M. TVLLI CICERONIS TVSCVLANARVM DISPVTATIONVM

LIBER TERTIVS

I

Quidnam esse, Brute, causæ putem, cur, cum constemus ex animo et corpore, corporis curandi tuendique causa quæsita sit ars atque eius utilitas deorum inmortalium inventioni consecrata, animi autem medicina nec tam desiderata sit, ante quam inventa, nec tam culta, posteaquam cognita est, nec tam multis grata et probata, pluribus etiam suspecta et invisa? An quod corporis gravitatem et dolorem animo iudicamus, animo morbum corpore non sentimus? Ita fit ut animus de se ipse tum iudicet, cum id ipsum, quo iudicatur, ægrotet.

Quodsi talis nos natura genuisset, ut eam ipsam intueri et perspicere eademque optima duce cursum vitæ conficere possemus, haut erat sane quod quisquam rationem ac doctrinam requireret. Nunc parvulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis moribus opinionibusque depravati sic restinguimus, ut nusquam naturæ lumen appareat. Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quæ si adolescere liceret, ipsa nos beatam vitam natura perduceret. Nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur, ut pæne cum lacte nutricis errorem suxisse videamur. Cum vero parentibus redditi, dein magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas et opinioni confirmatæ natura ipsa cedat.

II

Accedunt etiam pœtæ, qui cum magnam speciem doctrinæ sapientiæque præ se tulerunt, audiuntur leguntur ediscuntur et inhærescunt penitus in mentibus. Cum vero eodem quasi maxumus quidam magister populus accessit atque omnis undique vitia consentiens multitudo, tum plane inficimur opinionum pravitate a naturaque desciscimus, ut nobis optime naturæ vim vidisse videantur, qui nihil melius homini, nihil magis expetendum, nihil præstantius honoribus, imperiis, populari gloria iudicaverunt. quam fertur optumus quisque veramque illam honestatem expetens, quam unam natura maxime anquirit, in summa inanitate versatur consectaturque nullam eminentem effigiem virtutis, sed adumbratam imaginem gloriæ. Est enim gloria solida quædam res et expressa, non adumbrata; ea est consentiens laus bonorum, incorrupta vox bene iudicantium de eccellenti virtute, ea virtuti resonat tamquam imago; quæ quia recte factorum plerumque comes est, non est bonis viris repudianda.

Illa autem, quæ se eius imitatricem esse volt, temeraria atque inconsiderata et plerumque peccatorum vitiorumque laudatrix, fama popularis, simulatione honestatis formam eius pulchritudinemque corrumpit. Qua cæcitate homines, cum quædam etiam præclara cuperent eaque nescirent nec ubi nec qualia essent, funditus alii everterunt suas civitates, alii ipsi occiderunt. Atque hi quidem optuma petentes non tam voluntate quam cursus errore falluntur. Quid? Qui pecuniæ cupiditate, qui voluptatum libidine feruntur, quorumque ita perturbantur animi, ut non multum absint ab insania, quod insipientibus contingit omnibus, is nullane est adhibenda curatio? Utrum quod minus noceant animi ægrotationes quam corporis, an quod corpora curari possint, animorum medicina nulla sit?

III

At et morbi perniciosiores pluresque sunt animi quam corporishi enim ipsi odiosi sunt, quod animum pertinent eumque sollicitant—, ‘animusque æger’, ut ait Ennius,semper errat neque pati neque perpeti potest, cupere numquam desinit.Quibus duobus morbis, ut omittam alios, ægritudine et cupiditate, qui tandem possunt in corpore esse graviores? Qui vero probari potest ut sibi mederi animus non possit, cum ipsam medicinam corporis animus invenerit, cumque corporurm sanationem multum ipsa corpora et natura valeat nec omnes, qui curari se passi sint, continuo etiam convalescant, animi autem, qui se sanari voluerint præceptisque sapientium paruerint, sine ulla dubitatione sanentur?

Est profecto animi medicina, philosophia; cuius auxilium non ut in corporis morbis petendum est foris, omnibusque opibus viribus, ut nosmet ipsi nobis mederi possimus, elaborandum est. Quamquam de universa philosophia, quanto opere et expetenda esset et colenda, satis, ut arbitror, dictum est in Hortensio. De maxumis autem rebus nihil fere intermisimus postea nec disputare nec scribere. His autem libris exposita sunt ea quæ a nobis cum familiaribus nostris in Tusculano erant disputata. Sed quoniam duobus superioribus de morte et de dolore dictum est, tertius dies disputationis hoc tertium volumen efficiet.

Ut enim in Academiam nostram descendimus inclinato iam in postmeridianum tempus die, poposci eorum aliquem, qui aderant, causam disserendi. Tum res acta sic est:

IV

 -Videtur mihi cadere in sapientem ægritudo.      -Num reliquæ quoque perturbationes animi, formidines libidines , quæ Græci  pa/qh appellant; ego poterammorbos’, et id verbum esset e verbo, sed in consuetudinem nostram non caderet. Nam misereri, invidere, gestire, lætari, hæc omnia morbos Græci appellant, motus animi rationi non obtemperantis, nos autem hos eosdem motus concitati animi recte, ut opinor, perturbationes dixerimus, morbos autem non satis usitate, nisi quid aliud tibi videtur.

Mihi vero isto modo.   -Hæcine igitur cadere in sapientem putas? Prorsus existimo.   -Ne ista gloriosa sapientia non magno æstimanda est, siquidem non multum differt ab insania.   -Quid? Tibi omnisne animi commotio videtur insania?   -Non mihi quidem soli, sed, id quod admirari sæpe soleo, maioribus quoque nostris hoc ita visum intellego multis sæculis ante Socratem, a quo hæc omnis, quæ est de vita et de moribus, philosophia manavit.   -Quonam tandem modo?   -Quia nomen insaniæ significat mentis ægrotationem et morbum, id est insanitatem et ægrotum animum, quam appellarunt insaniam.

(Omnis autem perturbationes animi morbos, philosophi appellant negantque stultum quemquam his morbis vacare. Qui autem in morbo sunt, sani non sunt; et omnium insipientium animi in morbo sunt: omnes insipientes igitur insaniunt). Sanitatem enim animorum positam in tranquillitate quadam constantiaque censebant; his rebus mentem vacuam appellarunt insaniam, propterea quod in perturbato animo sicut in corpore sanitas esse non posset.

V

Nec minus illud acute, quod animi adfectionem lumine mentis carentem nominaverunt amentiam eandemque dementiam. Ex quo intellegendum est eos qui hæc rebus nomina posuerunt sensisse hoc idem, quod a Socrate acceptum diligenter Stoici retinuerunt, omnis insipientes esse non sanos. Qui est enim animus in aliquo morbomorbos autem hos perturbatos motus, ut modo dixi, philosophi appellant—, non magis est sanus quam id corpus quod in morbo est. Ita fit ut sapientia sanitas sit animi, insipientia autem quasi insanitas quædam, quæ est insania eademque dementia; multoque melius hæc notata sunt verbis Latinis quam Græcis.

Quod aliis quoque multis locis reperietur; sed id alias, nunc, quod instat. Totum igitur id quod quærimus quid et quale sit, verbi vis ipsa declarat. Eos enim sanos quoniam intellegi necesse est, quorum mens motu quasi morbo perturbata nullo sit, qui contra adfecti sint, hos insanos appellari necesse est. Itaque nihil melius, quam quod est in consuetudine sermonis Latini, cum exisse ex potestate dicimus eos, qui ecfrenati feruntur aut libidine aut iracundiaquamquam ipsa iracundia libidinis est pars; sic enim definitur: iracundia ulciscendi libido-; qui igitur exisse ex potestate dicuntur, idcirco dicuntur, quia non sint in potestate mentis, cui regnum totius animi a natura tributum est. Græci autem mani/an unde appellent, non facile dixerim; eam tamen ipsam distinguimus nos melius quam illi. Hanc enim insaniam, quæ iuncta stultitiæ patet latius a furore disiungimus. Græci volunt illi quidem, sed parum valent verbo: quem nos furorem, melagxoli/an illi vocant; quasi vero atra bili solum mens ac non sæpe vel iracundia graviore vel timore vel dolore moveatur; quo genere Athamantem, Alcmæonem, Aiacem, Orestem furere dicimus. Qui ita sit adfectus, eum dominum esse rerum suarum vetant duodecim tabulæ; itaque non est scriptumsi insanus’, sedsi furiosus escit’. Stultitiam enim censuerunt, constantia id est sanitate vacantem, posse tamen tueri mediocritatem officiorum et vitæ communem cultum atque usitatum; furorem autem esse rati sunt mentis omnia cæcitatem. Quod cum maius esse videatur quam insania, tamen eius modi est, ut furor in sapientem cadere possit, non possit insania. Sed hæc alia quæstio est; nos propositum revertamur.

VI

-Cadere, opinor, in sapientem ægritudinem tibi dixisti videri.             -Et vero ita existimo.             -Humanum id quidem, quod ita existumas. Non enim e silice nati sumus, sed est natura in animis tenerum quiddam atque molle, quod ægritudine quasi tempestate quatiatur, nec absurde Crantor ille, quiinnostra Academia vel in rimis fuit nobilis,minime’ inquitadsentior is qui istam nescio quam indolentiam magno opere laudant, quæ nec potest ulla esse nec debet. Ne ægrotus sim; si’ inquitfuero, sensus adsit, sive secetur quid sive avellatur a corpore. Nam istuc nihil dolere non sine magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore.

Sed videamus ne hæc oratio sit hominum adsentantium nostræ inbecillitati et indulgentium mollitudini; nos autem audeamus non solum ramos amputare miseriarum, sed omnis radicum fibras evellere. Tamen aliquid relinquetur fortasse; ita sunt altæ stirpes stultitiæ; sed relinquetur id solum quod erit necessarium. Illud quidem sic habeto, nisi sanatus animus sit, quod sine philosophia fieri non potest, finem miseriarum nullum fore. Quam ob rem, quoniam cœpimus, tradamus nos ei curandos: sanabimur, si volemus. Et progrediar quidem longius: non enim de ægritudine solum, quamquam id quidem primum, sed de omni animi, ut ego posui, perturbatione, morbo, ut Græci volunt, explicabo. Et primo, si placet, Stoicorum more agamus, qui breviter astringere solent argumenta; deinde nostro instituto vagabimur.

VII

Qui fortis est, idem est fidens (quoniam confidens mala consuetudine loquendi in vitio ponitur, ductum verbum a confidendo, quod laudis est). Qui autem est fidens, is profecto non extimescit; discrepat enim a timendo confidere. Atqui, in quem cadit ægritudo, in eundem timor; quarum enim rerum præsentia sumus in ægritudine, easdem inpendentes et venientes timemus. Ita fit ut fortitudini ægritudo repugnet. Veri simile est igitur, in quem cadat ægritudo, cadere in eundem timorem et infractionem quidem animi et demissionem. Quæ in quem cadunt, in eundem cadit, ut serviat, ut victum, si quando, se esse fateatur. Quæ qui recipit, recipiat idem necesse est timiditatem et ignaviam. Non cadunt autem hæc in virum fortem: igitur ne ægritudo quidem. At nemo sapiens nisi fortis: non cadet ergo in sapientem ægritudo.

Præterea necesse est, qui fortis sit, eundem esse magni animi; qui autem magni animi sit, invictum; qui invictus sit, cum res humanas despicere atque infra se positas arbitrari. Despicere autem nemo potest eas res, propter quas ægritudine numquam adfici potest; ex quo efficitur fortem virum ægritudine, numquam adfici. Omnes autem sapientes fortes: non cadit igitur in sapientem ægritudo. Et quem modum oculus conturbatus non est probe adfectus suum munus fungendum, et reliquæ partes totumve corpus statu cum est motum, deest officio suo et muneri, sic conturbatus animus non est aptus exequendum munus suum. Munus autem animi est ratione bene uti; et sapientis animus ita semper adfectus est, ut ratione optime utatur; numquam igitur est perturbatus. At ægritudo perturbatio est animi: semper igitur ea sapiens vacabit.

VIII

Veri etiam simile illud est, qui sit temperans- quem Græci sw/frona appellant eamque virtutem  swfrosu/nhn vocant, quam soleo equidem tum temperantiam, tum moderationem appellare, non numquam etiam modestiam; sed haud scio an recte ea virtus frugalitas appellari possit, quod angustius apud Graccos valet qui frugi homines xrhsi/mouj appellant, id est tantum modo utilis; at illud est latius; omnis enim abstinentia, omnis innocentia (quæ apud Græcos usitatum nomen nullum habet, sed habere potest a)bla/beian ; nam est innocentia adfectio talis animi quæ noceat nemini)—reliquas etiam virtutes frugalitas continet. Quæ nisi tanta esset, et si is angustiis, quibus plerique putant teneretur, numquam esset L. Pisonis cognomen tanto opere laudatum.

Sed quia, nec qui propter metum præsidium reliquit, quod est ignaviæ, nec qui propter avaritiam clam depositum non reddidit, quod est iniustitiæ, nec qui propter temeritatem male rem gessit, quod est stultitiæ, frugi appellari solet, eo tris virtutes, fortitudinem iustitiam prudentiam, frugalitas complexa est (etsi hoc quidem commune est virtutum; omnes enim inter se nexæ et iugatæ sunt): reliqua igitur sit ipsa frugalitas. Eius enim videtur esse proprium motus animi adpetentis regere et sedare semperque adversantem libidini moderatam in omni re servare constantiam. Cui contrarium vitium nequitia dicitur.

Frugalitas, ut opinor, a fruge, qua nihil melius e terra, nequitia ab eo (etsi erit hoc fortasse durius, sed temptemus: lusisse putemur, si nihil sit) ab eo, quod nequicquam est in tali homine, ex quo idemnihili’ dicitur.Qui sit frugi igitur vel, si mavis, moderatus et temperans, eum necesse est esse constantem; qui autem constans, quietum; qui quietus, perturbatione omni vacuum, ergo etiam ægritudine. Et sunt illa sapientis: aberit igitur a sapiente ægritudo.

IX

Itaque non inscite Heracleotes Dionysius ea disputat, quæ apud Homerum Achilles queritur hoc, ut opinor, modo:

Corque meum penitus turgescit tristibus iris, Cum decore atque omni me orbatum laude recordor.

Num manus adfecta recte est, cum in tumore est, aut num aliud quodpiam membrum tumidum ac turgidum non vitiose se habet? Sic igitur inflatus et tumens animus in vitio est. Sapientis autem animus semper vacat vitio, numquam turgescit, numquam tumet; at irati animus eius modi est: numquam igitur sapiens irascitur. Nam si irascitur, etiam concupiscit; proprium est enim irati cupere, a quo læsus videatur, ei quam maxumum dolorem inurere. Qui autem id concupierit, cum necesse est, si id consecutus sit, magno opere lætari. Ex quo fit, ut alieno malo gaudeat; quod quoniam non cadit in sapientem, ne ut irascatur quidem cadit. Sin autem caderet in sapientem ægritudo, caderet etiam iracundia; qua quoniam vacat, ægritudine etiam vacabit.

Etenim si sapiens in ægritudinem incidere posset, posset etiam in misericordiam, posset in invidentiam (non dixiinvidiam’, quæ tum est, cum invidetur; ab incidendo autem invidentia recte dici potest, ut effugiamus ambiguum nomen invidiæ. Quod verbum ductum est a nimis intuendo fortunam alterius, ut est in Melanippo:

Quisnam florem liberum invidit meum?

Male Latine videtur, sed præclare Accius; ut enimvidere’, sicinvidere florem’ rectius quamflori’. Nos consuetudine prohibemur; poÎta ius suum tenuit et dixit audacius).

X

Cadit igitur in eundem et misereri et invidere. Nam qui dolet rebus alicuius adversis, idem alicuius etiam secundis dolet, ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Callisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem modum rebus secundis uti conveniret. Atqui, quem modum misericordia ægritudo est ex alterius rebus adversis, sic invidentia ægritudo est ex alterius rebus secundis. In quem igitur cadit misereri, in eundem etiam invidere; non cadit autem invidere in sapientem: ergo ne misereri quidem. Quodsi ægre ferre sapiens soleret, misereri etiam soleret. Abest ergo a sapiente ægritudo.

Hæc sic dicuntur a Stoicis concludunturque contortius. Sed latius aliquando dicenda sunt et diffusius; sententiis tamen utendum eorum potissimum, qui maxime forti et, ut ita dicam, virili utuntur ratione atque sententia. Nam Peripatetici, familiares nostri, quibus nihil est uberius, nihil eruditius, nihil gravius, mediocritates vel perturbationum vel morborum animi mihi non sane probant. Omne enim malum, etiam mediocre, malum est; nos autem id agimus, ut id in sapiente nullum sit omnino. Nam ut corpus, etiamsi mediocriter ægrum est, sanum non est, sic in animo ista mediocritas caret sanitate. Itaque præclare nostri, ut alia multa, molestiam sollicitudinem angorem propter similitudinem corporum ægrorum ægritudinem nominaverunt.

Hoc propemodum verbo Græci omnem animi perturbationem appellant; vocant enim pa/qoj , id est morbum, quicumque est motus in animo turbidus. Nos melius: ægris enim corporibus simillima animi est ægritudo, at non similis ægrotationis est libido, non inmoderata lætitia, quæ est voluptas animi elata et gestiens. Ipse etiam metus non est morbi admodum similis, quamquam ægritudini est finitimus, sed proprie, ut ægrotatio in corpore, sic ægritudo in animo nomen habet non seiunctum a dolore. Doloris huius igitur origo nobis explicanda est, id est causa efficiens ægritudinem in animo tamquam ægrotationem in corpore. Nam ut medici causa morbi inventa curationem esse inventam putant, sic nos causa ægritudinis reperta medendi facultatem reperiemus.

XI

Est igitur causa omnis in opinione, nec vero ægritudinis solum, sed etiam reliquarum omnium perturbationum, quæ sunt genere quattuor, partibus plures. Nam cum omnis perturbatio sit animi motus vel rationis expers vel rationem aspernans vel rationi non obœdiens, isque motus aut boni aut mali opinione citetur bifariam, quattuor perturbationes æqualiter distributæ sunt. Nam duæ sunt ex opinione boni; quarum altera, voluptas gestiens, id est præter modum elata lætitia, opinione præsentis magni alicuius boni altera, cupiditas , quæ recte vel libido dici potest, quæ est inmoderata adpetitio opinati magni boni rationi non obtemperans,

ergo hæc duo genera, voluptas gestiens et libido, bonorum opinione turbantur, ut duo reliqua, metus et ægritudo, malorum. Nam et  m e t u s opinio magni mali inpendentis et ægritudo est opinio magni mali præsentis, et quidem recens opinio talis mali, ut in eo rectum videatur esse angi, id autem est, ut is qui doleat oportere opinetur se dolere. His autem perturbationibus, quas in vitam hominum stultitia quasi quasdam Furias inmittit atque incitat, omnibus viribus atque opibus repugnandum est, si volumus hoc, quod datum est vitæ, tranquille placideque traducere. Sed cetera alias; nunc ægritudinem, si possumus, depellamus. Id enim sit propositum, quandoquidem eam tu videri tibi in sapientem cadere dixisti, quod ego nullo modo existimo; tætra enim res est, misera, detestabilis, omni contentione, velis, ut ita dicam, remisque fugienda.

XII

Qualis enim tibi ille videtur

Tantalo prognatus, Pelope natus, qui quondam a socru Œnomao rege Hippodameam raptis nanctus nuptiis -’?

Iovis iste quidem pronepos. Tamne ergo abiectus tamque fractus?

Nolite’ inquithospites me adire, ilico istic, Ne contagio mea bonis umbrave obsit. Tanta vis sceleris in corpore hæret.

Tu te, Thyesta, damnabis orbabisque luce propter vim sceleris alieni? Quid? Illum filium Solis nonne patris ipsius luce indignum putas?

Refugere oculi, corpus macie extabuit, Lacrimæ peredere umore exanguis genas, Situm inter oris barba pædore horrida atque Intonsa infuscat pectus inluvie scabrum.

Hæc mala, o stultissime Aceta, ipse tibi addidisti; non inerant in is quæ tibi casus invexerat, et quidem inveterato malo, cum tumor animi resedisset- est autem ægritudo, ut docebo, in opinione mali recentis-; sed mæres videlicet regni desiderio, non filiæ. Illam enim oderas, et iure fortasse; regno non æquo animo carebas. Est autem inpudens luctus mærore se conficientis, quod imperare non liceat liberis.

Dionysius quidem tyrannus Syracusis expulsus Corinthi pueros docebat: usque eo imperio carere non poterat. Tarquinio vero quid impudentius, qui bellum gereret cum is qui eius non tulerant superbiam? Is cum restitui in regnum nec Veientium nec Latinorum armis potuisset, Cumas contulisse se dicitur inque ea urbe senio et ægritudine esse confectus.

XIII

Hoc tu igitur censes sapienti accidere posse, ut ægritudine opprimatur, id est miseria? Nam cum omnis perturbatio miseria est, tum carnificina est ægritudo. Habet ardorem libido, levitatem lætitia gestiens, humilitatem metus, sed ægritudo maiora quædam, tabem cruciatum adflictationem fœditatem, lacerat exest animum planeque conficit. Hanc nisi exuimus sic ut abiciamus, miseria carere non possumus.

Atque hoc quidem perspicuum est, tum ægritudinem existere, cum quid ita visum sit, ut magnum quoddam malum adesse et urgere videatur. Epicuro autem placet opinionem mali ægritudinem esse natura, ut quicumque intueatur in aliquod maius malum, si id sibi accidisse opinetur, sit continuo in ægritudine. Cyrenaici non omni malo ægritudinem effici censent, sed insperato et necopinato malo. Est id quidem non mediocre ægritudinem augendam; videntur enim omma repentina graviora. Ex hoc et illa iure laudantur:

Ago cum genui, tum morituros scivi et ei rei sustuli. Præterea Troiam cum misi ob defendendam Græciam, Scibam me in mortiferum bellum, non in epulas mittere.

XIV

Hæc igitur præmeditatio futurorum malorum lenit eorum adventum, quæ venientia longe ante videris. Itaque apud Euripiden a Theseo dicta laudantur; licet enim, ut sæpe facimus, in Latinum illa convertere:

Nam qui hæc audita a docto meminissem viro, Futuras mecum commentabar miserias: Aut mortem acerbam aut exili mæstam fugam Aut semper aliquam molem meditabar mali, Ut, si qua invecta diritas casu foret, Ne me inparatum cura laceraret repens.

Quod autem Theseus a docto se audisse dicit, id de se ipso loquitur Euripides. Fuerat enim auditor Anaxagoræ, quem ferunt nuntiata morte filii dixisse: ‘sciebam me genuisse mortalem.Quæ vox declarat is esse hæc acerba, quibus non fuerint cogitata. Ergo id quidem non dubium, quin omnia, quæ mala putentur, sint inprovisa graviora. Itaque quamquam non hæc una res efficit maximam ægritudinem, tamen, quoniam multum potest provisio animi et præparatio minuendum dolorem, sint semper omnia homini humana meditata. Et nimirum hæc est illa præstans et divina sapientia, et perceptas penitus et pertractatas res humanas habere, nihil admirari, cum acciderit, nihil, ante quam evenerit, non evenire posse arbitrari.

Quam ob rem omnis, cum secundæ res sunt maxume, tum maxime Meditari secum oportet, quo pacto adversam ærumnam ferant. Pericla, damna peregre rediens semper secum cogitet, Aut fili peccatum aut uxoris mortem aut morbum filiæ, Communia esse hæc, ne quid horum umquam accidat animo novum; Quicquid præter spem eveniat, omne id deputare esse in lucro.

XV

Ergo hoc Terentius a philosophia sumptum cum tam commode dixerit, nos, e quorum fontibus id haustum est, non et dicemus hoc melius et constantius sentiemus? Hic est enim ille voltus semper idem, quem dicitur Xanthippe prædicare solita in viro suo fuisse Socrate: eodem semper se vidisse exeuntem illum domo et revertentem. Nec vero ea frons erat, quæ M. Crassi illius veteris, quem semel ait in omni vita risisse Lucilius, sed tranquilla et serena; sic enim accepimus. Iure autem erat semper idem voltus, cum mentis, a qua is fingitur, nulla fieret mutatio. Quare accipio equidem a Cyrenaicis hæc arma contra casus et eventus, quibus eorum advenientes impetus diuturna præmeditatione frangantur, simulque iudico malum illud opinionis esse, non naturæ; si enim in re esset, cur fierent provisa leviora?

Sed est, isdem de rebus quod dici possit subtilius, si prius Epicuri sententiam viderimus. Qui censet necesse esse omnis in ægritudine esse, qui se in malis esse arbitrentur, sive illa ante provisa et expectata sint sive inveteraverint. Nam neque vetustate minui mala nec fieri præmeditata leviora, stultamque etiam esse meditationem futuri mali aut fortasse ne futuri quidem: satis esse odiosum malum omne, cum venisset; qui autem semper cogitavisset accidere posse aliquid adversi, ei fieri illud sempiternum malum; si vero ne futurum quidem sit, frustra suscipi miseriam voluntariam; ita semper angi aut accipiendo aut cogitando malo.

Levationem autem ægritudinis in duabus rebus ponit, avocatione a cogitanda molestia et revocatione contemplandas voluptates. Parere enim censet animum rationi posse et, quo illa ducat, sequi. Vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis cogitationibus, hebetem aciem miserias contemplandas facit; a quibus cum cecinit receptui, inpellit rursum et incitat conspiciendas totaque mente contrectandas varias voluptates, quibus ille et præteritarum memoria et spe consequentium sapientis vitam refertam putat. Hæc nostro more nos diximus, Epicurii dicunt suo; sed quæ dicant, videamus, quo modo, neglegamus.

XVI

Principio male reprehendunt præmeditationem rerum futurarum. Nihil est enim quod tam optundat elevetque ægritudinem quam perpetua in omni vita cogitatio nihil esse quod non accidere possit, quam meditatio condicionis humanæ, quam vitæ lex commentatioque parendi, quæ non hoc adfert, ut semper mæreamus, sed ut numquam. Neque enim, qui rerum naturam, qui vitæ varietatem, qui inbecillitatem generis humani cogitat, mæret, cum hæc cogitat, sed tum vel maxime sapientiæ fungitur munere; utrumque enim consequitur, ut et considerandis rebus humanis proprio philosophiæ fruatur officio et adversis casibus triplici consolatione sanetur, primum quod posse accidere diu cogitavit, quæ cogitatio una maxime molestias omnis extenuat et diluit, deinde quod humana humane ferenda intellegit, postremo quod videt malum nullum esse nisi culpam, culpam autem nullam esse, cum id, quod ab homine non potuerit præstari, evenerit.

Nam revocatio illa, quam adfert, cum a contuendis nos malis avocat, nulla est. Non est enim in nostra potestate fodicantibus eis rebus, quas malas esse opinemur, dissimulatio vel oblivio: lacerant, vexant, stimulos admovent, ignis adhibent, respirare non sinunt. Et tu oblivisci iubes, quod contra naturam est, qui,quoda natura datum est, auxilium extorqueas inveterati doloris? Est enim tarda illa quidem medicina, sed tamen magna, quam adfert longinquitas et dies. Iubes me bona cogitare, oblivisci malorum. Diceres aliquid, et magno quidem philosopho dignum, si ea bona esse sentires, quæ essent homine dignissima.

XVII

Pythagoras mihi si diceret aut Socrates aut Plato: ‘Quid iaces aut quid mæres aut cur succumbis cedisque fortunæ? Quæ pervellere te forsitan potuerit et pungere, non potuit certe vires frangere. Magna vis est in virtutibus; eas excita, si forte dormiunt. Iam tibi aderit princeps fortitudo, quæ te animo tanto esse coget, ut omnia, quæ possint homini evenire, contemnas et pro nihilo putes. Aderit temperantia, quæ est eadem moderatio, a me quidem paulo ante appellata frugalitas, quæ te turpiter et nequiter facere nihil patietur. Quid est autem nequius aut turpius ecfeminato viro? Ne iustitia quidem sinet te ista facere, cui minimum esse videtur in hac causa loci; quæ tamen ita dicet dupliciter esse te iniustum, cum et alienum adpetas, qui mortalis natus condicionem postules inmortalium et graviter feras te, quod utendum acceperis, reddidisse.

Prudentiæ vero quid respondebis docenti virtutem sese esse contentam, quo modo bene vivendum, sic etiam beate? Quæ si extrinsecus religata pendeat et non et oriatur a se et rursus se revertatur et omnia sua complexa nihil quærat aliunde, non intellego, cur aut verbis tam vehementer ornanda aut re tantopere expetenda videatur‘. hæc bona me si revocas, Epicure, pareo, sequor, utor te ipso duce, obliviscor etiam malorum, ut iubes, eoque facilius, quod ea ne in malis quidem ponenda censeo. Sed traducis cogitationes meas voluptates. Quas? Corporis, credo, aut quæ propter corpus vel recordatione vel spe cogitentur. Num quid est aliud? Rectene interpretor sententiam tuam? Solent enim isti negare nos intellegere, quid dicat Epicurus.

Hoc dicit, et hoc ille acriculus me audiente Athenis senex Zeno, istorum acutissimus, contendere et magna voce dicere solebat: eum esse beatum, qui præsentibus voluptatibus frueretur confideretque se fruiturum aut in omni aut in magna parte vitali dolore non interveniente, aut si interveniret, si summus foret, futurum brevem, sin productior, plus habiturum iucundi quam mali; hæc cogitantem fore beatum, præsertim cum et ante perceptis bonis contentus essetetnec mortem nec deos extimesceret. Habes formam Epicuri vitæ beatæ verbis Zenonis expressam, nihil ut possit negari.

XVIII

Quid ergo? Huiusne vitæ propositio et cogitatio aut Thyestem levare poterit aut Æetam, de quo paulo ante dixi, aut Telamonem pulsum patria exulantem atque egentem? In quo hæc admiratio fiebat:

Hicine est ille Telamon, modo quem gloria cælum extulit, Quem aspectabant, cuius ob os Grai ora obvertebant sua?

Quodsi cui, ut ait idem,simul animus cum re concidit’, a gravibus illis antiquis philosophis petenda medicina est, non ab his voluptariis. Quam enim isti bonorum copiam dicunt? Fac sane esse summum bonum non dolerequamquam id non vocatur voluptas, sed non necesse est nunc omnia-: idne est, quo traducti luctum levemus? Sit sane summum malum dolere: in eo igitur qui non est, si malo careat, continuone fruitur summo bono?

Quid tergiversamur, Epicure, nec fatemur eam nos dicere voluptatem, quam tu idem. Cum os perfricuisti, soles dicere? Sunt hæc tua verba necne? In eo quidem libro, qui continet omnem disciplinam tuam, fungar enim iam interpretis munere, ne quis me putet fingeredicis hæc: ‘Nec equidem habeo, quod intellegam bonum illud, detrahens eas voluptates quæ sapore percipiuntur, detrahens eas quæ rebus percipiuntur veneriis, detrahens eas quæ auditu e cantibus, detrahens eas etiam quæ ex formis percipiuntur oculis suavis motiones, sive quæ aliæ voluptates in toto homine gignuntur quolibet sensu. Nec vero ita dici potest, mentis lætitiam solam esse in bonis. Lætantem enim mentem ita novi: spe eorum omnium, quæ supra dixi, fore ut natura iis potiens dolore careat.

Atque hæc quidem his verbis, quivis ut intellegat, quam voluptatem norit Epicurus. Deinde paulo infra: ‘Sæpe quæsivi’ inquitex is qui appellabantur sapientes, quid haberent quod in bonis relinquerent, si illa detraxissent, nisi si vellent voces inanis fundere: nihil ab is potui cognoscere. Qui si virtutes ebullire volent et sapientias, nihil aliud dicent nisi eam viam, qua efficiantur voluptates quas supra dixi.Quæ secuntur, in eadem sententia sunt, totusque liber, qui est de summo bono refertus est et verbis et sententiis talibus.

hancine igitur vitam Telamonem illum revocabis, ut leves ægritudinem, et si quem tuorum adflictum mærore videris, huic acipenserem potius quam aliquem Socraticum libellum dabis? Hydrauli hortabere ut audiat voces potius quam Platonis? Expones, quæ spectet, florida et varia? Fasciculum naris admovebis? Incendes odores et sertis redimiri iubebis et rosa? Si vero aliquid etiam—, tum plane luctum omnem absterseris.

XIX

Hæc Epicuro confitenda sunt aut ea, quæ modo expressa verbum dixi tollenda de libro vel totus liber potius abiciundus; est enim confertus voluptatibus. Quærendum igitur, quem modum ægritudine privemus eum qui ita dicat:

Pol mihi fortuna magis nunc defit quam genus. Namque regnum suppetebat mihi, ut scias, quanto e loco, Quantis opibus, quibus de rebus lapsa fortuna accidat.

Quid? Huic calix mulsi impingendus est, ut plorare desinat, aut aliquid eius modi? Ecce tibi ex altera parte ab eodem pœta:

Ex opibus summis opis egens, Hector, tuæ’

Huic subvenire debemus; quærit enim auxilium:

Quid petam præsidi aut exequar quove nunc Auxilio exili aut fugæ freta sim? Arce et urbe orba sum. Quo accidam? Quo applicem? Cui nec aræ patriæ domi stant, fractæ et disiectæ iacent, Fana fiamma deflagrata, tosti alti stant parietes Deformati atque abiete crispa -’

Scitis quæ sequantur, et illa in primis:

O pater, o patria, o Priami domus, Sæptum altisono cardine templum! Vidi ego te adstante ope barbarica Tectis cælatis laqueatis, Auro ebore instructam regifice.

0 pœtam egregium! Quamquam ab his cantoribus Euphorionis contemnitur. Sentit omnia repentina et necopinata esse graviora. Exaggeratis igitur regiis opibus, quæ videbantur sempiternæ fore, quid adiungit?

Hæc omnia vidi inflammari, Priamo vi vitam evitari, Iovis aram sanguine turpari.

Præclarum carmen! Est enim et rebus et verbis et modis lugubre. Eripiamus huic ægritudinem. Quo modo? Conlocemus in culcita plumea, psaltriam adducamus, demus hedychrum, incendamus scutellam dulciculæ potionis aliquid videamus et cibi? Hæc tandem bona sunt, quibus ægritudines gravissumæ detrahantur? Tu enim paulo ante ne intellegere quidem te alia ulla dicebas. Revocari igitur oportere a mærore cogitationem bonorum conveniret mihi cum Epicuro, si, quid esset bonum, conveniret.

XX

Dicet aliquis: Quid ergo? Tu Epicurum existimas ista voluisse, aut libidinosas eius fuisse sententias? Ego vero minime; video enim ab eo dici multa severe, multa præclare. Itaque, ut sæpe dixi, de acumine agitur eius, non de moribus; quamvis spernat voluptates eas quas, modo laudavit, ego tamen meminero quod videatur ei summum bonum. Non enim verbo solum posuit voluptatem, sed explanavit quid diceret: ‘Saporem’ inquitet corporum complexum et ludos atque cantus et formas eas quibus oculi iucunde moveantur.Num fingo, num mentior? Cupio refelli; quid enim laboro nisi ut veritas in omni quæstione explicetur?

At idem ait non crescere voluptatem dolore detracto, summamque esse voluptatem nihil dolere.Paucis verbis tria magna peccata: unum, quod secum ipse pugnat; modo enim ne suspicari quidem se quicquam bonum, nisi sensus quasi titillarentur voluptate; nunc autem summam voluptatem esse dolore carere: potestne magis secum ipse pugnare? Alterum peccatum quod, cum in natura tria sint, unum gaudere, alterum dolere, tertium nec gaudere nec dolere, hic primum et tertium putat idem esse nec distinguit a non dolendo voluptatem. Tertium peccatum commune cum quibusdam, quod, cum virtus maxime expetatur eiusque adipiscendæ causa philosophia quæsita sit, ille a virtute summum bonum separavit.

At laudat sæpe virtutem’. Et quidem C. Gracchus, cum largitiones maximas fecisset et effudisset ærarium verbis tamen defendebat ærarium. Quid verba audiam cum facta videam? L. Piso ille Frugi semper contra legem frumentariam dixerat. Is lege lata consularis frumentum accipiundum venerat. Animum advertit Gracchus in contione Pisonem stantem; quærit audiente p. R., qui sibi constet, cum ea lege frumentum petat, quam dissuaserit.Nolim’ inquitmea bona, Gracche, tibi viritim dividere libeat, sed, si facias, partem petam.Parumne declaravit vir gravis et sapiens lege Sempronia patrimonium publicum dissipari? Lege orationes Gracchi, patronum ærarii esse dices.

Negat Epicurus iucunde posse vivi, nisi cum virtute vivatur, negat ullam in sapientem vim esse fortunæ, tenuem victum antefert copioso, negat ullum esse tempus, quo sapiens non beatus sit: omnia philosopho digna, sed cum voluptate pugnantia.Non istam dicit voluptatem.Dicat quamlibet; nempe eam dicit, in qua virtutis nulla pars, insit. Age, si voluptatem non intellegimus, ne dolorem quidem? Nego igitur eius esse, qui dolore summum malum metiatur, mentionem facere virtutis.

XXI

Et queruntur quidam Epicurei, viri optiminam nullum genus est minus malitiosum—, me studiose dicere contra Epicurum. Ita credo, de honore aut de dignitate contendimus. Mihi summum in animo bonum videtur, illi autem in corpore, mihi in virtute, illi in voluptate. Et illi pugnant, et quidem vicinorum fidem implorantmulti autem sunt, qui statim convolent -; ego sum is qui dicam me non laborare, actum habiturum, quod egerint.

Quid enim? De bello Punico agitur? De quo ipso cum aliud M. Catoni, aliud L. Lentulo videretur, nulla inter eos concertatio umquam fuit: hi nimis iracunde agunt, præsertim cum ab is non sane animosa defendatur sententia, pro qua non in senatu, non in contione, non apud exercitum neque censores dicere audeant. Sed cum istis alias, et eo quidem animo, nullum ut certamen instituam, verum dicentibus facile cedam; tantum admonebo, si maxime verum sit corpus omnia referre sapientem sive, ut honestius dicam, nihil facere nisi quod expediat, sive omnia referre utilitatem suam, quoniam hæc plausibilia non sunt, ut in sinu gaudeant, gloriose loqui desinant.

XXII

Cyrenaicorum restat sententia; qui tum ægritudinem censent existere, si necopinato quid evenerit. Est id quidem magnum, ut supra dixi; etiam Chrysippo ita videri scio, quod provisum ante non sit, id ferire vehementius; sed non sunt in hoc omnia. Quamquam hostium repens adventus magis aliquanto conturbat quam expectatus, et maris subita tempestas quam ante provisa terret navigantes vehementius, et eius modi sunt pleraque. Sed cum diligenter necopinatorum naturam consideres, nihil aliud reperias nisi omnia videri subita maiora, et quidem ob duas causas, primum quod, quanta sint quæ accidunt, considerando spatium non datur, deinde, cum videtur præcaveri potuisse, si provisum esset, quasi culpa contractum malum ægritudinem acriorem facit.

Quod ita esse dies declarat, quæ procedens ita mitigat, ut isdem malis manentibus non modo leniatur ægritudo, sed in plerisque tollatur. Karthaginienses multi Romæ servierunt, Macedones rege Perse capto; vidi etiam in Peloponneso, cum essem adulescens, quosdam Corinthios. Hi poterant omnes eadem illa de Andromacha deplorare:

Hæc omnia vidi...’,

Sed iam decantaverant fortasse. Eo enim erant voltu, oratione, omni reliquo motu et statu, ut eos Argivos aut Sicyonios diceres, magisque me moverant Corinthi subito aspectæ parietinæ quam ipsos Corinthios, quorum animis diuturna cogitatio callum vetustatis obduxerat.

Legimus librum Clitomachi, quem ille eversa Karthagine misit consolando causa captivos, cives suos; in eo est disputatio scripta Carneadis, quam se ait in commentarium rettulisse. Cum ita positum esset, videri fore in ægritudine sapientem patria capta, quæ Carneades contra dixerit, scripta sunt. Tanta igitur calamitatis præsentis adhibetur a philosopho medicina, quanta inveteratæ ne desideratur quidem, nec, si aliquot annis post idem ille liber captivis missus esset, volneribus mederetur, sed cicatricibus. Sensim enim et pedetemptim progrediens extenuatur dolor, non quo ipsa res immutati soleat aut possit, sed id, quod ratio debuerat, usus docet, minora esse ea quæ sint visa maiora.

XXIII

Quid ergo opus est, dicet aliquis, ratione aut omnino consolatione ulla, qua solemus uti, cum levare dolorem mærentium volumus? Hoc enim fere tum habemus in promptu, nihil oportere inopinatum videri; aut qui tolerabilius feret incommodum, qui cognoverit necesse esse homini tale aliquid accidere? Hæc enim oratio de ipsa summa mali nihil detrahit, tantum modo adfert, nihil evenisse quod non opinandum fuisset. Neque tamen genus id orationis in consolando non valet, sed id haud sciam an plurimum. * Ergo ista necopinata non habent tantam vim, ut ægritudo ex is omnis oriatur; feriunt enim fortasse gravius, non id efficiunt, ut ea, quæ accidant maiora videantur; quia recentia sunt, maiora videntur, non quia repentina.*

Duplex est igitur ratio veri reperiendi non in is solum, quæ mala, sed in is etiam, quæ bona videntur. Nam aut ipsius rei natura qualis et quanta sit, quærimus, ut de paupertate non numquam, cuius onus disputando levamus docentes, quam parva et quam pauca sint quæ natura desideret, aut a disputando subtilitate orationem exempla traducimus. Hic Socrates commemoratur, hic Diogenes, hic Cæcilianum illud:

Sæpe est etiam sub palliolo sordido sapientia.

Cum enim paupertatis una eademque sit vis, quidnam dici potest, quam ob rem C. Fabricio tolerabilis ea fuerit, alii negent se ferre posse?

Huic igitur alteri generi similis est ea ratio consolandi, quæ docet humana esse quæ acciderint. Non enim id solum continet ea disputatio, ut cognitionem adferat generis humani, sed significat tolerabilia esse, quæ et tulerint et ferant ceteri.

XXIV

De paupertate agitur: multi patientes pauperes commemorantur; de contemnendo honore: multi inhonorati proferuntur, et quidem propter id ipsum beatiores, eorumque, qui privatum otium negotiis publicis antetulerunt, nominatim vita laudatur, nec siletur illud potentissimi regis anapæstum, qui laudat senem et fortunatum esse dicit, quod inglorius sit atque ignobilis supremum diem perventurus; similiter commemorandis exemplis orbitates quoque liberum prædicantur, eorumque, qui gravius ferunt, luctus aliorum exemplis leniuntur. Sic perpessio ceterorum facit, ut ea quæ acciderint multo minora quam quanta sint existimata, videantur. Ita fit, sensim cogitantibus ut,quantum sit ementita opinio, appareat. Atque hoc idem et Telamo ille declarat:

Ego cum genui...’

et Theseus:

Futuras mecum commentabar miserias’

et Anaxagoras: ‘Sciebam me genuisse mortalem.Hi enim omnes diu cogitantes de rebus humanis intellegebant eas nequaquam pro opinione volgi esse extimescendas. Et mihi quidem videtur idem fere accidere is qui ante meditantur, quod is quibus medetur dies, nisi quod ratio quædam sanat illos, hos ipsa natura intellecto eo quod rem continet, illud malum, quod opinatum sit esse maxumum, nequaquam esse tantum, ut vitam beatam possit evertere.

Hoc igitur efficitur, ut ex illo necopinato plaga maior sit, non, ut illi putant, ut, cum duobus pares casus evenerint, is modo ægritudine adficiatur, cui ille necopinato casus evenerit. Itaque dicuntur non nulli in mærore, cum de hac communi hominum condicione audivissent, ea lege esse nos natos, ut nemo in perpetuum esse posset expers mali, gravius etiam tulisse.

XXV

Quocirca Carneades, ut video nostrum scribere Antiochum, reprehendere Chrysippum solebat laudantem Euripideum carmen illud:

Mortalis nemo est quem non attingat dolor Morbusque; multis sunt humandi liberi, Rursum creandi, morsque est finita omnibus. Quæ generi humano angorem nequicquam adferunt: Reddenda terræ est terra, tum vita omnibus Metenda ut fruges. Sic iubet Necessitas.

Negabat genus hoc orationis quicquam omnino levandam ægritudinem pertinere. Id enim ipsum dolendum esse dicebat, quod in tam crudelem necessitatem incidissemus; nam illam quidem orationem ex commemoratione alienorum malorum malivolos consolandos esse accommodatam. Mihi vero longe videtur secus. Nam et necessitas ferendæ condicionis humanæ quasi cum deo pugnare prohibet admonetque esse hominem, quæ cogitatio magno opere luctum levat, et enumeratio exemplorum, non ut animum malivolorum oblectet, adfertur, sed ut ille qui mæret ferundum sibi id censeat, quod videat multos moderate et tranquille tulisse.

Omnibus enim modis fulciendi sunt, qui ruunt nec cohærere possunt propter magnitudinem ægritudinis. Ex quo ipsam ægritudinem lu/phn Chrysippus quasi solutionem totius hominis appellatam putat. Quæ tota poterit evelli explicata, ut principio dixi, causa ægritudinis; est enim nulla alia nisi opinio et iudicium magni præsentis atque urgentis mali. Itaque et dolor corporis, cuius est morsus acerrumus, perferetur spe proposita boni, et acta ætas honeste ac splendide tantam adfert consolationem, ut eos qui ita vixerint aut non attingat ægritudo aut perleviter pungat animi dolor.

XXVI

Sed hanc opinionem magni mali cum illa etiam opinio accessit oportere, rectum esse, offÏcium pertinere ferre illud ægre quod acciderit, tum denique efficitur illa gravis ægritudinis perturbatio.

Ex hac opinione sunt illa varia et detestabilia genera lugendi: pædores, muliebres lacerationes genarum, pectoris feminum capitis percussiones; hinc ille Agamemno Homericus et idem Accianus

Scindens dolore identidem intonsam comam’;

In quo facetum illud Bionis, perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi evellere quasi calvitio mæror levaretur.

Sed hæc omnia faciunt opinantes ita fieri oportere. Itaque et Æschines in Demosthenem invehitur, quod is septimo die post filiæ mortem hostias immolavisset. At quam rhetorice, quam copiose! Quas sententias colligit, quæ verba contorquet! Ut licere quidvis rhetori intellegas. Quæ nemo probaret, nisi insitum illud in animis haberemus, omnis bonos interitu suorum quam gravissime mærere oportere. Ex hoc evenit, ut in animi doloribus alii solitudines captent, ut ait Homerus de Bellerophonte:

Qui miser in campis mærens errabat Aleis Ipse suum cor edens, hominum vestigia vitans’;

et Nioba fingitur lapidea propter æternum, credo, in luctu silentium, Hecubam autem putant propter animi acerbitatem quandam et rabiem fingi in canem esse conversam. Sunt autem alii, quos in luctu cum ipsa solitudine loqui sæpe delectat, ut illa apud Ennium nutrix:

Cupido cepit miseram nunc me proloqui Cælo atque terræ Medeai miserias.

XXVII

Hæc omnia recta vera debita putantes faciunt in dolore, maximeque declaratur hoc quasi officii iudicio fieri, quod, si qui forte, cum se in luctu esse vellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, revocant se rursus mæstitiam peccatique se insimulant, quod dolere intermiserint. Pueros vero matres et magistri castigare etiam solent, nec verbis solum, sed etiam verberibus,si quid in domestico luctu hilarius ab is factum est aut dictum, plorare cogunt. Quid? Ipsa remissio luctus cum est consecuta intellectumque est nihil profici mærendo, nonne res declarat fuisse totum illud voluntarium?

Quid ille Terentianusipse se pœniens’, id est e(auto/n timwrou/menoj ?

Decrevi tantisper me minus iniuriæ, Chremes, meo gnato facere, dum fiam miser.

Hic decernit, ut miser sit. Num quis igitur quicquam decernit invitus?

Malo quidem me quovis dignum deputem -’

Malo se dignum deputat, nisi miser sit. Vides ergo opinionis esse, non naturæ malum. Quid, quos res ipsa lugere prohibet? Ut apud Homerum cotidianæ neces interitusque multorum sedationem mærendi adferunt, apud quem ita dicitur:

Namque nimis multos atque omni luce cadentis Cernimus, ut nemo possit mærore vacare. Quo magis est æquum tumulis mandare peremptos Firmo animo et luctum lacrinus finire diurnis.

Ergo in potestate est abicere dolorem, cum velis, tempori servientem. An est ullum tempus, quoniam quidem res in nostra potestate est, cui non ponendæ curæ ægritudinis causa serviamus? Constabat eos, qui concidentem volneribus Cn. Pompeium vidissent, cum in illo ipso acerbissimo miserrimoque spectaculo sibi timerent, quod se classe hostium circumfusos viderent, nihil aliud tum egisse, nisi ut remiges hortarentur et ut salutem adipiscerentur fuga; posteaquam Tyrum venissent tum adflictari lamentarique cœpisse. Timor igitur ab his ægritudinem potuit repellere, ratio ac sapientia vera non poterit?

XXVIII

Quid est autem quod plus valeat ponendum dolorem, quam cum est intellectum nil profici et frustra esse susceptum? Si igitur deponi potest, etiam non suscipi potest; voluntate igitur et iudicio suscipi ægritudinem confitendum est.

Idque indicatur eorum patientia, qui cum multa sint sæpe perpessi, facilius ferunt quicquid accidit, obduruisseque iam sese contra fortunam arbitrantur, ut ille apud Euripidem:

Si mihi nunc tristis primum inluxisset dies Nec tam ærumnoso navigavissem salo, Esset dolendi causa, ut iniecto eculei Freno repente tactu exagitantur novo; Sed iam subactus miseriis optorpui.

Defetigatio igitur miseriarum ægritudines cum faciat leniores, intellegi necesse est non rem ipsam causam atque fontem esse mæroris.

Philosophi summi nequedum tamen sapientiam consecuti nonne intellegunt in summo se malo esse? Sunt enim insipientes, neque insipientia ullum maius malum est; neque tamen lugent. Quid ita? Quia huic generi malorum non adfingitur illa opinio, rectum esse et æquum et officium pertinere ægre ferre, quod sapiens non sis, quod idem adfingimus huic ægritudini, in qua luctus inest, quac omnium maxuma est.

Itaque Aristoteles veteres philosophos accusans, qui existumavissent philosophiam suis ingeniis esse perfectam, ait eos aut stultissimos aut gloriosissimos fuisse; sed se videre, quod paucis annis magna accessio facta esset, brevi tempore philosophiam plane absolutam fore. Theophrastus autem moriens accusasse naturam dicitur, quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset, hominibus, quorum maxime interfuisset, tam exiguam vitam dedisset; quorum si ætas potuisset esse longinquior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omni doctrina hominum vita erudiretur. Querebatur igitur se tum, cum illa videre cœpisset, extingui. Quid? Ex ceteris philosophis nonne optumus et gravissumus quisque confitetur multa se ignorare et multa sibi etiam atque etiam esse discenda?

Neque tamen, cum se in media stultitia, qua nihil est peius, hærere intellegant, ægritudine premuntur; nulla enim admiscetur opinio officiosi doloris. Quid, qui non putant lugendum viris? Qualis fuit Q. Maxumus efferens filium consularem qualis L. Paulus duobus paucis diebus amissis fÏliis, qualis M. Cato prætore designato mortuo filio, quales reliqui, quos in Consolatione conlegimus.

Quid hos aliud placavit nisi quod luctum et mærorem esse non putabant viri? Ergo id, quod alii rectum opinantes ægritudini se solent dedere, id hi turpe putantes ægritudinem reppulerunt. Ex quo intellegitur non natura, sed in opinione esse ægritudinem.

XXIX

Contra dicuntur hæc: quis tam demens, ut sua voluntate mæreat? Natura adfert dolorem, cui quidem Crantor, inquiunt, vester cedendum putat; premit enim atque instat, nec resisti potest. Itaque Oileus ille apud Sophoclem, qui Telamonem antea de Aiacis morte consolatus esset, is cum audivisset de suo, fractus est. De cuius commutata mente sic dicitur:

Nec vero tanta præditus sapientia Quisquam est, qui aliorum ærumnam dictis adlevans Non idem, cum fortuna mutata impetum Convertat, clade subita frangatur sua, Ut illa alios dicta et præcepta excidant.

Hæc cum disputant, hoc student efficere, naturæ obsisti nullo modo posse; et tamen fatentur graviores ægritudines suscipi, quam natura cogat. Quæ est igitur amentia? Ut nos quoque idem ab illis requiramus.

Sed plures sunt causæ suscipiendi doloris:

primum illa opinio mali, quo viso atque persuaso ægritudo insequitur necessario; deinde etiam gratum mortuis se facere, si graviter eos lugeant, arbitrantur; accedit superstitio muliebris quædam; existumant enim diis inmortalibus se facilius satis facturos, si eorum plaga perculsi adflictos se et stratos esse fateantur. Sed hæc inter se quam repugnent, plerique non vident. Laudant enim eos, qui æquo animo moriantur; qui alterius mortem æquo animo ferant, eos putant vituperandos. Quasi fieri ullo modo possit, quod in amatorio sermone dici solet, ut quisquam plus alterum diligat quam se.

Præclarum illud est et, si quæris, rectum quoque et verum, ut eos, qui nobis carissimi esse debeant, æque ac nosmet ipsos amemus; ut vero plus, fieri nullo pacto potest. Ne optandum quidem est in amicitia, ut me ille plus quam se, ego illum plus quam me; perturbatio vitæ, si ita sit, atque officiorum omnium consequatur.

XXX

Sed de hoc alias; nunc illud satis est, non attribuere amissionem amicorum miseriam nostram, ne illos plus quam ipsi velint, si sentiant, plus certe quam nosmet ipsos diligamus. Nam quod aiunt plerosque consolationibus nihil levari adiunguntque consolatores ipsos confiteri se miseros, cum eos impetum suum fortuna converterit, utrumque dissolvitur. Sunt enim ista non naturæ vitia, sed culpæ. Stultitiam. Autem accusare quamvis copiose licet. Nam et qui non levantur,seipsise miseriam invitant, et qui suos casus aliter ferunt atque ut auctores aliis ipsi fuerunt, non sunt vitiosiores quam fere plerique, qui avari avaros, gloriæ cupidos gloriosi reprehendunt. Est enim proprium stultitiæ aliorum vitia cernere, oblivisci suorum.

Sed nimirum hoc maxume est premendum, cum constet ægritudinem vetustate tolli, hanc vim non esse in die positam, sed in cogitatione diuturna. Nam si et eadem res est et idem est homo, qui potest quicquam de dolore mutari, si neque de eo, propter quod delet, quicquam est mutatum neque de eo, qui dolet? Cogitatio igitur diuturna nihil esse in re mali dolori medetur, non ipsa diuturnitas.

XXXI

Hic mihi adferunt mediocritates. Quæ si naturales sunt, quid opus est consolatione? Natura enim ipsa terminabit modum; sin opinabiles, opinio tota tollatur. Satis dictum esse arbitror ægritudinem esse opinionem mali præsentis, in qua opinione illud insit, ut ægritudinem suscipere oporteat.

Additur hanc definitionem a Zenone recte, ut illa opinio præsentis mali sit recens. Hoc autem verbum sic interpretantur, ut non tantum illud recens esse velint, quod paulo ante acciderit, sed quam diu in illo opinato malo vis quædam insit, ut vigeat et habeat quandam viriditatem, tam diu appelletur recens. Ut Artemisia illa, Mausoli Cariæ regis uxor, quæ nobile illud Halicarnasi fecit sepulcrum, quam diu vixit, vixit in luctu eodemque etiam confecta contabuit. Huic erat illa opinio cotidie recens; quæ tum denique non appellatur recens, cum vetustate exaruit. Hæc igitur officia sunt consolantium, tollere ægritudinem funditus aut sedare aut detrahere quam plurumum aut sopprimere nec pati manare longius aut alia traducere.

Sunt qui unum officium consolantis putent malum illud omnino non esse, ut Cleanthi placet; sunt qui non magnum malum, ut Peripatetici; sunt qui abducant a malis bona, ut Epicurus; sunt qui satis putent estendere nihil inopinati accidisse,ut cyrenaici⟩ . Chrysippus aut caput esse censet in consolando detrahere illam opinionem mærenti, se officio fungi putet iusto atque debito. Sunt etiam qui hæc omnia genera consolando colligantalius enim alio modo movetur—, ut fere nos in Consolatione omnia in consolationem unam coniecimus; erat enim in tumore animus, et omnis in eo temptabatur curatio. Sed sumendum tempus est non minus in animorum morbis quam in corporum; ut Prometheus ille Æschyli, cui cum dÏctum esset:

Atqui, Prometheu, te hoc tenere existimo, Mederi posse rationem iracundiæ,

respondit:

Siquidem qui tempestivam medicinam admovens Non adgravescens volnus inlidat manu.

XXXII

Erit igitur in consolationibus prima medicina docere aut nullum malum esse aut admodum parvum, altera et de communi condicione vitæ et proprie, si quid sit de ipsius qui mæreat disputandum, tertia summam esse stultitiam frustra confici mærore, cum intellegas nihil posse profici. Nam Cleanthes quidem sapientem consolatur, qui consolatione non eget. Nihil enim esse malum, quod turpe non sit, si lugenti persuaseris, non tu illi luctum, sed stultitiam detraxeris; alienum autem tempus docendi. Et tamen non satis mihi videtur vidisse hoc Cleanthes, suscipi aliquando ægritudinem posse ex eo ipso, quod esse summum malum Cleanthes ipse fateatur. Quid enim dicemus, cum Socrates Alcibiadi persuasisset, ut accepimus, eum nihil hominis esse nec quicquam inter Alcibiadem summo loco natum et quemvis baiolum interesse, cum se Alcibiades adflictaret lacrimansque Socrati supplex esset, ut sibi virtutem traderet turpitudinemque depelleret,quid dicemus, Cleanthe? Num in illa re, quæ ægritudine Alcibiadem adficiebat, mali nihil fuisse?

Quid? Illa Lyconis qualia sunt? Qui ægritudinem extenuans parvis ait eam rebus moveri, fortunæ et corporis incommodis, non animi malis. Quid ergo? Illud, quod Alcibiades dolebat, non ex animi malis vitiisque constabat? Epicuri consolationem satis est ante dictum.

XXXIII

Ne illa quidem firmissima consolatio est, quamquam et usitata est et sæpe prodest: ‘non tibi hoc soli.Prodest hæc quidem, ut dixi, sed nec semper nec omnibus; sunt enim qui respuant; sed refert, quo modo adhibeatur. Ut enim tulerit quisque eorum qui sapienter tulerunt, non quo quisque incommodo adfectus sit, prædicandum est. Chrysippi veritatem firmissima est, tempus ægritudinis difficilis. Magnum opus est probare mærenti illum suo iudicio et, quod se ita putet oportere facere, mærere. Nimirum igitur, ut in causis non semper utimur eodem statusic enim appellamus controversiarum genera-, sed tempus, controversiæ naturam, personam accomodamus, sic in ægritudine lenienda, quam quisque curationem recipere possit, videndum est.

Sed nescio quo pacto ab eo, quod erat a te propositum, aberravit oratio. Tu enim de sapiente quæsieras, cui aut malum videri nullum potest, quod vacet turpitudine, aut ita parvum malum, ut id obruatur sapientia vixque appareat, qui nihil opinione adfingat adsumatque ægritudinem nec id putet esse rectum, se quam maxume excruciari luctuque confÏci, quo pravius nihil esse possit. Edocuit tamen ratio, ut mihi quidem videtur, cum hoc ipsum proprie non quæreretur hoc tempore, num quod esset malum nisi quod idem dici turpe posset, tamen ut videremus, quicquid esset in ægritudine mali, id non naturale esse, sed voluntario iudicio et opinionis errore contractum.

Tractatum est autem a nobis id genus ægritudinis, quod unum est omnium maxumum, ut eo sublato reliquorum remedia ne magnopere quærenda arbitraremur.

XXXIV

Sunt enim certa, quæ de paupertate, certa, quæ de vita inhonorata et ingloria dici soleant; separatim certæ scholæ sunt de exilio, de interitu patriæ, de servitute, de debilitate, de cæcitate, de omni casu, in quo nomen poni solet calamitatis. Hæc Græci in singulas scholas et in singulos libros dispertiunt; opus enim quærunt (quamquam plenæ disputationes delectationis sunt);

et tamen, ut medici toto corpore curando minimæ etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum universam ægritudinem sustulit,sustulitetiam, si quis error alicunde, extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit, si quid tenebrarum obfudit exilium, aut eorum quæ modo dixi si quid extitit. Etsi singularum rerum sunt propriæ consolationes, de quibus audies tu quidem, cum voles. Sed eundem fontem revertendum est, ægritudine procul abesse a sapiente, quod inanis sit, quod frustra suscipiatur, quod non natura exoriatur, sed iudicio, sed opinione, sed quadam invitatione dolendum, cum id decreverimus ita fieri oportere.

Hoc detracto, quod totum est voluntarium, ægritudo erit sublata illa mærens, morsus tamen et contractiuncula quædam animi relinquetur. Hanc dicant sane naturalem, dum ægritudinis nomen absit grave tætrum funestum, quod cum sapientia esse atque, ut ita dicam, habitare nullo modo possit. At quæ stirpes sunt ægritudinis, quam multæ, quam amaræ! Quæ ipso trunco everso omnes eligendæ sunt et, si necesse erit, singulis disputationibus. Superest enim nobis hoc, cuicuimodi est, otium. Sed ratio una omnium est ægritudinum, plura nomina. Nam et invidere ægritudinis est et æmulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, mærere, ærumna adfici, lamentari, sollicitari, dolere, in molestia esse, adflictari, desperare.

Hæc omnia definiunt Stoici, eaque verba quæ dixi singularum rerum sunt, non, ut videntur, easdem res significant, sed aliquid differunt; quod alio loco fortasse tractabimus. Hæc sunt illæ fibræ stirpium, quas initio dixi, persequendæ et omnes eligendæ, ne umquam ulla possit existere. Magnum opus et difficile, quis negat? Quid autem præclarurn non idem arduum? Sed tamen id se effecturam philosophia profitetur, nos modo curationem eius recipiamus. Verum hæc quidem hactenus, cetera, quotienscumque voletis, et hoc loco et aliis parata vobis erunt.