DE LEGIBUS LIBER TERTIVS

M. TVLLI CICERONIS

Marcus: Sequar igitur ut institui divinum illum virum quem nimia quadam admiratione commotus sæpius fortasse laudo quam necesse est.

Atticus: Platonem videlicet dicis.

Marcus: Istum ipsum Attice.

Atticus: Tu vero eum nec nimis valde umquam nec nimis sæpe laudaveris. Nam hoc mihi etiam nostri illi, qui neminem nisi suum laudari volunt, concedunt, ut eum arbitratu meo diligam.

Marcus: Bene hercle faciunt. Quid enim est elegantia tua dignius? Cuius et vita et oratio consecuta mihi videtur difficillimam illam societatem gravitatis cum humanitate.

Atticus: Sane gaudeo quod te interpellavi, quoniam quidem tam præclarum mihi dedisti iudicii tui testimonium. Sed perge ut cœperas.

Marcus: Laudemus igitur prius legem ipsam veris et propriis generis sui laudibus?

Atticus: Sane quidem, sicut de religionum lege fecisti.

Marcus: Videtis igitur magistratus hanc esse vim ut præsit præscribatque recta et utilia et coniuncta cum legibus. Ut enim magistratibus leges, ita populo præsunt magistratus, vereque dici potest, magistratum esse legem loquentem, legem autem mutum magistratum.

Nihil porro tam aptum est ius condicionemque naturæquod quom dico, legem a me dici intellegi voloquam imperium, sine quo nec domus ulla nec civitas nec gens nec hominum universum genus stare, nec rerum natura omnis nec ipse mundus potest. Nam et hic deo paret, et huic obœdiunt maria terræque, et hominum vita iussis supremæ legis obtemperat.

Atque ut hæc citeriora veniam et notiora nobis: omnes antiquæ gentes regibus quondam paruerunt. Quod genus imperii primum homines iustissimos et sapientissimos deferebaturidque et in re publica nostra maxime valuit, quoad ei regalis potestas præfuitdeinde etiam deinceps posteris prodebatur, quo et in iis qui etiam nunc regnantur manet. Quibus autem regia potestas non placuit, non ii nemini, sed non semper uni parere voluerunt. Nos autem quoniam leges damus liberis populis, quæque de optima re publica sentiremus, in sex libris ante diximus, accommodabimus hoc tempore leges illum quem probamus civitatis statum.

Magistratibus igitur opus est, sine quorum prudentia ac diligentia esse civitas non potest, quorumque discriptione omnis rei publicæ moderatio continetur. Neque solum iis præscribendus est imperandi, sed etiam civibus obtemperandi modus. Nam et qui bene imperat, paruerit aliquando necesse est, et qui modeste paret, videtur qui aliquando imperet dignus esse. Itaque oportet et eum qui paret sperare, se aliquo tempore imperaturum, et illum qui imperat cogitare, brevi tempore sibi esse parendum. Nec vero solum ut obtemperent obœdiantque magistratibus, sed etiam ut eos colant diligantque præscribimus, ut Charondas in suis facit legibus, noster vero Plato Titanum e genere esse statuit eos qui ut illi cælestibus, sic hi adversentur magistratibus. Quæ cum ita sint ipsas iam leges veniamus si placet.

Atticus: Mihi vero et istud et ordo iste rerum placet.

Marcus:Justa imperia sunto, isque cives modeste ac sine recusatione parento. Magistratus nec obœdientem et innoxium civem multa vinculis verberibusve coherceto, ni par maiorve potestas populusve prohibessit, quos provocatio esto. Cum magistratus iudicassit inrogassitve, per populum multæ pœnæ certatio esto. Militiæ ab eo qui imperabit provocatio nec esto, quodque is qui bellum geret imperassit, ius ratumque esto.

Minoris magistratus partiti iuris ploeres in ploera sunto. Militiæ quibus iussi erunt imperanto eorumque tribuni sunto. Domi pecuniam publicam custodiunto, vincula sontium servanto, capitalia vindicanto, æs argentum aurumve publice signanto, litis contractas iudicanto, quod quodcumque senatus creverit agunto.

Suntoque ædiles curatores urbis annonæ ludorumque sollemnium, ollisque honoris amplioris gradum is primus ascensus esto.

Censoris populi ævitates suboles familias pecuniasque censento, urbis templa vias aquas ærarium vectigalia tuento, populique partis in tribus discribunto, exin pecunias ævitatis ordinis partiunto, equitum peditumque prolem discribunto, cælibes esse prohibento, mores populi regunto, probrum in senatu ne relinquonto. Bini sunto, magistratum quinquennium habento eaque potestas semper esto, reliqui magistratus annui sunto.

Iuris disceptator, qui privata iudicet iudicarive iubeat, prætor esto. Is iuris civilis custos esto. Huic potestate pari quotcumque senatus creverit populusve iusserit, tot sunto.

Regio imperio duo sunto, iique a præeundo iudicando consulendo prætores iudices consules appellamino. Militiæ summum ius habento, nemini parento. Ollis salus populi suprema lex esto.

Eundem magistratum, ni interfuerint decem anni, ne quis capito. Ævitatem annali lege servanto.

Ast quando duellum gravius discordiæve civium escunt, œnus ne amplius sex menses, si senatus creverit, idem iuris quod duo consules teneto, isque ave sinistra dictus populi magister esto. Equitatumque qui regat habeto pari iure cum eo quicumque erit iuris disceptator. Reliqui magistratus ne sunto.

Ast quando consules magisterve populi nec erunt, auspicia patrum sunto, ollique ec se produnto qui comitiatu creare consules rite possit.

Imperia potestates legationes, cum senatus creverit populusve jusserit, ex urbe exeunto, duella iusta iuste gerunto, sociis parcunto, se et suos continento, populi sui gloriam augento, domum cum laude redeunto.

Rei suæ ergo ne quis legatus esto.

Plebes quos pro se contra vim auxilii ergo decem creassit, ei tribuni eius sunto, quodque ei prohibessint quodque plebem rogassint, ratum esto; sanctique sunto; neve plebem orbam tribunis relinquunto.

Omnes magistratus auspicium iudiciumque habento, exque is senatus esto. Eius decreta rata sunto. At potestas par maiorve prohibessit, perscripta servanto.

Is ordo vitio vacato, ceteris specimen esto.

Creatio magistratuum, iudicia populi, iussa vetita cum cosciscentur, suffragia optumatibus nota, plebi libera sunto.

Ast quid erit quod extra magistratus coerari œsus sit, qui coeret populus creato eique ius coerandi dato.

Cum populo patribusque agendi ius esto consuli prætori magistro populi equitumque, eique quem patres prodent consulum rogandorum ergo; tribunisque quos sibi plebes creassit ius esto cum patribus agendi; idem plebem quod œsus erit ferunto.

Quæ cum populo quæque in patribus agentur, modica sunto.

Senatori qui nec aderit aut causa aut culpa esto. Loco senator et modo orato, causas populi teneto.

Vis in populo abesto. Par maiorve potestas plus valeto. Ast quid turbassitur in agendo, fraus actoris esto. Intercessor rei malæ salutaris civis esto.

Qui agent auspicia servanto, auguri publico parento, promulgata proposita in ærario Ü cognita agunto; nec plus quam de singulis rebus semel consulunto; rem populum docento, doceri a magistratibus privatisque patiunto.

Privilegia ne inroganto. De capite civis nisi per maximum comitiatum ollosque quos censores in partibus populi locassint ne ferunto.

Donum ne capiunto neve danto neve petenda neve gerenda neve gesta potestate. Quod quis earum rerum migrassit, noxiæ pœna par esto.

Censores fidem legum custodiunto. Privati eos acta referunto, nec eo magis lege liberi sunto.

Lex recitata est: discedere et tabellam iubebo dari.

Quintus: Quam brevi frater in conspectu posita est a te omnium magistratuum discriptio, sed ea pæne nostræ civitatis, etsi a te paulum adlatum est novi.

Marcus: Rectissime Quinte animadvertis. Hæc est enim quam Scipio laudat in illis libris et quam maxime probat temperationem rei publicæ, quæ effici non potuisset nisi tali discriptione magistratuum. Nam sic habetote, magistratibus iisque qui præsint contineri rem publicam, et ex eorum conpositione quod cuiusque rei publicæ genus sit intellegi. Quæ res cum sapientissime moderatissimeque constituta esset a maioribus nostris, nihil habui sane aut non multum quod putarem novandum in legibus.

Atticus: Reddes igitur nobis, ut in religionis lege fecisti admonitu et rogatu meo, sic de magistratibus, ut disputes, quibus de causis maxime placeat ista discriptio.

Marcus: Faciam Attice ut vis, et locum istum totum, ut a doctissimis Graeciæ quæsitum et disputatum est, explicabo, et ut institui nostra iura attingam.

Atticus: Istud maxime exspecto disserendi genus.

Marcus: Atqui pleraque sunt dicta in illis libris, quod faciendum fuit quom de optuma re publica quæreretur. Sed huius loci de magistratibus sunt propria quædam, a Theophrasto primum, deinde a Diogene Stoico quæsita subtilius.

Atticus: Ain tandem? Etiam a Stoicis ista tractata sunt?

Marcus: Non sane nisi ab eo quem modo nominavi, et postea a magno homine et in primis erudito Panætio. Nam veteres verbo tenus acute illi quidem, sed non hunc usum popularem atque civilem, de re publica disserebant. Ab Academia magis ista manarunt Platone principe. Post Aristoteles inlustravit omnem hunc civilem in disputando locum, Heraclidesque Ponticus profectus ab eodem Platone. Theophrastus vero institutus ab Aristotele habitavit ut scitis in eo genere rerum, ab eodemque Aristotele doctus Dicæarchus huic rationi studioque non defuit. Post a Theophrasto Phalereus ille Demetrius, de quo feci supra mentionem, mirabiliter doctrinam ex umbraculis eruditorum otioque non modo in solem atque in pulverem, sed in ipsum discrimen aciemque produxit. Nam et mediocriter doctos magnos in re publica viros, et doctissimos homines non nimis in re publica versatos multos commemorare possumus: qui vero utraque re excelleret, ut et doctrinæ studiis et regenda civitate princeps esset, quis facile præter hunc inveniri potest?

Atticus: Puto posse, et quidem aliquem de tribus nobis. Sed perge ut cœperas.

Marcus: Quæsitum igitur ab illis est, placeretne unum in civitate esse magistratum cui reliqui parerent. Quod exactis regibus intellego placuisse nostris maioribus. Sed quoniam regale civitatis genus, probatum quondam, postea non tam regni quam regis vitiis repudiatum est, nomen tantum videbitur regis repudiatum, res manebit si unus omnibus reliquis magistratibus imperabit.

Quare nec ephori Lacedæmone sine causa a Theopompo oppositi regibus, nec apud nos consulibus tribuni. Nam illud quidem ipsum quod in iure positum est habet consul, ut ei reliqui magistratus omnes pareant, excepto tribuno, qui post exstitit ne id quod fuerat esset. Hoc enim primum minuit consulare ius, quod exstitit ipse qui eo non teneretur, deinde quod attulit auxilium reliquis non modo magistratibus, sed etiam privatis consuli non parentibus.

Quintus: Magnum dicis malum. Nam ista potestate nata gravitas optimatium cecidit, convaluitque vis multitudinis.

Marcus: Non est Quinte ita. Non ius enim illud solum superbius populo, sed et violentius videri necesse erat. Quo posteaquam modica et sapiens temperatio accessit*

Domum cum laude redeunto.Nihil enim præter laudem bonis atque innocentibus neque ex hostibus neque a sociis reportandum.

Iam illud apertum est profecto nihil esse turpius quam quemquam legari nisi rei publicæ causa. Omitto quem modum isti se gerant atque gesserint, qui legatione hereditates aut syngraphas suas persecuntur. In hominibus est hoc fortasse vitium. Sed quæro quid reapse sit turpius, quam sine procuratione senator legatus, sine mandatis, sine ullo rei publicæ munere? Quod quidem genus legationis ego consul, quamquam commodum senatus pertinere videbatur, tamen adprobante senatu frequentissimo, nisi mihi levis tribunus plebis tum intercessisset, sustulissem. Minui tamen tempus, et quod erat infinitum, annuum feci. Ita turpitudo manet, diurnitate sublata. Sed iam si placet de provinciis decedatur, in urbemque redeatur.

Atticus: Nobis vero placet, sed iis qui in provinciis sunt minime placet.

Marcus: At vero Tite si parebunt his legibus, nihil erit iis urbe, nihil domo sua dulcius, nec laboriosius molestiusque provincia. Sed sequitur lex quæ sancit eam tribunorum plebis potestatem, quæ est in re publica nostra. De qua disseri nihil necesse est.

Quintus: At mehercule ego frater quæro, de ista potestate quid sentias. Nam mihi quidem pestifera videtur, quippe quæ in seditione et seditionem nata sit. Cuius primum ortum si recordari volumus, inter arma civium et occupatis et obsessis urbis locis procreatum videmus. Deinde quom esset cito necatus tamquam ex tabulis insignis deformitatem puer, brevi tempore nescio quo pacto recreatus multoque tætrior et fœdior natus est. Quæ enim ille non edidit? Qui primum, ut inpio dignum fuit, patribus omnem honorem eripuit, omnia infima summis paria fecit, turbavit, miscuit. Cum adflixisset principum gravitatem, numquam tamen conquievit.

Namque ut C. Flaminium atque ea quæ iam prisca videntur propter vetustatem relinquam, quid iuris bonis viris Tiberi Gracchi tribunatus reliquit? Etsi quinquennio ante Decimum Brutum et P. Scipionem consulesquos et quantos viros!homo omnium infimus et sordidissimus tribunus plebis C. Curiatius in vincula coniecit, quod ante factum non erat. C. vero Gracchi tribunatus sicis quas ipse se proiecisse in forum dixit, quibus digladiarentur inter se cives, nonne omnem rei publicæ statum perturbavit? Quid iam de Saturnino, Sulpicio, reliquis dicam? Quos ne depellere quidem a se sine ferro potuit res publica.

Cur autem aut vetera aut aliena proferam potius quam et nostra et recentia? Quis, inquam, tam audax, tam nobis inimicus fuisset, ut cogitaret umquam de statu nostro labefactando, nisi mucronem aliquem tribunicium exacuisset in nos? Quem quom homines scelerati ac perditi non modo ulla in domo, sed nulla in gente reperirent, gentis sibi in tenebris rei publicæ perturbandas putaverunt. Quod nobis quidem egregium et inmortalitatem memoriæ gloriosum, neminem in nos mercede ulla tribunum potuisse reperiri, nisi cui ne esse quidem licuisset tribuno.

Sed ille quas strages edidit! Eas videlicet quas sine ratione ac sine ulla spe bona furor edere potuit inpuræ beluæ, multorum inflammatus furoribus. Quam ob rem in ista quidem re vehementer Sullam probo, qui tribunis plebis sua lege iniuriæ faciendæ potestatem ademerit, auxilii ferendi reliquerit, Pompeiumque nostrum in ceteris rebus omnibus semper amplissimis summisque ecfero laudibus, de tribunicia potestate taceo. Nec enim reprehendere libet, nec laudare possum.

Marcus: Vitia quidem tribunatus præclare Quinte perspicis, sed est iniqua in omni re accusanda prætermissis bonis malorum enumeratio vitiorumque selectio. Nam isto quidem modo vel consulatus vituperari potest, si consulum quos enumerare nolo peccata collegeris. Ego enim fateor in ista ipsa potestate inesse quiddam mali, sed bonum, quod est quæsitum in ea, sine isto malo non haberemus.Nimia potestas est tribunorum plebis.Quis negat? Sed vis populi multo sævior multoque vehementior, quæ ducem quom habet interdum lenior est, quam si nullum haberet. Dux enim suo se periculo progredi cogitat, populi impetus periculi rationem sui non habet.

At aliquando incenditur.Et quidem sæpe sedatur. Quod enim est tam desperatum collegium, in quo nemo e decem sana mente sit? Quin ipsum Ti. Gracchum non solum neglectus sed etiam sublatus intercessor evertit. Quid enim illum aliud perculit, nisi quod potestatem intercedenti collegæ abrogavit? Sed tu sapientiam maiorum in illo vide: concessa plebei a patribus ista potestate arma ceciderunt, restincta seditio est, inventum est temperamentum, quo tenuiores cum principibus æquari se putarent, in quo uno fuit civitatis salus.At duo Gracchi fuerunt.Et præter eos quamvis enumeres multos licet, cum deni creentur, nonnullos in omni memoria reperies perniciosos tribunos, leves etiam, non bonos, fortasse plures: invidia quidem summus ordo caret, plebes de suo iure periculosas contentione nullas facit.

Quam ob rem aut exigendi reges non fuerunt, aut plebi re, non verbo, danda libertas. Quæ tamen sic data est, ut multis institutis præclarissimis adduceretur, ut auctoritati principum cederet.

Nostra autem causa quæ, optume et dulcissume frater, incidit in tribuniciam potestatem, nihil habuit contentionis cum tribunatu. Non enim plebes incitata nostris rebus invidit, sed vincula soluta sunt et servitia concitata, adiuncto terrore etiam militari. Neque nobis cum illa tum peste certamen fuit, sed cum gravissimo rei publicæ tempore, cui si non cessissem, non diuturnum beneficii mei patria fructum tulisset. Atque hæc rerum exitus indicavit: quis enim non modo liber, sed etiam servus libertate dignus fuit, cui nostra salus cara non esset?

Quodsi is casus fuisset rerum quas pro salute rei publicæ gessimus, ut non omnibus gratus esset, et si nos multitudinis furentis inflammata invidia pepulisset, tribuniciaque vis in me populum, sicut Gracchus in Lænatem, Saturninus in Metellum incitasset, ferremus o Quinte frater, consolarenturque nos non tam philosophi qui Athenis fueruntqui hoc facere debebantquam clarissimi vin qui illa urbe pulsi carere ingrata civitate quam manere in improba maluerunt. Pompeium vero quod una ista in re non ita valde probas, vix satis mihi illud videris attendere, non solum ei quid esset optimum videndum fuisse, sed etiam quid necessarium. Sensit enim deberi non posse huic civitati illam potestatem: quippe quam tanto opere populus noster ignotam expetisset, qui posset carere cognita? Sapientis autem civis fuit, causam nec perniciosam et ita popularem ut non posset obsisti, perniciose populari civi non relinquere.Scis solere frater in huius modi sermone, ut transiri alio possit, diciadmodum” autprorsus ita est.

Quintus: Haud equidem adsentior. Tu tamen reliqua pergas velim.

Marcus: Perseveras tu quidem et in tua vetere sententia permanes.

Atticus: Nec mehercule ego sane a Quinto nostro dissentio. Sed ea quæ restant audiamus.

Marcus: Deinceps igitur omnibus magistratibus auspicia et iudicia dantur: iudicia ita ut esset populi potestas quam provocaretur, auspicia ut multos inutiles comitiatus probabiles inpedirent moræ. Sæpe enim populi impetum iniustum auspiciis di immortales represserunt. Ex iis autem qui magistratum ceperunt quod senatus efficitur, populare est sane neminem in summum locum nisi per populum venire, sublata cooptatione censoria. Sed præsto est huius viti temperatio, quod senatus lege nostra confirmatur auctoritas.

Sequitur enim: “Eius decreta rata sunto.Nam ita se res habet, ut si senatus dominus sit publici consilii, quodque is creverit defendant omnes, et si ordines reliqui principis ordinis consilio rem publicam gubernari velint, possit ex temperatione iuris, cum potestas in populo, auctoritas in senatu sit, teneri ille moderatus et concors civitatis status, præsertim si proximæ legi parebitur; nam proximum est: “Is ordo vitio careto, ceteris specimen esto.

Quintus: Præclara vero frater ista lex, sed et late patet ut vitio careat ordo, et censorem quærit interpretem.

Atticus: Ille vero etsi tuus est totus ordo, gratissimamque memoriam retinet consulatus tui, pace tua dixerim: non modo censores sed etiam iudices omnes potest defatigare.

Marcus: Omitte ista Attice! Non enim de hoc senatu nec his de hominibus qui nunc sunt, sed de futuris, si qui forte his legibus parere voluerint, hæc habetur oratio. Nam cum omni vitio carere lex iubeat, ne veniet quidem in eum ordinem quisquam vitii particeps. Id autem difficile factu est nisi educatione quadam et disciplina; de qua dicemus aliquid fortasse, si quid fuerit loci aut temporis.

Atticus: Locus certe non derit, quoniam tenes ordinem legum; tempus vero largitur longitudo diei. Ego autem, etiam si præterieris, repetam a te istum de educatione et de disciplina locum.

Marcus: Tu vero et istum Attice, et si quem alium præteriero.

Ceteris specimen esto.Quod si tenemus, tenemus omnia. Ut enim cupiditatibus principum et vitiis infici solet tota civitas, sic emendari et corrigi continentia. vir magnus et nobis omnibus amicus L. Lucullus ferebatur, quasi commodissime respondisset, cum esset obiecta magnificentia villæ Tusculanæ, duo se habere vicinos, superiorem equitem Romanum, inferiorem libertinum: quorum cum essent magnificæ villæ, concedi sibi oportere quod iis qui inferioris ordinis essent liceret. Non vides Luculle a te id ipsum natum ut illi cuperent quibus id si tu non faceres non liceret?

Quis enim ferret istos, cum videret eorum villas signis et tabulis refertas, partim publicis, partim etiam sacris et religiosis, quis non frangeret eorum libidines, nisi illi ipsi qui eas frangere deberent cupiditatis eiusdem tenerentur?

Nec enim tantum mali est peccare principes, quamquam est magnum hoc per se ipsum malum, quantum illud quod permulti imitatores principum existunt. Nam licet videre, si velis replicare memoriam temporum, qualescumque summi civitatis viri fuerint, talem civitatem fuisse; quæcumque mutatio morum in principibus extiterit, eandem in populo secutam.

Idque haud paulo est verius, quam quod Platoni nostro placet. Qui musicorum cantibus ait mutatis mutari civitatum status: ego autem nobilium vita victuque mutato mores mutari civitatum puto. Quo perniciosius de re publica merentur vitiosi principes, quod non solum vitia concipiunt ipsi, sed ea infundunt in civitatem, neque solum obsunt quod ipsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt, plusque exemplo quam peccato nocent. Atque hæc lex, dilatata in ordinem cunctum, coangustari etiam potest: pauci enim atque admodum pauci honore et gloria amplificati vel corrumpere mores civitatis vel corrigere possunt. Sed hæc et nunc satis, et in illis libris tractata sunt diligentius. Quare reliqua veniamus.

Proximum autem est de suffragiis, quæ iubeo nota esse optimatibus, populo libera.

Atticus: Ita mehercule attendi, nec satis intellexi quid sibi lex aut quid verba ista vellent.

Marcus: Dicam Tite et versabor in re difficili ac multum et sæpe quæsita, suffragia in magistratu mandando ac de reo iudicando sciscendaque in lege aut rogatione clam an palam ferri melius esset.

Quintus: An etiam id dubium est? Vereor ne a te rursus dissentiam.

Marcus: Non facies Quinte. Nam ego in ista sum sententia qua te fuisse semper scio, nihil ut fuerit in suffragiis voce melius; sed optineri an possit videndum est.

Quintus: Atqui frater bona tua venia dixerim, ista sententia maxime et fallit imperitos, et obest sæpissime rei publicæ, cum aliquid verum et rectum esse dicitur, sed optineri id est obsisti posse populo negatur. Primum enim obsistitur cum agitur severe, deinde vi opprimi in bona causa est melius quam malæ cedere. Quis autem non sentit omnem auctoritatem optimatium tabellariam legem abstulisse? Quam populus liber numquam desideravit, idem oppressus dominatu ac potentia principum flagitavit. Itaque graviora iudicia de potentissimis hominibus extant vocis quam tabellæ. Quam ob rem suffragandi nimia libido in non bonis causis eripienda fuit potentibus, non latebra danda populo, in qua bonis ignorantibus quid quisque sentiret, tabella vitiosum occultaret suffragium. Itaque isti rationi neque lator quisquam est inventus nec auctor umquam bonus.

Sunt enim quattuor leges tabellariæ, quarum prima de magistratibus mandandis: ea est Gabinia, lata ab homine ignoto et sordido. Secuta biennio post Cassia est de populi iudiciis, a nobili homine lata L. Cassio, sed, pace familiæ dixerim, dissidente a bonis atque omnis rumusculos populari ratione aucupante. Carbonis est tertia de iubendis legibus ac vetandis, seditiosi atque inprobi civis, cui ne reditus quidem bonos salutem a bonis potuit adferre.

Uno in genere relinqui videbatur vocis suffragium, quod ipse Cassius exceperat, perduellionis. Dedit huic quoque iudicio C. Cœlius tabellam, doluitque quoad vixit se ut opprimeret C. Popillium nocuisse rei publicæ. Et avus quidem noster singulari virtute in hoc municipio quoad vixit restitit M.Gratidio cuius in matrimonio sororem aviam nostram habebat, ferenti legem tabellariam. Excitabat enim fluctus in simpulo ut dicitur Gratidius, quos post filius eius Marius in Ægæo excitavit mari. Ac nostro quidem avo, cum res esset se delata, M. Scaurus consul: “Utinam” inquitM. Cicero isto animo atque virtute in summa re publica nobiscum versari quam in municipali maluisses!

Quam ob rem, quoniam non recognoscimus nunc leges populi Romani, sed aut repetimus ereptas aut novas scribimus, non quid hoc populo optineri possit, sed quid optimum sit tibi dicendum puto. Nam Cassiæ legis culpam Scipio tuus sustinet, quo auctore lata esse dicitur; tu si tabellariam tuleris, ipse præstabis. Nec enim mihi placet nec Attico nostro quantum e vultu eius intellego.

Atticus: Mihi vero nihil umquam populare placuit, eamque optimam rem publicam esse dico, quam hic consul constituerat, quæ sit in potestate optimorum.

Marcus: Vos quidem ut video legem antiquastis sine tabella. Sed ego, etsi satis dixit pro se in illis libris Scipio, tamen ita libertatem istam largior populo, ut auctoritate et valeant et utantur boni. Sic enim a me recitata lex est de suffragiis: “Optimatibus nota, plebi libera sunto.Quæ lex hanc sententiam continet, ut omnes leges tollat quæ postea latæ sunt quæ tegunt omni ratione suffragium, ne quis inspiciat tabellam, ne roget, ne appellet. Pontes etiam lex Maria fecit angustos.

Quæ si opposita sunt ambitiosis, ut sunt fere, non reprehendo; si non valuerint tamen leges ut ne sit ambitus, habeat sane populus tabellam quasi vindicem libertatis, dummodo hæc optimo cuique et gravissimo civi ostendatur ultroque offeratur, ut in eo sit ipso libertas in quod populo potestas honeste bonis gratificandi datur. Eoque nunc fit illud quod a te modo Quinte dictum est, ut minus multos tabella condemnet, quam solebat vox, quia populo licere satis est: hoc retento reliqua voluntas auctoritati aut gratiæ traditur. Itaque, ut omittam largitione corrupta suffragia, non vides, si quando ambitus sileat, quæri in suffragiis quid optimi viri sentiant? Quam ob rem lege nostra libertatis species datur, auctoritas bonorum retinetur, contentionis causa tollitur.

Deinde sequitur, quibus ius sit cum populo agendi aut cum senatu. Tum gravis et ut arbitror præclara lex: “Quæ cum populo quæque in patribus agentur, modica sunto,id est modesta atque sedata. Actor enim moderatur et fingit non modo mentes ac voluntates, sed pæne vultus eorum apud quos agit. Quod nisi in senatu non difficile; est enim ipse senator is cuius non actorem referatur animus, sed qui per se ipse spectari velit. Huic iussa tria sunt: ut adsit, nam gravitatem res habet, cum frequens ordo est; ut loco dicat, id est rogatus; ut modo, ne sit infinitus. Nam brevitas non modo senatoris sed etiam oratoris magna laus est in sententia, nec est umquam longa oratione utendumquod fit ambitione sæpissimenisi aut peccante senatu nullo magistratu adiuvante tolli diem utile est, aut cum tanta causa est ut opus sit oratoris copia vel hortandum vel docendum; quorum generum in utroque magnus noster Cato est.

Quodque additcausas populi teneto, est senatori necessarium nosse rem publicamidque late patet: quid habeat militum, quid valeat ærario, quos socios res publica habeat, quos amicos, quos stipendiarios, qua quisque sit lege, condicione, fœderetenere consuetudinem decernendi, nosse exempla maiorum. Videtis iam genus hoc omne scientiæ, diligentiæ, memoriæ, sine quo paratus esse senator nullo pacto potest.

Deinceps sunt cum populo actiones, in quibus primum et maximum, vis abesto.Nihil est enim exitiosius civitatibus, nihil tam contrarium iuri ac legibus, nihil minus civile et inhumanius, quam composita et constituta re publica quicquam agi per vim. Parere iubet intercessori, quo nihil præstabilius: impediri enim bonam rem melius quam concedi malæ.

Quod vero actoris iubeo esse fraudem, id totum dixi ex Crassi sapientissimi hominis sententia, quem est senatus secutus, cum decrevisset C. Claudio consule de Cn. Carbonis seditione referente, invito eo qui cum populo ageret seditionem non posse fieri, quippe cui liceat concilium, simul atque intercessum turbarique cœptum sit, dimittere. Quod qui agere perget cum agi nihil potest, vim quærit, cuius inpunitatem amittit hac lege.

Sequitur illudintercessor rei malæ salutaris civis esto.Quis non studiose rei publicæ subvenerit hac tam præclara legis voce laudatus?

Sunt deinde posita deinceps quæ habemus etiam in publicis institutis atque legibus: “Auspicia servanto, auguri publico parento.est autem boni auguris meminisse se maximis rei publicæ temporibus præsto esse debere, Iovique optimo maximo se consiliarium atque administrum datum, ut sibi eos quos in auspicio esse iusserit, cælique partes sibi definitas esse traditas, e quibus sæpe opem rei publicæ ferre possit. Deinde de promulgatione, de singulis rebus agendis, de privatis magistratibusve audiendis.

Tum leges praeclarissimæ de duodecim tabulis tralatæ duæ, quarum altera privilegia tollit, altera de capite civis rogari nisi maximo comitiatu vetat. Et nondum inventis seditiosis tribunis plebis, ne cogitatis quidem, admirandum tantum maioris in posterum providisse. In privatos homines leges ferri noluerunt, id est enim privilegium: quo quid est iniustius, cum Marklegis hæc vis sit, ut sit scitum et iussum in omnis? Ferri de singulis nisi centuriatis comitiis noluerunt. Discriptus enim populus censu ordinibus ætatibus plus adhibet suffragium consilii quam fuse in tribus convocatus.

Quo verius in causa nostra vir magni ingenii summaque prudentia L. Cotta dicebat, nihil omnino actum esse de nobis. Præter enim quam quod comitia illa essent armis gesta servilibus, præterea neque tributa capitis comitia rata esse posse neque ulla privilegii. Quocirca nihil nobis opus esse lege, de quibus nihil omnino actum esset legibus. Sed visum est et vobis et clarissimis viris melius, de quo servi et latrones scivisse se aliquid dicerent, de hoc eodem cunctam Italiam quid sentiret ostendere.

Sequitur de captis pecuniis et de ambitu. Leges quæ cum magis iudiciis quam legum verbis sancienda sint, adiungiturnoxiæ pœna par esto,ut in suo vitio quisque plectatur, vis capite, avaritia multa, honoris cupiditas ignominia sanciatur.

Extremæ leges sunt nobis non usitatæ, rei publicæ necessariæ. Legum custodiam nullam habemus, itaque leges sunt quas apparitores nostri volunt: a librariis petimus, publicis litteris consignatam memoriam publicam nullam habemus. Græci hoc diligentius, apud quos nomofulakoi creabantur, nec ei solum litterasnam id quidem etiam apud maiores nostros eratsed etiam facta hominum observabant legesque revocabant.

Hæc detur cura censoribus, quando quidem eos in re publica semper volumus esse. Apud eosdem qui magistratu abierint edant et exponant, quid in magistratu gesserint, deque iis censores præiudicent. Hoc in Græcia fit publice constitutis accusatoribus, qui quidem graves esse non possunt, nisi sunt voluntarii. Quocirca melius rationes referri causamque exponi censoribus, integram tamen legi accusatori iudicioque servari. Sed satis iam disputatum est de magistratibus, nisi forte quid desideratis.

Atticus: Quid? Si nos tacemus, locus ipse te non admonet, quid tibi sit deinde dicendum?

Marcus: Mihine? De iudiciis arbitror Pomponi; id est enim iunctum magistratibus.

Atticus: Quid? De iure populi Romani, quem modum instituisti, dicendum nihil putas?

Marcus: Quid tandem hoc loco est quod requiras?

Atticus: Egone? Quod ignorari ab iis qui in re publica versantur turpissimum puto. Nam ut modo a te dictum est leges a librariis peti, sic animadverto plerosque in magistratibus ignoratione iuris sui tantum sapere quantum apparitores velint. Quam ob rem si de sacrorum alienatione dicendum putasti, quom de religione leges proposueras, faciendum tibi est ut magistratibus lege constitutis de potestatum iure disputes.

Marcus: Faciam breviter si consequi potuero. Nam pluribus verbis scripsit patrem tuum M. Iunius sodalis, perite meo quidem iudicio et diligenter. Nos autem de iure naturæ cogitare per nos atque dicere debemus, de iure populi Romani quæ relicta sunt et tradita.

Atticus: Sic prorsum censeo, et id ipsum quod dicis exspecto.*