M. TVLLI CICERONIS TVSCVLANARVM DISPVTATIONVM LIBER QVINTVS
Quintus hic dies, Brute, finem faciet Tusculanarum disputationum, quo die est a nobis ea de re, quam tu, ex omnibus maxime probas, disputatum. Placere enim tibi admodum sensi et ex eo libro, quem ad me accuratissime scripsisti, et ex multis sermonibus tuis virtutem ad beate vivendum se ipsa esse contentam. Quod etsi difficile est probatu propter tam varia et tam multa tormenta fortunæ, tale tamen est, ut elaborandum sit, quo facilius probetur. Nihil est enim omnium quæ in philosophia tractantur, quod gravius magnificentiusque dicatur.
Nam cum ea causa impulerit eos qui primi se ad philosophiæ studium contulerunt, ut omnibus rebus posthabitis totos se in optumo vitæ statu exquirendo conlocarent, profecto spe beate vivendi tantam in eo studio curam operamque posuerunt. Quodsi ab is inventa et perfecta virtus est, et si præsidi ad beate vivendum in virtute satis est, quis est qui non præclare et ab illis positam et a nobis susceptam operam philosophandi arbitretur? Sin autem virtus subiecta sub varios incertosque casus famula fortunæ est nec tantarum virium est, ut se ipsa tueatur, vereor ne non tam virtutis fiducia nitendum nobis ad spem beate vivendi quam vota facienda videantur.
Equidem eos casus, in quibus me fortuna vehementer exercuit, mecum ipse considerans huic incipio sententiæ diffidere interdum et humani generis imbecillitatem fragilitatemque extimescere. Vereor enim ne natura, cum corpora nobis infirma dedisset isque et morbos insanabilis et dolores intolerabilis adiunxisset, animos quoque dederit et corporum doloribus congruentis et separatim suis angoribus et molestiis implicatos.
Sed in hoc me ipse castigo, quod ex aliorum et ex nostra fortasse mollitia, non ex ipsi virtute de virtutis robore existumo. Illa enim, si modo est ulla virtus, quam dubitationem avunculus tuus, Brute, sustulit, omnia, quæ cadere in hominem possunt, subter se habet eaque despiciens casus contemnit humanos culpaque omni carens præter se ipsam nihil censet ad se pertinere. Nos autem omnia adversa cum venientia metu augentes, tum mærore præsentia rerum naturam quam errorem nostrum damnare malumus.
Sed et huius culpæ et ceterorum vitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia petenda correctio est. Cuius in sinum cum a primis temporibus ætatis nostra voluntas studiumque nos compulisset, his gravissimis casibus in eundem portum, ex quo eramus egressi, magna iactati tempestate confugimus. 0 vitæ philosophia dux, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum! Quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset? Tu urbis peperisti, tu dissipatos homines in societatem vitæ convocasti, tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tum litterarum et vocum communione iunxisti, tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinæ fuisti; ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus. Est autem unus dies bene et ex præceptis tuis actus peccanti inmortalitati anteponendus.
Cuius igitur potius opibus utamur quam tuis, quæ et vitæ tranquillitatem largita nobis es et terrorem mortis sustulisti? Ac philosophia quidem tantum abest ut proinde ac de hominum est vita merita laudetur, ut a plerisque neglecta a multis etiam vituperetur. Vituperare quisquam vitæ parentem et hoc parricidio se inquinare audet et tam impie ingratus esse, ut eam accuset, quam vereri deberet, etiamsi minus percipere potuisset? Sed, ut opinor, hic error et hæc indoctorum animis offusa caligo est, quod tam longe retro respicere non possunt nec eos, a quibus vita hominum instructa primis sit, fuisse philosophos arbitrantur.
Quam rem antiquissimam cum videamus, nomen tamen esse confitemur recens. Nam sapientiam quidem ipsam quis negare potest non modo re esse antiquam, verum etiam nomine? Quæ divinarum humanarumque rerum, tum initiorum causarumque cuiusque rei cognitione hoc pulcherrimum nomen apud antiquos adsequebatur. Itaque et illos septem, qui a Græcis sofoi/, sapientes a nostris et habebantur et nominabantur, et multis ante sæculis Lycurgum, cuius temporibus Homerus etiam fuisse ante hanc urbem conditam traditur, et iam heroicis ætatibus Ulixem et Nestorem accepimus et fuisse et habitos esse sapientis.
Nec vero Atlans sustinere cælum nec Prometheus adfixus Caucaso nec stellatus Cepheus cum uxore genero filia traderetur, nisi cælestium divina cognitio nomen eorum ad errorem fabulæ traduxisset. A quibus ducti deinceps omnes, qui in rerum contemplatione studia ponebant, sapientes et habebantur et nominabantur, idque eorum nomen usque ad Pythagoræ ætatem. Quem, ut scribi auditor Platonis Ponticus Heraclides, vir doctus in primis, Phliuntem ferunt venisse, eumque cum Leonte, principe Phliasiorum, docte et copiose disseruisse quædam. Cuius ingenium et eloquentiam cum admiratus esset Leon, quæsivisse ex eo, qua maxime arte confideret; at illum: artem quidem se scire nullam, sed esse philosophum. Admiratum Leontem novitatem nominis quæsivisse, quinam essent philosophi, et quid inter eos et reliquos interesset;
Pythagoram autem respondisse similem sibi videri vitam hominum et mercatum eum, qui haberetur maxumo ludorum apparatu totius Graeciæ celebritate; nam ut illic alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronæ peterent, alii emendi aut vendendi quæstu et lucro ducerentur, esset autem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quærerent, sed visendi causa venirent studioseque perspicerent, quid ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus quandam celebritatem ex urbe aliqua sic in hanc vitam ex alia vita et natura profectos alios gloriæ servire, alios pecuniæ, raros esse quosdam, qui ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur; hos se appellare sapientiæ studiosos—id est enim philosophos -; et ut illic liberalissimum esset spectare nihil sibi adquirentem, sic in vita longe omnibus studiis contemplationem rerum, cognitionemque præstare.
Nec vero Pythagoras nominis solum inventor, sed rerum etiam ipsarum amplificator fuit. Qui cum post hunc Phliasium sermonem in Italiam venisset, eam Græciam, quæ magna dicta est, et privatim et publice præstantissumis et institutis et artibus. Cuius de disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi. Sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagoræ discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur, et unde omnia orerentur quove reciderent, studioseque ab is siderum magnitudines intervalla cursus anquirebantur et cuncta cælestia. Socrates autem primus philosophiam devocavit e cælo et in urbibus conlocavit et in domus etiam introduxit et cœgit de vita et moribus rebusque bonis et malis quærere.
Cuius multiplex ratio disputandi rerumque varietas et ingeni magnitudo Platonis memoria et litteris consecrata plura genera effecit dissentientium philosophorum, e quibus nos id potissimum consecuti sumus, quo Socratem usum arbitrabamur, ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios levaremus et in omni disputatione, quid esset simillimum veri, quæreremus. Quem morem cum Carneades acutissime copiosissimeque tenuisset, fecimus et alias sæpe et nuper in Tusculano, ut ad eam consuetudinem disputaremus. Et quadridui quidem sermonem superioribus ad te perscriptum libris misimus, quinto autem die cum eodem in loco consedissemus, sic est propositum, de quo disputaremus:
Non mihi videtur ad beate vivendum satis posse virtutem.
At hercule Bruto meo videtur, cuius ego iudicium, pace tua dixerim, longe antepono tuo.
Non dubito, nec id nunc agitur, tu illum quantum ames, sed hoc, quod mihi dixi videri, quale sit, de quo a te disputari volo.
Nempe negas ad beate vivendum satis posse virtutem?
Prorsus nego.
Quid? Ad recte honeste laudabiliter, postremo ad bene vivendum satisne est præsidi in virtute?
Certe satis.
Potes igitur aut, qui male vivat, non eum miserum dicere aut, quem bene fateare, eum negare beate vivere?
Quidni possim? Nam etiam in tormentis recte honeste laudabiliter et ob eam rem bene vivi potest, dum modo intellegas, quid nunc dicam ‘bene.’ Dico enim constanter graviter sapienter fortiter. Hæc etiam in eculeum coiciuntur, quo vita non adspirat beata.
Quid igitur? Solane beata vita, quæso, relinquitur extra ostium limenque carceris, cum constantia gravitas fortitudo sapientia reliquæque virtutes rapiantur ad tortorem nullumque recusent nec supplicium nec dolorem?
Tu, si quid es facturus, nova aliqua conquiras oportet; ista me minime movent, non solum quia pervulgata sunt, sed multo magis, quia, tamquam levia quadam vina nihil valent in aqua, sic Stoicorum ista magis gustata quam potata delectant. Velut iste chorus virtutum in eculeum impositus imagines constituit ante oculos cum amplissima dignitate, ut ad eas cursim perrectura nec eas beata vita a se desertas passura videatur; cum autem animum ab ista pictura imaginibusque virtutum ad rem veritatemque traduxeris, hoc nudum relinquitur, possitne quis beatus esse, quam diu torqueatur.
Quam ob rem hoc nunc quæramus; virtutes autem noli vereri ne expostulent et querantur se a beata vita esse relictas. Si enim nulla virtus prudentia vacat, prudentia ipsa hoc videt, non omnis bonos esse etiam beatos, multaque de M. Atilio Q. Cæpione M. Aquilio recordatur, beatamque vitam, si imaginibus potius uti quam rebus ipsis placet, conantem ire in eculeum retinet ipsa prudentia negatque ei cum dolore et cruciatu quicquam esse commune.
Quid, qui non modo ea futura timet, verum etiam fert sustinetque præsentia—adde eodem exilia luctus orbitates: qui rebus his fractus ægritudine eliditur, potest tandem esse non miserrimus? Quid vero? Illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat, eo gravius ardentiusque sitientem, nonne recte miserrimum dixeris? Quid? Elatus ille levitate inanique lætitia exultans et temere gestiens nonne tanto miserior quanto sibi videtur beatior? Ergo ut hi miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullæ ægritudines exedunt, nullæ libidines incitant, nullæ futtiles laetitiæ exultantes languidis liquefaciunt voluptatibus. Ut maris igitur tranquillitas intellegitur nulla ne minima quidem aura fluctus commovente, sic animi quietus et placatus status cernitur, cum perturbatio nulla est, qua moveri queat.
Quodsi est qui vim fortunæ, qui omnia humana, quæ cuique accidere possunt, tolerabilia ducat, ex quo nec timor eum nec angor attingat, idemque si nihil concupiscat, nulla ecferatur animi inani voluptate, quid est cur is non beatus sit? Et si hæc virtute efficiuntur, quid est cur virtus ipsa per se non efficiat beatos?
—Atqui alterum dici non potest, quin i, qui nihil metuant, nihil angantur, nihil concupiscant, nulla impotenti lætitia ecferantur, beati sint, itaque id tibi concedo. Alterum autem iam integrum non est; superioribus enim disputationibus effectum est vacare omni animi perturbatione sapientem.
Sed tamen non agunt sic; nam et de honesto et de summo bono separatim libri sunt, et cum ex eo efficiatur satis magnam in virtute ad beate vivendum esse vim, nihilo minus hoc agunt separatim. Propriis enim et suis argumentis et admonitionibus tractanda quæque res est, tanta præsertim. Cave enim putes ullam in philosophia vocem emissam clariorem ullumve esse philosophiæ promissum uberius aut maius. Nam quid profitetur? O di boni! Perfecturam se, qui legibus suis paruisset, ut esset contra fortunam semper armatus, ut omnia præsidia haberet in se bene beateque vivendi, ut esset semper denique beatus.
Sed videro, quid efficiat; tantisper hoc ipsum magni æstumo, quod pollicetur. Nam Xerxes quidem refertus omnibus præmiis donisque fortunæ, non equitatu, non pedestribus copiis, non moltitudine, non infinito pondere auri contentus præmium proposuit, qui invenisset novam voluptatem—qua ipsa non fuit contentus; neque enim umquam finem inveniet libido -, nos vellem præmio elicere possemus, qui nobis aliquid adtulisset, quo hoc firmius crederemus.
Vellem id quidem, sed habeo paulum, quod requiram. Ego enim adsentior eorum quæ posuisti alterum alteri consequens esse, ut, quem ad modum, si, quod honestum sit, id solum sit bonum, sequatur vitam beatam virtute confici, sic, si vita beata in virtute sit, nihil esse nisi virtutem bonum. Sed Brutus tuus auctore Aristo et Antiocho non sentit hoc; putat enim, etiamsi sit bonum aliquod præter virtutem, tamen ad beate vivendum satis posse virtutem.
Quid igitur? Contra Brutumne me dicturum putas?
Tu vero, ut videtur; nam præfinire non est meum.
Quid cuique igitur consentaneum sit, alio loco. Nam ista mihi et cum Antiocho sæpe et cum Aristo nuper, cum Athenis imperator apud eum deversarer, dissensio fuit. Mihi enim non videbatur quisquam esse beatus posse, cum in malis esset; in malis autem sapientem esse posse, si essent ulla corporis aut fortunæ mala. Dicebantur hæc, quæ scripsit etiam Antiochus locis pluribus, virtutem ipsam per se beatam vitam efficere posse neque tamen beatissimam; deinde ex maiore parte plerasque res nominari, etiamsi quæ pars abesset, ut vires, ut valetudinem, ut divitias, ut honorem, ut gloriam, quæ genere, non numero cernerentur; item beatam vitam, etiamsi ex aliqua parte clauderet, tamen ex multo maiore parte optinere nomen suum.
Hæc nunc enucleare non ita necesse est, quamquam non constantissime dici mihi videntur. Nam et, qui beatus est, non intellego quid requirat, ut sit beatior—si est enim quod desit, ne beatus quidem est—, et quod ex maiore parte unam quamque rem appellari spectarique dicunt, est ubi id isto modo valeat; cum vero tria genera malorum esse dicant, qui duorum generum malis omnibus urgeatur, ut omnia advorsa sint in fortuna, omnibus oppressum corpus et confectum doloribus, huic paulumne ad beatam vitam deesse dicemus, non modo ad beatissimam?
Hoc illud est, quod Theophrastus sustinere non potuit. Nam cum statuisset verbera, tormenta, cruciatus, patriæ eversiones, exilia, orbitates magnam vim habere ad male misereque vivendum, non est ausus elate et ample loqui, cum humiliter demisseque sentiret. Quam bene, non quæritur, constanter quidem certe. Itaque mihi placere non solet consequentia reprehendere, cum prima concesseris. Hic autem elegantissimus omnium philosophorum et eruditissimus non magnopere reprehenditur, cum tria genera dicit bonorum, vexatur autem ab omnibus primum in eo libro quem scripsit de vita beata, in quo multa disputat, quam ob rem is, qui torqueatur qui crucietur, beatus esse non possit. In eo etiam putatur dicere in rotam—id est genus quoddam tormenti apud Græcos—beatam vitam non escendere. Non usquam id quidem dicit omnino, sed quæ dicit, idem valent.
Possum igitur, cui concesserim in malis esse dolores corporis, in malis naufragia fortunæ, huic suscensere dicenti non omnis bonos esse beatos, cum in omnis bonos ea, quæ ille in malis numerat, cadere possint? Vexatur idem Theophrastus libris et scholis omnium philosophorum, quod in Callisthene suo laudarit illam sententiam:
‘Vitam regit fortuna, non sapientia.’
Negant ab ullo philosopho quicquam dictum esse languidius. Recte id quidem, sed nihil intellego dici potuiisse constantius. Si enim tot sunt in corpore bona, tot extra corpus in casu atque fortuna, nonne consentaneum est plus fortunam, quæ domina rerum sit et externarum et ad corpus pertinentium, quam consilium valere?
An malumus Epicurum imitari? Qui multa præclare sæpe dicit; quam enim sibi constanter convenienterque dicat, non laborat. Laudat tenuem victum. Philosophi id quidem, sed si Socrates aut Antisthenes diceret, non is qui finem bonorum voluptatem esse dixerit. Negat quemquam iucunde posse vivere, nisi idem honeste sapienter iusteque vivat. Nihil gravius, nihil philosophia dignius, nisi idem hoc ipsum ‘honeste sapienter iuste’ ad voluptatem referret. Quid melius quam: ‘fortunam exiguam intervenire sapienti’? Sed hoc isne dicit, qui, cum dolorem non modo maxumum malum, sed solum malum etiam dixerit, toto corpore opprimi possit doloribus acerrumis tum, cum maxime contra fortunam glorietur?
Quod idem melioribus etiam verbis Metrodorus: ‘Occupavi te’ inquit, ‘Fortuna, atque cepi omnisque aditus tuos interclusi, ut ad me adspirare non posses.’ Præclare, si Aristo Chius aut si Stoicus Zenon diceret, qui, nisi quod turpe esset, nihil malum duceret; tu vero, Metrodore, qui omne bonum in visceribus medullisque condideris et definieris summum bonum firma corporis adfectione explorataque ⟨eius⟩ spe contineri, Fortunæ aditus interclusisti? Quo modo? Isto enim bono iam exspoliari potes.
Atqui his capiuntur imperiti, et propter huius modi sententias istorum hominum est multitudo; acute autem disputantis illud est, non quid quisque dicat, sed quid cuique dicendum sit, videre. Velut in ea ipsa sententia, quam in hac disputatione suscepimus, omnis bonos semper beatos volumus esse. Quos dicam bonos, perspicuum est; omnibus enim virtutibus instructos et ornatos tum sapientis, tum viros bonos dicimus. Videamus, qui dicendi sint beati.
Equidem eos existimo, qui sint in bonis nullo adiuncto malo; neque ulla alia huic verbo, cum beatum dicimus, subiecta notio est nisi secretis malis omnibus cumulata bonorum complexio. Hanc assequi virtus, si quicquam præter ipsam boni est, non potest. Aderit enim malorum, si mala illa ducimus, turba quædam: paupertas, ignobilitas, humilitas, solitudo, amissio suorum, graves dolores corporis, perdita valitudo, debilitas, cæcitas, interitus patriæ, exilium, servitus denique. In his tot et tantis—atque etiam plura possunt accidere—potest esse sapiens; nam hæc casus importat, qui, in sapientem potest incurrere. At si ea mala sunt, quis potest præstare semper sapientem beatum fore, cum vel in omnibus his uno tempore esse possit?
Non igitur facile concedo neque Bruto meo neque communibus magistris nec veteribus illis, Aristoteli Speusippo Xenocrati Polemoni, ut, cum ea quæ supra enumeravi in malis numerent, idem dicant semper beatum esse sapientem. Quos si titulus hic delectat insignis et pulcher, Pythagora Socrate Platone dignissimus, inducant animum illa, quorum splendori capiuntur, vires valetudinem pulchritudinem divitias honores opes contemnere eaque, quæ is contraria sunt, pro nihilo ducere: tum poterunt clarissima voce profiteri se neque fortunæ impetu nec multitudinis opinione nec dolore nec paupertate terreri, omniaque sibi in sese esse posita, nec esse quicquam extra suam potestatem, quod ducant in bonis.
Nunc et hæc loqui, quæ sunt magni cuiusdam et alti viri, et eadem, quæ vulgus, in malis et bonis numerare concedi nullo modo potest. Qua gloria commotus Epicurus exoritur; cui etiam, si displacet, videtur semper sapiens beatus. Hic dignitate huius sententiæ capitur, sed numquam id diceret, si ipse se audiret. Quid est enim quod minus conveniat, quam ut is, qui vel summum vel solum malum dolorem esse dicat, idem censeat ‘quam hoc suave est!’ tum, cum dolore crucietur, dicturum esse sapientem? Non igitur ex singulis vocibus philosophi spectandi sunt, sed ex perpetuitate atque constantia.
Tu quidem tabellis obsignatis agis mecum et testificaris, quid dixerim aliquando aut scripserim. Cum aliis isto modo, qui legibus impositis disputant: nos in diem vivimus; quodcumque nostros animos probabilitate percussit, id dicimus, itaque soli sumus liberi. Verum tamen, quoniam de constantia paulo ante diximus, non ego hoc loco id quærendum puto, verumne sit, quod Zenoni placuerit quodque eius auditori Aristoni, bonum esse solum, quod honestum esset, sed si ita esset, tum ⟨fueritne consentaneum⟩, ut totum hoc beate vivere in una virtute poneret.
Quare demus hoc sane Bruto, ut sit beatus semper sapiens—quam sibi conveniat, ipse viderit; gloria quidem huius sententiæ quis est illo viro dignior? -, nos tamen teneamus, ut sit idem beatissimus.
Et si Zeno Citieus, advena quidam et ignobilis verborum opifex, insinuasse se in antiquam philosophiam videtur, huius sententiæ gravitas a Platonis auctoritate repetatur, apud quem sæpe hæc oratio usurpata est, ut nihil præter virtutem diceretur bonum.
Velut in Gorgia Socrates, cum esset ex eo quæsitum, Archelaum Perdiccæ filium, qui tum fortunatissimus haberetur, nonne beatum putaret, ‘Haud scio’ inquit; ‘numquam enim cum eo conlocutus sum.—Ain tu? An aliter id scire non potes?—Nullo modo.—Tu igitur ne de Persarum quidem rege magno potes dicere, beatusne sit?—An ego possim, cum ignorem, quam sit doctus, quam vir bonus?—Quid? Tu in eo sitam vitam beatam putas?—Ita prorsus existimo, bonos beatos, improbos miseros.—Miser ergo Archelaus?—Certe, si iniustus.’
Videturne omnem hic beatam vitam in una virtute ponere? Quid vero? In Epitaphio quo modo idem? ‘Nam cui viro’ inquit ‘ex se ipso apta sunt omnia, quæ ad beate vivendum ferunt, nec suspensa aliorum aut bono casu aut contrario pendere ex alterius eventis et errare coguntur, huic optume vivendi ratio comparata est. Hic est ille moderatus, hic fortis, hic sapiens, hic et nascentibus et cadentibus cum reliquis commodis, tum maxime liberis parebit et obœdiet præcepto illi veteri; neque enim lætabitur umquam nec mærebit nimis, quod semper in se ipso omnem spem reponet sui.’ Ex hoc igitur Platonis quasi quodam sancto augustoque fonte nostra omnis manabit oratio.
Unde igitur ordiri rectius possumus quam a communi parente natura? Quæ, quicquid genuit, non modo animal, sed etiam quod ita ortum esset e terra, ut stirpibus suis niteretur, in suo quidque genere perfectum esse voluit. Itaque et arbores et vites et ea, quæ sunt humiliora neque se tollere a terra altius possunt, alia semper virent, alia hieme nudata verno tempore tepefacta frondescunt, neque est ullum quod non ita vigeat interiore quodam motu et suis in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas, omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla vi impediente perfecta sint.
Facilius vero etiam in bestiis, quod is sensus a natura est datus, vis ipsius naturæ perspici potest. Namque alias bestias nantis aquarum incolas esse voluit, alias volucres cælo frui libero, serpentis quasdam, quasdam esse gradientis, earum ipsarum partim solivagas, partim congregatas, inmanis alias, quasdam autem cicures, non nullas abditas terraque tectas. Atque earum quæque suum tenens munus, cum in disparis animantis vitam transire non possit, manet in lege naturæ. Et ut bestiis aliud alii præcipui a natura datum est, quod suum quæque retinet nec discedit ab eo, sic homini multo quiddam præstantius; etsi præstantia debent ea dici, quæ habent aliquam comparationem, humanus autem animus decerptus ex mente divina cum alio nullo nisi cum ipso deo, si hoc fas est dictu, comparari potest.
Hic igitur si est excultus et si eius acies ita curata est, ut ne cæcaretur erroribus, fit perfecta mens, id est absoluta ratio, quod est idem virtus. Et si omne beatum est, cui nihil deest, et quod in suo genere expletum atque cumulatum est, idque virtutis est proprium, certe omnes virtutis compotes beati sunt. Et hoc quidem mihi cum Bruto convenit, id est cum Aristotele Xenocrate Speusippo Polemone.
Sed mihi videntur etiam beatissimi. Quid enim deest ad beate vivendum ei, qui confidit suis bonis? Aut, qui diffidit, beatus esse qui potest? At diffidat necesse est, qui bona dividit tripertito.
Qui enim poterit aut corporis firmitate aut fortunæ stabilitate confidere? Atqui nisi stabili et fixo et permanente bono beatus esse nemo potest. Quid ergo eius modi istorum est? Ut mihi Laconis illud dictum in hos cadere videatur, qui glorianti cuidam mercatori, quod multas in omnem oram maritimam dimisisset, ‘Non sane optabilis quidem ista’ inquit ‘rudentibus apta fortuna.’ An dubium est quin nihil sit habendum in eo genere, quo vita beata compleatur, si id possit amitti? Nihil enim interarescere, nihil extingui, nihil cadere debet eorum, in quibus vita beata consistit. Nam qui timebit ne quid ex is deperdat, beatus esse non poterit.
Volumus enim eum, qui beatus sit, tutum esse, inexpugnabilem, sæptum atque munitum, non ut parvo metu præditus sit, sed ut nullo. Ut enim innocens is dicitur, non qui leviter nocet, sed qui nihil nocet, sic sine metu is habendus est, non qui parva metuit, sed qui omnino metu vacat. Quæ est enim alia fortitudo nisi animi adfectio cum in adeundo periculo et in labore ac dolore patiens, tum procul ab omni metu? Atque hæc certe non ita se haberent, nisi omne bonum in una honestate consisteret.
Qui autem illam maxume optatam et expetitam securitatem—securitatem autem nunc appello vacuitatem ægritudinis, in qua vita beata posita est—habere quisquam potest, cui aut adsit aut adesse possit multitudo malorum? Qui autem poterit esse celsus et erectus et ea, quæ homini accidere possunt, omnia parva ducens, qualem sapientem esse volumus, nisi omnia sibi in se posita censebit? An Lacedæmonii Philippo minitante per litteras se omnia quæ conarentur prohibiturum quæsiverunt, num se esset etiam mori prohibiturus: vir is, quem quærimus, non multo facilius tali animo reperietur quam civitas universa? Quid? Ad hanc fortitudinem, de qua loquimur, temperantia adiuncta, quæ sit moderatrix omnium commotionum, quid potest ad beate vivendum deesse ei, quem fortitudo ab ægritudine et a metu vindicet, temperantia cum a libidine avocet, tum insolenti alacritate gestire non sinat? Hæc efficere virtutem ostenderem, nisi superioribus diebus essent esplicata.
Atque.cum perturbationes animi miseriam, sedationes autem vitam efficiant beatam, duplexque ratio perturbationis sit, quod ægritudo et metus in malis opinatis, in bonorum autem errore lætitia gestiens libidoque versetur, quæ omnia cum consilio et ratione pugnant, his tu tam gravibus concitationibus tamque ipsis inter se dissentientibus atque distractis quem vacuum solutum liberum videris, hunc dubitabis beatum dicere? Atqui sapiens semper ita adfectus est; semper igitur sapiens beatus est. Atque etiam omne bonum lætabile est; quod autem lætabile, id prædicandum et præ se ferendum; quod tale autem, id etiam gloriosum; si vero gloriosum, certe laudabile; quod laudabile autem, profecto etiam honestum; quod bonum igitur, id honestum.
At quæ isti bona numerant, ne ipsi quidem honesta dicunt; solum igitur bonum, quod honestum; ex quo efficitur honestate una vitam contineri beatam. Non sunt igitur ea bona dicenda nec habenda, quibus abundantem licet esse miserrimum.
An dubitas quin præstans valetudine, viribus, forma, acerrumis integerrumisque sensibus, adde etiam, si lubet, pernicitatem et velocitatem, da divitias, honores, imperia, opes, gloriam—si fuerit is, qui hæc habet, iniustus, intemperans, timidus, hebeti ingenio atque nullo dubitabisne eum miserum dicere? Qualia igitur ista bona sunt, quæ qui habeat miserrimus esse possit? Videamus ne, ut acervus ex sui generis granis, sic beata vita ex sui similibus partibus effici debeat. Quod si ita est, ex bonis, quæ sola honesta sunt, efficiendum est beatum; ea mixta ex dissimilibus si erunt, honestum ex is effici nihil poterit; quo detracto quid poterit beatum intellegi? Etenim, quicquid est, quod bonum sit, id expetendum est; quod autem expetendum, id certe adprobandum; quod vero adprobaris, id gratum acceptumque habendum; ergo etiam dignitas ei tribuenda est. Quod si ita est, laudabile sit necesse est; bonum igitur omne laudabile, ex quo efficitur, ut, quod sit honestum, id sit solum bonum.
Quod ni ita tenebimus, multa erunt, quæ nobis bona dicenda sint; omitto divitias—quas cum quivis quamvis indignus habere possit, in bonis non numero; quod enim est bonum, id non quivis habere potest -, omitto nobilitatem famamque popularem stultorum in roborumque consensu excitatam: hæc, quæ sunt minima, tamen bona dicantur necesse est, candiduli dentes, venusti oculi, color suavis et ea quæ Anticlea laudat Ulixi pedes abluens:
‘Lenitudo orationis, mollitudo corporis.’
Ea si bona ducemus, quid erit in philosophi gravitate quam in volgi opinione stultorumque turba quod dicatur aut gravius aut grandius?
At enim eadem Stoici præcipua ‘vel ’producta‘ dicunt, quæ ’bona‘ isti. Dicunt illi quidem, sed is vitam beatam completi negant; hi autem sine is esse nullam putant aut, si sit beata, beatissimam certe negant. Nos autem volumus beatissimam, idque nobis Socratica illa conclusione confirmatur. Sic enim princeps ille philosophiæ disserebat: qualis cuiusque animi adfectus esset, talem esse hominem; qualis autem homo ipse esset, talem eius esse orationem; orationi autem facta similia, factis vitam. Adfectus autem animi in bono viro laudabilis; et vita igitur laudabilis boni viri; et honesta ergo, quoniam laudabilis. Ex quibus bonorum beatam vitam esse concluditur.
Etenim, pro deorum atque hominum fidem! Parumne cognitum est superioribus nostris disputationibus, an delectationis et oti consumendi causa locuti sumus, sapientem ab omni concitatione animi, quam perturbationem voco, semper vacare, semper in animo eius esse placidissimarn pacem? Vir igitur temperatus, constans, sine metu, sine ægritudine, sine alacritate, ulla, sine libidine nonne beatus? At semper sapiens talis; semper igitur beatus. Iam vero qui potest vir bonus non ad id, quod laudabile sit, omnia referre, quæ agit quæque sentit? Refert autem omnia ad beate vivendum; beata igitur vita laudabilis; nec quicquam sine virtute laudabile: beata igitur vita virtute conficitur.
Atque hoc sic etiam concluditur: nec in misera vita quicquam est prædicabile aut gloriandum nec in ea, quæ nec misera sit nec beata. Et est in aliqua vita prædicabile aliquid et gloriandum ac præ se ferendum, ut Epaminondas:
‘Consiliis nostris laus est attonsa Laconum,’
ut Africanus:
‘A sole exoriente supra Mæotis paludes Nemo est qui factis æquiperare queat.’
Quod si ⟨est⟩, beata, vita glorianda et prædicanda et præ se ferenda est; nihil est enim aliud quod prædicandum et præ se ferendum sit. Quibus positis intellegis quid sequatur; et quidem, nisi ea vita beata est, quæ est eadem honesta, sit aliud necesse est melius vita beata; quod erit enim honestum, certe fatebuntur esse melius; ita erit beata vita melius aliquid; quo quid potest dici perversius? Quid? Cum fatentur satis magnam vim esse in vitiis ad miseram vitam, nonne fatendum est eandem vim ⟨in⟩ virtute esse ad beatam vitam? Contrariorum enim contraria sunt consequentia.
Quo loco quæro, quam vim habeat libra illa Critolai, qui cum in alteram lancem animi bona imponat, in alteram corporis et lancem putet, ut terram et maria deprimat.
Quid ergo aut hunc prohibet aut etiam Xenocratem illum gravissumum philosophorum, exaggerantem tantopere virtutem, extenuantem cetera et abicientem, in virtute non beatam modo vitam, sed etiam beatissimam ponere?
Quod quidem nisi fit, virtutum interitus consequetur. Nam in quem cadit ægritudo, in eundem metum cadere necesse est (est enim metus futuræ ægritudinis sollicita exspectatio); in quem autem metus, in eundem formido timiditas pavor ergo, ut idem vincatur interdum nec putet ad se præceptum illud Atrei pertinere:
‘Proinde ita parent se in vita, ut vinci nesciant.’
Hic autem vincetur, ut dixi, nec modo vincetur, sed etiam serviet; at virtutem semper liberam volumus, semper invictam; quæ nisi sunt, sublata virtus est.
Atque si in virtute satis est præsidi ad bene vivendum, satis est etiam ad beate; satis est enim certe in virtute, ut fortiter vivamus; si fortiter, etiam ut magno animo, et quidem ut nulla re umquam terreamur semperque simus invicti. Sequitur, ut nihil pæniteat, nihil desit, nihil obstet; ergo omnia profluenter absolute prospere, igitur beate. Satis autem virtus ad fortiter vivendum potest; satis ergo etiam ad beate.
Etenim ut stultitia, etsi adepta est quod concupivit, numquam se tamen satis consecutam putat, sic sapientia semper eo contenta est quod adest, neque eam umquam sui pænitet.
Similemne putas C. Læli unum consulatum fuisse, et cum quidem cum repulsa (si, cum sapiens et bonus vir, qualis ille fuit, suffragiis potius quam ille [a bono repulsam fert)—sed tamen utrum malles te, si potestas esset, semel ut Lælium consulem an ut Cinnam quater?
Non dubito, tu quid responsurus sis; itaque video, cui committam. Non quemvis hoc idem interrogarem; responderet enim alius fortasse se non modo quattuor consulatus uni anteponere, sed unum diem Cinnæ multorum et clarorum virorum totis ætatibus. Lælius si digito quem attigisset, pœnas dedisset; at Cinna collegæ sui consulis Cn. Octavi præcidi caput iussit, P. Crassi
Cæsaris, nobilissimorum hominum, quorum virtus fuerat domi militiæque cognita, M. Antoni, omnium eloquentissimi quos ego audierim, C. Cæsaris, in quo mihi videtur specimen fuisse humanitatis salis suavitatis leporis. Beatusne igitur, qui hos interfecit? Mihi contra non solum eo videtur miser, quod ea fecit, sed etiam quod ita se gessit, ut ea facere ei liceret (etsi peccare nemini licet; sed sermonis errore labimur; id enim licere dicimus, quod cuique concediltur).
Utrum tandem beatior C. Marius tum, cum Cimbricæ victoriæ gloriam cum collega Catulo communicavit, pæne altero Lælio—nam hunc illi duco simillimum -, an cum civili bello victor iratus necessariis Catuli deprecantibus non semel respondit, sed sæpe: ‘moriatur’? In quo beatior ille, qui huic nefariæ voci paruit, quam is, qui tam scelerate imperavit. Nam cum accipere quam facere præstat iniuriam, tum morti iam ipsi adventanti paulum procedere ob viam, quod fecit Catulus, quam quod Marius, talis viri interitu sex suos obruere consulatus et contaminare extremum tempus ætatis.
Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius, cum quinque et viginti natus annos dominatum occupavisset. Qua pulchritudine urbem, quibus autem opibus præditam servitute oppressam tenuit civitatem! Atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse eius in victu temperantiam in rebusque gerundis virum acrem et industrium, eundem tamen maleficum natura et iniustum; ex quo omnibus bene veritatem intuentibus videri necesse est miserrimum. Ea enim ipsa, quæ concupierat, ne tum quidem, cum omnia se posse censebat, consequebatur.
Qui cum esset bonis parentibus atque honesto loco natus—etsi id quidem alius alio modo tradidit—abundaretque et æqualium familiaritatibus et consuetudine propinquorum, haberet etiam more Graeciæ quosdam adulescentis amore coniunctos, credebat eorum nemini, sed is quos ex familiis locupletium servos delegerat, quibus nomen servitutis ipse detraxerat, et quibusdam convenis et feris barbaris corporis custodiam committebat. Ita propter iniustam dominatus cupiditatem in carcerem quodam modo ipse se incluserat. Quin etiam ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Ita sordido ancillarique artificio regiæ virgines ut tonstriculæ tondebant barbam et capillum patris. Et tamen ab is ipsis, cum iam essent adultæ, ferrum removit instituitque, ut candentibus iuglandium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent.
Cumque duas uxores haberet, Aristomachen civem suam, Doridem autem Locrensem, sic noctu ad eas ventitabat, ut omnia specularetur et perscrutaretur ante. Et cum fossam latam cubiculari lecto circumdedisset eiusque fossæ transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum, cum forem cubiculi clauserat, detorquebat. Idemque cum in communibus suggestis consistere non auderet, contionari ex turri alta solebat.
Atque is cum pila ludere vellet—studiose enim id factitabat—tunicamque poneret, adulescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur. Hic cum quidam familiaris iocans dixisset: ‘huic quidem certe vitam tuam committis’ adrisissetque adulescens, utrumque iussit interfici, alterum, quia viam demonstravisset interimendi sui, alterum, quia dictum id risu adprobavisset. Atque eo facto sic doluit, nihil ut tulerit gravius in vita; quem enim vehementer amarat, occiderat. Sic distrahuntur in contrarias partis impotentium cupiditates. Cum huic obsecutus sis illi est repugnandum.
Quamquam hic quidem tyrannus ipse iudicavit, quam esset beatus. Nam cum quidam ex eius adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam ædium regiarum negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse, ‘Visne igitur’ inquit, ‘o Damocle, quoniam te hæc vita delectat, ipse eam degustare et fortunam experiri meam?’ Cum se ille cupere dixisset, conlocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque compluris argento auroque cælato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque nutum illius intuentis diligenter ministrare.
Aderant unguenta coronæ, incendebantur odores, mensæ conquisitissimis epulis extruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari sæta equina aptum demitti iussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores aspiciebat nec plenum artis argentum nec manum porrigebat in mensam; iam ipsæ defluebant coronæ; denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse. Satisne videtur declarasse Dionysius nihil esse ei beatum, cui semper aliqui terror impendeat? Atque ei ne integrum quidem erat, ut ad iustitiam remigraret, civibus libertatem et iura redderet; is enim se adulescens inprovida ætate inretierat erratis eaque commiserat, ut salvus esse non posset, si sanus esse cœpisset.
Quantopere vero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declaravit in Pythagoriis duobus illis, quorum cum alterum vadem mortis accepisset, alter, ut vadem suum liberaret, præsto fuisset ad horam mortis destinatam, ‘Utinam ego’ inquit ‘tertius vobis amicus adscriberer!’ Quam huic erat miserum carere consuetudine amicorum, societate victus, sermone omnino familiari, homini præsertim docto a puero et artibus ingenuis erudito, musicorum vero perstudioso; poÎtam etiam tragicum—quam bonum, nihil ad rem; in hoc enim genere nescio quo pacto magis quam in aliis suum cuique pulchrum est; adhuc neminem cognovi poÎtam (et mihi fuit cum Aquinio amicitia), qui sibi non optumus videretur; sic se res habet: te tua, me delectant mea—sed ut ad Dionysium redeamus: omni cultu et victu humano carebat; vivebat cum fugitivis, cum facinerosis, cum barbaris; neminem, qui aut libertate dignus esset aut vellet omnino liber esse, sibi amicum arbitrabatur.
Non ego iam cum huius vita, qua tætrius, miserius, detestabilius excogitare nihil possum, Platonis aut Archytæ vitam comparabo, doctorum hominum et plane sapientium: ex eadem urbe humilem homunculum a pulvere et radio excitabo, qui multis annis post fuit, Archimedem. Cuius ego quæstor ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, sæptum undique et vestitum vepribus et dumetis indagavi sepulcrum. Tenebam enim quosdam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam, qui declarabant in summo sepulcro sphæram esse positam cum cylindro.
Ego autem cum omnia conlustrarem oculis—est enim ad portas Agragantinas magna frequentia sepulcrorum -, animum adverti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaeræ figura et cylindri. Atque ego statim Syracusanis—erant autem principes mecum—dixi me illud ipsum arbitrari esse, quod quærerem. Lnmissi cum falcibus multi purgarunt et aperuerunt locum.
Quo cum patefactus esset aditus, ad adversam basim accessimus. Apparebat epigramma exesis posterioribus partibus versiculorum dimidiatum fere. Ita nobilissima Graeciæ civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis unius acutissimi monumentum ignorasset, nisi ab homine Arpinate didicisset. Sed redeat, unde aberravit oratio: quis est omnium, qui modo cum Musis, id est cum humanitate et cum doctrina, habeat aliquod commercium, qui se non hunc mathematicum malit quam illum tyrannum? Si vitæ modum actionemque quærimus, alterius mens rationibus agitandis exquirendisque alebatur cum oblectatione sollertiæ, qui est unus suavissimus pastus animorum, alterius in cæde et iniuriis cum et diurno et nocturno metu. Age confer Democritum Pythagoram, Anaxagoram: quæ regna, quas opes studiis eorum et delectationibus antepones?
Etenim, quæ pars optuma est in homine, in ea situm esse necesse est illud, quod quæris, optumum. Quid est autem in homine sagaci ac bona mente melius? Eius bono fruendum est igitur, si beati esse volumus; bonum autem mentis est virtus; ergo hac beatam vitam contineri necesse est. Hinc omnia quæ pulchra honesta præclara sunt, ut supra dixi, sed dicendum idem illud paulo uberius videtur, plena gaudiorum sunt. Ex perpetuis autem plenisque gaudiis cum perspicuum sit vitam beatam existere, sequitur ut ea existat ex honestate.
Sed ne verbis solum attingamus ea quæ volumus ostendere, proponenda quædam quasi moventia sunt, quæ nos magis ad cognitionem intellegentiamque convertant. Sumatur enim nobis quidam præstans vir optumis artibus, isque animo parumper et cogitatione fingatur. Primum ingenio eximio sit necesse est; tardis enim mentibus virtus non facile comitatur; deinde ad investigandam veritatem studio incitato. Ex quo triplex ille animi fructus existet, unus in cognitione rerum positus et in explicatione naturæ, alter in discriptione expetendarum fugiendarumque rerum ⟨et in ratione be⟩ne vivendi, tertius in iudicando, quid cuique rei sit consequens quid repugnans, in quo inest omnis cum subtilitas disserendi, tum veritas iudicandi.
Quo tandem igitur gaudio adfici necesse est sapientis animum cum his habitantem pernoctantemque curis! Ut, cum totius mundi motus conversionesque perspexerit sideraque viderit innumerabilia cælo inhærentia cum eius ipsius motu congruere certis infixa sedibus, septem alia suos quæque tenere cursus multum inter se aut altitudine aut humilitate distantia quorum vagi motus rata tamen et certa sui cursus spatia definiant—horum nimirum aspectus impulit illos veteres et admonuit, ut plura quærerent; inde est indagatio nata initiorum et tamquam seminum, unde essent omnia orta generata concreta, quæque cuiusque generis vel inanimi vel animantis vel muti vel loquentis origo, quæ vita, qui interitus quæque ex alio in aliud vicissitudo atque mutatio, unde terra et quibus librata ponderibus, quibus cavernis maria sustineantur, qua omnia delata gravitate medium mundi locum semper expetant, qui est idem infimus in rutundo.
Hæc tractanti animo et noctes et dies cogitanti existit illa ⟨a⟩deo Delphis præcepta cognitio, ut ipsa se mens agnoscat coniunctamque cum divina mente se sentiat, ex quo insatiabili gaudio compleatur. Ipsa enirn cogitatio de vi et natura deorum studium incendit illius æternitatem imitandi, neque se in brevitate vitæ conlocatam putat, cum rerum causas alias ex aliis aptas et necessitate nexas videt, quibus ab æterno tempore fluentibus in æternum ratio tamen mensque, moderatur.
Hæc ille intuens atque suspiciens vel potius omnis partis orasque circumspiciens quanta rursus animi tranquillitate humana et citeriora considerat! Hinc illa cognitio virtutis existit, efflorescunt genera partesque virtutum, invenitur, quid sit quod natura spectet extremum in bonis, quid in malis ultumum, quo referenda sint officia, quæ degendæ ætatis ratio deligenda. Quibus et talibus rebus exquisitis hoc vel maxime efficitur, quod hac disputatione agimus, ut virtus ad beate vivendum sit se ipsa contenta.
Sequitur tertia, quæ per omnis partis sapientiæ manat et funditur, quæ rem definit, genera dispertit, sequentia adiungit, perfecta concludit, vera et falsa diiudicat, disserendi ratio et scientia. Ex qua cum summa utilitas existit ad res ponderandas, tum maxume ingenua delectatio et digna sapientia. Sed hæc otii. Transeat idem iste sapiens ad rem publicam tuendam. Quid eo possit esse prudentia utilitatem civium cernat, iustitia nihil in suam domum inde derivet, reliquis utatur tot tam variisque virtutibus? Adiunge fructum amicitiarum, in quo doctis positum est cum consilium omnis vitæ consentiens et pæne conspirans, tum summa iucunditas e cotidiano cultu atque victu. Quid hæc tandem vita desiderat, quo sit beatior? Cui refertæ tot tantisque gaudiis Fortuna ipsa cedat necesse est. Quodsi gaudere talibus bonis animi, id est virtutibus, beatum est omnesque sapientes is gaudiis perfruuntur, omnis eos beatos esse confiteri necesse est.
Nec vero illa sibi remedia comparavit ad tolerandum dolorem, firmitatem animi, turpitudinis verecundiam, exercitationem, duritiam virilem, sed una se dicit recordatione adquiescere præteritarum voluptatium, ut si quis æstuans, cum vim caloris non facile patiatur, recordari velit sese aliquando in Arpinati nostro gelidis fluminibus circumfusum fuisse— non enim video, quo modo sedare possint mala præsentia sed cum is dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, si sibi constare vellet, non liceret, quidnam faciendum est is qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existumant? Me quidem auctore etiam Peripatetici veteresque Academici balbuttire aliquando desinant aperteque et clara voce audeant dicere beatam vitam in Phalaridis taurum descensuram.
Sint enim tria genera bonorum, ut iam a laqueis Stoicorum, quibus usum me pluribus quam soleo intellego, recedamus, sint sane illa genera bonorum, dum corporis ⟨et⟩ externa iaceant humi et tantum modo, quia sumenda sint, appellentur bona, animi autem illa divina longe lateque se pandant cælumque contingant; ut, ea qui adeptus sit, cur eum beatum modo et non beatissimum etiam dixerim? Dolorem vero sapiens extimescet? Is enim huic maxime sententiæ repugnat. Nam contra mortem nostram atque nostrorum contraque ægritudinem et reliquas animi perturbationes satis esse videmur superiorum dierum disputationibus armati et parati; dolor esse videtur acerrumus virtutis adversarius; is ardentis faces intentat, is fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam se debilitaturum minatur.
Huic igitur succumbet virtus, huic beata sapientis et constantis viri vita cedet? Quam turpe, o di boni! Pueri Spartiatæ non ingemescunt verberum dolore laniati. Adulescentium greges Lacedæmone vidimus ipsi incredibili contentione certantis pugnis calcibus unguibus morsu denique, cum examinarentur prius quam victos se faterentur. Quæ barbaria India vastior aut agrestior? In ea tamen gente primum ei, qui sapientes habentur, nudi ætatem agunt et Caucasi nives hiemalemque vim perferunt sine dolore, cumque ad flammam se adplicaverunt, sine gemitu aduruntur.
Mulieres vero in India, cum est cuius earum vir mortuus, in certamen iudiciumque veniunt, quam plurumum ille dilexerit—plures enim singulis solent esse nuptæ -; quæ est victrix, ea læta prosequentibus suis una cum viro in rogum imponitur, illa victa mæsta discedit. Numquam naturam mos vinceret; est enim ea semper invicta; sed nos umbris deliciis otio languore desidia animum infecimus, opinionibus maloque more delenitum mollivimus. Ægyptiorum morem quis ignorat? Quorum inbutæ mentes pravitatis erroribus quamvis carnificinam prius subierint quam ibim aut aspidem aut fælem aut canem aut corcodillum violenti quorum etiamsi inprudentes quippiam fecerint, pœnam nullam recusent.
De hominibus loquor; quid? Bestiæ non frigus, non famem, non montivagos atque silvestris cursus lustrationesque patiuntur? Non pro suo partu ita propugnant, ut vulnera excipiant, nullos impetus nullos ictus reformident? Omitto, quæ perferant quæque patiantur ambitiosi honoris causa, laudis studiosi gloriæ gratia, amore incensi cupiditatis. Plena vita exemplorum est.
Sed adhibeat oratio modum et redeat illuc, unde deflexit. Dabit, inquam, se in tormenta vita beata nec iustitiam temperantiam in primisque fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam prosecuta, cum tortoris os viderit, consistet virtutibusque omnibus sine ullo animi terrore ad cruciatum profectis resistet extra fores, ut ante dixi, limenque carceris. Quid enim ea fœdius, quid deformius sola relicta, ⟨a⟩ comitatu pulcherrimo segregata? Quod tamen fieri nullo pacto potest; nec enim virtutes sine beata vita cohærere possunt nec illa sine virtutibus.
Itaque eam tergiversari non sinent secumque rapient, ad quemcumque ipsæ dolorem cruciatumque ducentur. Sapientis est enim proprium nihil quod pænitere possit facere, nihil invitum, splendide constanter graviter honeste omnia, nihil ita exspectare quasi certo futurum, nihil, cum acciderit, admirari, ut inopinatum ac novum accidisse videatur, omnia ad suum arbitrium referre, suis stare iudiciis. Quo quid sit beatius, mihi certe in mentem venire non potest.
Stoicorum quidem facilis conclusio est; qui cum finem bonorum esse senserint congruere naturæ cumque ea convenienter vivere, cum id sit in sapientis situm non officio solum, verum etiam potestate, sequatur necesse est, ut, cuius in potestate summum bonum, in eiusdem vita beata sit. Ita fit semper vita beata sapientis. Habes, quæ fortissime de beata vita dici putem et, quo modo nunc est, nisi quid tu melius attuleris, etiam verissime.
Melius equidem adferre nihil possum, sed a te impetrarim lubenter, ut, nisi molestum sit, quoniam te nulla vincula impediunt ullius certæ disciplinæ libasque ex omnibus, quodcumque te maxime specie veritatis movet,—quod paulo ante Peripateticos veteremque Academiam hortari videbare, ut sine retractatione libere dicere auderent sapientis esse semper beatissimos, id velim audire, quem ad modum his putes consentaneum esse id dicere. Multa enim a te contra istam sententiam dicta sunt et Stoicorum ratione conclusa.
Utamur igitur libertate, qua nobis solis in philosophia licet uti, quorum oratio nihil ipsa iudicat, sed habetur in omnis partis, ut ab aliis possit ipsa per sese nullius auctoritate adiuncta iudicari. Et quoniam videris hoc velle, ut, quæcumque dissentientium philosophorum sententia sit de finibus, tamen virtus satis habeat ad vitam beatam præsidi,—quod quidem Carneadem disputare solitum accepimus, sed is ut contra Stoicos, quos studiosissime semper refellebat et contra quorum disciplinam ingenium eius exarserat: nos illud quidem cum pace agemus—si enim Stoici finis bonorum recte posiverunt, confecta res est: necesse est semper beatum esse sed quæramus unam quamque reliquorum sententiam, si fieri potest, ut hoc præclarum quasi decretum beatæ vitæ possit omnium sententiis et disciplinis convenire.
Sunt autem hæc de finibus, ut opinor, retentæ defensæque sententiæ: primum simplices quattuor, nihil bonum nisi honestum, ut Stoici, nihil bonum nisi voluptatem, ut Epicurus, nihil bonum nisi vacuitatem ⟨doloris⟩, ut Hieronymus, nihil bonum nisi naturæ primis bonis aut omnibus aut maxumis frui, ut Carneades contra Stoicos disserebat.
Hæc igitur simplicia, illa mixta: tria genera bonorum, maxuma animi, secunda corporis, externa tertia, ut Peripatetici nec multo veteres Academici secus; voluptatem cum honestate Dinomachus et Callipho copulavit, indolentiam autem honestati Peripateticus Diodorus adiunxit. Hæc sunt sententiæ, stabilitatis aliquid habeant; nam Aristonis Pyrrhonis Erilli non nullorumque aliorum evanuerunt. Hi quid possint optinere, videamus omissis Stoicis, quorum satis videor defendisse sententiam. Et Peripateticorum quidem explicata causa est præter Theophrastum et si qui illum secuti imbecillius horrent dolorem et reformidant; reliquis quidem licet facere id quod fere faciunt, ut gravitatem dignitatemque virtutis exaggerent. Quam cum ad cælum extulerunt, quod facere eloquentes homines copiose solent, reliqua ex conlatione facile est conterere atque contemnere. Nec enim licet is, qui laudem cum dolore petendam esse dicant, negare eos esse beatos, qui illam adepti sunt. Quamquam enim sint in quibusdam malis, tamen hoc nomen beati longe et late patet.
Nam ut quæstuosa mercatura, fructuosa aratio dicitura non si altera semper omni damno, altera omni tempestatis calamitate semper vacat, sed si multo maiore ex parte exstat in utraque felicitas, sic vita non solum si undique referta bonis est, sed si multo maiore et graviore ex parte bona propendent, beata recte dici potest.
Sequetur igitur horum ratione vel ad supplicium beata vita virtutem cumque ea descendet in taurum Aristotele Xenocrate Speusippo Polemone auctoribus nec eam minis aut blandimentis corrupta deseret. Eadem Calliphontis erit Diodorique sententia, quorum uterque honestatem retro ponenda censeat. Reliqui habere se videntur angustius, enatant tamen, Epicurus Hieronymus et si qui sunt qui desertum illum Carneadeum ⟨finem⟩ curent defendere; nemo est enim eorum quin bonorum animum putet esse iudicem eumque condocefaciat, ut ea, quæ bona malave videantur, possit contemnere.
Nam quæ tibi Epicuri videtur, eadem erit Hieronymi et Carneadis causa et hercule omnium reliquorum. Quis enim parum est contra mortem aut dolorem paratus? Ordiamur ab eo, si placet, quem mollem, quem voluptarium dicimus. Quid? Is tibi mortemne videtur aut dolorem timere, qui eum diem, quo moritur, beatum appellat maxumisque doloribus adfectus eos ipsos inventorum suorum memoria et recordatione confutat? Nec hæc sic agit, ut ex tempore quasi effuttire videatur. De morte enim ita sentit, ut dissoluto animante sensum extinctum putet, quod autem sensu careat, nihil ad nos id iudicet pertinere. Item ⟨in⟩ dolore certa habet quæ sequatur, cuius magnitudinem brevitate consolatur, longinquitatem levitate.
Qui tandem isti grandiloqui contra hæc duo, quæ maxime angunt, melius se habent quam Epicurus? An ad cetera, quæ mala putantur, non et Epicurus et reliqui philosophi satis parati videntur? Quis non paupertatem extimescit? Neque tamen quisquam philosophorum.
Hic vero ipse quam parvo est contentus! Nemo de tenui victu plura dixit. Etenirn, quæ res pecuniæ cupiditatem adferunt, ut amori, ut ambitioni, ut cotidianis sumptibus copiæ suppetant, cum procul ab his omnibus rebus absit, cur pecuniam magnopere desideret vel potius cur curet omnino?
An Scythes Anacharsis potuit pro nihilo pecuniam ducere, nostrates philosophi facere non poterunt? Illius epistula fertur his verbis: ‘Anacharsis Hannoni salutem. Mihi amictui est Scythicum tegimen, calciamentum solorum callum, cubile terra, pulpamentum fames, lacte caseo carne vescor. Quare ut ad quietum me licet venias. Munera autem ista, quibus es delectatus, vel civibus tuis vel diis inmortalibus dona.’ Omnes fere philosophi omnium disciplinarum, nisi quos a recta ratione natura vitiosa detorsisset, eodem hoc animo esse potuerunt.
Socrates, in pompa cum magna vis auri argentique ferretur, ‘Quam multa non desidero!’ inquit. Xenocrates, cum legati ab Alexandro quinquaginta ei talenta attulissent, quac erat pecunia temporibus illis, Athenis præsertim, maxuma, abduxit legatos ad cenam in Academiam; is apposuit tantum, quod satis esset, nullo apparatu. Cum postridie rogarent cum, cui numerari iuberet, ‘Quid? Vos hesterna’ inquit ‘cenula non intellexistis me pecunia non egere?’, Quos cum tristioris vidisset, triginta minas accepit, ne aspernari regis liberalitatem videretur.
At vero Diogenes liberius, ut Cynicus, Alexandro roganti, ut diceret, si quid opus esset, ‘Nunc quidem paululum’ inquit ‘a sole.’ Offecerat videlicet apricanti. Et hic quidem disputare solebat, quanto regem Persarum vita fortunaque superaret; sibi nihil deesse, illi nihil satis umquam fore; se eius voluptates non desiderare, quibus numquam satiari ille posset, suas eum consequi nullo modo posse.
Vides, credo, ut Epicurus cupiditatum genera divi serit, non nimis fortasse subtiliter, utiliter tamen: partim esse naturales et necessarias, partim naturales et non necessarias, partim neutrum; necessarias satiari posse pæne nihilo; divitias enim naturæ esse parabiles; secundum autem genus cupiditatum nec ad potiendum difficile esse censet nec vero ad carendum; tertias, quod essent plane inanes neque necessitatem modo, sed ne naturam quidem attingerent, funditus eiciendas putavit.
Hoc loco multa ab Epicureis disputantur, eæque voluptates contemnunt, quærunt tamen copiam. Nam et obscenas voluptates, de quibus multa ab illis habetur oratio, facilis communis in medio sitas esse dicunt, easque si natura requirat, non genere aut loco aut ordine, sed forma ætate figura metiendas putant, ab isque abstinere minime esse difficile, si aut valitudo aut officium aut fama postulet, omninoque genus hoc voluptatum optabile esse, si non obsit, prodesse numquam.
Totumque hoc de voluptate sic ille præcipit, ut voluptatem ipsam per se, quia voluptas sit, semper optandam ⟨et⟩ expetendam putet, eademque ratione dolorem ob id ipsum, quia dolor sit, semper esse fugiendum; itaque hac usurum compensatione sapientem, ⟨ut⟩ et voluptatem fugiat, si ea maiorem dolorem effectura sit, et dolorem suscipiat maiorem efficientem voluptatem; omniaque iucunda, quamquam sensu corporis iudicentur, ad animum referri tamen.
Quocirca corpus gaudere tam diu, dum præsentem sentiret voluptatem, animum et præsentem percipere pariter cum corpore et prospicere venientem nec præteritam præterfluere sinere. Ita perpetuas et contextas voluptates in sapiente fore semper, cum expectatio speratarum voluptatum ⟨cum⟩ perceptarum memoria iungeretur.
Atque his similia ad victum etiam transferuntur, extenuaturque magnificentia et sumptus epularum, quod parvo cultu natura contenta sit. Etenim quis hoc non videt, desideriis omnia ista condiri ? Darius in fuga cum aquam turbidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit umquam se bibisse iucundius: numquam videlicet sitiens biberat. Nec esuriens Ptolomæus ederat; cui cum peragranti Ægyptum comitibus non consecutis cibarius in casa panis datus esset, nihil visum est illo pane iucundius. Socraten ferunt, cum usque ad vesperum contentius ambularet quæsitumque esset ex eo, quare id faceret, respondisse se, quo melius cenaret, obsonare ambulando famem.
Quid? Victum Lacedæmoniorum in philitiis nonne videmus? Ubi cum tyrannus Dionysius, negavit se iure illo nigro, quod cenæ caput erat, delectatum. Tum is qui illa coxerat: ‘Minime mirum; condimenta enim defuerunt.’ ‘Quæ tandem?’ inquit ille. ‘Labor in venatu, sudor, cursus ad Eurotam, fames, sitis; his enim rebus Lacedæmoniorum epulæ condiuntur.’ Atque hoc non ex hominum more solum, sed etiam ex bestiis intellegi potest, quæ, ut quicquid obiectum est, quod modo a natura non sit alienum, eo contentæ non quærunt amplius.
Civitates quædam universæ more doctæ parsimonia delectantur, ut de Lacedæmoniis paulo ante diximus. Persarum a Xenophonte victus exponitur, quos negat ad panem adhibere quicquam præter nasturcium. Quamquam, si quædam etiam suaviora natura desideret, quam multa ex terra arboribusque gignuntur cum copia facili, tum suavitate præstanti! Adde siccitatem, quæ consequitur hanc continentiam in victu, adde integritatem valetudinis, confer sudantis tum intelleges, qui voluptatem maxime sequantur, eos minime consequi, iucunditatemque victus esse in desiderio, non in satietate.
Timotheum, clarum hominem Athenis et principem civitatis, ferunt, cum apud Platotiem eoque convivio admodum delectatus esset vidissetque eum postridie, dixisse: ‘Vestræ quidem cenæ non solum in præsentia, sed etiam postero die iucundæ sunt’ Quid quod ne mente quidem recte uti possumus multo cibo et potione completi? Est præclara epistula Platonis ad Dionis propinquos, in qua scriptum est his fere verbis: ‘Quo cum venissem, vita illa beata, quæ ferebatur, plena Italicarum Syracusiarumque mensarum, nullo modo mihi placuit, bis in die saturum fieri nec umquam pernoctare solum ceteraque, quæ comitantur huic vitæ, in qua sapiens nemo efficietur umquam, moderatus vero multo minus.
Quæ enim natura tam rnirabiliter temperari potest?‘ quo modo igitur iucunda vita potest esse, a qua absit prudentia, absit moderatio? Ex quo Sardanapalli, opulentissimi Syriæ regis, error adgnoscitur, qui incidi iussit in busto:
‘Hæc habeo, quæ edi, quæque exsaturata libido Hausit; at illa iacent multa et præclara relicta.’
‘Quid aliud’ inquit Aristoteles ‘in bovis, non in regis sepulcro inscriberes? Hæc habere se mortuum dicit, quæ ne vivus quidem diutius habebat quam fruebatur.’
Cur igitur divitiæ desiderentur, aut ubi pauper tas beatos esse non sinit? Signis, credo, tabulis studes. Si quis est qui bis delectetur, nonne melius tenues homines fruuntur quam illi qui is abundant? Est enim carum rerum omnium ⟨in⟩ nostra urbe summa in publico copia. Quæ qui privatim habent, nec tam multa et raro vident, cum in sua rura venerunt; quos tamen pungit aliquid, cum, illa unde habeant, recordantur. Dies deficiat, si velim paupertatis causam defendere. Aperta enim res est, et cotidie nos ipsa natura admonet, quam paucis, quam parvis rebus egeat, quam vilibus.
Num igitur ignobilitas aut humilitas aut etiam popularis offensio sapientem beatum esse prohibebit? Vide ne plus commendatio in vulgus et hæc, quæ expetitur, gloria molestiæ habeat quam voluptatis. Leviculus sane noster Demosthenes, qui illo susurro delectari se dicebat aquam ferentis mulierculæ, ut mos in Græcia est, insusurrantisque alteri: ‘Hic est ille Demosthenes.’ Quid hoc levius? At quantus orator! Sed apud alios loqui videlicet didicerat, non multum ipse secum.
Intellegendum est igitur nec gloriam popularem ipsam per sese expetendam nec ignobilitatem extimescendam. ‘Veni Athenas’ inquit Democritus ‘neque me quisquam ibi adgnovit.’ Constantem hominem et gravem, qui glorietur a gloria se afuisse! An tibicines ique, qui fidibus utuntur, suo, non multitudinis arbitrio cantus numerosque moderantur, vir sapiens multo arte maiore præditus non quid verissimum sit, sed quid velit vulgus, exquiret? An quicquam stultius quam, quos singulos sicut operarios barbarosque contemnas, eos aliquid putare esse universos? Ille vero nostras ambitiones levitatesque contemnet honoresque populi etiam ultro delatos repudiabit; nos autem eos nescimus, ante quam pænitere cœpit, contemnere.
Est apud Heraclitum physicum de principe Ephesiorum Hermodoro; universos ait Ephesios esse morte multandos, quod, cum civitate expellerent Hermodorum, ita locuti sint: ‘Nemo de nobis unus excellat; sin quis extiterit, alio in loco et apud alios sit.’ An hoc non ita fit omni in populo? Nonne omnem exsuperantiam virtutis oderunt? Quid? Aristides—malo enim Græcorurn quatn nostra proferre—nonne ob eam causam expulsus est patria, quod præter modum iustus esset? Quantis igitur molestiis vacant, qui nihil omnino cum populo contrahunt! Quid est enim dulcius otio litterato? Is dico litteris, quibus infinitatem rerum atque naturæ et in hoc ipso mundo cælum terras maria cognoscimus.
Contempto igitur honore, contempla etiam pecunia quid relinquitur quod extimescendum sit? Exilium, credo, quod in maxumis malis ducitur. Id si propter alienam et offensam populi paulo ante dictum est. Sin abesse a patria miserum est, plenæ miserorum provinciæ sunt, ex quibus admodum pauci in patriam revertuntur.
‘At multantur bonis exules’. Quid tum? Parumne multa de toleranda paupertate dicuntur? Iam vero exilium, si rerum naturam, non ignominiam nominis quærimus, quantum a perpetua peregrinatione differt? In qua ætates suas philosophi nobilissimi consumpserunt, Xenocrates Crantor, Arcesilas Lacydes, Aristoteles Theophrastus, Zeno Cleanthes, Chrysippus Antipater, Carneades Clitomachus, Philo Antiochus, Panætius Posidonius, innumerabiles alii, qui semel egressi numquam domum reverterunt. ‘At enim sine ignominia’. ⟨An potest exilium ignominia⟩ adficere sapientem? De sapiente enim hæc omnis oratio est, cui iure id accidere non possit; nam iure exulantem consolari non oportet.
Postremo ad omnis casus facillima ratio est eorum, qui ad voluptatem ea referunt quæ secuntur in vita, ut, quocumque hæc loco suppeditetur ibi beate queant vivere. Itaque ad omnem rationem Teucri vox accommodari potest:
‘Patria est, ubicumque est bene’.
Socrates quidem cum rogaretur, cuiatem se esse diceret, ‘mundanum’ inquit; totius enim mundi se incolam et civem arbitrabatur. Quid? T. Albucius nonne animo æquissimo Athenis exul philosophabatur? Cui tamen illud ipsum non accidisset, si in re p. Quiescens Epicuri legibus paruisset.
Qui enim beatior Epicurus, quod in patria vivebat, quam, quod Athenis, Metrodorus? Aut Plato Xenocratem vincebat aut Polemo Arcesilam, quo esset beatior? Quanti vero ista civitas æstimanda est, ex qua boni sapientesque pelluntur? Damaratus quidem, Tarquinii nostri regis pater, tyrannum Cypselum quod ferre non poterat, fugit Tarquinios Corintho et ibi suas fortunas constituit ac liberos procreavit. Num stulte anteposuit exilii libertatem domesticæ servituti?
Iam vero motus animi, sollicitudines ægritudinesque oblivione leniuntur traductis animis ad voluptatem. Non sine causa igitur Epicurus ausus est dicere semper in pluribus bonis esse sapientem, quia semper sit in voluptatibus. Ex quo effici putat ille, quod quærimus, ut sapiens semper beatus sit.
‘Etiamne, si sensibus carebit oculorum, si aurium?’ Etiam; nam ista ipsa contemnit. Primum enim horribilis ista cæcitas quibus tandem caret voluptatibus? Cum quidam etiam disputent ceteras voluptates in ipsis habitare sensibus, quæ autem aspectu percipiantur, ea non versari in oculorum ulla iucunditate, ut ea, quæ gustemus olfaciamus tractemus audiamus, in ea ipsa, ubi sentimus, parte versentur. In oculis tale nil fit; animus accipit, quæ videmus. Animo autem multis modis variisque delectari licet, etiamsi non adhibeatur aspectus. Loquor enim de docto homine et erudito, cui vivere est cogitare. Sapientis autem cogitatio non ferme ad investigandum adhibet oculos advocatos.
Etenim si nox non adimit vitam beatam, cur dies nocti similis adimat? Nam illud Antipatri Cyrenaici est quidem paulo obscenius, sed non absurda sententia est; cuius cæcitatem cum mulierculæ lamentarentur, ‘Quid agitis?’ inquit, ‘an vobis nulla videtur voluptas esse nocturna?’ Appium quidem veterem illum, qui cæcus annos multos fuit, et ex magistratibus et ex rebus gestis intellegimus in illo suo casu nec privato nec publico muneri defuisse. C. Drusi domum compleri a consultoribus solitam accepimus; cum, quorum res esset, sua ipsi non videbant, cæcum adhibebant ducem. Pueris nobis Cn. Aufidius prætorius et in senatu sententiam dicebat nec amicis deliberantibus deerat et Græcam scribebat historiam et videbat in litteris.
Diodotus Stoicus cæcus multos annos nostræ domi vixit. Is vero, quod credibile vix esset, cum in philosophia multo etiam magis adsidue quam antea versaretur et cum fidibus Pythagoreorum more uteretur cumque ei libri noctes et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat, tum, quod sine oculis fieri posse vix videtur, geometriæ munus tuebatur verbis præcipiens discentibus, unde quo quamque lineam scriberent. Asclepiadem ferunt, non ignobilem Eretricum philosophum, cum quidam quæreret, quid ei cæcitas attulisset, respondisse, puero ut uno esset comitatior. Ut enim vel summa paupertas tolerabilis sit, si liceat quod quibusdam Græcis cotidie, sic cæcitas. Ferri facile possit, si non desint subsidia valetudinum.
Democritus luminibus amissis alba scilicet discernere et atra non poterat, at vero bona mala, æqua iniqua, honesta turpia, utilia inutilia, magna parva poterat, et sine varietate colorum licebat vivere beate, sine notione rerum non licebat. Atque hic vir impediri etiam animi aciem aspectu oculorum arbitrabatur, et cum alii sæpe, quod ante pedes esset, non viderent, ille ⟨in⟩ infinitatem omnem peregrinabatur, ut nulla in extremitate consisteret. Traditum est etiam Homerum cæcum fuisse; at eius picturam, non poÎsin videmus: quæ regio, quæ ora, qui locus Graeciæ, quæ species formaque pugnæ, quæ acies, quod remigium qui motus hominum, qui ferarum non ita expictus est, ut, quæ ipse non viderit, nos ut videremus, effecerit? Quid ergo? Aut Homero delectationem animi ac voluptatem aut cuiquam docto defuisse umquam arbitramur?
Aut, ni ita se res haberet, Anaxagoras aut hic ipse Democritus agros et patrimonia sua reliquissent, huic discendi quærendique divinæ delectationi toto se animo dedissent? Itaque augurem Tiresiam, quem sapientem fingunt poÎtae, numquam inducunt deplorantem cæcitatem suam; at vero Polyphemum Homerus cum inmanem ferumque finxisset, cum ariete etiam conloquentem facit eiusque laudare, fortunas, quod, qua vellet, ingredi posset et, quæ vellet, attingere. Recte hic quidem; nihilo enim erat ipse Cyclops quam aries ille prudentior.
In surditate vero quidnam est mali? Erat s˜rdaster M. Crassus, sed aliud molestius, quod male audiebat, etiamsi, Nostri Græce fere nesciunt nec Græci Latine. Ergo hi in illorum et illi in horum sermone surdi, omnesque nos in eis linguis quas non intellegimus, quæ sunt innumerabiles, surdi profecto sumus. ‘At vocem citharœdi non audiunt’. Ne stridorem quidem serræ, tum cum acuitur, aut grunditum cum iugulatur suis nec, cum quiescere volunt, fremitum murmurantis maris; et si cantus eos forte delectant, primum cogitare debent, ante quam hi sint inventi, multos beate vixisse sapientis, deinde multo maiorem percipi posse legendis iis quam audiendis voluptatem.
Tum, ut paulo ante cæcos ad aurium traducebamus voluptatem, sic licet surdos ad oculorum. Etenim, qui secum loqui poterit, sermonem alterius non requiret. Congerantur in unum omnia, ut idem oculis et auribus captus sit, prematur etiam doloribus acerrumis corporis. Qui primum per se ipsi plerumque conficiunt hominem; sin forte longinquitate producti vehementius tamen torquent, quam ut causa sit cur ferantur. Quid est tandem, di boni, quod laboremus? Portus enim præsto, æternum nihil sentiendi receptaculum. Theodorus Lysimacho mortem minitanti ‘Magnum vero’ inquit ‘effecisti, si cantharidis vim consecutus es’.
Paulus Persi deprecanti, ne in triumpho duceretur, ‘In tua id quidem potestate est.’ Multa primo die, cum de ipsa morte quæreremus, non pauca etiam postero, cum ageretur de dolore, sunt dicta de morte, quæ qui recordetur, haud sane periculum est ne non mortem aut optandam aut certe non timendam putet.
Mihi quidem in vita, servanda videtur illa lex, quæ in Græcorum conviviis optinetur: ‘Aut bibat’ inquit ‘aut abeat’. Et recte. Aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis voluptate potandi aut, ne sobrius in violentiam vinolentorum incidat, ante discedat. Sic iniurias fortunæ, quas ferre nequeas, defugiendo relinquas. Hæc eadem, quæ Epicurus, totidem verbis dicit Hieronymus.
Quodsi hi philosophi, quorum ea sententia est, ut virtus per se ipsa nihil valeat, omneque, quod honestum nos et laudabile esse dicamus, id illi cassum quiddam et inani vocis sono decoratum esse dicant, ei tamen semper beatum censent esse sapientem, quid tandem a Socrate et Platone profectis philosophis faciendum videtur? Quorum alii tantam præstantiam in bonis animi esse dicunt, ut ab iis corporis et externa obruantur, alii autem hæc ne bona quidem ducunt, in animo reponunt omnia.
Quorum controversiam solebat tamquam honorarius arbiter iudicare Carneades. Nam cum, quæcumque bona Peripateticis, eadem Stoicis commoda viderentur neque tamen Peripatetici plus tribuerent divitiis bonæ valetudini ceteris rebus generis eiusdem quam Stoici, cum ea re, non verbis ponderarentur, causam esse dissidendi negabat. Quare hunc locum ceterarum disciplinarum philosophi quem ad modum optinere possint, ipsi viderint; mihi tamen gratum est, quod de sapientium perpetua bene vivendi facultate dignum quiddam philosophorum voce profitentur.
Sed quoniam mane est eundum, has quinque dierum disputationes memoria comprehendamus. Equidem me etiam conscripturum arbitror—ubi enim melius uti possumus hoc, cuicuimodi est, otio? -, ad Brutumque nostrum hos libros alteros quinque mittemus, a quo non modo inpulsi sumus ad philosophiæ scriptiones, verum etiam lacessiti. In quo quantum ceteris profuturi simus, non facile dixerim, nostris quidem acerbissimis doloribus variisque et undique circumfusis molestiis alia nulla potuit inveniri levatio.