim in re luce prope ipsa clariore. Is enim nunc rerum cursus, ut si qua miranda veteres annales narrasse visæ sunt, nunc nemo sit qui credat quum tristiora exempla iam videat quam legerit. De morte autem (quando de ea sermo incidit) id in primis admirari soleo: quo pacto, quum nihil ita ut ea sit in oculis, nihil ita absit ab animo. Quid, quod et vocabulum a morte duxere mortales, quo fit ut nominari non temere possimus, quin aures nos ipsæ mortis commoneant? Et ne sic quidem timemus. Quid hoc lethargiæ, quæ est hæc humanarum mentium securitas dicam an dementia? Itane male memores sumus, tantumque ex amne letheo (ut aiunt) oblivionis hausimus, ut ea quæ nunquam se sensibus nostris ingerere desinunt non meminerimus? Itane saxorum in morem perstupvimus, ut toties auditis, toties visis non excitemur? Videmusne unum quidem ex priscis ætatibus superstitem? Nostro quoque ævo nulli omnino hominum generi mortem parcere cernimus. Abiere maiores, ilJudque Ciceronis eis convenit: Vixerunt; nos sine omni discrimine eodem vadimus, sequentur item posteri. Ita rapidissimi in morem amnis omnes in occasum præcipites volvimur. Omnes eodem cogimur, ut ait Horatius, omnes una manet nox. Et calcanda semel via leti. Mixta senum et ivvenum densantur funera, nullum seva caput Proserpina fugit. Cadunt hinc atque hinc innumeri ex maioribus natu, ex natu minoribus, ex acqualibus, ex familiaribus, ex necessariis, ex cognatis, ex parentibus, ex liberis, inter medias morientium strages ipsi morituri versamur. Et quum eadem simus conditione, eidem fato nati, non idem metuimus. ‘Quid tu’, inquis, ‘me iam nunc mortem cogitare iubes? Ætas integra est; longe abest ut canis albescat caput, ut frontem seniles rugæ contrahant. Ii mortis metu vivant anxii qui annis iam graves, senio incurvi, terram salutant, quibus iam leve caput, malæ pendulæ, oculi minores atque introrsum refugi, nasus perpetuo madens, dentes rati iidemque luridi, qui cornice vivaciores iam dextra svos annos computant. Ab his ego longe absum. Fervet adhuc vividus circum præcordia sanguis, lacerti validi, latera firma, denique omne corpus vegetum adhuc et succi plenum in spem diuturnæ vitæ vocat.’ Verum, age, quis deorum tibi canos, quis seniles rugas pollicitus est? Si nisi canum neminem efferri vides, vive securus nec ante canos ac rugas de morte cogites. Sin illa in omnem ætatem grassatur, si nondum æditos præfocat, arcens potius a vita quam tollens, si infantes a maternis abrumpit veribus, si rapit impuberes, si puberes tollit, si viros extinguit, si senes excipit, si denique nullum neque sexus neque ætatis neque roboris neque formæ novit discrimen, num te unum habitura est eximium? At senex quidem diu vivere non potest. At tu adolescens cito mori potes. Quam illi mors certa, tam tibi vita incerta! Nemo tam senex quin unum adhuc diem supervivere possit; nemo tam ivvenis qui hodiernæ lucis sibi vesperum possit polliceri. Et quidem si diligentius observes, longe plures ephebos quam canos efferri comperies. Quum semper rara fuit canicies, tum hac tempestate nunquam neque contemptior neque rarior. Quot mihi iam monstrabis, non dicam Tithonos, Nestores, Sibyllas aut Mathusalemos, sed centenarios? Imo quotocuique nunc eo actatis venire contingit ut sexagesimum videat annum? Profecto vix millesimo cuique mortalium. Et quantulum est hoc ævi? Et tamen quam rarus sit qui attingat vides: adeo fragilis, incerta totque casibus subiecta est vita hominum. Vis tibi huius rei, Iodoce, exhiberi simulachrum et dilucidum et accommodum? Prima æstate florentem arborem contemplare: tanta florum densitate luxuriat, ut nusquam truncum, vix usquam folia videas; tantam germinis vertatem promittit quantæ ne ferendæ quidem par fverit. At ex tanto florum numero vix pauci admodum adolescunt; partim erucis partim araneis corrumpuntut, partim vento partim pluvia excutiuntur. Iam positis foliis ii ipsi qui superstites sunt (ut ita dicam) fœtus (nam flores esse desierunt) videntur sensim in pomi carnem turgescere. Num perstant ad maturitatem omnes? Minime! Multos tinea exedit, alios ventorum tempestas decutit, alios immodicus himber corrumpit, plerique alia quavis peste læsi demotiuntur, ut tandem ex tam divite spe vix paucissima poma carpas. Nec paucioribus incommodis vita petitur humana. Mille morborum nomina, mille item mortis casus, mille modi leti, mille mortis laquei, quibus multo plures præmatura intercipit quam matura solvit. Et cum tot tantisque periculis exposita sit vita mortalium, vide, obsecro, quæ sit socordia perinde vivere tanquam nunquam simus morituri. Aliena curamus, ea quibus adversus mortem instructiores esse possemus apparare cessamus. Quid si regi cuipiam cum hoste capitali res esset ac nesciret quidem quam prope abesset, at hoc certe exploratum haberet non longe in insidiis esse ac iam iam commoditate accepta erupturum, num is, rebus hoc loco stantibus, de balneis ædificandis aut ornanda cœnatione aut uxore ducenda cogitabit? Ac non potius de copiis augendis, de vallo iaciendo, de excubiis, de armis ac cæteris rebus militaribus quibus hostem frangere possit? Id vero curabit eo diligentius quod incertus sit quo tempore, qua parte, erupturæ sint insidiæ. Ast mors nobis (qua nihil capitalius) omnibus locis, omnibus ætatibus, mille modis insidias strvit, et nos interim (si Deo placet) miramur argentum, curamus cutem, ambimus magistratus. Quod si fallacis ævi incertam fidem atque impendentem omnibus horis mortem omnibus horis cogitaremus nostrisque ipsi auribus ingeremus id quod vates ille egroto regi: Dispone domvi tuæ, morieris enim, continuo omnia ista male sapida amarescerent, preciosa vilescerent, inclyta sordescerent. Ita una mortis memoria omnium facile rerum contemptum persuaserit! Quo enim tibi, o avare, tantum auri reconditur? Mors imminet universa raptura. Quid tu brevissimo itineri tantas paras sarcinas? Num excidit quid evangelico illi stulto evenerit? Cui sibi de confertis horreis gratulanti multaque gaudia pollicenti dictum est: Stulte, hac nocte animam tuam a te tollent et ista quæ parasti cuius erunt? Tu vero, hominum vanissime, quid tanta improbitate insana sectaris gaudia? Respice, mors tibi cominus incumbit, istas quantulascunque illecebras in æternos mutatura cruciatus. Tibi porro, o ambitiose, quæ incessit tam dira regnandi cupido? Ecce tibi mors in foribus, quæ te ex isto rerum fastigio in humum præcipitet ac turbinis rapidissimi more te tuaque omnia tollat. Nec minus igitur vere quam erudite Rodolphus Agricola noster scripsit: Omnia mors sternit, quod natum est occidit. Vna fine caret virtus et benefacta manent. Quid enim in eo urgentissimo fati supremi articulo, præter unam virtutem, reliquum erit? Quum exangves artus una et sanguinis calor et vita fugiet, ora horrendus quidam livor tinget, oculos dudum tam vividos perpetua caligo obscurabit et omne denique corpus frigidus quidam stupor occupabit, anima vero miseranda (utpote cui desertæ omne negotii pondus incumbit) ad severum illud atque inexorabile prætorium abripietur, quo pacto quæque gesserit rationem postulanda. Quid tum, inquam, ex omnibus supererit, quibus parandis ætatem trivisti omnem? Vnde opem petas? Quo tum miser confugies? Quo confugies miser? Ad opes? At hæ et nihil opitulari possunt et iamdudum alios nactæ sunt dominos. An vero ad voluptates? Sed istæ, ut corpore concretæ, una cum corpore moriuntur. Ad ætatis ivvenile robur? At sua cuique senecta mors est. Num vero ad formæ egregium decus qua dudum superbus omnium tibi conciliabas amores? At ista rosæ in modum, quæ pollice decisa continuo demoritur, ita morte decerpta omnis emarcuit. Minus vero dixi emarcuit, imo omnis in horrorem abiit. Nemo enim tam viventis formam amavit quam horret extincti cadaver. Anne ad pristinam gloriam? Atqui hæc (ut docui) cum vita prorsus evanescit. Quo tandem igitur? Ad comicorum turbam? Verum isti partim, ut hirundines exacta æstate, ita cum fortuna una devolarunt; cæteris (si qui perstitere) opis ferendæ facultas est nulla. Et quid tibi conducet, si illi pectora sua miseri plangant, si vultus lanient, si quicquid in ipsis sanguinis est in lachrymas versum funeri tuo impendant, si denique tua causa insaniant mortisque addant sese comites? Sibi mala accersere, te eripere non possunt. Sapies igitur si sortis tuæ non sero memor ea pares quibus munitus supremum diem securus expectes. Opes, voluptas, claritas et si alioqui solida ac utilia essent (quod multo secus est) certe morituro sunt oneri. At tum demum virtus incipit esse usui. Illa si non nobis, certe nos illis subtrahimur. Virtus nunquam comitari, nunquam tveri desinit.
Habes, mi Iodoce charissime, quam falsa, quam fugacia, quam pestifera sint sacculi bona (si qua tamen svo iure bona appellari debent). Nunc contra illius mala paucis accipe. Olim forsan nihil monstri fuit ægre a mundo divel li, quum quadam sua (ut ita dixerim) ivventa floreret; nunc nisi ipsi nos studio fallimus, quid est quo mundus possit fallere? Quotquot olim singulæ singulis sæculis clades incubvere, nunc uni incumbunt universæ: bella, factiones, caritates, penuriæ, sterilitates, morbi, pestes. Et quid non vidimus nostro ævo mali? Iam quartum et vigesimum annum agimus, nullas hoc toto spacio a bellorum strepitu ferias vidimus. Syllana nobis tempora factionis partibus referentibus, quarum utracumque victrix evadat, victa certe patria immeritas pœnas pendere cogitur. Penuriæ vero quam miseranda exempla vidimus, ut plerique homines pecudum pabulo victitent, plerique inedia pereant. Vt nunc sæcula sunt, Crœsus sit necesse est, qui familiæ suæ vel parcum victum suppeditare possit. Adde illud (et si tu alioqui felix vivas): ita calamitatis plena sunt omnia, ut te auditi quæstus, visæ miserorum miseriæ, miserum reddant. Scelerum præterea ita increvit seges, ut iam ferream illam ætatem longe vicerimus de qua ante mille annos cantatum est:
De duro est ultima
ferro.
Protinus irrupit venæ peioris
in ævum
Omne nefas, fugere
pudor verumque fidesque.
In quorum subiere locum
fraudesque dolique
Insidiæque et vis et amor
sceleratus habendi.
Vivitur ex rapto: non hospes a hospite
tutus,
Non socer a genero, fratrum quoque
gratia rara est.
At nunc:
Nona ætas agitur, peioraque sæcula ferri
Temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
Nomen, et a nullo posvit natura
metallo.
Nunc si depositum non
inficietur amicus,
Si reddat veterem cum tota erugine follem,
Prodigiosa
fides et tuscis
digna libellis.
Quæque coronata lustrari debeat agna,
Rari quippe boni,
numero vix sunt totidem quot
Thebarum portæ vel divitis ostia Nili.
Quid tibi et sæculo, si peierare, si circumscribere, si fallere, si rapere aut non vis aut parum calles? ‘At quid mea’, inquis, ‘refert cuiusmodi sacculum sit; mihi veri rectique cura est’. Si qua recti cura est, fac te istinc quam primum abripias. Nullum enim sæculo cum virtute commercium! Mentior, si non id veritatis ille praccipuus amicus clamat: Totus mundus in maligno positus est. Nec ista tibi oratione blandiaris: ‘quid alii gerant nihil ad me attinet, mei unius mihi cura est’. Erras tota (ut ait Comicus) via. Permagni vero, Iodoce, interest quibus cum victites. Non aliter enim quam corporis vitia contagio serpunt, serpunt et animorum morbi. Improbo convictu nihil perniciosius. Esto sane tu quidem virtutis amantissimus, adscisce vero tibi convictorem perditum, quando futurum est ut tu illum ad tuos mores redigas? Ille magis (ut sumus natura in vitia proclives) tibi sua venena afflabit, suam tibi adfricabit scabiem ac sui denique similem reddet. Apteque tandem conveniet id vobis proverbii quod vulgo nemo non dictitat: Concoloribus plumis aves una volitant. ‘At quis me adiget’, inquis, ‘ut cum homine scelerato et perdito victitem?’ Rogas? Ista ætas, negociorum tuorum necessitas quædam, praterea pudor illiberalis quidem ille, sed certe generosis fere animis insitus, postremo sodalium improbitas. Ad compotationem vocatus (ne quid obscœnius dicam), si aut negocia excuses aut valetudinem, ne juranti quidem creditur, parculus aut sordidus videris. Quid facias? Tu sane quo notam tam insignem caveas obtemperas. Vbi in popinam aut œnopolium ventum est, alterni accubatis ivvenes ac puellæ. Quod honestissimum sit dico; turpiora pudet dicere, quum illos sæpe non pudeat facere. Tum bibendi certamen oritur, in quo ut bibacissimus quisque fverit ita maxime festivus, bellus ac nitidus habebitur. Hic quid non ebrietas designet? Fœcundi calices quod tandem non audeant nefas? Tum Pithias multo videtur formosior, tum Chremes longe factus hilarior, vere vulgo dici fatetur: Sine Cerere et Libero friget Venus. Postea ubi eos epularum satietas cepit, ad choreas surgitur. Cuius animus sic compositus, sic firmus, sic marmoreus, quem lascivi illi motus agitataque in numerum brachia, citharæ cantus, voces puellares non corrumpant, non labefactent, non emolliant? Adde quod ea sæpe carmina sunt quibus incendi iam frigidus æno Laomedontiades et Nestoris hernia possent. At ubi choraules (cithara ex more tacta) quiescendi signum dedit, rusticus habeberis, ni eam cuius levam complexus saltasti dissuaviatus fveris. Cacteri lusus his impudentiores atque ad meram lasciviam excogitati a me non dicentur; utinam ab illis non agerentur! Quorum si tu quicquam recusaveris, si quid gravius, si quid pudentius agere tentes, inurbanum, illepidum, tristem, agrestem atque a communi hominum sensu abhorrentem dicunt. Id ignominiæ ut caveas, quam non turpitudinem admittis? Sic sic dum fugis odio esse, dum pudet difficilem videri, dum pudet non esse impudentem (ut divus ait Augustinus), omnem pudorem dediscis, ac simili scabie infectus et ipse alios pergis inficere. Sed fac tibi cum nemine esse improbo consvetudinem (quanquam miror istud ut fiat), solet morbi virus non contactu modo (unde nomen duxere contagia) verum etiam aspectu serpere. Quum spectant oculi læsos, læduntur et ipsi. Ego quidem irritamentorum, quibus ad turpissima quæque impellimur, oculos multo maximam partem puto. Tu igitur, Iodoce optime, si vitæ tuæ consultum velis, fac ab ista scabie te quam maxime seiunxeris atque ad eos conferas quorum te reddat consvetudo emendatiorem.
Quanquam itaque hæc commemorasse abunde satis esse puto, attamen ne alacer modo istinc exilias, verum lactus ac lubens huc advoles, id est: non tam sacculi mala perosus quam nostrarum delitiarum cupidus, nunc vitæ nostræ commoda paucis commemorasse haud ab re fverit. Id quod brevius fieri necesse erit: tum quod tantum temporis et chartæ et operæ commemorandis vel strictim sacculi malis dedimus, ut his narrandis minus supersit quam rei immensitas poscit (quanquam quis huic rei sermo aut quod sermoni tempus par fverit?), tum quod te iamdudum nostrac loquacitati subirasci suspicor, tum etiam quod eæ res sunt quæ facilius sentiantur quam narrentur. Malim igitur te eas experimento quam nostro sermone discere, explorare quam persuaderi. Tu modo fac te ex isto turbido rerum strepitu ad nos ocyus recipias! Tum demum intelliges quantum absit a vera felicitate et falsa et fallax mundi prosperitas, quanto nostri labores vestris præstent delitis. Intelliges, inquam, experrecti more, qui dum somniaret, ea simulachra quæ dormienti illudebant esse vera existimabat, gaudebat, trepidabat, æstuabat et mille motabatur affectibus; sed simul atque somno solvitur se vanis imaginibus illusum comperit ridetque ipse sua insomnia. Ita tu, vi instituti nostri felicitas comperta erit, tum quoties illa pristinæ vitæ somnia animo iam vigilanti subierint, ‘vah’, inquies, ‘adeone delirasse me unquam ut hæ atque illæ nugæ me delectaverint? Itane rapvisse animum inanium bonorum fantasmata, ut verorum ne cupido quidem ulla subierit?’ Nunc igitur, lodoce, ni somnio quam re beatus esse mavis, si dormis, expergiscere; sin dormitas, ne somnus altior temporibus obrepat, oculos excute; sin vero (quod magis reor) vigilas, ne quando dormientium exempla et religionis somnifera quædam vis somnum inire suadeat, ex ista Babylone, terra insomniorum umbrarumque plena, evolare (quod potes) propera atque ad nostram Hierusalem advola! Quid respectas? Quid restitas? Quid hæsitas? Semper (ut apud Lucanum est) nocuit differe paratis. Rumpe, age, moras omneis, neque enim aut leve aut ludicrum negotium vertitur. Animæ res agitur, digna plane ob quam vel amantissima deseras et durissima uItro subeas. Nam si peritus quisquam medendi artifex capitali morbo laboranti diceret: ‘sine, paulisper iam faxo pristina valetudine gaudeas’, cedo, quos non lubenti animo ferres cruciatus? Sineres corporis membra ferro rigido secati; sineres excidi, ignibus aduri aliisque mille tormentis affici ipsa propemodum morte crudelioribus, modo mortem effugeris, imo ut huic vitæ miseræ paululum quiddam temporis accederet. Et quid, per deum immortalem, ullane res molesta videbitur quam mortis tum animæ tum perpetuæ defugiendæ gratia subeas? Si ita tibi res essent ut alterutra esset accipienda conditio: aut sine istud extingui corpus, ut sempiterno ævo vivat anima, aut corporis vitam animæ morte paciscere, credo nihil hæsitares (nisi quovis phrenetico peius desiperes) quin animi perpetuam vitam corporis brevissima duceres potiorem. Visne igitur, Iodoce suavissime, et beate et perpetuo vivere? Mirum ni velis. Quis enim nolit? ‘At quo’, inquis, ‘pacto istuc assequi licet?’ Vide, age, quantam rem quantulo labore comparare fas sit. Non tibi Dedaleis pennis tentandus æther, non vasta traiicienda æquora, non Herculei subeundi labores, non ignibus insiliendum; nemo te adigit ut membra tua lanies aut mortem tibi consciscas denique. Quanquam quis priscos martyres insanisse dicat qui huius felicitatis spe adducti nullos cruciatus, ne mortem quidem ipsam duram iudicavere? Vide, obsecro, quam sit profusa in nos domini nostri munificentia, at contra quam mollia iussa. Perpetuam felicitatem mortem commeritis pollicetur. Quid hac pollicitatione liberalius, quid certius? At nunc quid te iubet facere? Nihil, nisi ut tu te interim tanti muneris capacem præstare studeas. Quo istud pacto fiat rogas? Is nondum veræ felicitatis capax est quem falsa captum detinet. Vis æternum vivere? Fac bene vivas! Vis adire paradisum? Relinque sæculum ut sceleratissimum ita et aflictissimum! Deo jungi cupis? Cura ut diaboli nexibus expliceris! Veras amas opes? Falsas abiice! Veri ivvant honores? Falsos ambire desine! Quid plura? Veram beatitudinem amas? Istas dulces erumnas, imo erumnosas dulcedines, fac reliqueris! Quid his pracceptis mollius, quorum observationi cum vera felicitas merces debeatur, ipsum tamen observare, est cepisse felicem esse? Tanquam iubeat: desinite miseri esse, ut beati sitis; desinite servire, ut libertate gaudeatis. Et o nimium dissimilem diaboli ac dei servitutem, o diversam militiam! Ille enim ubi miseros falsa quadam delectatiuncula inescarit, papæ in quos horrores, in quas turpitudines, in quas miserias conicit ac postremo, ubi satis ludibrio habuit, iugulat; hic perbreves atque exigvas molestias (quas ipsas nostra, non rerum culpa patimut) ad incredibilem iucunditatem inducit ac postremo cœlo beat. Illius inauctoratio subdola, militia acerba, stipendium (quod Scriptura teste mors est) acerbissimum; huius obligatio fidelis, militia quanto diuturnior tanto suavior, stipendium suavissimum quod est beata immortalitas. Illis vita misera, mors miserior, post eam vita miserrima; his vita felix, mors felicior quam vita consequitur felicissima. Et quis sub hoc tam leni, tam liberali imperatore non quam lubentissime vel gratis merverit, qui tam dulces imperat labores? Quod si mihi parum habes fidei, ipsum qui fallere nescit (quid enim mentiatur veritas?) hortantem audi: Tollite iugum meum super vos et invenietis requiem animabus vestris. lugum enim meum suave est et onus meum leve. Quid tandem gaudiorum futurum rere iam parta victoria, in cælis sempiternum triumphum celeberrima cum pompa agentibus, quum sic delectet militiæ labor? Qua nos voluptate afficiet felix illa libertas quibus suave est vel iugum? Sed fore suspicor quibus miraculo futurum sit quod diximus, eos nimirum de illorum grege hominum qui, pecudum simillimi, omnem felicitatem aut palati aut ventris voluptate metiuntur. Ii egre adduci poterunt ut credant labores, in quibus monachorum vita versatur, non modo molestos ac tristes non esse, sed hilares etiam ac iucundos. Verum iis quando ne veritas quidem ipsam veri facit fidem, iubeo ipsos explorare, periculum facere. Moriar si quid fefellero, modo ne ab ipsorum parte peccatum fverit qui non ut oportuit tentaverint. Quod si experiri piget, certe expertis fidem habeant. Ego quidem iurare ausim nihil hic non esse voluptatis plenum: pauperie nostra nihil locupletius, servitute nihil liberius, labore nihil quietius; inedia satura, angustiæ spaciosissimæ, mæror iucundissimus, amaritudo perquam suavis, vigiliæ somno quovis gratiores. Verum hæcne iuranti quidem crediderint, imo me tam contraria iungentem nihilo iudicabunt saniorem eo qui noctem lucidam, diem obscurum aut ignem frigidum, aquam calidam contendat asserere. Verum quid facias pecudibus istis qui rationis expertes solis corporeis sensibus sapiunt? Age, mos gerundus est illorum tarditati. Alioqui sensibus familiari argumento adducendi sunt, ut ex notissimis parum nota coniiciant. Rus eos ducamus aut certe, si id molestum est, portus propior est, ubi nautarum unumquemlibet accitum sic percontemur: ‘Heus tu, bone vir, num tibi molestus est labor iste nauticus’ ‘Imo’, inquiet, ‘dulcis!’ ‘Qui sic? Nam quæstus iste vel omnium plurima ac maxima videtur habere incommoda. Verum! At contra, plurimæ res sunt quæ me fatigari non sinant’. ‘Quæ?’ ‘Primum dulce lucrum quid non dulce faciat? Nihil mari locupletius: multi hodie vivunt quos ex paupertimis ditissimos una fecit. Quid si idem mihi eveniat? Deinde assvetudo ipsa bona me molestiæ parte levat, quæ profecto tantum in rebus habet momenti ut nihil factu sit tam acerbum quin sæpe factitatum aut dulce aut certe leve fiat. Postremo sunt quibus ita laborem mitigamus aut potius fallimus ut ne animadvertamus quidem: cantus, sermones, lusus, facetiæ atque eius generis alia mille. Audistis, ut arbitror, satis dilucide’. Nunc si singulas officinas lustremus, credo singulos aut eadem aut eiusmodi responsuros. Quid igitur? Si operaris istis lucelli vilissimi incerta spe summus dulcescit labor, quidni idem in nobis efficiat sempiternæ felicitatis expectatio certissima? Si apud illos tantum valet assvefactio, quid causæ est cur non idem apud nos possit? Si illis sunt quibus incommoditates suas leniant, nobis certo sunt multo et plura et potiora.
Quæ quidem, ne perturbare diutius ac sine ordine feratur oratio, in tribus potissimum mihi constare videntur: libertate, tranquillitate ac voluptate. At libertatis (ut de hac primo loco disseramus) natura cupientissimi sumus omnes, servitutem nemo non horret, adeo ut plerique eius odio mortem sibi consciverint, libertatem vita iudicantes potiorem, mortem servitute. Quare si adeo libertate delectantur homines ut emendam tanti falsam putent, nostrum vitæ institutum amplecti atque expetere debent, tpote quod et summam et veram habeat libertatem. At hic mihi imperitior aliquis dixerit: ‘si libertas Cicerone definitore est potestas vivendi ut velis, quæ vobis sit libertas omnino non intelligo; quibus volucrum more cauca inclusis nisi abbatis iussu tentare licet nihil: non edere, non loqui, non dormire, non vigilare, non ire, non redire, non vel hiscere. Hoccine tandem est liberos vivere? Non, hercle, magis quam liberi sunt equi et asini qui frenis ac stimulis quocunque lubitu est sessori circumaguntur.? Sed istud facile solvitur. Nam nihil nobis quod non liceat libet, licet igitur quicquid libet. Verum de nostra libertate posterius. Interim sine te vicissim perconter qua tandem fronte tu tibi libertatem vendicas cui tot sunt domini quot vix uno die pernumeres? Principio tibi sæcularibus (ut vocant) necessitatibus serviendum est, quibus quisquis semel manus dederit ita illum irretire nexibus, tantis complecti cathenis solent, ut quocunque vocarint sequendum sit. Quid si et uxorem habeas, imo habearis? Est enim res reciproca coniugium. En tibi alteræ compedes! Accessit molesta sane servitus atque ex qua haud facile te expedias. Quid si etiam sceleratus sis? Per deum immortalem, in quam duram servitutem te asservisti! Iam tibi quot vitia sunt, tot dominis parendum est et quidem teterrimis, improbissimis, sævissimis. Quis enim eum liberum censverit qui libidini suæ nihil temperare potis est, sed quidvis, etiam turpissima (ut semper) ac durissima (ut sæpe) imperanti obtemperat? Somnos poscunt oculi, libet dormire. At contra, ne facias, vetat imperiosa admodum hera libido; iubet noctu insanire, cursitare, amicam invisere, in olenti fornice inter prostibulas noctem insomnem ducere. Illic scorto putidissimo inserviendum est: iubet, parendum; vetat, æque parendum; eiicit, abeundum; revocat, redeundum. An non tibi ista servitus et quidem maxime pudenda videtur? Quæ vero homini cupido libertas? Libet domi vivere, sic iussit inertia. Num continuo licet? Siquidem istuc sinet domina cupiditas. ’Siccine,‘ inquit, ’agis, Cessas? Non vides quantum lucri facturus sis, si iam merces in Angliam traieceris? Age, accingere, est, en tibi venti secundi! Tu certe, ut heræ iussa peragas, vel totas hyemes terra marique cursitas, tempestatum, coniugis, natorum, vitæ postremo securus. Hoccine est tandem liberum vivere? Itidem de singulis viciis probandi ratio sumi potest.
Verum iamdudum ociosam esse loquacitatem meam sentio; ad catera veniendum, sed si prius generatim docverimus qui sceleratus sit liberum esse neminem. Nunquamne turpitudinis tuæ pudet pigetque? Et sæpenumero, credo. Quis enim sque adeo perditus est qui nunquam in se redeat, perspectaque fœditate sua vel supplicii metu vel virtutis amore mutari cupiat? ‘Tta est’, inquis, ‘qui pugno aliquoties a perditis moribus recedere, sed iam abire parantem, nescio qua violentia peccandi consvetudo remoratur ac vel invitum ad pristina studia redigit.’ Recte vero narras. Quid? Sentisne igitur te captum esse, miser? Tandemne intelligis te seruum esse vitiis? Vbi senserint te a se desciscere parantem iam fugam meditari, manus tibi iniiciunt atque, uti seruum compedibus vinctum, pistrino (ut ita dixerim) dedunt. I nunc, demens, et libertatem tuam nobis iactita, cui sæculo, cui coniugi, cui fortunæ, libidini, cupiditati, ambitioni, cui denique diabolo ipsi serviendum est, adeo ut iam cum Syro illo Terentiano merito dixeris (nisi quod ille ficte, tu ex animo): scire cupio quot mibi sint domini. Porro ut scite noster scripsit Hegius: servire multis sortis est miserrimæ. Quid ego nunc tibi nostram libertatem commemorem? An non singularis libertatis videtur extra fortunæ (si qua est) ditionem vivere, cam neque acerbam metvere neque optare secundam, adversa non frangi, fausta nihilo fieri insolentiorem? Audemus illi cum Democrito mandare laqueum (ut apud Ivvenalem est) mediumque ungvem ostendere. Nihil illi in nos iuris est. Rerum cupiditatem una cum rebus ipsis abiecimus, imo Deo fœneravimus. Quid si vitam adimat? Nobis quidem præter turpitudinem nihil acerbum accidere posse persuasum est. Mors vero iis metvenda est qui turpiter vixere. Bonis certe non modo non metvenda, verumetiam optanda est, tpote quæ eos hinc in feliciorem vitam deducat. Præterea ferream illam, imo adamantinam sæcularium negociorum cathenam abrupimus ac molestissima sarcina levati coclo ferentes animum, quicquid humi geritur nihil nostra interesse iudicamus. Qua re quid potest esse liberius? Postremo durissimum illud Pharaonis teterrimi iugum, Deo opitulante, excussimus; improbissimis dominis (vitiis dico) parere desivimus. Non ita quidem ut nihil unquam peccemus (quod haud scio an nemini mortalium in vita contigerit), sed ut miles is plurimum sibi laudis victorisque nomen e certamine merito svo ferre potest qui, consertis cominus dextris dimicans, non sine vulneribus quidem svis sed tamen hostem aut capit aut iugulat. Contra vero victus iudicaretur, si etiam citra vulnera et salva cute se capi atque in servitutem abduci pateretur. Ita nobis, si quando evenerit quod (ut dixi) ab homine præstari fere nequit, quid nostra refert si non nihil labamur, certe vincimus, certe libertatem, certe vitam tutamur. Quid quod ii qui in prælio fortiter egerint retecto pectore etiam cicatrices suas ostentare solent aut spiculis ita ut forte excepta sunt in corpore relictis, in castra seu in vibem spectandi redire, id decorum maxime arbitrantes si pro patriæ suaque salute tvenda quam maxime vulnera excepisse intelligantur? Præstat profecto seminecem ac victorem in castra referri quam incolumem (si quidem id detur) quam hosti dediticium vivere. Quisquis autem vitiis se dedidit hosti dediticius vivit! At quali hosti? Quo nemo sit turpior, nemo imanior, nemo capitalior, qui nostræ mortis quam suæ vitæ sit avidior! Et quid possit esse homini magis pudendum aut quid hominis dignitate indignius quam diabolum tam fœdum ferre dominum, eo contempto cui et se et sua omnia debeat? Præsertim cum huic servire summa sit libertas atque adeo sola. Quare si quem servilis illius libertatis iam tædium cœpit huiusque liberrimæ servitutis desiderium, hic, hic querendam noverit. Nam quum illi servire una sit libertas (ut diximus), id autem ita ut in secessu nusquam licet, nusquam tanta libertas.
Tranquillitatem vero quis digne commemorarit? Non hic inquietus ille mundi fragor obstrepit. Quid enim istic non plenum fremitus, plenum tumultus? Hic lachrymat, ille ridet; hic queritur, ille litigat; hic salutat, ille nunciat; alius vocat, alius revocat; itur, reditur, clamatur, discurritur. Quocunque aspexeris, quoquo te verteris, quietum nihil; nihil non clamosum offendes, ita ut in turbulentissimo aliquo freto versari possis videri. Et quando inter ista liceat animum componere? Quis in tam varia rerum facie possit secum constare, secum vivere? Quid in turbine isto divinus hominis animus possit se dignum aut cogitare aut agere? At qui fiat ut sponsum suum fores pectoris pulsantem sentiat, alloquentisve vocem audiat anima, iam facta perpetuo aque immodico fremitu surdastra? Profecto, non in urbe sed in monte, non in cura sed in spelunca, non in petras conterente turbine, non in commotione, non denique in igne sed in auræ tenvis levi sibilo Helias Dominum sensit adesse. Quod si sacras historias evolvere vacet, videre fverit maxima quæque divinarum rerum miracula non in turba gesta esse sed in recessibus. Vbi enim Mosi arcanum illud rubi flamma innocva flagrantis portentum exhibitum legis? Num in Ægyptiis urbibus? Minime, nam tum illine tyranni metu profugerat, verum ad montem Dei, penetrata priusuastissima atque altissima silva. Neque fumantia tecta sed deserta virentia incolentibus manna deplvit. Vbi vero divina illa ferendæ legis pompa acta est, quum e densissima caligine fulminibus subinde celeri flamma emicantibus, mugiente tonitru, cœlestes buccinæ horrendum interstreperent? Nempe in Synai montis vertice, vulgo procul absistere iusso. Et olim prophetarum filios, prophetas utique futuros, tectorum odio Iordanis ripas habitasse accepimus: Iohannes homine maior, utpote angelus Domini vocatus, ubi, quæso, cœlestem ac purissimam vitam exegit? Vbi divina arcana edoctus est, ut dissimulatum homine Deum digito monstrare non dubitæurit? Profecto non in patriis ædibus sed in eremo! Quid quod et Dominum ipsum lesum quasi turbarum fastidio secessus sepenumero captasse videmus? In montibus quoties docuisse legitur. In desertis item, in litoribus quoque quoties quam admiranda gessisse in curandis morbis, in corrigendis quum corporum tum animorum viciis, in exturbandis teterrimis spiritibus, in explendis convivis tam multis tam paucis epulis. Ieiunaturus ab hominum conspectibus desertis locis abdidit sese. In monte gratissima illa visio tribus apostolis exhibita est. Crepusculo eius noctis qua capi se passus est Christus orandi gratia in ortulos secessit. Ipse est qui nos quoque oraturos in cubiculi secretis abdi iubet. Denique extra mœnia (haud temere certe, sed consulto) occisus est, ita ut facile coniicias illum fugitasse tumultus, odisse clamosa theatra, non amasse strepentia fora, non celebritate ac frequentia delectatum, sed solitudine gavisum, amicam illi fuisse tranquillitatem. Quid nunc humana ac leviora commemorem? Pythagoram in Idæo antro multa arcana edoctum ferunt. Plato academiam suam philosophiæ colendæ multo Athenis iudicavit commodiorem. Pœtæ ipsi nescio quas rupes ac lucos sibi finxerunt, in quibus versarentur quoties eos divinus ille furor corripvisset, hoc significantes eum qui aliquod egregium ac venustum carmen condere cupiat a turba semotum esse oportere. Postremo (ut ad vulgus veniamus) videmus fabros, aurifices, pictores cæterosque artifices quorum opificium aliquid singularis habet industriæ, quum quiddam exactius atque accuratius efficere cupiunt, aliquo fugere vi strepitus hominum ac frequentia laborantes non interturbet. Ex quibus omnibus liquido intelligi licet turbam arduum quippiam molientibus vehementer officere, tranquillitatem summis gerendis rebus esse oportunam.
Quid autem potest esse magis arduum ac serium eo negocio quod ad animæ salutem ac beate vivendum spectet? Id igitur in mundo haud commode curaveris. Quis enim istic tranquillitati locus? At hic contra, mi Iodoce, omnia late silent: foris, intus, utrobique summa rebus pax est. Illam quidem gratissimus ipse loci recessus parit, hæc vero ab optima atque integerrima mente proficiscitur. Ita autem alterius opem traque poscit ut, si alterutram detraxeris, neutram reliquisse videaris. Nam et externa illa quies internam fovet, alit, tutatur; at illa vicissim, nisi hacc accesserit, molesta, ociosa, imo perniciosa fverit. Eum enim qui acerbo atque turbato sit animo pœta solum esse prohibet: Quicquid agis, loca sola nocent, loca sola caveto. Quo fugis? in turba tutior esse potes. Nec practerire queo (tametsi iam properandum mihi sentio, percommode enim incidit) nobilem illam Cratetis philosophi exhortationem qui, ut forte adolescentulum quendam vitro citroque commeantem animadvertisset solum secum nescio quid fixius meditantem, rogabat quid illic rerum ageret. ‘Mecum’, ait ille, ‘loquor’. ‘At cane’, inquit Crates, ‘ne cum homine improbo loquaris.’ Et facete et breviter uterque! Est igitur laudanda solitudo, sed in homine laudato; contra sceleratis nihil perniciosius. Tum enim acerba cogitant, tum immanissima flagitia concipiunt, tum et sibi et alis sæva consilia tractant. Quid tandem miseros ad accelerandam sibi necem impelleret nisi commoditate sua invitet solitudo? Quis unquam aut venena bibit aut laqueo iugulum fregit aut ense pectus defodit aut sese precipitem dedit nisi solus? ‘Quorsum igitur’, inquis, ‘laudas mihi tantopere solitudinem, rem tam pestiferam? Hic nihil commodius respondero quam Cratetis modo commemoratam sententiam: tu cum tecum vivis, cave cum homine improbo vivas: iam nihil erit quod solitudinem metuas. Ita a turba, ut multo amplius a vitiis, recedas. Ita sileant circum te loca, ut non fremant pectora. Quanquam hoc verboso sermone non tibi Timoniam illam solitudinem commendare studvi; volo enim te non ex universo hominum genere, ut fecit ille, sed e turba migrare.
Verum de extrema quiete satis. lam de interna paucis agendum est quæ, uti in mente est, ita non nisi a mente proficiscitur, sed bona, sed nullius sibi flagitii conscia. Tanta enim virtutis vis est, ut cuius in animo consederit, eum incredibili pace quadam tranquillet ac leniat omnique anxietate, horrore, metu ac perturbatione liberet. Quæ res quanti sit, tum rectius intelliges, si inspicias quas angustias, quos tumultus sceleratus animus ferat. Nam qui fur aut peculator aut scortator aut proditor aut stuprator aut adulter aut alioqui flagitiosus sit, scelerum conscientia premente, in perpetua anxietate ac formidine versatur. Occursant dormienti, occursant vigilanti tanquam furiæ quædam horribiles illæ scelerum facies. Ad omnia pallescit, exanimatur, metuit quum omnia tum hæc in primis: suspitionem, sermones, infamiam, iudicium, supplicium. Verum fac contenere aut certe fallere hominum conscientiam; fac item Deum immortalem non vereri, num quando fieri poterit ut suam ipsius conscientiam effugiat? Nihil profecto minus! Quoquo enim rerum se verterit, quocunque locorum profugerit, dira illa pectoris tormenta non deserunt fugientem. Imminent, agitant, territant; non epulas, non lucem, non vitam sinunt esse iucundam, ipsam postremo quietem inquietam efficiunt. Hinc plerunque corporis macies, hinc vultus truculentia, hinc oculorum fœditas, hinc cuiusvis rei metus, quo ipsi sese prodere solent. Quod pulchre et iuste ab aquissimo rerum iudice comparatum est, ut nulli omnino impune nocentem esse liceat. Nam maleficia fœda quædam suspicio continuo consequi solet. Primum ea abunde nocentem viciscitur; deinde sermones atque infamia, quæ profecto tantum malum a plerisque iudicata sunt ut e vita migrare quam his obnoxii vivere malverint. Verum multi eo malitiæ evasere, ut ista facile contemnant. Quin esto iuxta vulgi sermonem quantum eis malitiæ tantum sit et fortunæ, ut ipsis neque postulator quisquam neque iudex exhibeat negocium, erit tamen, erit aliquando qui inexorabili severitate supplicium sumat. ’At ista procul absunt‘, inquiunt, quasi vero certi sint vel unam se horulam victuros. Verum ut hoc eis concedamus, certe iam nunc presens intra ipsos supplicium est maleficiorum conscientia, quæ tam acerba est ut nullum facinus tantam adferre voluptatem possit, ut his cruciatibus emenda sit. Quis enim unquam satis æstimaverit quam dirus sit ille pectoris motus, quum seditione quadam acerrima ipse a sese dissidet animus ac quibusdam partibus svis aliis alio nitentibus concutitur, discerpitur, discinditur, accusante memoria, iudicante ratione, puniente conscientia, alio ratione, alio natura, alio vocante peccati libidine. Vnde perpetui stimuli, perpetuæ rixæ, bellum perpetuum. Quapropter non absurde ecclesiastici quidam sensisse iudicandi sunt qui hunc conscientiæ remorsum, qui malos ad inferos euntes consequitur, eorum suppliciorum quæ illic inveniunt non minimam partem iudicaverunt. Ivvenalis igitur præclare illa ut omnia:
Quur
tamen hos tu
Evasisse putes, quos
diri conscia facti
Mens habet attonitos et surdo verbere cedit
Occultum quatiens animo
tortore flagellum?
Pœna autem vehemens et multo sænior illis
Quas et
Cedicius gravis invenit et Rhadamanthus
Nocte dieque suum gestare
in pectore testem.
Et post pauca:
Cedo
si conata peregit.
Perpetua anxietas, nec mensæ
tempore cessat,
Faucibus (ut morbo) siccis
interque molares
Difficili crescente cibo.
Et cætera item verissime atque pulcherrime. Possent eadem hæc, ut ratione atque autoritate probata sunt, ita mille doceri exemplis, at nos (ne singula prosequamut) tribus contenti erimus quorum primum ex fabulis, alterum ex Rhomanis historiis, postremum ex sacris literis petemus. Quid enim aliud sibi vult quod Orestes simulatque matrem trucidasset ab vitricibus diris (quas vulgatius furias appellant) correptus fingitur, itaque ab his exagitatus ut quocunque fugisset eas adversas sibique faces intentantes offenderet, quam eum qui aliquod flagitium admiserit ita conscientiæ stimulis torqueri agitatique ut phrenesi quadam laborare videri possit? Multa quidem scite a pœtis excogitata sunt, at hoc, mea sententia, nihil aptius. Quare me huius fabulæ commemoratæ nondum pœnitet. Et quid Lucii Syllæ exemplo evidentius? Fuit huic viro, ut legimus, inexpleta crudelitas, ita ut miserabile dictu sit quot aut proscripserit aut cædi iusserit, cæteris item sceleribus non segnius ornatus. Verum de hoc tyranno (quod nemo alius poterat) ipsa hominis malicia supplicium sumpsit. Maleficiorum enim svorum conscientia ita excruciatus est, ut nullo ingenio, nulla medicorum ope somnum amissum revocare potverit tandemque morbo fœdissimo (quem pedicularem vocant) perierit. Restat Chaim ille, antiquissimum quidem, at ea re nihilo obscurius huius rei exemplum. Is fratrem invidia permotus trucidasse legitur, neque id impune. Continuo supplicium consecutum est, varium quidem, at nullum inclementius, nullum capitalius quam conscientiæ. Ea in sceleris autorem multo severius quam conditor ipse animadvertit. Obiurgabat ille, imo potius expostulabat ut pœnitentiam simul et confessionem eliceret, at miser ille maius peccatum suum existimabat quam cui ignosceretur. Vitam illi donarat Deus, at ipse se vita iudicabat indignum. Quam dirum carnificem in illius pectore sævisse credimus? Quid illi dulce in vita accidere potuisse putes, qui sibi ipse infensus, sui desperans, sibi ipse molestus, vitam credebat acerbam, in conspectus hominum prodire verebatur, quippe qui omnes sibi tales fingeret qualis ipse sibi erat? Vides, Iodoce mi, quæ tormenta, quas labes, quos stimulos, quos tumultus, quos æstus sceleratus animus ferat? Nunc tute collige quam plena ocii, pacis, voluptatis res sit: nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. Quid est quod pectus ita præparatum atque compositum permovere possit? Quid est quod jure metuat? Num homines? Verum non terretur inimico homine, qui amico nititur Deo. Num calamitates? At eas etiam lucri loco deputat. An vero mortem quam etiam vitro optat? Postremo an Deum ipsum? Ne ipsum quidem utpote cui se et charum et curæ esse confidit. Quid hac re potest cogitari pacatius, quid securius, quid felicius? Sentiri utcunque, Iodoce, potest, narrari plane nequit. Num ista tibi levis videtur causa quur ad nos advoles? At forte ipsum ad quod te advoco iam isthic beatus habes. Sic equidem confido, sed eo magis tibi isthinc evolandum censeo. Habebis enim hic et multo cumulatius et longe tutius. Quid tibi adeo liberum est inter latrones charum portare thesaurum? Hic si quid habes, augebitur; istic æternus metus est ne amittas. Hic interna illa pax maxima, externa nisi hic nusquam. Istic hæc nulla, illa si qua est et rara est et parum tuta, propterea quod cœnobia ex malis bonos, ex bonis meliores efficiant, mundus contra ex bonis sceleratos, ex sceleratis sceleratiores reddere consvevit.
Verum de tranquillitate paucioribus quidem quam res postularit, pluribus tamen quam institveram, egisse me video. Nunc de voluptate (quod unum restat) quam brevissime poterimus exponemus. Ea profecto una est quæ omnes homines tam sibi pertinaciter deditos habet, ut ab ea nullis malis deterreri, nulla ratione avelli possint. Et illud fortasse non absurde Epicurus: errare quidem mortales in iudicandis voluptatibus, omneis tamen uno animo aliis quidem atque aliis modis eas expetere. Proinde sæculares (quos vocant) ea vel maxime causa nostræque vitæ institutum fugere atque odisse solent, quod triste putent esse, horridum, inhumanum atque alienum ab omni voluptate. At nos (ne cos iste deterreat error) longe secus esse demonstrabimus, tantumque abesse ut vita nostra voluptate vacet, ut ausim omnes Sardanapallos ad eam tanquam quendam deliciarum paradisum invitare. ’In monasteriis voluptas‘, inquis? ’Delphinum sylvis appingis, fuctibus aprum? Imo vero, mi Iodoce, tota vitæ nostræ ratio Epicurea est! ‘Quid istuc’, inquis? Audies. Negat Epicurus eas admittendas esse voluptates quas maiores molestiæ consequantur. Et nos quidem non scortamur, non adulteramur, non Asotorum more nos ingurgitamus; sobrii orientem, sobrii occidentem solem videmus quorum utrumque vidisse illos negant. Hæc enim omnia nunquam ita se habent quin plus adferant molestiæ quam oblectamenti. Sed neque ditari neque clari aliquo magistratu effici aut possumus aut cupimus. Ne in his quidem ab Epicuri magisterio desciscimus. Nam cum parum habeant voluptatis, molestiæ plurimum, sapimus qui exiguum commodum maximo incommodo mercati nolimus. Praterea docet nonnunquam adeundos esse dolores maiorum dolorum effugiendorum gratia, item sæpe omittendas esse voluptates ut maiores assequamur. Quid nos? Vigilias, ieiunia, solitudinem, silentium cateraque eius generis perferimus, ne maiores dolores ferendi nobis sint. Non potamus uncti, non choreas ducimus, non cursitamus quocunque fert libido, non cateris ineptiis indulgemus, at utinam videas quanto cum fœnore istis careamus! Tu nos voluptatem amisisse credebas? Commutavimus, non amisimus! Atque ita quidem ut pro paucis ac parvis plurimas ac maximas receperimus. Iamdudum nitidos istos ac molliculos arrectis esse auribus arbitror, ut qui me novum aliquod parandæ voluptatis artificium docere sperent. Docebo equidem, sed eos interim a fœdissimis istis illecebris, quæ nobis cum pecudibus communes sunt, animum transferre volo. Pecudes esse desinant intelligantque in homine sublimius quiddam esse ac divinius, quo potius quam ad corpus delectatio referenda sit. Nam pecora cum in illis sit nihil corpore præstantius, suam quandam felicitatem ventris ac inguinis repletione non iniuria metiuntur. At hominis dignior conditio est quam ut non aliis rebus ac bruta natum se existimet. Constat enim ille non corpore modo, verum etiam animo. Corpore quidem, excepta figura, nihil a brutis absumus, anima vero non parum ad divinam illam atque æternam naturam accedimus. Corpus terrestre, brutum, tardum, mortale, morbidum, caducum, iners, ignobile; anima contra cœlestis, subtilis, divina, immortalis, perpetua, lucida, generosa. Et quis sic secus est qui non videat ne conferendum quidem esse cum anima corpus? Quantum igitur a dignitate animæ abest corpus, tanto animi voluptas corporis præstat illecebris. Illa enim, uti anima, vera, perpetua, fastidii nescia, syncera, honesta, divina, salutifera; hæ contra falsæ, labiles, fastidii plenæ, plus alœs quam mellis habentes, fœdæ, mortiferæ. Fieri autem nequit ut idem et corporis et animi voluptate gaudeat: alterutra carendum est. Quid hic consultus consuleret Epicurus? Nempe ut obscœnas illas corporis illecebras amoucamus, ne impedimento sint quo minus prestantiores et dulciores animi voluptates assequamur. Atque hoc quidem (ut dixi) est voluptates non amisisse sed fœnerasse. Sed iamdudum audire te velle suspicor quibus hic animi pascamur voluptatibus. Primum eo horribili sordidæ conscientiæ cruciatu vacare, Epicuro autore (ne ab eo recedamus) voluptas est vel maxima. Nam illi non parum multum est quod gaudeat, cui nihil est quod doleat. Deinde cœlestium atque immortalium delitiarum contemplatio, in quas nos venturos Deo volente speramus, an non voluptaria res est? Quis est tam stupido pectore qui, ubi huius vitæ saturo cœlestis felicitas in mentem venerit, non vel lachrymet præ gaudio? Cuius animus sic mœrore deiectus atque humi depressus est qui cogitata ulla vita non erigatur, non exhilaretur, non ex hoc corpusculo evolare gestiat? Quid si etiam gustata? Quanquam hæc nondum sapiunt quibus adhuc mundus sapit, sacris animis nihil exploratius. Nam quamvis vitæ illius iucunditas, futuro ævo servata, prius percipi nequeat quam animus ex hoc teterrimo carcere emergens eo revolet unde profectus est, eius tamen odore quodam sensuque piæ mentes afflari mihi videntur et quasi cœlestium hymbrium rore quodam tingi ac de illa nunquam defectura luce nescio quid sublustre aspicere. Quæ res quid habeat voluptatis, ei cui comperta non sit ne persuaderi quidem potest, expertis non æstimari nedum narrari. Quanquam autem harum delitiarum rara (ut inquit Bernardus) hora et brevis soleat esse mora, tantæ certe sunt ut si quicquid hic mundus usquam habet voluptatis, in unum confletur, præ his vile quiddam fastidiendumque videatur. Quod si bene gestorum nulla alia essent speranda præmia (quod multo secus est), certe hac una mercede quosvis perferre labores nunquam me pigeret dignasque iudicarem quarum potiundarum gratia cæteras illecebras omnes non solum contemnerem, verum etiam bellum eis indicerem. Age igitur quanti futuram arbitramur illorum gaudiorum copiam, quando sic odor tenvissimus delectat, sic recreat, sic afficit? Quam voluptarium erit divino illo lumine (quod nisi purgatissimis oculis videri nequit) perlustrari, ita ut ipsi quoque toti pelluceamus, quum tantum adferat voluptatis nebulam (ut ita dixerim) sublucidam idque raptim suspicere? Hæc meditari res est voluptatis s plenissima. Practerea dulcedo illa qua spiritus ille Paracletus, id est: consolator, candidissima pectora, quoties secretius illabitur, afficit, quoties in thalamo castissimo sponsam sui amore languidam sponsus amplectitur ac querulam (ut sunt omnes qui misere amant) blandissima quadam ac amica familiaritate consolatur, dulcedo, inquam, illa quid a me commemoretur? Narrent qui norint! Norunt autem et quidem feliciter quibus licuit experiri, ego ad has admitti delitias nondum meritus sum, aut si quid tenviter libavi, malo de aliis quam de meipso dicere. Et si hoc certius, illud tamen modestius. Eos igitur persæpe cum lachrymis fatentes audivi istas sæculi voluptates, quæ vanis hominibus vicio palati sapiunt, ita sibi videri insipidas ut non solum a rebus ipsis animus, verum etiam a commemoratione aures abhorreant. Nimirum sordverunt glandes, ubi Cereris usus repertus est; fastidire ceperunt falsas delicias, ubi veras gustarunt. At heu plerique mundi cultores ex illo agresti et stolido hominum genere porcinis istis pabulis ita fauces habent imbutas ut eis præter suas glandes sapiat nihil, nec plane intelligunt quæ possit esse vitæ iucunditas aut cur in vita morandum sit, sublatis glandibus, id est: ventris ac faucium voluptate. Proinde quoties fit ut nos videant in his laboribus (ut ipsi existimant), in quibus se ne vivere quidem posse credunt, hilariores aut etiam corpore habitiores vivere quam ipsi inter suas epulas vivant, admirari maximopere solent nec intelligere possunt, posteaquam carnis delectamenta reiecimus, qua ex re ullam practerea voluptatem capere possimus. Vident adolescentulos teneros, puellas item delicatas; vident annos, vident formam; qua indulgentia paulo ante educati sunt meminerunt. Altera ex parte si quid hæc vita asperum, si quid triste habet, collocant solitudinem, laborem, vigilias, inedias et id genus cætera. Vident non modo liberum eis esse ab hoc vitæ genere recedere, verum etiam admirabili quadam parentum atque amicorum improbitate suaderi, moneri, rogari, impelli; illos contra multo pertinacius obsistere; matrem lachrymantem siccis consolari oculis; sororem colla stringentem contemnere; a charissimis sodalibus, a quibus nuper unum diem abesse durum erat, nunc omni vita tam facile avelli; denique tanta hilaritate supremum valedicere, tanta alacritate suprema dividere oscula, ut nemo vel alienus inter hæc lachrymas tenere possit. Libet hic meminisse (quæso ne molestum sit) lachrymabilis illius cœnæ, quæ Margaretæ virgini optimæ, mihi sororis loco semper dilectæ, cum parentibus svis fuit suprema. Aderam ipse et mecum una plurimi quos filia eo convenire dederat operam, ut nobis advocatis patrem exoraret, quod iam sex annos frustra oraverat ut monacham fieri sineret. Matris enim iam animum, neque enim alterutrius difficultas ullo vicio accidit. Sunt enim utrique, ut loco, ut specie, apud svos facile primi; ita ea virtute ut (quod felicitati rarum est) nemo non amet, non prædicet; verum ita in liberos propensi ut tanquam adament sic ament. Cœpimus itaque urgere patris animum. Quid multa? Ille partim pudore, partim filiæ commiseratione, partim nostra improbitate victus, annvit. Tum vero vidisses miserabile subito oriri spectaculum! Pater filiam complexus ita inter oscula lachrymari cœpit ac si continuo in sepulchro ponenda fuisset. Mater exanimata dolore collabitur. Frater adolescens, qui illi erat unicus ac germana natu grandior, alter ætatis, alter sexus imbecillitate, eiulatus addentes lachrymis sororem communem utrinque amplexi: per has, inquiunt, lachrymas, per si quid potest fraterna ac sororia pietas, oramus ne nos deseras miseros, ne una utrosque perdas. Cæteri amici, alii flere taciti, alii precari, alii suadere, alii increpitare, at siccis genis nemo omnium. Nos porro, qui filiæ veneramus advocati, cum omnium tum patris lamentis ac lachrymis permoti quæ illi viro gravissimo ut puero cadebant ex oculis, et ipsi lachrymari cœpimus, id quod cum nostro dedecore dicimus. Iam prope pœnitebat tantas turbas concitasse. Quid inter hæc ageret virguncula, sexu, ætate, natura mollis, educatione delicata? Paulus ipse valedicturus fratrum lachrymis se et si non permotum, at motum certe significat: quid, inquiens, facitis flentes et conturbantes cor meum? Verum hæc (tametsi insigni in parentes esset pietate) oculis siccis, vultu sereno, patri blandiens negat esse causam cur se excruciet; iustius gaudendum esse, ut qui gnatam non amissurus sed habiturus sit quæ pro se Deum oret. Matris item ægrotum animum ac cæterorum osculis, precibus, monitis, lenire sædulo studet. Frustra, nam perpetuum hoc convivium usque in seram noctem singultibus, lachrymis, questibus productum est, una hilari Margareta. Hæc itaque quoties vident (nam fit nonnunquam ut videant) ii qui, ut dixi, fere non nisi palato sapiunt, conlachrymant sæpe etiam ipsi; admirantur robur animorum ivvenilium atque iam suæ molliciei suppudet. Verum quid suspicantur? Num censent eos annos, eos vultus, ea corpora, eos animos, tam facile posse abduci, imo tam aversari sæculi voluptates, nisi repperissent iam potiores? Num ad eos labores tanta magnanimitate contenderent, ni dulces experti essent? Sic est, mi Iodoce, sic plane est: dulce est expertis quod etiam acerbum ac durum inexpertis videtur. Verum quando hoc istis persuaseris? Vident enim, ut ait Bernardus, cruces nostras, unctiones non vident. Cupio equidem illis mentem meliorem dari, nisi tamen ipsi grato errore libenter insaniunt quemadmodum Argivus ille apud Flaccum. At tibi (quando ab eo non multum absumus) plane persuadere volumus. O si optando assequi liceret, ut sicut sub aspectus tuos hæ venturæ sunt literæ, ita in animum tuum animi nostri transfudantur affectus! Id est: ut tu sic afficiare legens, quomodo ego scribens afficior. Iam hic epistolæ finem ponerem nec in persuadendo plus sermonis terendum esse iudicarem. At id quando frustra fortassis optamus et ad persuadendum nostra non valet autoritas, unum in medium adducam Hieronymum, quem et vita gravem et eruditio fecit insignem. Dic, quæso, virorum sanctissime, quid tu in ista horrenti solitudine, immodica confectus inedia, vigiliis prope perpetuis maceratus, tantis laboribus attritus, nullamne habes vitæ iucunditatem? O quoties, inquit, in eremo constitutus, in vasta illa solitudine quæ exusta solis ardoribus borridum monachis prestat habitaculum, putavi me Romanis interesse delitiis. Et ut mibi testis est Dominus, post multas lachrymas, post cœlo oculos hærentes, nonnunquam mibi videbar interesse agminibus angelorum et lætus gaudensque cantabam: Post te in odorem ungventorum tuorum cutremus. Audisti, Iodoce, confitentem? Liceret quidem et alios citare testes, verum aut huic aut nemini credemus. Atque hæc quidem voluptas omnibus piis communis est. Est tamen praterea quædam viris eruditis peculiaris qua fruuntur, quoties aut probatissimorum autorum scripta legunt aut ipsi legenda scribunt aut lecta animo volutant. Hoc voluptatis genus tantam habet varietatem, tantam copiam, ut nullus omnino fastidio possit esse locus. Quid enim? Si quid ex ipsis fontibus libet, utriusque testamenti volumina petuntur. Si veritas per se honesta eloquentiæ nitore honestior facta delectat, ad Hieronymum, Augustinum, Ambrosium, Cyprianum atque eius modi curritur. Si paulo fastidientiori christianum Ciceronem audiendi libido est, Lactantius Firmianus in sinu ponitur. Sin neglectior apparatus ac sobria cœna delectat, Thomæ, Alberti ac similium libri sumuntur in manibus. Quod si a veteribus illis amicis abesse perpetuo nequis, licebit quidem et istos interdum revisere, ubi otium erit; at ita ut rivalem te non convictorem exhibeas. Est enim apud istos mulier illa barbata, sed vultu onestissimo, quam tu raptam ubi capillos ungvesque secveris, ex scorto tibi legitimam coniugem facies. Habes igitur arcana ac multa sacræ Scripturæ volumina; habes monimenta prophetarum, apostolorum, interpretum, doctorum; habes philosophorum ac pœtarum scripta, non ei fugienda qui novit in aconita salubres herbas legere. Quid? Inter hæc summo ocio, summa libertate, vacuum curis versari, an non id est delitiarum paradisum incolere? Quis in tanta varietate fastidio locus? Quid hic non voluptatis plenum? Quam læto gramine campi virent; quam blanda florum varietate picta nitent gramina, hinc rosis formose rubentibus, hinc niveis liliis placide candentibus, hinc purpureis violis arridentibus, hinc fulvis thymis suave spirantibus. Nec desunt formosa nemora comis luxuriantibus umbram gratissi mam texentia, qua mæridianos æstus defendamus. Adde arborum genus innumerum, fructuum ferax sapore dulcium atque (quod pluris est) salubrium. Has iuxta liquidissimus ille amnis dulci murmure labitur irrigans omnia; ille, inquam, amnis profundissimus quem superari non posse demiratur propheta. In his amœnissimis pomariis spaciari, errare atque (ut ita dicam) lascivire quoties libet, licet. Quid tale vestræ habent choreæ? quid popinæ, quid balnea? Ad hæc te, Iodoce, ut hominem et eruditum et studiosum voco; ad hæc te ut amicissimum invito. An quicquam postea est quod te istic remorari aut hinc deterrere possit? Habes quam mortiferæ, quam etiam acerbæ, sint mundi illecebræ quæ (ut ait Seneca) ad hoc nos amplexantur ut strangulent. Opes item quam nihil habeant boni, nihil solidi, audisti. De honoribus in quas calamitates hominem precipitent, satis (ut arbitror) demonstratum est. Præterea de mortis inexorabili necessitate adiectum est. Postremo ista vita quam plena discriminis quibus sit erumnis obnoxia commemoravimus. I nunc, et contare utrum in istis malis hærere an ab istis evolare malis. Contra hæc nihilominus qua libertate, qua tranquillitate, qua voluptate, qua spe hic vivatur, accepisti, et nondum etiam advolas? Adhuc hæres, adhuc tecum deliberas, adhuc contaris Ægypto suas carnium ollas relinquere, ut manna te pascat eremus? ‘At durum est’, inquis, ‘a charissimorum consvetudine distrahi, amicorum pervincere affectus‘. Eia, Iodoce, durum vocas, vide ne tu mollis potius sis. Cave ne pueri ac puellæ, quibus ista res minime dura visa est, his tibi verbis insultent. Tu negas te posse quod nos potuimus? Et quo tibi barba, quo viri nomen, quo anni, quo eruditio? Tu vero tibi persuade iis amicis nihil esse inimicius, qui salutem tuam aut impedire aut remorari moliuntur. Qui si errore peccant aut amore insaniunt, num tu cupis una cum eis insanire? Sin consulto atque prudentes officiunt, qui amici iudicandi sunt, quum tibi non optime cupiant? ’Sed in carne‘, inquis, ’angelum agere humanis maius est viribus. Postremo non licere hominem svo more vivere sed omnia ex aliena sententia, vel potius libidine agere, dictu est quam factu proclivius‘. Istud quidem non abnvo neque enim me latet militiam esse vitam hominis super terram. Sed si quid negotii est, id omne propemodum in ipso tentandæ rei aggressu consistit, quem si strenve perruperis evasisti. Iam olim vulgo dicunt: Is medium opus confecit qui recte cœpit. At hic certe cœpisse prope admodum perfecisse est. Sed primi te terrent aditus. Habeo quo istam tibi trepidationem eximam. Egre ab sæculi voluptatibus avelleris? Æternas delitias cogita! Nostrum institutum triste ac durum videtur? Perpetuos cruciatus aspice! Nihil te cruciabit quo perpetuos effugias cruciatus; nihil voluptuarium erit quo cœlestes voluptates amittas. Postremo nihil erit arduum quod sibi vehementer imperarit animus, nihil desperandum quod opitulante Christo moliaris.
lam dudum video te componere sarcinas, indvere talaria, quo mox ad nos accurras. Verum ne nimium calidum hoc sit, paucis etiam mihi præmonendus es, ne tibi veniat usu quod hodie multis videmus accidere, quos ideo pœnitet suscepti instituti nostri, quod in hunc veluti puteum, unde reditus non est, non descendunt sed precipitant sese. Ad Christi professionem nemo cogitur, sed ab hoc nunquam resiliendum, sine quo nulla omnino salutis spes. Cæterum in reliquis vitæ institutis, quæ pro tempore reppererunt homines, quando tanta est corporum atque animorum varietas, tanta rerum humanarum omnium mutatio, fortassis non expedit quenquam sic astringi ut referre pedem non liceat, modo quod mutatur magis faciat ad illius qui mutat salutem. At quando aliter visum est his quorum arbitrio gubernatur mundus, hoc circumspectius est aggrediendum negocium, quod semel aggresso liberum non sit mutare quod instituit. Olim monasteria nihil aliud erant quam secessus quidam bonorum virorum, qui vel tœdio voluptatum ac vitiorum, quibus id temporis hoc magis erat contaminata vita mortalium, quod adhuc promiscve viverent ethnici cum christianis, vel offensi sævitia persecutionum, relictis urbibus, in invios montes se subducebant angelicam quandam vitam meditantes. Cultu vili, victu tenvi quem facile quævis terra suppeditabat, quibus omne tempus aut sacris hymnis aut sanctæ lectioni aut cœlestibus colloquiis aut pis precibus aut charitatis officiis, quibus egroti aut hospites refocillabantur, aut innoxiis operis, quibus egentes sublevabantur, dabatur. Nec aliud tum erat monachus quam pure Christianus; nec aliud monasterium quam grex vitro conspirans in purissimam Christi doctrinam. Aberat imperium, vitro prævolabant omnes et freno magis erat opus quam calcaribus. Extremum illis supplicium erat amica fraternaque correptio. Nunc pleraque monasteria mediis mundi visceribus admixta sunt, nec aliter extra mundum sunt quam renes extra corpus animantis. In quibus adeo non viget disciplina religionis, ut nihil aliud sint quam scholæ impietatis in quibus ne liceat quidem esse puros et integros. Quibus titulus cultusque religionis nihil aliud prestat quam ut impunitius liceat quicquid libet. Et quarum prudentiæ mundus non credebat suas culinas, his creditur imo proditur eclesiæ negotium. Est autem et inter ca, in quibus viget religionis disciplina, nonnihil discriminis. Aliud vitæ institutum aliis atque aliis magis congrvit. Prius igitur teipsum explores oportet, ut tibi notus iudicio deligas vitæ rationem non ignotam et iuxta Pauli doctrinam omnia probes, quod bonum est tibi teneas. Bona pars hominum non ob aliud suscipit religionis professionem quam ut vivat commodius, ventri svo consulens, non animo. Itaque quos in mundo frugalitatem et industriam docebat inopia rei familiaris, ii in monasteriis ocio luxvique indulgent. Quique in mundo tenves erant et humiles, in paupertatis professione satraparum ac regum luxum strepitumque imitantur. Et quibus unica uxore contentis ferenda fverant incommoda matrimonii, nunc gratis ac licenter volutantur per omnia stupri genera. Quosque prius legum publicarum ac magistratuum metus cohercebat a flagitiis, hoc prestat cuculla titulusque religionis ut exempti a ditione episcopi ac magistratuum peccent licentius. Ita ficta paupertatis professione paupertatem effugiunt, ficta castitatis professione libidini suæ consulunt, ficta obedientiæ professione perficiunt ne cui cogantur obedire. Denique sunt quos casus aliquis conicit in hoc vitæ genus: alium quia puella vehementer ambita potiri non contigerit; alium quia in tempestate, morbo aliove periculo metu perculsus, tale quippiam voverit. Nonnullos sodalis ante charus pertrahit ad vitæ consortium. Quidam improbis hortatibus, veluti bubali naribus, pertrahuntur in foveam. Quidam etiam huc protruduntur a parentibus impiis aut tutoribus, quo se sumptu curaque levent; ii potissimum insidiantur ætati simplici cuique facile imponitur. Ergo vero in totum dissuaserim ne rudis ætas involvatur instituto unde non possit explicari. Mature oportet esse Christianum, sero monachum, quanquam abunde monachus est quisquis pure Christianus est. Neque pauci sunt, quos superstitio aut etiam stultitia deducit in monasterium, ignaros quibus in rebus sita sit vera religio; ac pulchre sibi monachi videntur, si cingulum aut cucullam gesserint. Hos si conspicis sceleratiores esse in professione religionis quam fverint in vita priore, mirum videri non debet. Itaque tu, mi Iodoce, simul ac cognoris quid sit vera religio: ubi tuum ingenium, corpus et animum exploraris, vi genus vitæ dispexeris tuis rebus accommodum, ubi nactus fveris sodalitium quod unanimiter conspirarit in Christum, eo te conferas, sed domi relictis omnibus huius mundi cupiditatibus. Alioqui frustra mundum reliqueris, si mundum tecum in ipsum attuleris monasterium. Nihil omnino tecum efferas Ægyptiarum delitiarum, si properas ad terram lacte ac melle manantem. Multi se credunt Antonios ac Paulos esse, quia non scortantur, non saltant, non inebriantur; cum toti madeant intus odio, livore; cum scateant obtrectatione ac virulentia lingvæ; cum omni fastu turgeant; cum morosi sint et intractabiles; cum sui sint amantes; cum sui compendii gratia palam adulentur principibus scientesque ac prudentes sinant Christi gloriam oblitterari, quo suæ gloriæ consulant. Infame crimen est incestus, quanquam isti nec ab his absunt vitiis, sed hæc adulatio superat sexcentos incestus et huius pernicies latissime patet in universum genus mortalium. Iam fortasse mihi dices tibi displicere monasteria omnia, nec usquam reperiri apud hos gregem, qui synceris animis conspirarit in Christum. Proinde tu sic mundum fac relinquas ut innocentissimis quibusque te adiungas, et in monasterio te esse puta vicunque versaberis inter eos qui veritatem, qui pudicitiam, qui sobrietatem, qui modestiam amant, qui crepant, qui moribus exprimunt. Nec imagineris tibi quicquam in votis deesse, si votum quod Christo professus es in baptismo præstiteris. Neque desideres Carmelitanum aut Dominicalem cucullum, si candidam vestem in baptismo traditam conservaris incontaminatam. Neque tibi displiceas, si non sis de grege Dominicalium aut Carmelitarum, modo sis de grege vere Christianorum. Bene vale, nepos optime!