DE LEGIBUS LIBER SECUNDVS

M. TVLLI CICERONIS

Atticus: Sed visne, quoniam et satis iam ambulatum est, et tibi aliud dicendi initium sumendum est, locum mutemus et in insula quæ est in Fibrenonam opinor id illi alteri flumini nomen estsermoni reliquo demus operam sedentes?

Marcus: Sane quidem. Nam illo loco libentissime soleo uti, sive quid mecum ipse cogito, sive aliquid scribo aut lego.

Atticus: Equidem, qui nunc potissimum huc venerim, satiari non queo, magnificasque villas et pavimenta marmorea et laqueata tecta contemno. Ductus vero aquarum, quos isti Nilos et Euripos vocant, quis non cum hæc videat inriserit? Itaque ut tu paulo ante de lege et de iure disserens naturam referebas omnia, sic in his ipsis rebus, quæ requietem animi delectationemque quæruntur, natura dominatur. Quare antea mirabarnihil enim his in locis nisi saxa et montis cogitabam, itaque ut facerem et narrationibus inducebar tuis et versibussed mirabar ut dixi, te tam valde hoc loco delectari. Nunc contra miror te cum Roma absis usquam potius esse.

Marcus: Ego veto, cum licet pluris dies abesse, præsertim hoc tempore anni, et amœnitatem et salubritatem hanc sequor; raro autem licet. Sed nimirum me alia quoque causa delectat, quæ te non attingit Tite.

Atticus: Quæ tandem ista causa est?

Marcus: Quia si verum dicimus, hæc est mea et huius fratris mei germana patria. Hic enim orti stirpe antiquissima sumus, hic sacra, hic genus, hic maiorum multa vestigia. Quid plura? Hanc vides villam, ut nunc quidem est, lautius ædificatam patris nostri studio, qui cum esset infirma valetudine, hic fere ætatem egit in litteris. Sed hoc ipso in loco, cum avos viveret et antiquo more parva esset villa, ut illa Curiana in Sabinis, me scito esse natum. Qua re inest nescio quid et latet in animo ac sensu meo, quo me plus hic locus fortasse delectet, si quidem etiam ille sapientissimus vir Ithacam ut videret inmortalitatem scribitur repudiasse.

Atticus: Ego vero tibi istam iustam causam puto, cur huc libentius venias atque hunc locum diligas. Quin ipse, vere dicam, sum illi villæ amicior modo factus atque huic omni solo, in quo tu ortus et procreatus es. Movemur enim nescio quo pacto locis ipsis, in quibus eorum quos diligimus aut admiramur adsunt vestigia. Me quidem ipsæ illæ nostræ Athenæ non tam operibus magnificis exquisitisque antiquorum artibus delectant, quam recordatione summorum virorum, ubi quisque habitare, ubi sedere, ubi disputare sit solitus, studioseque eorum etiam sepulcra contemplor. Quare istum ubi tu es natus plus amabo posthac locum.

Marcus: Gaudeo igitur me incunabula pæne mea tibi ostendisse.

Atticus: Equidem me cognosse admodum gaudeo. Sed illud tamen quale est quod paulo ante dixisti, hunc locumid enim ego te accipio dicere Arpinumgermanam patriam esse vestram? Numquid duas habetis patrias, an est una illa patria communis? Nisi forte sapienti illi Catoni fuit patria non Roma sed Tusculum.

Marcus: Ego mehercule et illi et omnibus municipibus duas esse censeo patrias, unam naturæ, alteram civitatis: ut ille Cato, quom esset Tusculi natus, in populi Romani civitatem susceptus est, itaque quom ortu Tusculanus esset, civitate Romanus, habuit alteram loci patriam, alteram iuris; ut vestri Attici, priusquam Theseus eos demigrare ex agris et in astu quod appellatur omnis conferre se iussit, et sui erant idem et Attici, sic nos et eam patriam dicimus ubi nati, et illam a qua excepti sumus. Sed necesse est caritate eam præstare e qua rei publicæ nomen universæ civitati est, pro qua mori et cui nos totos dedere et in qua nostra omnia ponere et quasi consecrare debemus. Dulcis autem non multo secus est ea quæ genuit quam illa quæ excepit. Itaque ego hanc meam esse patriam prorsus numquam negabo, dum illa sit maior, hæc in ea contineatur. * duas habet civitatis, sed unam illas civitatem putat.

Atticus: Recte igitur Magnus ille noster me audiente posuit in iudicio, quom pro Ampio tecum simul diceret, rem publicam nostram iustissimas huic municipio gratias agere posse, quod ex eo duo sui conservatores exstitissent, ut iam videar adduci, hanc quoque quæ te procrearit esse patriam tuam. Sed ventum in insulam est. Hac vero nihil est amœnius. Etenim hoc quasi rostro finditur Fibrenus, et divisus æqualiter in duas partes latera hæc adluit, rapideque dilapsus cito in unum confluit, et tantum conplectitur quod satis sit modicæ palaestræ loci. Quo effecto, tamquam id habuerit operis ac muneris, ut hanc nobis efficeret sedem disputandum, statim præcipitat in Lirem, et quasi in familiam patriciam venerit, amittit nomen obscurius, Liremque multo gelidiorem facit. Nec enim ullum hoc frigidius flumen attigi, cum multa accesserim, ut vix pede temptare id possim, quod in Phædro Platonis facit Socrates.

Marcus: Est vero ita. Sed tamen huic amœnitate, quem ex Quinto sæpe audio, Thyamis Epirotes tuus ille nihil opinor concesserit.

Quintus: Est ita ut dicis. Cave enim putes Attici nostri Amalthio platanisque illis quicquam esse præclarius. Sed si videtur considamus hic in umbra, atque eam partem sermonis ex qua egressi sumus revertamur.

Marcus: Præclare exigis Quinteat ego effugisse arbitrabaret tibi horum nihil deberi potest.

Quintus: Ordire igitur, nam hunc tibi totum dicamus diem.

Marcus:A Iove Musarum primordia,sicut in Aratio carmine orsi sumus.

Quintus: Quorsum istuc?

Marcus: Quia nunc item ab eodem et a ceteris diis immortalibus sunt nobis agendi capienda primordia.

Quintus: Optime vero frater, et fieri sic decet.

Marcus: Videamus igitur rursus, priusquam adgrediamur leges singulas, vim naturamque legis, ne quom referenda sint eam nobis omnia, labamur interdum errore sermonis, ignoremusque vim rationis eius qua iura nobis definienda sint.

Quintus: Sane quidem hercle, et est ista recta docendi via.

Marcus: Hanc igitur video sapientissimorum fuisse sententiam, legem neque hominum ingeniis excogitatam, nec scitum aliquod esse populorum, sed æternum quiddam, quod universum mundum regeret imperandi prohibendique sapientia. Ita principem legem illam et ultimam mentem esse dicebant omnia ratione aut cogentis aut vetantis dei. Ex quo illa lex, quam di humano generi dederunt, recte est laudata: est enim ratio mensque sapientis iubendum et deterrendum idonea.

Quintus: Aliquotiens iam iste iocus a te tactus est. Sed antequam populares leges venias, vim istius cælestis legis explana si placet, ne æstus nos consuetudinis absorbeat et sermonis morem usitati trahat.

Marcus: A parvis enim Quinte didicimus,si in ius vocat” atque alia eius modi leges alias nominare. Sed vero intellegi sic oportet, et hoc et alia iussa ac vetita populorum vim habere recte facta vocandi et a peccatis avocandi, quæ vis non modo senior est quam ætas populorum et civitatium, sed æqualis illius cælum atque terras tuentis et regentis dei. Neque enim esse mens divina sine ratione potest, nec ratio divina non hanc vim in rectis pravisque sanciendis habere, nec quia nusquam erat scriptum, ut contra omnis hostium copias in ponte unus adsisteret, a tergoque pontem interscindi iuberet, idcirco minus Coclitem illum rem gessisse tantam fortitudinis lege atque imperio putabimus, nec si regnante L. Tarquinio nulla erat Romæ scripta lex de stupris, idcirco non contra illam legem sempiternam Sex. Tarquinius vim Lucretiæ Tricipitini filiæ attulit. Erat enim ratio, profecta a rerum natura, et recte faciendum inpellens et a delicto avocans, quæ non tum denique incipit lex esse quom scripta est, sed tum quom orta est. Orta autem est simul cum mente divina. Quam ob rem lex vera atque princeps, apta iubendum et vetandum, ratio est recta summi Iovis.

Quintus: Adsentior frater, ut quod est rectum verumque, æternum quoque ratio, est sit, neque cum litteris quibus scita scribuntur aut oriatur aut occidat.

Marcus: Ergo ut illa divina mens summa lex est, item quom in homine est perfecta in mente sapientis. Quæ sunt autem varie et tempus descriptæ populis, favore magis quam re legum nomen tenent. Omnem enim legem, quæ quidem recte lex appellari possit, esse laudabilem quibusdam talibus argumentis docent. Constare profecto salutem civium civitatumque incolumitatem vitamque hominum quietam et beatam inventas esse leges, eosque qui primum eiusmodi scita sanxerint, populis ostendisse ea se scripturos atque laturos, quibus illi adscitis susceptisque honeste beateque viverent, quæque ita conposita sanctaque essent, eas leges videlicet nominarent. Ex quo intellegi par est, eos qui perniciosa et iniusta populis iussa descripserint, quom contra fecerint quam polliciti professique sint, quidvis potius tulisse quam leges, ut perspicuum esse possit, in ipso nomine legis interpretando inesse vim et sententiam iusti et veri legendi.

Quæro igitur a te Quinte, sicut illi solent: quo si civitas careat ob eam ipsam causam quod eo careat pro nihilo habenda sit, id estne numerandum in bonis?

Quintus: Ac maxumis quidem.

Marcus: Lege autem carens civitas estne ob ipsum habenda nullo loco?

Quintus: Dici aliter non potest.

Marcus: Necesse est igitur legem haberi in rebus optimis.

Quintus: Prorsus adsentior.

Marcus: Quid quod multa perniciose, multa pestifere sciscuntur in populis, quæ non magis legis nomen adtingunt, quam si latrones aliqua consensu suo sanxerint? Nam neque medicorum præcepta dici vere possunt, si quæ inscii inperitique pro salutaribus mortifera conscripserint, neque in populo lex, cuicuimodi fuerit illa, etiam si perniciosum aliquid populus acceperit. Ergo est lex iustorum iniustorumque distinctio, illam antiquissimam et rerum omnium principem expressa naturam, quam leges hominum diriguntur, quæ supplicio inprobos adficiunt, defendunt ac tuentur bonos.

Quintus: Præclare intellego, nec vero iam aliam esse ullam legem puto non modo habendam sed ne appellandam quidem.

Marcus: Igitur tu Titias et Apuleias leges nullas putas?

Quintus: Ego vero ne Livias quidem.

Marcus: Et recte, quæ præsertim uno versiculo senatus puncto temporis sublatæ sint. Lex autem illa, cuius vim explicavi, neque tolli neque abrogari potest.

Quintus: Eas tu igitur leges rogabis videlicet quæ numquam abrogentur.

Marcus: Certe, si modo acceptæ a duobus vobis erunt. Sed ut vir doctissimus fecit Plato atque idem gravissimus philosophorum omnium, qui princeps de re publica conscripsit idemque separatim de legibus eius, idem mihi credo esse faciundum, ut priusquam ipsam legem recitem, de eius legis laude dicam. Quod idem et Zaleucum et Charondam fecisse video, quom quidem illi non studii et delectationis sed rei publicæ causa leges civitatibus suis scripserint. Quos imitatus Plato videlicet hoc quoque legis putavit esse, persuadere aliquid, non omnia vi ac minis cogere.

Quintus: Quid quod Zaleucum istum negat ullum fuisse Timæus?

Marcus: At ait Theophrastus, auctor haud deterior mea quidem sententiameliorem multi nominantcommemorant vero ipsius cives, nostri clientes, Locri. Sed sive fuit sive non fuit, nihil rem: loquimur quod traditum est.

Sit igitur hoc iam a principio persuasum civibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores deos, eaque quæ gerantur eorum geri iudicio ac numine, eosdemque optime de genere hominum mereri, et qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religiones, intueri, piorumque et impiorum habere rationem . . . conprehendantur, ratione nulla.

His enim rebus inbutæ mentes haud sane abhorrebunt ab utili aut a vera sententia. Quid est enim verius quam neminem esse oportere tam stulte adrogantem, ut in se rationem et mentem putet inesse, in cælo mundoque non putet? Aut ut ea quæ vix summa ingenii ratione moveri putet? Quem vero astrorum ordines, quem dierum noctiumque vicissitudines, quem mensum temperatio, quemque ea quæ gignuntur nobis fruendum, non gratum esse cogunt, hunc hominem omnino numerari qui decet? Quomque omnia quæ rationem habent præstent iis quæ sint rationis expertia, nefasque sit dicere ullam rem præstare naturæ omnium rerum, rationem inesse in ea confitendum est. Utilis esse autem has opiniones quis neget, quom intellegat quam multa firmentur iure iurando, quantæ saluti sint fœderum religiones, quam multos divini supplicii metus a scelere revocarit, quamque sancta sit societas civium inter ipsos, diis inmortalibus interpositis tum iudicibus tum testibus? Habes legis proœmium; sic enim hæc appellat Plato.

Quintus: Habeo vero frater, et in hoc admodum delector quod in aliis rebus aliisque sententiis versaris atque ille. Nihil enim tam dissimile quam vel ea quæ ante dixisti, vel hoc ipsum de deis exordium. Unum illud mihi videris imitari, orationis genus.

Marcus: Velle fortasse: quis enim id potest aut umquam poterit imitari? Nam sententias interpretari perfacile est, quod quidem ego facerem, nisi plane esse vellem meus. Quid enim negotii est eadem prope verbis isdem conversa dicere?

Quintus: Prorsus adsentior. Verum ut modo tute dixisti, te esse malo tuum. Sed iam exprome si placet istas leges de religione.

Marcus: Expromam equidem ut potero, et quoniam et locus et sermo haudquaquam familiaris est, legum leges voce proponam.

Quintus: Quidnam id est?

Marcus: Sunt certa legum verba Quinte, neque ita prisca ut in veteribus sacratisque legibus, et tamen, quo plus auctoritatis habeant, paulo antiquiora quam hic sermo noster est. Eum morem igitur cum brevitate si potuero consequar. Leges autem a me edentur non perfectænam esset infinitumsed ipsæ summæ rerum atque sententiæ.

Quintus: Ita vero necesse est. Quare audiamus.

Marcus: divos adeunto caste, pietatem adhibento, opes amovento. Qui secus faxit, deus ipse vindex erit.

Separatim nemo habessit deos neve novos neve advenas nisi publice adscitos; privatim colunto quos rite a patribus cultos acceperint.

In urbibus delubra habento. Lucos in agris habento et Larum sedes.

Ritus familiæ patrumque servanto.

Divos et eos qui cælestes semper habiti sunt colunto et ollos quos endo cælo merita locaverint, Herculem, Liberum, Æsculapium, Castorem, Pollucem, Quirinum, ast olla propter quæ datur homini ascensus in cælum, Mentem, Virtutem, Pietatem, Fidem, earumque laudum delubra sunto, nec ulla vitiorum sacra sollemnia obeunto.

Feriis iurgia amovento, easque in famulis operibus patratis habento, idque ut ita cadat in annuis anfractibus descriptum esto.

Certasque fruges certasque bacas sacerdotes publice libanto hoc certis sacrificiis ac diebus, itemque alios dies ubertatem lactis feturæque servanto, idque ne omitti possit, eam rem rationem cursus annuos sacerdotes finiunto, quæque quoique divo decoræ gratæque sint hostiæ, providento.

Divisque aliis alii sacerdotes, omnibus pontifices, singulis flamines sunto. Virginesque Vestales in urbe custodiunto ignem foci publici sempiternum.

Quoque hæc privatim et publice modo rituque fiant, discunto ignari a publicis sacerdotibus. Eorum autem genera sunto tria: unum quod præsit cærimoniis et sacris, alterum quod interpretetur fatidicorum et vatium ecfata incognita, quæ eorum senatus populusque asciverit. Interpretes autem Iovis optumi maxumi, publici augures, signis et auspiciis operam danto, disciplinam tenento, sacerdotesque vineta virgetaque et salutem populi auguranto, quique agent rem duelli quique popularem, auspicium præmonento ollique obtemperanto. Divorumque iras providento sisque apparento, cælique fulgura regionibus ratis temperanto, urbemque et agros et templa liberata et effata habento. Quæque augur iniusta nefasta vitiosa dira defixerit, inrita infectaque sunto, quique non paruerit, capital esto.

Fœderum pacis belli indotiarum ratorum fetiales iudices nontii sunto, bella disceptanto.

Prodigia portenta Etruscos et haruspices si senatus iussit deferunto, Etruriaque principes disciplinam doceto. Quibus divis creverint, procuranto, idemque fulgura atque obstita pianto.

Nocturna mulierum sacrificia ne sunto præter olla quæ pro populo rite fient. Neve quem initianto nisi ut adsolet Cereri Græco sacro.

Sacrum commissum quod neque expiari poterit impie commissum esto; quod expiari poterit publici sacerdotes expianto.

Lœdis publicis quod sive curriculo et sine certatione corporum sive cantu et fidibus et tibiis fiat, popularem lætitiam moderanto eamque cum divum honore iungunto.

Ex patriis ritibus optuma colunto.

Præter Idaeæ Matris famulos eosque iustis diebus ne quis stipem cogito.

Sacrum sacrove commendatum qui clepsit rapsitve, parricida esto.

Periurii pœna divina exitium, humana dedecus.

Incestum pontifices supremo supplicio sanciunto.

Impius ne audeto placare donis iram deorum.

Caute vota reddunto.

Pœna violati iuris esto.

Quocirca Nequis agrum consecrato.

Auri, argenti, eboris sacrandi modus esto.

Sacra privata perpetua manento.

Deorum Manium iura sancta sunto. Bonos leto datos divos habento. Sumptum in ollos luctumque minuunto.

Atticus: Conclusa quidem est a te magna lex sane quam brevi! Sed ut mihi quidem videtur, non multum discrepat ista constitutio religionum a legibus Numæ nostrisque moribus.

Marcus: An censes, quom in illis de re publica libris persuadere videatur Africanus, omnium rerum publicarum nostram veterem illam fuisse optumam, non necesse esse optumæ rei publicæ leges dare consentaneas?

Atticus: Immo prorsus ita censeo.

Marcus: Ergo adeo expectate leges, quæ genus illud optumum rei publicæ contineant, et si quæ forte a me hodie rogabuntur, quæ non sint in nostra re publica nec fuerint, tamen fuerunt fere in more maiorum, qui tum ut lex valebat.

Atticus: Suade igitur si placet istam ipsam legem, ut egout ei tu rogas” possim dicere.

Marcus: Ain tandem Attice? Non es dicturus aliter?

Atticus: Prorsus maiorem quidem rem nullam sciscam aliter, in minoribus si voles remittam hoc tibi.

Quintus: Atque mea quidem eadem sententia est.

Marcus: At ne longum fiat videte.

Atticus: Utinam quidem! Quid enim agere malimus?

Marcus: Caste iubet lex adire deos, animo videlicet in quo sunt omnia; nec tollit castimoniam corporis, sed hoc oportet intellegi, quom multum animus corpori præstet, observeturque ut casto corpore adeatur, multo esse in animis id servandum magis. Nam illud vel aspersione aquæ vel dierum numero tollitur, animi labes nec diuturnitate evanescere nec amnibus ullis elui potest.

Quod autem pietatem adhiberi, opes amoveri iubet, significat probitatem gratam esse deo, sumptum esse removendum. Quom enim paupertatem cum divitiis etiam inter homines esse æqualem velimus, cur eam sumptu sacra addito deorum aditu arceamus? Præsertim cum ipsi deo nihil minus gratum futurum sit, quam non omnibus patere se placandum et colendum viam. Quod autem non iudex sed deus ipse vindex constituitur, præsentis pœnæ metu religio confirmari videtur. Suosque deos aut novos aut alienigenas coli confusionem habet religionum et ignotas cærimonias nostris sacerdotibus.

Nam a patribus acceptos deos ita placet coli, si huic legi paruerint ipsi patres. Delubra esse in urbibus censeo, nec sequor magos Persarum quibus auctoribus Xerses inflammasse templa Graeciæ dicitur, quod parietibus includerent deos, quibus omnia deberent esse patentia ac libera, quorumque hic mundus omnis templum esset et domus.

Melius Graii atque nostri, qui ut augerent pietatem in deos, easdem illos urbis quas nos incolere voluerunt. Adfert enim hæc opinio religionem utilem civitatibus, si quidem et illud bene dictum est a Pythagora doctissimo viro, tum maxume et pietatem et religionem versari in animis, cum rebus divinis operam daremus, et quod Thales qui sapientissimus in septem fuit, homines existimare oportere, omnia quæ cernerent deorum esse plena; fore enim omnis castioris, veluti quom in fanis essent maxime religiosis. Est enim quædam opinione species deorum in oculis, non solum in mentibus.

Eandemque rationem luci habent in agris, neque ea quæ a maioribus prodita est cum dominis tum famulis, posita in fundi villæque conspectu, religio Larum repudianda est. Iam ritus familiæ patrumque servare, id est, quoniam antiquitas proxume accedit deos, a dis quasi traditam religionem tueri. Quod autem ex hominum genere consecratos, sicut Herculem et ceteros, coli lex iubet, indicat omnium quidem animos inmortalis esse, sed fortium bonorumque divinos.

Bene vero quod Mens, Pietas, Virtus, Fides consecrantur humanæ, quarum omnium Romæ dedicata publice templa sunt, ut illas qui habeanthabent autem omnes bonideos ipsos in animis suis conlocatos putent. Nam illud vitiosum Athenis quod Cylonio scelere expiato, Epimenide Crete suadente, fecerunt Contumeliæ fanum et Inpudentiæ, magnumque consecravit gymnasiis in simulacra Amorum et Cupidinum quod Græciasuscepit consilium audax. Virtutes enim, non vitia consecrari decet. Araque vetusta in Palatio Febris et altera Esquiliis Malæ Fortunæ detestanda, atque omnia eius modi repudianda sunt. Quodsi fingenda nomina, Vicæ Potae potius vincendi atque potiundi, Statæ standi, cognominaque Statoris et Invicti Iovis, rerumque expetendarum nomina, Salutis, Honoris, Opis, Victoriæ, quoniamque exspectatione rerum bonarum erigitur animus, recte etiam Spes a Calatino consecrata est. Fortunaque sit vel Huiusce dieinam valet in omnis diesvel Respiciens opem ferendam, vel Fors in quo incerti casus significantur magis, vel Primigenia a gignendo comes.

Tum feriarum festorumque dierum ratio in liberis requietem habet litium et iurgiorum, in servis operum et laborum; quas conpositio anni conferre debet perfectionem operum rusticorum. Quod tempus ut sacrificiorum libamenta serventur fetusque pecorum quæ dicta in lege sunt, diligenter habenda ratio intercalandi est, quod institutum perite a Numa posteriorum pontificum neglegentia dissolutum est. Iam illud ex institutis pontificum et haruspicum non mutandum est, quibus hostiis immolandum quoique deo, cui maioribus, cui lactentibus, cui maribus, cui feminis. Plures autem deorum omnium, singuli singulorum sacerdotes et respondendi iuris et conficiendarum religionum facultatem adferunt. Quomque Vesta quasi focum urbis, ut Græco nomine est appellataquod nos prope idem ac Græcum, non interpretatum nomen tenemusconplexa sit, ei colendæ virgines præsint, ut advigiletur facilius custodiam ignis, et sentiant mulieres in naturam feminarum omnem castitatem pati.

Quod sequitur vero, non solum religionem pertinet sed etiam civitatis statum, ut sine iis, qui sacris publice præsint, religioni privatæ satis facere non possint. Continet enim rem publicam, consilio et auctoritate optimatium semper populum indigere, discriptioque sacerdotum nullum iustæ religionis genus prætermittit. Nam sunt placandos deos alii constituti, qui sacris præsint sollemnibus, interpretanda alii prædicta vatium, neque multorum ne esset infinitum, neque ut ea ipsa quæ suscepta publice essent quisquam extra conlegium nosset.

Maximum autem et præstantissimum in re publica ius est augurum cum auctoritate coniunctum, neque vero hoc quia sum ipse augur ita sentio, sed quia sic existimari nos est necesse. Quid enim maius est, si de iure quærimus, quam posse a summis imperiis et summis potestatibus comitiatus et concilia vel instituta dimittere vel habita rescindere? Quid gravius quam rem susceptam dirimi, si unus auguralio die” dixerit? Quid magnificentius quam posse decernere, ut magistratu se abdicent consules? Quid religiosius quam cum populo, cum plebe agendi ius aut dare aut non dare? Quid, legem si non iure rogata est tollere, ut Titiam decreto conlegi, ut Livias consilio Philippi consulis et auguris? Nihil domi, nihil militiæ per magistratus gestum sine eorum auctoritate posse cuiquam probari?

Atticus: Age iam ista video fateorque esse magna. Sed est in conlegio vestro inter Marcellum et Appium optimos augures magna dissensionam eorum ego in libros incidicum alteri placeat auspicia ista utilitatem esse rei publicæ composita, alteri disciplina vestra quasi divinari videatur posse. Hac tu de re quæro quid sentias.

Marcus: Egone? Divinationem, quam Græci mavtikev appellant, esse sentio, et huius hanc ipsam partem quæ est in avibus ceterisque signis quod disciplinæ nostræ. Si enim deos esse concedimus, eorumque mente mundum regi, et eosdem hominum consulere generi, et posse nobis signa rerum futurarum ostendere, non video cur esse divinationem negem.

Sunt autem ea quæ posui, ex quibus id quod volumus efficitur et cogitur. Iam vero permultorum exemplorum et nostra est plena res publica et omnia regna omnesque populi cunctæque gentes, ex augurum prædictis multa incredibiliter vera cecidisse. Neque enim Polyidi neque Melampodis neque Mopsi neque Amphiarai neque Calchantis neque Heleni tantum nomen fuisset, neque tot nationes id hoc tempus retinuissent, ut Phrygum, Lycaonum, Cilicum maximeque Pisidarum, nisi vetustas ea certa esse docuisset. Nec vero Romulus noster auspicato urbem condidisset, neque Atti Navi nomen memoria floreret tam diu, nisi omnes hi multa veritatem admirabilia dixissent. Sed dubium non est quin hæc disciplina et ars augurum evanuerit iam et vetustate et neglegentia. Ita neque illi adsentior qui hanc scientiam negat umquam in nostro collegio fuisse, neque illi qui esse etiam nunc putat. Quæ mihi videtur apud maiores fuisse duplex, ut rei publicæ tempus non numquam, agendi consilium sæpissime pertineret.

Atticus: Credo hercle ita esse, istique rationi potissimum adsentior. Sed redde cetera.

Marcus: Reddam vero, et id si potero brevi. Sequitur enim de iure belli, in quo et suscipiendo et gerendo et deponendo ius ut plurimum valeret et fides, eorumque ut publici interpretes essent, lege sanximus. Iam de haruspicum religione, de expiationibus et procurationibus satis esse plane in ipsa lege dictum puto.

Atticus: Adsentior, quoniam omnis hæc in religione versatur oratio.

Marcus: At vero quod sequitur quo modo aut tu adsentiare ego reprehendam sane quæro Tite.

Atticus: Quid tandem id est?

Marcus: De nocturnis sacrificiis mulierum.

Atticus: Ego vero adsentior, excepto præsertim in ipsa lege sollemni sacrificio ac publico.

Marcus: Quid ergo aget Iacchus Eumolpidæque vostri et augusta illa mysteria, si quidem sacra nocturna tollimus? Non enim populo Romano sed omnibus bonis firmisque populis leges damus.

Atticus: Excipis credo illa quibus ipsi initiati sumus.

Marcus: Ego vero excipiam. Nam mihi cum multa eximia divinaque videntur Athenæ tuæ peperisse atque in vitam hominum attulisse, tum nihil melius illis mysteriis, quibus ex agresti immanique vita exculti humanitatem et mitigati sumus, initiaque ut appellantur ita re vera principia vitæ cognovimus, neque solum cum lætitia vivendi rationem accepimus, sed etiam cum spe meliore moriendi. Quid autem mihi displiceat in nocturnis, poëtæ indicant comici. Qua licentia Romæ data quidnam egisset ille qui in sacrificium cogitatam libidinem intulit, quo ne inprudentiam quidem oculorum adici fas fuit?

Atticus: Tu vero istam Romæ legem rogato, nobis nostras ne ademeris.

Marcus: nostras igitur revertor. Quibus profecto diligentissime sanciendum est, ut mulierum famam multorum oculis lux clara custodiat, initienturque eo ritu Cereri quo Romæ initiantur. Quo in genere severitatem maiorum senatus vetus auctoritas de Bacchanalibus et consulum exercitu adhibito quæstio animadversioque declarat. Atque omnia nocturnane nos duriores forte videamurin media Græcia Pagondas Thebanus lege perpetua sustulit. Novos vero deos et in his colendis nocturnas pervigilationes sic Aristophanes facetissumus poëta veteris comœdiæ vexat, ut apud eum Sabatius et quidam alii dei peregrini iudicati e civitate eiciantur. Publicus autem sacerdos inprudentiam consilio expiatam metu liberet, audaciam libidines inmittendi religionibus fœdas damnet atque inpiam iudicet.

Iam ludi publici quoniam sunt cavea circoque divisi, sint corporum certationes cursu et pugillatu et luctatione curriculisque equorum usque certam victoriam in circo constitutæ, cavea cantui vacet ac fidibus et tibiis, dummodo ea moderata sint ut lege præscribitur. Adsentior enim Platoni nihil tam facile in animos teneros atque mollis influere quam varios canendi sonos, quorum dici vix potest quanta sit vis in utramque partem. Namque et incitat languentis, et languefacit excitatos, et tum remittit animos tum contrahit, civitatumque hoc multarum in Græcia interfuit, antiquom vocum conservari modum; quarum mores lapsi mollitias pariter sunt inmutati cum cantibus, aut hac dulcedine corruptelaque depravati ut quidam putant, aut cum severitas morum ob alia vitia cecidisset, tum fuit in auribus animisque mutatis etiam huic mutationi locus.

Quam ob rem ille quidem sapientissimus Graeciæ vir longeque doctissimus valde hanc labem veretur. Negat enim mutari posse musicas leges sine mutatione legum publicarum. Ego autem nec tam valde id timendum nec plane contemnendum puto. Illud quidem videmus, quæ solebat quondam conpleri severitate iucunda Livianis et Nævianis modis, nunc ut eadem exultet cavea * cervices oculosque pariter cum modorum flexionibus torqueant. Graviter olim ista vindicabat vetus illa Græcia, longe providens quam sensim pernicies inlapsa civium inanimos, malis studiis malisque doctrinis repente totas civitates everteret, si quidem illa severa Lacedæmo nervos iussit quos plures quam septem haberet in Timothei fidibus incidi.

XVI, Deinceps in lege est ut de ritibus patriis colantur optuma. De quocumque consulerent Athenienses Apollinem Pythium, quas potissimum religiones tenerent, oraclum editum esteas quæ essent in more maiorum.Quo cum iterum venissent maiorumque morem dixissent sæpe esse mutatum, quæsissentque quem morem potissimum sequerentur e variis, responditoptumum.Et profecto ita est ut id habendum sit antiquissimum et deo proximum, quod sit optumum. Stipem sustulimus nisi eam quam paucos dies propriam Idaeæ Matris excepimus. Implet enim superstitione animos et exhaurit domus. Sacrilego pœna est, neque ei soli qui sacrum abstulerit, sed etiam ei qui sacro commendatum.

Quod et nunc multis fit in fanis, et olim Alexander in Cilicia deposuisse apud Solensis in delubro pecuniam dicitur, et Atheniensis Clisthenes civis egregius, quom rebus timeret suis, Iunoni Samiæ filiarum dotis credidisse. Iam de periuriis, de incesto nihil sane hoc quidem loco disputandum est. Donis impii ne placare audeant deos, Platonem audiant, qui vetat dubitare qua sit mente futurus deus, quom vir nemo bonus ab inprobo se donari velit. Diligentiam votorum satis in lege dictum est * ac votis sponsio qua obligamur deo. Pœna vero violatæ religionis iustam recusationem non habet. Quid ego hic sceleratorum utar exemplis, quorum plenæ tragœdiæ? Quæ ante oculos sunt, ea potius adtingam. Etsi hæc commemoratio vereor ne supra hominis fortunam esse videatur, tamen quoniam sermo mihi est apud vos, nihil reticebo volamque hoc quod loquar diis inmortalibus gratum potius videri quam grave.

Omnia tum perditorum civium scelere discessu meo religionum iura polluta sunt, vexati nostri Lares familiares, in eorum sedibus exædificatum templum Licentiæ, pulsus a delubris is qui illa servarat: circumspicite celeriter animonihil enim attinet quemquam nominariqui sint rerum exitus consecuti: nos, qui illam custodem urbis omnibus ereptis nostris rebus ac perditis violari ab impiis passi non sumus eamque ex nostra domo in ipsius patris domum detulimus, iudicia senatus, Italiæ, gentium denique omnium conservatæ patriæ consecuti sumus. Quo quid accidere potuit homini præclarius? Quorum scelere religiones tum prostratæ adflictæque sunt, partim ex illis distracti ac dissipati iacent; qui vero ex iis et horum scelerum principes fuerant et præter ceteros in omni religione inpii, non solum nullo in vita cruciatu atque dedecore, verum etiam sepultura et iustis exsequiarum carent.

Quintus: Equidem ista agnosco frater, et meritas dis gratias ago. Sed nimis sæpe secus aliquanto videmus evadere.

Marcus: Non enim Quinte recte existimamus quæ pœna divina sit, sed opinionibus vulgi rapimur in errorem, nec vera cernimus. Morte aut dolore corporis aut luctu animi aut offensione iudicii hominum miserias ponderamus, quæ fateor humana esse et multis bonis viris accidisse. Sceleri ipsi inest pœna tristis et præter eos eventus qui secuntur per se ipsa maxima est: vidimus eos, qui nisi odissent patriam numquam inimici nobis fuissent, ardentis tum cupiditate, tum metu, tum conscientia quidquid agerent, modo timentis, vicissim contemnentis religiones, iudicia corrupta ab isdem corruptahominum, non deorum.

Reprimam iam me, non insequar longius, eoque minus quo plus pœnarum habeo quam petivi. Tantum ponam brevi, duplicem pœnam esse divinam, quod constat et ex vexandis vivorum animis et ea fama mortuorum, ut eorum exitium et iudicio vivorum et gaudio conprobetur.

Agri autem ne consecrentur, Platoni prorsus adsentior, qui si modo interpretari potuero, his fere verbis utitur: “Terra igitur ut focus domiciliorum sacra deorum omnium est. Quocirca ne quis iterum idem consecrato. Aurum autem et argentum in urbibus et privatim et in fanis invidiosa res est. Tum ebur ex inanimi corpore extractum haud satis castum donum deo. Iam æs atque ferrum duelli instrumenta, non fani. Ligneum autem quod quisque voluerit uno e ligno dicato, itemque lapideum, in delubris communibus, textile ne operosius quam mulieris opus menstruum. Color autem albus præcipue decorus deo est, cum in cetero tum maxime in textili; tincta vero absint nisi a bellicis insignibus. Divinissima autem dona aves et formæ ab uno pictore uno absolutæ die, itemque cetera huius exempli dona sunto.Hæc illi placent. Sed ego cetera non tam restricte præfinio, vel hominum divitiis vel subsidiis temporum inductus: terræ cultum segniorem suspicor fore, si eam utendam ferroque subigendam superstitionis aliquid accesserit.

Atticus: Habeo ista. Nunc de sacris perpetuis et de Manium iure restat.

Marcus: O miram memoriam Pomponi tuam! At mihi ista exciderant.

Atticus: Ita credo. Sed tamen hoc magis eas res et memini et specto, quod et pontificium ius et civile pertinent.

Marcus: Vero, et a peritissimis sunt istis de rebus et responsa et scripta multa, et ego in hoc omni sermone nostro, quod cumque legis genus me disputatio nostra deduxerit, tractabo quoad potero eius ipsius generis ius civile nostrum, sed ita locus ut ipse notus sit, ex quo ducatur quæque pars iuris, ut non difficile sit, qui modo ingenio possit moveri, quæcumque nova causa consultatiove acciderit, eius tenere ius, quom scias a quo sit capite repetendum.

Sed iuris consulti, sive erroris obiciundi causa, quo plura et difficiliora scire videantur, sive, quod similius veri est, ignoratione docendinam non solum scire aliquid artis est, sed quædam ars estetiam docendisæpe quod positum est in una cognitione, id in infinita dispertiuntur. Velut in hoc ipso genere, quam magnum illud Scaevolæ faciunt, pontifices ambo et eidem iuris peritissimi!Sæpe” inquit Publi filiusex patre audivi, pontificem bonum neminem esse, nisi qui ius civile cognosset.Totumne? Quid ita? Quid enim pontificem de iure parietum aut aquarum aut luminum nisi eo quod cum religione coniunctum est? Id autem quantulum est! De sacris credo, de votis, de feriis et de sepulcris, et si quid eius modi est. Cur igitur hæc tanta facimus, cum cetera perparva sint, de sacris autem, qui locus patet latius, hæc sit una sententia, ut conserventur semper et deinceps familiis prodantur, et ut in lege posui perpetua sint sacra?

Hoc posito hæc iura pontificum auctoritate consecuta sunt, ut, ne morte patris familias sacrorum memoria occideret, iis essent ea adiuncta quos eiusdem morte pecunia venerit. Hoc uno posito, quod est cognitionem disciplinæ satis, innumerabilia nascuntur quibus implentur iuris consultorum libri. Quæruntur enim qui adstringantur sacris. Heredum, causa iustissima est; nulla est enim persona quæ vicem eius qui e vita emigrarit propius accedat. Deinde qui morte testamentove eius tantundem capiat quantum omnes heredes: id quoque ordine, est enim id quod propositum est adcommodatum. Tertio loco, si nemo sit heres, is qui de bonis quæ eius fuerint quom moritur usu ceperit plurimum possidendo. Quarto qui, si nemo sit qui ullam rem ceperit, de creditoribus eius plurimum servet.

Extrema illa persona est, ut, si is, qui ei qui mortuus sit pecuniam debuerit, nemini qui eam solverit, proinde habeatur quasi eam pecuniam ceperit.

Hæc nos a Scævola didicimus, non ita descripta ab antiquis. Nam illi quidem his verbis docebant: tribus modis sacris adstringitur: hereditate, aut si maiorem partem pecuniæ capiat, aut si maior pars pecuniæ legata est, si inde quippiam ceperit. Sed pontificem sequamur. Videtis igitur omnia pendere ex uno illo, quod pontifices cum pecunia sacra coniungi volunt, isdemque ferias et cærimonias adscribendas putant. Atque etiam hoc docent Scaevolæ, quom est partitio, ut si in testamento deducta scripta non sit, ipsique minus ceperint quam omnibus heredibus relinquatur, sacris ne alligentur. In donatione hoc idem secus interpretantur: et quod pater familias in eius donatione qui in ipsius potestate est adprobavit, ratum est; quod eo insciente factum est, si id is non adprobat, ratum non est.

His propositis quaestiunculæ multæ nascuntur, quas qui non intellegat, si caput referat, per se ipse facile perspiciat. Veluti si minus quis cepisset ne sacris alligaretur, at post de eius heredibus aliquis exegisset pro sua parte id quod ab eo quoi ipse heres esset prætermissum fuisset, eaque pecunia non minor esset facta cum superiore exactione quam heredibus omnibus esset relicta, qui eam pecuniam exegisset, solum sine coheredibus sacris alligari. Quin etiam cavent ut, cui plus legatum sit quam sine religione capere liceat, is per æs et libram heredes testamenti solvat, propterea quod eo loco res est ita soluta hereditate, quasi ea pecunia legata non esset.

Hoc ego loco multisque aliis quæro a vobis Scaevolæ, pontifices maximi et homines meo quidem iudicio acutissimi, quid sit quod ius pontificium civile adpetatis; civilis enim iuris scientia pontificium quodam modo tollitis. Nam sacra cum pecunia pontificum auctoritate, nulla lege coniuncta sunt. itaque si vos tantummodo pontifices essetis, pontificalis maneret auctoritas; sed quod idem iuris civilis estis peritissimi, hac scientia illam eludistis. Placuit P. Scaevolæ et Ti. Coruncanio pontificibus maximis itemque ceteris, eos qui tantundem caperent quantum omnes heredes sacris alligari. Habeo ius pontificium.

Quid huc accessit ex iure civili? Partitionis caput scriptum caute, ut centum nummi deducerentur: inventa est ratio cur pecunia sacrorum molestia liberaretur. Quodsi hoc qui testamentum faciebat cavere noluisset, admonet iuris consultus hic quidem ipse Mucius, pontifex idem, ut minus capiat quam omnibus heredibus relinquatur. Superiores dicebant, quicquid cepisset adstringi: rursus sacris liberatur. Hoc vero nihil pontificium ius, sed e medio est iure civili, ut per æs et libram heredem testamenti solvant et eodem loco res sit, quasi ea pecunia legata non esset, et si is cui legatum est stipulatus est id ipsum quod legatum est, ut ea pecunia ex stipulatione debeatur, sitque ea non adligata sacris.

Venio Manium iura, quæ maiores nostri et sapientissime instituerunt et religiosissime coluerent. Februario autem mense, qui tum extremus anni mensis erat, mortuis parentari voluerunt; quod tamen D. Brutus, ut scriptum a Sisenna est, Decembri facere solebat. Cuius ego rei causam cum mecum quærerem, Brutum reperiebam in hac re idcirco a more maiorum discessisse, nam Sisennam video causam, cur ille vetus institutum non servaret, ignorare, Brutum antem maiorum nostrorum institutum temere neglexisse non fit mihi veri simile, doctum hominem sane, cuius fuit Accius perfamiliaris; sed mensem credo extremum anni ut veteres Februarium sic hic Decembrem sequebatur. Hostia autem maxima parentare pietatis esse adiunctum putabat.

Iam tanta religio est sepulcrorum, ut extra sacra et gentem inferri fas negent esse, idque apud maiores nostros A. Torquatus in gente Popillia iudicavit. Nec vero tam denicales, quæ a nece appellatæ sunt quia residentur mortuis, quam ceterorum cælestium quieti dies feriæ nominarentur, nisi maiores eos qui ex hac vita migrassent in deorum numero esse voluissent. Eas in eos dies conferre ius, ut nec ipsius neque publicæ feriæ sint. Totaque huius iuris conpositio pontificalis magnam religionem cærimoniamque declarat, neque necesse est edisseri a nobis, quæ finis funestæ familiæ, quod genus sacrificii Lari vervecibus fiat, quem modum os resectum terra obtegatur, quæque in porca contracta iura sint, quo tempore incipiat sepulcrum esse et religione teneatur.

At mihi quidem antiquissimum sepulturæ genus illud fuisse videtur quo apud Xenophontem Cyrus utitur: redditur enim terræ corpus, et ita locatum ac situm quasi operimento matris obducitur. Eodemque ritu in eo sepulcro quod haud procul a Fontis ara est, regem nostrum Numam conditum accepimus, gentemque Corneliam usque memoriam nostram hac sepultura scimus esse usam. C. Mari sitas reliquias apud Anienem dissipari iussit Sylla victor, acerbiore odio incitatus, quam si tam sapiens fuisset quam fuit vehemens.

Quod haud scio an timens ne suo corpori posset accidere, primus e patriciis Corneliis igni voluit cremari. Dedarat enim Ennius de Africano: “Hic est ille situs,vere, nam siti dicuntur ii qui conditi sunt. Nec tamen eorum ante sepulcrum est quam iusta facta et porcus cæsus est. Et quod nunc communiter in omnibus sepultis venit usu ut humati dicantur, id erat proprium tum in iis quos humus iniecta contexerat, eumque morem ius pontificale confirmat. Nam prius quam in os iniecta gleba est, locus ille ubi crematum est corpus nihil habet religionis; iniecta gleba tum et ille humatus est et sepulcrum vocatur, ac tum denique multa religiosa iura conplectitur. Itaque in eo qui in nave necatus, deinde in mare proiectus esset, decrevit P. Mucius familiam puram, quod os supra terram non extaret; porcam heredi esse contractam, et habendas triduum ferias et porco femina piaculum faciundum. Si in mari mortuus esset, eadem præter piaculum et ferias.

Atticus: Video quæ sint in pontificio iure, sed quæro ecquidnam sit in legibus.

Marcus: Pauca sane Tite, et ut arbitror non ignota vobis. Sed ea non tam religionem spectant quam ius sepulcrorum.Hominem mortuum” inquit lex inin urbe ne sepelito neve urito.Credo vel propter ignis periculum. Quod autem additneve urito,indicat non qui uratur sepelin, sed qui humetur.

Atticus: Quid quod post in urbe sepulti sunt clari viri?

Marcus: Credo Tite fuisse aut eos quibus hoc ante hanc legem virtutis causa tributum est, ut Poplicolæ, ut Tuberto, quod eorum posteri iure tenuerunt, aut eos si qui hoc ut C. Fabricius virtutis causa soluti legibus consecuti sunt. Sed ut in urbe sepeliri lex vetat, sic decretum a pontificum collegio, non esse ius in loco publico fieri sepulcrum. Nostis extra portam Collinam ædem Honoris. Aram in eo loco fuisse memoriæ proditum est. eam cum lamina esset inventa, et in ea scriptum laminaHonoris,ea causa fuit ut ædis hæc dedicaretur. Sed quom multa in eo loco sepulcra fuissent, exarata sunt. Statuit enim collegium locum publicum non potuisse privata religione obligari.

Iam cetera in minuendi sumptus sunt lamentationisque funebris, translata de Solonis fere legibus.Hoc plus” inquitne facito. Rogum ascea ne polito.Nostis quæ sequuntur. Discebamus enim pueri ut carmen necessarium, quas iam nemo discit. Extenuato igitur sumptu tribus reciniis et tunicula purpurea et decem tibicinibus, tollit etiam nimiam lamentationem: “Mulieres genas ne radunto neve lessum funeris ergo habento.Hoc veteres interpretes Sex. Ælius L. Acilius non satis se intellegere dixerunt, sed suspicari vestimenti aliquod genus funebris, L. Ælius lessum quasi lugubrem eiulationem, ut vox ipsa significat. Quod eo magis iudico verum esse quia lex Solonis id ipsum vetat. Hæc laudabilia et locupletibus fere cum plebe communia. Quod quidem maxime e natura est, tolli fortunæ discrimen in morte.

Cetera item funebria quibus luctus augetur sustulerunt.Homini” inquitmortuo ne ossa legito quoi pos funus faciat.Excipit bellicam peregrinamque mortem. Hæc præterea sunt in legibus: De uncturaqueservilis unctura tollitor omnisque circumpotatio.Quæ et recte tolluntur, neque tollerentur nisi in usu fuissent.Ne sumptuosa respersio, ne longæ coronæ nec acerræ præferantur.Illa iam significatio est laudis ornamenta mortuos pertinere, quod coronam virtute partam et ei qui peperisset et eius parenti sine fraude esse lex impositam iubet. Credoque quod erat factitatum ut uni plura funera fierent lectique plures sternerentur, id quoque ne fieret lege sanctum est. Qua in lege quom essetneve aurum addito,videtote quam humane excipiat altera lex præcipit altera lege: “At cui auro dentes iuncti escunt, ast im cum ub sepeliet uretve, se fraude esto.Et simul illud videtote, aliud habitum esse sepelire et urere.

Duæ sunt præterea leges de sepulcris, quarum altera privatorum ædificiis, altera ipsis sepulcris cavet. Nam quodrogum bustumve novum” vetatpropius sexaginta pedes adigi ædes alienas invito domino,incendium videtur arcere vetat. Quod autemforum,id est vestibulum sepulcri,bustumve usu capi” vetat, tuetur ius sepulcrorum. Hæc habemus in XII, sane secundum naturam, quæ norma legis est. Reliqua sunt in more: funus ut indicatur si quid ludorum, dominusque funeris utatur accenso atque lictoribus,

honoratorum virorum laudes in contione memorentur, easque etiam et cantus tibicinem prosequatur, cui nomen neniæ, quo vocabulo etiam apud Græcos cantus lugubres nominantur.

Atticus: Gaudeo nostra iura naturam accommodari, maiorumque sapientia admodum delector. Sed requiro ut ceteri sumptus sic etiam sepulcrorum modum.

Marcus: Recte requiris. Quos enim sumptus progressa iam ista res sit, in C. Figuli sepulcro vidisse tecredo. Minimam olim istius rei fuisse cupiditatem multa extant exempla maiorum. Nostræ quidem legis interpretes, quo capite iubentur sumptum et luctum removere a deorum Manium iure, hoc intellegant in primis, sepulcrorum magnificentiam esse minuendam.

Nec hæc a sapientissimis legum scriptoribus neglecta sunt. Nam et Atheniensium in more a Cecrope ut aiunt permansit hoc ius terra humandi, quod quom proxumi fecerant obductaque terra erat, frugibus obserebatur, ut sinus et gremium quasi matris mortuo tribueretur, solum autem frugibus expiatum ut vivis redderetur. Sequebantur epulæ quas inibant propinqui coronati, apud quos de mortui laude quom siquid veri erat prædicatumnam mentiri nefas habebaturiusta confecta erant.

Postea quom, ut scribit Phalereus Demetrius, sumptuosa fieri funera et lamentabilia cœpissent, Solonis lege sublata sunt, quam legem eisdem prope verbis nostri Xviri in decimam tabulam coniecerunt. Nam de tribus reciniis et pleraque illa Solonis sunt. De lamentis vero expressa verbis sunt: “mulieres genas ne radunto neve lessum funeris ergo habento.

De sepulcris autem nihil est apud Solonem amplius quamne quis ea deleat neve alienum inferat,pœnaque est,si quis bustum”nam id puto appellari t . . . mbon — “aut monimentum” inquitaut columnam violarit deiecerit fregerit.Sed post aliquanto propter has amplitudines sepulcrorum, quas in Ceramico videmus, lege sanctum est,ne quis sepulcrum faceret operosius quam quod decem homines effecerint triduo;neque id opere tectorio exornari nec hermas hos quos vocant licebat inponi, nec de mortui laude nisi in publieis sepulturis, nec ab alio nisi qui publice eam rem constitutus esset dici licebat. Sublata etiam erat celebritas virorum ac mulierum, quo lamentatio minueretur; auget enim luctum concursus hominum.

Quocirca Pittacus omnino accedere quemquam vetat in funus aliorum. Sed ait rursus idem Demetrius increbruisse eam funerum sepulcrorumque magnificentiam quæ nunc fere Romæ est. Quam consuetudinem lege minuit ipse. Fuit enim hic vir ut scitis non solum eruditissimus, sed etiam civis in re publica maximus tuendæque civitatis peritissimus. Is igitur sumptum minuit non solum pœna sed etiam tempore: ante lucem enim iussit efferri. Sepulcris autem novis finivit modum; nam super terræ tumulum noluit quidquam statui nisi columellam tribus cubitis ne altiorem aut mensam aut labellum, et huic procurationi certum magistratum præfecerat.

Hæc igitur Athenienses tui. Sed videamus Platonem, qui iusta funerum reicit interpretes religionum; quem nos morem tenemus. De sepulcris autem dicit hæc: vetat ex agro culto, eove qui coli possit, ullam partem sumi sepulcro; sed quæ natura agri tantum modo efficere possit, ut mortuorum corpora sine detrimento vivorum recipiat, ea potissimum ut conpleatur; quæ autem terra fruges ferre et ut mater cibos suppeditare possit, eam ne quis nobis minuat neve vivos neve mortuos.

Extrui autem vetat sepulcrum altius, quam quod quinque homines quinque diebus absolverint, nec e lapide excitari plus nec inponi, quam quod capiat laudem mortui incisam ne plus quattuor herois versibus, quos longos appellat Ennius. Habemus igitur huius quoque auctoritatem de sepulcris summi viri, a quo item funerum sumptus præfinitur ex censibus a minis quinque usque minam. Deinceps dicit eadem illa de inmortalitate animorum et reliqua post mortem tranquillitate bonorum, pœnis impiorum.

Habetis igitur explicatum omnem ut arbitror religionum locum.

Quintus: Nos vero frater, et copiose quidem; sed perge cetera.

Marcus: Pergam equidem, et quoniam libitum est vobis me hæc inpellere, hodierno sermone conficiam, spero, hoc præsertim die; video enim Platonem idem fecisse, omnemque orationem eius de legibus peroratam esse uno æstivo die. Sic igitur faciam, et dicam de magistratibus. Id enim est profecto quod constituta religione rem publieam contineat maxime.

Atticus: Tu vero dic et istam rationem quam cœpisti tene.