Etsi perpaucis ante diebus dederam Q. Mucio litteras ad te pluribus verbis scriptas quibus declaraveram quo te animo censerem esse oportere et quid tibi faciendum arbitrarer, tamen, cum Theophilus, libertus tuus, proficisceretur, cuius ego fidem erga te benevolentiamque perspexeram, sine meis litteris eum ad te venire nolui.
Isdem igitur de rebus etiam atque etiam hortor quibus superioribus litteris hortatus sum, ut in ea re publica quæcumque est quam primum velis esse. multa videbis fortasse quæ nolis, non plura tamen quam audis cottidie. non est porro tuum uno sensu solum oculorum moveri, cum idem illud auribus percipias, quod etiam maius videri solet, minus laborare.
At tibi ipsi dicendum erit aliquid quod non sentias aut faciendum quod non probes. primum tempori cedere, id est necessitati parere, semper sapientis est habitum. deinde non habet, ut nunc quidem est, id viti res. dicere fortasse quæ sentias non licet, tacere plane licet. omnia enim delata ad unum sunt. is utitur consilio ne suorum quidem, sed suo. quod non multo secus fieret si is rem publicam teneret quem secuti sumus. an qui in bello, cum omnium nostrum coniunctum esset periculum, suo et certorum hominum minime prudentium consilio uteretur eum magis communem censemus in victoria futurum fuisse quam incertis in rebus fuisset? et qui nec te consule tuum sapientissimum consilium secutus esset nec fratre tuo consulatum ex auctoritate tua gerente vobis auctoribus uti voluerit nunc omnia tenentem nostras sententias desideraturum censes fuisse?
Omnia sunt misera in bellis civilibus, quæ maiores nostri ne semel quidem, nostra ætas sæpe iam sensit, sed miserius nihil quam ipsa victoria; quæ etiam si ad meliores venit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque reddit, ut, etiam si natura tales non sint, necessitate esse cogantur. multa enim victori eorum arbitrio per quos vicit etiam invito facienda sunt. an tu non videbas mecum simul quam illa crudelis esset futura victoria? igitur tunc quoque careres patria ne quæ nolles videres? ‘non’ inquies; ‘ego enim ipse tenerem opes et dignitatem meam.’ at erat tuæ virtutis in minimis tuas res ponere, de re publica vehementius laborare.
Deinde qui finis istius consili est? nam adhuc et factum tuum probatur et ut in tali re etiam fortuna laudatur: factum, quod et initium belli necessario secutus sis et extrema sapienter persequi nolueris; fortuna, quod honesto otio tenueris et statum et famam dignitatis tuæ. nunc vero nec locus tibi ullus dulcior esse debet patria nec eam diligere minus debes quod deformior est, sed misereri potius nec eam multis claris viris orbatam privare etiam aspectu tuo.
Denique, si fuit magni animi non esse supplicem victori, vide ne superbi sit aspernari eiusdem liberalitatem, et, si sapientis est carere patria, duri non desiderare, et, si re publica non possis frui, stulti sit nolle privata.
Caput illud est, ut, si ista vita tibi commodior esse videatur, cogitandum tamen sit ne tutior non sit. magna gladiorum est licentia, sed in externis locis minor etiam ad facinus verecundia.
Mihi salus tua tantæ curæ est ut Marcello, fratri tuo, aut par aut certe proximus sim. tuum est consulere temporibus et incolumitati et vitæ et fortunis tuis.
Etsi nihil erat novi quod ad te scriberem magisque litteras tuas iam exspectare incipiebam, vel te potius ipsum, tamen, cum Theophilus proficisceretur, non potui nihil ei litterarum dare. cura igitur ut quam primum venias. venies enim, mihi crede, exspectatus, neque solum nobis, id est tuis, sed prorsus omnibus. venit enim mihi in mentem subvereri interdum ne te delectet tarda decessio. quod si nullum haberes sensum nisi oculorum, prorsus tibi ignoscerem si quosdam nolles videre; sed cum leviora non multo essent quæ audirentur quam quæ viderentur, suspicarer autem multum interesse rei familiaris tuæ te quam primum venire idque in omnis partis valeret, putavi ea de re te esse admonendum. sed quoniam quid mihi placeret ostendi, reliqua tu pro tua prudentia considerabis. me tamen velim quod ad tempus te exspectemus certiorem facias.
Plurimum valuisse apud me tuam semper auctoritatem cum in omni re tum in hoc maxime negotio potes existimare. cum mihi C. Marcellus, frater amantissimus mei, non solum consilium daret sed precibus quoque me obsecraret, non prius mihi persuadere potuit quam tuis est effectum litteris ut uterer vestro potissimum consilio.
Res quem ad modum sit acta vestræ litteræ mihi declarant. gratulatio tua etsi est mihi probatissima quod ab optimo fit animo, tamen hoc mihi multo iucundius est et gratius quod in summa paucitate amicorum, propinquorum ac necessariorum qui vere meæ saluti faverent te cupidissimum mei singularemque mihi benevolentiam præstitisse cognovi. reliqua sunt eius modi quibus ego, quoniam hæc erant tempora, facile et æquo animo carebam. hoc vero eius modi esse statuo ut sine talium virorum et amicorum benevolentia neque in adversa neque in secunda fortuna quisquam vivere possit. itaque in hoc ego mihi gratulor. tu vero ut intellegas homini amicissimo te tribuisse officium re tibi præstabo.
Vale.
Etsi scio non iucundissimum me nuntium vobis adlaturum, tamen, quoniam casus et natura in nobis dominatur, visum est faciendum, quoquo modo res se haberet, vos certiores facere.
A. d. X Kal. Iun., cum ab Epidauro Piræum advectus essem, ibi M. Marcellum, collegam nostrum, conveni eumque diem ibi consumpsi ut cum eo essem. postero die cum ab eo digressus essem eo consilio ut ab Athenis in Bœotiam irem reliquamque iuris dictionem absolverem, ille, ut aiebat, supra Maleas in Italiam versus erat. post diem tertium eius diei, cum ab Athenis proficisci in animo haberem, circiter hora decima noctis P. Postumius, familiaris eius, ad me venit et mihi nuntiavit M. Marcellum, collegam nostrum, post cenæ tempus a P. Magio Cilone, familiare eius, pugione percussum esse et duo vulnera accepisse, unum in stomacho, alterum in capite secundum aurem; sperare tamen eum vivere posse. Magium se ipsum interfecisse postea; se a Marcello ad me missum esse qui hæc nuntiaret et rogaret uti medicos ei mitterem. itaque medicos cœgi et e vestigio eo sum profectus prima luce. cum non longe a Piræo abessem, puer Acidini obviam mihi venit cum codicillis in quibus erat scriptum paulo ante lucem Marcellum diem suum obisse. ita vir clarissimus ab homine deterrimo acerbissima morte est adfectus et cui inimici propter dignitatem pepercerant inventus est amicus qui ei mortem offerret.
Ego tamen ad tabernaculum eius perrexi. inveni duos libertos et pauculos servos; reliquos aiebant profugisse metu perterritos, quod dominus eorum ante tabernaculum interfectus esset. coactus sum in eadem illa lectica qua ipse delatus eram meisque lecticariis in urbem eum referre, ibique pro ea copia quæ Athenis erat funus ei satis amplum faciendum curavi. ab Atheniensibus locum sepulturæ intra urbem ut darent impetrare non potui quod religione se impediri dicerent, neque tamen id antea cuiquam concesserant. quod proximum fuit, uti in quo vellemus gymnasio eum sepeliremus, nobis permiserunt. nos in nobilissimo orbi terrarum gymnasio Academiæ locum delegimus ibique eum combussimus posteaque curavimus ut eidem Athenienses in eodem loco monumentum ei marmoreum faciendum locarent. ita quæ nostra officia fuerunt pro collegio et pro propinquitate et vivo et mortuo omnia ei præstitimus.
Vale.
D. prid. Kal. Iun. Athenis.
Quærenti mihi iam diu quid ad te potissimum scriberem non modo certa res nulla sed ne genus quidem litterarum usitatum veniebat in mentem. unam enim partem et consuetudinem earum epistularum quibus secundis rebus uti solebamus tempus eripuerat, perfeceratque fortuna ne quid tale scribere possem aut omnino cogitare. relinquebatur triste quoddam et miserum et his temporibus consentaneum genus litterarum. id quoque deficiebat me, in quo debebat esse aut promissio auxili alicuius aut consolatio doloris tui. quid pollicerer non erat; ipse enim pari fortuna adfectus aliorum opibus casus meos sustentabam, sæpiusque mihi veniebat in mentem queri quod ita viverem quam gaudere quod viverem.
Quamquam enim nulla me ipsum privatim pepulit insignis iniuria nec mihi quicquam tali tempore in mentem venit optare quod non ultro mihi Cæsar detulerit, tamen †nihil† iis conficior curis ut ipsum quod maneam in vita peccare me existimem. careo enim cum familiarissimis multis, quos aut mors eripuit nobis aut distraxit fuga, tum omnibus amicis quorum benevolentiam nobis conciliarat per me quondam te socio defensa res publica, versorque in eorum naufragiis et bonorum direptionibus nec audio solum, quod ipsum esset miserum, sed etiam id ipsum video, quo nihil est acerbius, eorum fortunas dissipari quibus nos olim adiutoribus illud incendium exstinximus; et in qua urbe modo gratia, auctoritate, gloria floruimus in ea nunc his quidem omnibus caremus. obtinemus ipsius Cæsaris summam erga nos humanitatem, sed ea plus non potest quam vis et mutatio omnium rerum atque temporum. itaque orbus iis rebus omnibus quibus et natura me et voluntas et consuetudo adsuefecerat cum ceteris, ut quidem videor, tum mihi ipse displiceo. natus enim ad agendum semper aliquid dignum viro nunc non modo agendi rationem nullam habeo sed ne cogitandi quidem; et qui antea aut obscuris hominibus aut etiam sontibus opitulari poteram nunc P. Nigidio, uni omnium doctissimo et sanctissimo et maxima quondam gratia et mihi certe amicissimo, ne benigne quidem polliceri possum.
Ergo hoc ereptum est litterarum genus. reliquum est ut consoler et adferam rationes quibus te a molestiis coner abducere. at ea quidem facultas vel tui vel alterius consolandi in te summa est, si umquam in ullo fuit. itaque eam partem quæ ab exquisita quadam ratione et doctrina proficiscitur non attingam; tibi totam relinquam. quid sit forti et sapienti homine dignum, quid gravitas, quid altitudo animi, quid acta tua vita, quid studia, quid artes quibus a pueritia floruisti a te flagitent, tu videbis. ego quod intellegere et sentire, quia sum Romæ et quia curo attendoque, possum id tibi adfirmo, te in istis molestiis in quibus es hoc tempore non diutius futurum, in iis autem in quibus etiam nos sumus fortasse semper fore.
Videor mihi perspicere primum ipsius animum qui plurimum potest propensum ad salutem tuam. non scribo hoc temere. quo minus familiaris sum, hoc sum ad investigandum curiosior. quo facilius quibus est iratior respondere tristius possit, hoc est adhuc tardior ad te molestia liberandum. familiares vero eius, et ii quidem qui illi iucundissimi sunt, mirabiliter de te et loquuntur et sentiunt. accedit eodem vulgi voluntas, vel potius consensus omnium. etiam illa quæ minimum nunc quidem potest sed possit aliquando aliquid necesse est, res publica, quascumque viris habebit, ab his ipsis a quibus tenetur de te propediem, mihi crede, impetrabit.
Redeo igitur ad id, ut iam tibi etiam pollicear aliquid, quod primo omiseram. nam et complectar eius familiarissimos, qui me admodum diligunt multumque mecum sunt, et in ipsius consuetudinem, quam adhuc meus pudor mihi clausit, insinuabo et certe omnis vias persequar quibus putabo ad id quod volumus perveniri posse. in hoc toto genere plura faciam quam scribere audeo. cetera, quæ tibi a multis prompta esse certo scio, a me sunt paratissima. nihil in re familiari mea est quod ego meum malim esse quam tuum. hac de re et de hoc genere toto hoc scribo parcius quod te id quod ipse confido sperare malo, te esse usurum tuis.
Extremum illud est, ut te orem et obsecrem animo ut maximo sis nec ea solum memineris quæ ab aliis magnis viris accepisti sed illa etiam quæ ipse ingenio studioque peperisti. quæ si colliges, et sperabis omnia optime et quæ accident, qualiacumque erunt, sapienter feres. sed hæc tu melius, vel optime omnium; ego quæ pertinere ad te intellegam studiosissime omnia diligentissimeque curabo tuorumque tristissimo meo tempore meritorum erga me memoriam conservabo.
Binas a te accepi litteras Corcyræ datas, quarum alteris mihi gratulabare quod audisses me meam pristinam dignitatem obtinere, alteris dicebas te velle quæ egissem bene et feliciter evenire.
Ego autem, si dignitas est bene de re publica sentire et bonis viris probare quod sentias, obtineo dignitatem meam; sin autem in eo dignitas est si quod sentias aut re efficere possis aut denique libera oratione defendere, ne vestigium quidem ullum est reliquum nobis dignitatis agiturque præclare si nosmet ipsos regere possumus ut ea quæ partim iam adsunt, partim impendent, moderate feramus. quod est difficile in eius modi bello cuius exitus ex altera parte cædem ostentet, ex altera servitutem. quo in periculo non nihil me consolatur cum recordor hæc me tum vidisse cum secundas etiam res nostras, non modo adversas, pertimescebam videbamque quanto periculo de iure publico disceptaretur armis; quibus si ii vicissent ad quos ego pacis spe, non belli cupiditate, adductus accesseram, tamen intellegebam et iratorum hominum et cupidorum et insolentium quam crudelis esset futura victoria, sin autem victi essent, quantus interitus esset futurus civium partim amplissimorum, partim etiam optimorum; qui me hæc prædicentem atque optime consulentem saluti suæ malebant nimium timidum quam satis prudentem existimari.
Quod autem mihi de eo quod egerim gratularis, te ita velle certo scio. sed ego tam misero tempore nihil novi consili cepissem nisi in reditu meo nihilo meliores res domesticas quam rem publicam offendissem. quibus enim pro meis immortalibus beneficiis carissima mea salus et meæ fortunæ esse debebant, cum propter eorum scelus nihil mihi intra meos parietes tutum, nihil insidiis vacuum viderem, novarum me necessitudinum fidelitate contra veterum perfidiam muniendum putavi.
Sed de nostris rebus satis, vel etiam nimium multa. de tuis velim ut eo sis animo quo debes esse, id est ut ne quid tibi præcipue timendum putes. si enim status erit aliquis civitatis, quicumque erit, te omnium periculorum video expertem fore; nam alteros tibi iam placatos esse intellego, alteros numquam iratos fuisse. de mea autem in te voluntate sic velim iudices, me, quibuscumque rebus opus esse intellegam, quamquam videam qui sim hoc tempore et quid possim, opera tamen et consilio, studio quidem certe, rei, famæ, saluti tuæ præsto futurum. tu velim et quid agas et quid acturum te putes facias me quam diligentissime certiorem.
Accepi perbrevis tuas litteras, quibus id quod scire cupiebam cognoscere non potui, cognovi autem id quod mihi dubium non fuit; nam quam fortiter ferres communis miserias non intellexi, quam me amares facile perspexi. sed hoc scieram; illud si scissem, ad id meas litteras accommodavissem.
Sed tamen, etsi antea scripsi quæ existimavi scribi oportere, tamen hoc te tempore breviter commonendum putavi ne quo periculo te proprio existimares esse. in magno omnes, sed tamen in communi sumus. qua re non debes aut propriam fortunam et præcipuam postulare aut communem recusare. quapropter eo animo simus inter nos quo semper fuimus; quod de te sperare, de me præstare possum.
Si vales, bene est.
Existimaram pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia nec absentem umquam me abs te ludibrio læsum iri nec Metellum fratrem ob dictum capite ac fortunis per te oppugnatum iri. quem si parum pudor ipsius defendebat, debebat vel familiæ nostræ dignitas vel meum studium erga vos remque publicam satis sublevare. nunc video illum circumventum, me desertum, a quibus minime conveniebat.
Itaque in luctu et squalore sum, qui provinciæ, qui exercitui præsum, qui bellum gero. quæ quoniam nec ratione nec maiorum nostrum clementia administrastis, non erit mirandum si vos pænitebit. te tam mobili in me meosque esse animo non sperabam. me interea nec domesticus dolor nec cuiusquam iniuria ab re publica abducet.
Si tu exercitusque valetis, bene est.
Scribis ad me te existimasse pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia numquam te a me ludibrio læsum iri. quod cuius modi sit satis intellegere non possum; sed tamen suspicor ad te esse adlatum me in senatu, cum disputarem permultos esse qui rem publicam a me conservatam dolerent, dixisse a te propinquos tuos, quibus negare non potuisses, impetrasse ut ea quæ statuisses tibi in senatu de mea laude esse dicenda reticeres. quod cum dicerem, illud adiunxi, mihi tecum ita dispertitum officium fuisse in rei publicæ salute retinenda ut ego urbem a domesticis insidiis et ab intestino scelere, tu Italiam et ab armatis hostibus et ab occulta coniuratione defenderes, atque hanc nostram tanti et tam præclari muneris societatem a tuis propinquis labefactatam, qui, cum tu a me rebus amplissimis atque honorificentissimis ornatus esses, timuissent ne quæ mihi pars abs te voluntatis mutuæ tribueretur.
Hoc in sermone cum a me exponeretur quæ mea exspectatio fuisset orationis tuæ quantoque in errore versatus essem, visa est oratio non iniucunda, et mediocris quidam est risus consecutus, non in te sed magis in errorem meum et quod me abs te cupisse laudari aperte atque ingenue confitebar. iam hoc non potest in te non honorifice esse dictum, me in clarissimis meis atque amplissimis rebus tamen aliquod testimonium tuæ vocis habere voluisse.
Quod autem ita scribis, ‘pro mutuo inter nos animo’, quid tu existimes esse in amicitia mutuum, nescio; equidem hoc arbitror, cum par voluntas accipitur et redditur. ego si hoc dicam, me tua causa prætermisisse provinciam, tibi ipse levior videar esse; meæ enim rationes ita tulerunt, atque eius mei consili maiorem in dies singulos fructum voluptatemque capio. illud dico, me, ut primum in contione provinciam deposuerim, statim quem ad modum eam tibi traderem cogitare cœpisse. nihil dico de sortitione vestra; tantum te suspicari volo, nihil in ea re per collegam meum me insciente esse factum. recordare cetera, quam cito senatum illo die facta sortitione cœgerim, quam multa de te verba fecerim, cum tu ipse mihi dixisti orationem meam non solum in te honorificam sed etiam in collegas tuos contumeliosam fuisse. iam illud senatus consultum quod eo die factum est ea præscriptione est ut, dum id exstabit, officium meum in te obscurum esse non possit. postea vero quam profectus es, velim recordere quæ ego de te in senatu egerim, quæ in contionibus dixerim, quas ad te litteras miserim. quæ cum omnia collegeris, tu ipse velim iudices satisne videatur his omnibus rebus tuus adventus, cum proxime Romam venisti, mutue respondisse.
Quod scribis de reconciliata gratia, non intellego cur reconciliatam esse dicas quæ numquam imminuta est.
Quod scribis non oportuisse Metellum, fratrem tuum, ob dictum a me oppugnari, primum hoc velim existimes, animum mihi istum tuum vehementer probari et fraternam plenam humanitatis ac pietatis voluntatem; deinde, si qua ego in re fratri tuo rei publicæ causa restiterim, ut mihi ignoscas (tam enim sum amicus rei publicæ quam qui maxime); si vero meam salutem contra illius impetum in me crudelissimum defenderim, satis habeas nihil me etiam tecum de tui fratris iniuria conqueri. quem ego cum comperissem omnem sui tribunatus conatum in meam perniciem parare atque meditari, egi cum Claudia, uxore tua, et cum vestra sorore Mucia, cuius erga me studium pro Cn. Pompei necessitudine multis in rebus perspexeram, ut eum ab illa iniuria deterrerent. atqui ille, quod te audisse certo scio, prid. Kal. Ian., qua iniuria nemo umquam in ullo magistratu improbissimus civis adfectus est ea me consulem adfecit, cum rem publicam conservassem, atque abeuntem magistratu contionis habendæ potestate privavit. cuius iniuria mihi tamen honori summo fuit; nam cum ille mihi nihil nisi ut iurarem permitteret, magna voce iuravi verissimum pulcherrimumque ius iurandum, quod populus idem magna voce me vere iurasse iuravit.
Hac accepta tam insigni iniuria tamen illo ipso die misi ad Metellum communis amicos qui agerent cum eo ut de illa mente desisteret. quibus ille respondit sibi non esse integrum; etenim paulo ante in contione dixerat ei qui in alios animum advertisset indicta causa dicendi ipsi potestatem fieri non oportere. hominem gravem et civem egregium, qui, qua pœna senatus consensu bonorum omnium eos adfecerat qui urbem incendere et magistratus ac senatum trucidare, bellum maximum conflare voluissent, eadem dignum iudicaret eum qui curiam cæde, urbem incendiis, Italiam bello liberasset! itaque ego Metello, fratri tuo, præsenti restiti. nam in senatu Kal. Ian. sic cum eo de re publica disputavi ut sentiret sibi cum viro forti et constanti esse pugnandum. a. d. III Non. Ian. cum agere cœpisset, tertio quoque verbo orationis suæ me appellabat, mihi minabatur, neque illi quicquam deliberatius fuit quam me, quacumque ratione posset, non iudicio neque disceptatione sed vi atque impressione evertere. huius ego temeritati si virtute atque animo non restitissem, quis esset qui me in consulatu non casu potius existimaret quam consilio fortem fuisse?
Hæc si tu Metellum cogitare de me nescisti, debes existimare te maximis de rebus a fratre esse celatum; sin autem aliquid impertivit tibi sui consili, lenis a te et facilis existimari debeo qui nihil tecum de his ipsis rebus expostulem. et si intellegis non me dicto Metelli, ut scribis, sed consilio eius animoque in me inimicissimo esse commotum, cognosce nunc humanitatem meam, si humanitas appellanda est in acerbissima iniuria remissio animi ac dissolutio. nulla est a me umquam sententia dicta in fratrem tuum; quotienscumque aliquid est actum, sedens iis adsensi qui mihi lenissime sentire visi sunt. addam illud etiam, quod iam ego curare non debui sed tamen fieri non moleste tuli atque etiam ut ita fieret pro mea parte adiuvi, ut senati consulto meus inimicus, quia tuus frater erat, sublevaretur.
Qua re non ego fratrem tuum, sed fratri tuo nec in te, ut scribis, animo fui mobili, sed ita stabili ut in mea erga te voluntate etiam desertus ab officiis tuis permanerem. atque hoc ipso tempore tibi pæne minitanti nobis per litteras hoc rescribo atque respondeo: ego dolori tuo non solum ignosco sed summam etiam laudem tribuo (meus enim me sensus, quanta vis fraterni sit amoris, admonet); a te peto ut tu quoque æquum te iudicem dolori meo præbeas; si acerbe, si crudeliter, si sine causa sum a tuis oppugnatus, ut statuas mihi non modo non cedendum sed etiam tuo atque exercitus tui auxilio in eius modi causa utendum fuisse.
Ego te mihi semper amicum esse volui, me ut tibi amicissimum esse intellegeres laboravi. maneo in voluntate et, quoad voles tu, permanebo, citiusque amore tui fratrem tuum odisse desinam quam illius odio quicquam de nostra benevolentia detraham.
Hominis importunissimi contumeliæ, quibus crebris contionibus me onerat, tuis erga me officiis leniuntur et, ut sunt leves ab eius modi homine, a me despiciuntur, libenterque commutata persona te mihi fratris loco esse duco. de illo ne meminisse quidem volo, tametsi bis eum invitum servavi.
De meis rebus, ne vobis multitudine litterarum molestior essem, ad Lollium perscripsi de rationibus provinciæ quid vellem fieri, ut is vos doceret et commonefaceret.
Si poteris, velim pristinam tuam erga me voluntatem conserves.
Litteræ Quinti fratris et T. Pomponi, necessari mei, tantum spei dederant ut in te non minus auxili quam in tuo collega mihi constitutum fuerit. itaque ad te litteras statim misi, per quas, ut fortuna postulabat, et gratias tibi egi et de reliquo tempore auxilium petii. postea mihi non tam meorum litteræ quam sermones eorum qui hac iter faciebant animum tuum immutatum significabant; quæ res fecit ut tibi litteris obstrepere non auderem.
Nunc mihi Quintus frater meus mitissimam tuam orationem, quam in senatu habuisses, perscripsit; qua inductus ad te scribere sum conatus et abs te, quantum tua fert voluntas, peto quæsoque ut tuos mecum serves potius quam propter adrogantem crudelitatem tuorum me oppugnes. tu, tuas inimicitias ut rei publicæ donares, te vicisti; alienas ut contra rem publicam confirmes adduceris? quod si mihi tua clementia opem tuleris, omnibus in rebus me fore in tua potestate tibi confirmo. si mihi neque magistratus neque senatum neque populum auxiliari propter eam vim quæ me cum re publica vicit licuerit, vide ne, cum velis revocare tempus omnium [re]servandorum, cum qui servetur non erit, non possis.
Etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi commendaticias (non quo eas intellegerem satis apud te valere sed ne iis qui me rogarent aliquid de nostra coniunctione imminutum esse ostenderem), tamen, cum T. Pomponius, homo omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime conscius, tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum putavi, præsertim cum aliter ipsi Pomponio satis facere non possem.
Ego si abs te summa officia desiderem, mirum nemini videri debeat. omnia enim a me in te profecta sunt quæ ad tuum commodum, quæ ad honorem, quæ ad dignitatem pertinerent. pro his rebus nullam mihi abs te relatam esse gratiam tu es optimus testis, contra etiam esse aliquid abs te profectum ex multis audivi; nam comperisse me non audeo dicere, ne forte id ipsum verbum ponam quod abs te aiunt falso in me solere conferri. sed ea quæ ad me delata sunt malo te ex Pomponio, cui non minus molesta fuerunt, quam ex meis litteris cognoscere. meus in te animus quam singulari officio fuerit, et senatus et populus Romanus testis est; tu quam gratus erga me fueris ipse existimare potes, quantum mihi debeas ceteri existiment.
Ego quæ tua causa antea feci, voluntate sum adductus posteaque constantia; sed reliqua, mihi crede, multo maius meum studium maioremque gravitatem et laborem desiderant. quæ ego si non profundere ac perdere videbor, omnibus meis viribus sustinebo; sin autem ingrata esse sentiam, non committam ut tibi ipsi insanire videar. ea quæ sint et cuius modi poteris ex Pomponio cognoscere. atque ipsum tibi Pomponium ita commendo ut, quamquam ipsius causa confido te facturum esse omnia, tamen abs te hoc petam ut, si quid in te residet amoris erga me, id omne in Pomponi negotio ostendas. hoc mihi nihil gratius facere potes.
Cum ad me Decius librarius venisset egissetque mecum ut operam darem ne tibi hoc tempore succederetur, quamquam illum hominem frugi et tibi amicum existimabam, tamen, quod memoria tenebam cuius modi ad me litteras antea misisses, non satis credidi homini prudenti tam valde esse mutatam voluntatem tuam. sed postea quam et Cornelia tua Terentiam convenit et ego cum Q. Cornelio locutus sum, adhibui diligentiam, quotienscumque senatus fuit, ut adessem, plurimumque in eo negoti habui ut Q. Fufium tribunum pl. et ceteros ad quos tu scripseras cogerem mihi potius credere quam tuis litteris. omnino res tota in mensem Ianuarium reiecta erat, sed facile obtinebatur.
Ego tua gratulatione commotus, quod ad me pridem scripseras velle te bene evenire quod de Crasso domum emissem, emi eam ipsam domum ³⁰XXXV³⁰ aliquanto post tuam gratulationem. itaque nunc me scito tantum habere æris alieni ut cupiam coniurare, si quisquam recipiat. sed partim odio inducti me excludunt et aperte vindicem coniurationis oderunt, partim non credunt et a me insidias metuunt nec putant ei nummos deesse posse qui ex obsidione feneratores exemerit. omnino semissibus magna copia est; ego autem meis rebus gestis hoc sum adsecutus ut bonum nomen existimer.
Domum tuam atque ædificationem omnem perspexi et vehementer probavi.
Antonium, etsi eius in me officia omnes desiderant, tamen in senatu gravissime ac diligentissime defendi senatumque vehementer oratione mea atque auctoritate commovi.
Tu ad me velim litteras crebrius mittas.
S. t. e. q. v. b. e. v.
Ex litteris tuis quas publice misisti cepi una cum omnibus incredibilem voluptatem; tantam enim spem oti ostendisti quantam ego semper omnibus te uno fretus pollicebar. sed hoc scito, tuos veteres hostis, novos amicos, vehementer litteris perculsos atque ex magna spe deturbatos iacere.
Ad me autem litteras quas misisti, quamquam exiguam significationem tuæ erga me voluntatis habebant, tamen mihi scito iucundas fuisse. nulla enim re tam lætari soleo quam meorum officiorum conscientia; quibus si quando non mutue respondetur, apud me plus offici residere facillime patior. illud non dubito, quin, si te mea summa erga te studia parum mihi adiunxerint, res publica nos inter nos conciliatura coniuncturaque sit.
Ac ne ignores quid ego in tuis litteris desiderarim, scribam aperte, sicut et mea natura et nostra amicitia postulat. res eas gessi quarum aliquam in tuis litteris et nostræ necessitudinis et rei publicæ causa gratulationem exspectavi; quam ego abs te prætermissam esse arbitror quod vererere ne cuius animum offenderes. sed scito ea quæ nos pro salute patriæ gessimus orbis terræ iudicio ac testimonio comprobari; quæ, cum veneris, tanto consilio tantaque animi magnitudine a me gesta esse cognosces ut tibi multo maiori quam Africanus fuit [a] me non multo minorem quam Lælium facile et in re publica et in amicitia adiunctum esse patiare.
Quantum †ad† meum studium exstiterit dignitatis tuæ vel tuendæ vel etiam augendæ, non dubito quin ad te omnes tui scripserint. non enim fuit aut mediocre aut obscurum aut eius modi quod silentio posset præteriri. nam et cum consulibus et cum multis consularibus tanta contentione decertavi quanta numquam antea ulla in causa suscepique mihi perpetuam propugnationem pro omnibus ornamentis tuis veterique nostræ necessitudini iam diu debitum sed multa varietate temporum interruptum officium cumulate reddidi.
Neque mehercule umquam mihi tui aut colendi aut ornandi voluntas defuit. sed quædam pestes hominum laude aliena dolentium et te non numquam a me alienarunt et me aliquando immutarunt tibi. sed exstitit tempus optatum mihi magis quam speratum, ut florentissimis tuis rebus mea perspici posset et memoria nostræ voluntatis et amicitiæ fides. sum enim consecutus non modo ut domus tua tota sed ut cuncta civitas me tibi amicissimum esse cognosceret. itaque et præstantissima omnium feminarum, uxor tua, et eximia pietate, virtute, gratia tui Crassi meis consiliis, monitis, studiis actionibusque nituntur et senatus populusque Romanus intellegit tibi absenti nihil esse tam promptum aut tam paratum quam in omnibus rebus quæ ad te pertineant operam, curam, diligentiam, auctoritatem meam.
Quæ sint acta quæque agantur, domesticorum tibi litteris declarari puto. de me sic existimes ac tibi persuadeas vehementer velim, non me repentina aliqua voluntate aut fortuito ad tuam amplitudinem meis officiis amplectendam incidisse sed, ut primum forum attigerim, spectasse semper ut tibi possem quam maxime esse coniunctus. quo quidem ex tempore memoria teneo neque meam tibi observantiam neque mihi tuam summam benevolentiam ac liberalitatem defuisse. si quæ inciderunt non tam re quam suspicione violata, ea, cum fuerint et falsa et inania, sint evulsa ex omni memoria vitaque nostra. is enim tu vir es et eum me esse cupio ut, quoniam in eadem rei publicæ tempora incidimus, coniunctionem amicitiamque nostram utrique nostrum laudi sperem fore.
Quam ob rem tu, quantum tuo iudicio tribuendum esse nobis putes, statues ipse et, ut spero, statues ex nostra dignitate. ego vero tibi profiteor atque polliceor eximium et singulare meum studium in omni genere offici quod ad honestatem et gloriam tuam spectet. in quo etiam si multi mecum contendent, tamen cum reliquis omnibus tum Crassis tuis iudicibus omnis facile superabo; quos quidem ego ambo unice diligo, sed in [Marco] benevolentia pari hoc magis sum Publio deditus quod me, quamquam a pueritia sua semper, tamen hoc tempore maxime sicut alterum parentem et observat et diligit.
Has litteras velim existimes fœderis habituras esse vim, non epistulæ, meque ea quæ tibi promitto ac recipio sanctissime esse observaturum diligentissimeque esse facturum. quæ a me suscepta defensio est te absente dignitatis tuæ, in ea iam ego non solum amicitiæ nostræ sed etiam constantiæ meæ causa permanebo. quam ob rem satis esse hoc tempore arbitratus sum hoc ad te scribere, me, si quid ipse intellegerem aut ad voluntatem aut ad commodum aut ad amplitudinem tuam pertinere, mea sponte id esse facturum; sin autem quippiam aut a te essem admonitus aut a tuis, effecturum ut intellegeres nihil neque te scripsisse neque quemquam tuorum frustra ad me detulisse. quam ob rem velim ita et ipse ad me scribas de omnibus minimis, maximis, mediocribus rebus ut ad hominem amicissimum et tuis præcipias ut opera, consilio, auctoritate, gratia mea sic utantur in omnibus publicis, privatis, forensibus, domesticis tuis, amicorum, hospitum, clientium tuorum negotiis ut, quod eius fieri possit, praesentiæ tuæ desiderium meo labore minuatur.
S. v. b. e. e. v.
Si tuam consuetudinem in patrociniis tuendis servas, P. Vatinius cliens advenit qui pro se causam dicier vult. non, puto, repudiabis in honore quem in periculo recepisti. ego autem quem potius adoptem aut invocem quam illum quo defendente vincere didici? an verear ne, qui potentissimorum hominum conspirationem neglexerit pro mea salute, is pro honore meo pusillorum ac malevolorum obtrectationes et invidias non prosternat atque obterat?
Qua re, si me, sicut soles, amas, suscipe meme totum atque hoc, quicquid est, oneris ac muneris pro mea dignitate tibi tuendum ac sustinendum puta. scis meam fortunam nescio quo modo facile obtrectatores invenire, non meo quidem mehercules merito; sed quanti id refert, si tamen fato nescio quo accidit? si qui forte fuerit qui nostræ dignitati obesse velit, peto a te ut tuam consuetudinem et liberalitatem in me absente defendendo mihi præstes. litteras ad senatum de rebus nostris gestis, quo exemplo miseram, infra tibi perscripsi.
Dicitur mihi tuus servus anagnostes fugitivus cum Vardæis esse. de quo tu mihi nihil mandasti, ego tamen terra marique ut conquireretur præmandavi et profecto tibi illum reperiam, nisi si in Dalmatiam aufugerit; et inde tamen aliquando eruam. tu nos fac ames.
Vale. A. d. V Id. Quint. ex castris Narona.
S. v. b. e. e. q. v. 5.10a.
De Dionysio tuo adhuc nihil extrico, et eo minus quod me frigus Dalmaticum, quod illinc eiecit, etiam hic refrigeravit. sed tamen non desistam quin illum aliquando eruam. sed tamen omnia mi dura imperas. De Catilio nescio quid ad me scripsisti deprecationis diligentissimæ. apage te cum nostro Sex. Servilio! nam mehercule ego quoque illum amo. sed huiusce modi vos clientis, huius modi causas recipitis? hominem unum omnium crudelissimum, qui tot ingenuos, matresfamilias, civis Romanos occidit, abripuit, disperdidit, regiones vastavit? simius, non semissis homo, contra me arma tulit et eum bello cepi.
Sed tamen, mi Cicero, quid facere possum? omnia mehercule cupio quæ tu mi imperas. meam animadversionem et supplicium quo usurus eram in eum quem cepissem remitto tibi et condono: quid illis respondere possum qui sua bona direpta, expugnatas, fratres, liberos, parentis occisos actione expostulant? si mehercules Appi os haberem, in cuius locum suffectus sum, tamen hoc sustinere non possem. quid ergo est? faciam omnia sedulo quæ te sciam velle. defenditur a Q. Volusio, tuo discipulo, si forte ea res poterit adversarios fugare. in eo maxima spes est.
Nos, si quid erit istic opus, defendes.
Ego post supplicationes mihi decretas in Dalmatiam profectus 5.10b. sum. sex oppida vi oppugnando cepi. unum †hoc†, quod erat maximum, quater a me iam captum; quattuor enim turris et quattuor muros cepi et arcem eorum totam. ex qua me nives, frigora, imbres detruserunt, indigneque, mi Cicero, oppidum captum et bellum confectum relinquere sum coactus. qua re te rogo, si opus erit, ad Cæsarem meam causam agas meque tibi in omnis partis defendendum putes, hoc existimans, neminem te tui amantiorem habere.
Vale. D. Non. Dec. Narona.
Cæsar adhuc mi iniuriam facit. de meis supplicationibus et 5.10c. rebus gestis Dalmaticis adhuc non refert, quasi vero non iustissimi triumphi in Dalmatia res gesserim. nam si hoc exspectandum est, dum totum bellum conficiam, viginti oppida sunt Dalmatiæ antiqua, quæ ipsi sibi adsciverunt amplius sexaginta. hæc nisi omnia expugno si mihi supplicationes non decernuntur, longe alia condicione ego sum ac ceteri imperatores.
Grata tibi mea esse officia non miror; cognovi enim te gratissimum omnium idque numquam destiti prædicare. nec enim tu mihi habuisti modo gratiam verum etiam cumulatissime rettulisti. quam ob rem in reliquis tuis rebus omnibus pari me studio erga te et eadem voluntate cognosces.
Quod mihi feminam primariam, Pompeiam, uxorem tuam, commendas, cum Sura nostro statim tuis litteris lectis locutus sum ut ei meis verbis diceret ut, quicquid opus esset, mihi denuntiaret; me omnia quæ ea vellet summo studio curaque facturum. itaque faciam eamque, si opus esse videbitur, ipse conveniam. tu tamen ei velim scribas ut nullam rem neque tam magnam neque tam parvam putet quæ mihi aut difficilis aut parum me digna videatur. omnia quæ in tuis rebus agam et non laboriosa mihi et honesta videbuntur.
De Dionysio, si me amas, confice. quamcumque ei fidem dederis, præstabo; si vero improbus fuerit, ut est, duces eum captivum in triumpho. Dalmatis di male faciant qui tibi molesti sunt! sed, ut scribis, brevi capientur et illustrabunt res tuas gestas; semper enim habiti sunt bellicosi.
Coram me tecum eadem hæc agere sæpe conantem deterruit pudor quidam pæne subrusticus quæ nunc expromam absens audacius; epistula enim non erubescit.
Ardeo cupiditate incredibili neque, ut ego arbitror, reprehendenda nomen ut nostrum scriptis illustretur et celebretur tuis. quod etsi mihi sæpe ostendis te esse facturum, tamen ignoscas velim huic festinationi meæ. genus enim scriptorum tuorum, etsi erat semper a me vehementer exspectatum, tamen vicit opinionem meam meque ita vel cepit vel incendit ut cuperem quam celerrime res nostras monumentis commendari tuis. neque enim me solum commemoratio posteritatis ac spes quædam immortalitatis rapit sed etiam illa cupiditas ut vel auctoritate testimoni tui vel indicio benevolentiæ vel suavitate ingeni vivi perfruamur.
Neque tamen hæc cum scribebam eram nescius quantis oneribus premerere susceptarum rerum et iam institutarum. sed quia videbam Italici belli et civilis historiam iam a te pæne esse perfectam, dixeras autem mihi te reliquas res ordiri, deesse mihi nolui quin te admonerem ut cogitares coniunctene malles cum reliquis rebus nostra contexere an, ut multi Græci fecerunt, Callisthenes Phocicum bellum, Timæus Pyrrhi, Polybius Numantinum, qui omnes a perpetuis suis historiis ea quæ dixi bella separaverunt, tu quoque item civilem coniurationem ab hostilibus externisque bellis seiungeres. equidem ad nostram laudem non multum video interesse, sed ad properationem meam quiddam interest non te exspectare dum ad locum venias ac statim causam illam totam et tempus arripere; et simul, si uno in argumento unaque in persona mens tua tota versabitur, cerno iam animo quanto omnia uberiora atque ornatiora futura sint.
Neque tamen ignoro quam impudenter faciam qui primum tibi tantum oneris imponam (potest enim mihi denegare occupatio tua), deinde etiam ut ornes me postulem. quid si illa tibi non tanto opere videntur ornanda? sed tamen, qui semel verecundiæ finis transierit, eum bene et oportet esse impudentem. itaque te plane etiam atque etiam rogo ut et ornes ea vehementius etiam quam fortasse sentis et in eo leges historiæ neglegas gratiamque illam de qua suavissime quodam in prohœmio scripsisti, a qua te flecti non magis potuisse demonstras quam Herculem Xenophontium illum a Voluptate, eam, si me tibi vehementius commendabit, ne aspernere amorique nostro plusculum etiam quam concedet veritas largiare.
Quod si te adducemus ut hoc suscipias, erit, ut mihi persuadeo, materies digna facultate et copia tua. a principio enim coniurationis usque ad reditum nostrum videtur mihi modicum quoddam corpus confici posse, in quo et illa poteris uti civilium commutationum scientia vel in explicandis causis rerum novarum vel in remediis incommodorum, cum et reprehendes ea quæ vituperanda duces et quæ placebunt exponendis rationibus comprobabis et, si liberius, ut consuesti, agendum putabis, multorum in nos perfidiam, insidias, proditionem notabis. multam etiam casus nostri varietatem tibi in scribendo suppeditabunt plenam cuiusdam voluptatis, quæ vehementer animos hominum in legendo te scriptore tenere possit. nihil est enim aptius ad delectationem lectoris quam temporum varietates fortunæque vicissitudines. quæ etsi nobis optabiles in experiendo non fuerunt, in legendo tamen erunt iucundæ. habet enim præteriti doloris secura recordatio delectationem; ceteris vero nulla perfunctis propria molestia, casus autem alienos sine ullo dolore intuentibus, etiam ipsa misericordia est iucunda. quem enim nostrum ille moriens apud Mantineam Epaminondas non cum quadam miseratione delectat? qui tum denique sibi evelli iubet spiculum postea quam ei percontanti dictum est clipeum esse salvum, ut etiam in vulneris dolore æquo animo cum laude moreretur. cuius studium in legendo non erectum Themistocli fuga †redituque† retinetur? etenim ordo ipse annalium mediocriter nos retinet quasi enumeratione fastorum; at viri sæpe excellentis ancipites variique casus habent admirationem, exspectationem, lætitiam, molestiam, spem, timorem; si vero exitu notabili concluduntur, expletur animus iucundissima lectionis voluptate.
Quo mihi acciderit optatius si in hac sententia fueris, ut a continentibus tuis scriptis, in quibus perpetuam rerum gestarum historiam complecteris, secernas hanc quasi fabulam rerum eventorumque nostrorum. habet enim varios actus multasque mutationes et consiliorum et temporum. ac non vereor ne adsentatiuncula quadam aucupari tuam gratiam videar cum hoc demonstrem, me a te potissimum ornari celebrarique velle. neque enim tu is es qui quid sis nescias et qui non eos magis qui te non admirentur invidos quam eos qui laudent adsentatores arbitrere; neque autem ego sum ita demens ut me sempiternæ gloriæ per eum commendari velim qui non ipse quoque in me commendando propriam ingeni gloriam consequatur. neque enim Alexander ille gratiæ causa ab Apelle potissimum pingi et a Lysippo fingi volebat, sed quod illorum artem cum ipsis tum etiam sibi gloriæ fore putabat. atque illi artifices corporis simulacra ignotis nota faciebant, quæ vel si nulla sint, nihilo sint tamen obscuriores clari viri. nec minus est Spartiates Agesilaus ille perhibendus, qui neque pictam neque fictam [tam] imaginem suam passus est esse, quam qui in eo genere laborarunt. unus enim Xenophontis libellus in eo rege laudando facile omnis imagines omnium statuasque superavit.
Atque hoc præstantius mihi fuerit et ad lætitiam animi et ad memoriæ dignitatem si in tua scripta pervenero quam si in ceterorum quod non ingenium mihi solum suppeditatum fuerit tuum, sicut Timoleonti a Timæo aut ab Herodoto Themistocli, sed etiam auctoritas clarissimi et spectatissimi viri et in rei publicæ maximis gravissimisque causis cogniti atque in primis probati, ut mihi non solum præconium, quod, cum in Sigeum venisset, Alexander ab Homero Achilli tributum esse dixit, sed etiam grave testimonium impertitum clari hominis magnique videatur. placet enim Hector ille mihi Nævianus, qui non tantum ‘laudari’ se lætatur sed addit etiam ‘a laudato viro’.
Quod si a te non impetro, hoc est, si quæ te res impedierit (neque enim fas esse arbitror quicquam me rogantem abs te non impetrare), cogar fortasse facere quod non nulli sæpe reprehendunt: scribam ipse de me, multorum tamen exemplo et clarorum virorum. sed, quod te non fugit, hæc sunt in hoc genere vitia: et verecundius ipsi de sese scribant necesse est si quid est laudandum et prætereant si quid reprehendendum est. accedit etiam ut minor sit fides, minor auctoritas, multi denique reprehendant et dicant verecundiores esse præcones ludorum gymnicorum, qui, cum ceteris coronas imposuerint victoribus eorumque nomina magna voce pronuntiarint, cum ipsi ante ludorum missionem corona donentur, alium præconem adhibeant, ne sua voce se ipsi victores esse prædicent. hæc nos vitare cupimus et, si recipis causam nostram, vitabimus idque ut facias rogamus.
Ac ne forte mirere cur, cum mihi sæpe ostenderis te accuratissime nostrorum temporum consilia atque eventus litteris mandaturum, a te id nunc tanto opere et tam multis verbis petamus, illa nos cupiditas incendit de qua initio scripsi, festinationis, quod alacres animo sumus ut et ceteri viventibus nobis ex libris tuis nos cognoscant et nosmet ipsi vivi gloriola nostra perfruamur.
His de rebus quid acturus sis, si tibi non est molestum, rescribas mihi velim. si enim suscipis causam, conficiam commentarios rerum omnium; sin autem differs me in tempus aliud, coram tecum loquar. tu interea non cessabis et ea quæ habes instituta perpolies nosque diliges.
Quamquam ipsa consolatio litterarum tuarum mihi gratissima est (declarat enim summam benevolentiam coniunctam pari prudentia), tamen illum fructum ex iis litteris vel maximum cepi, quod te præclare res humanas contemnentem et optime contra fortunam paratum armatumque cognovi; quam quidem laudem sapientiæ statuo esse maximam, non aliunde pendere nec extrinsecus aut bene aut male vivendi suspensas habere rationes. quæ cogitatio, cum mihi non omnino excidisset (etenim penitus insederat), vi tamen tempestatum et concursu calamitatum erat aliquantum labefactata atque convulsa; cui te opitulari et video et id fecisse etiam proximis litteris multumque profecisse sentio. itaque hoc sæpius dicendum tibique non significandum solum sed etiam declarandum arbitror, nihil mihi esse potuisse tuis litteris gratius.
Ad consolandum autem cum illa valent quæ eleganter copioseque collegisti tum nihil plus quam quod firmitudinem gravitatemque animi tui perspexi; quam non imitari turpissimum existimo. itaque hoc etiam fortiorem me puto quam te ipsum, præceptorem fortitudinis, quod tu mihi videris spem non nullam habere hæc aliquando futura meliora; casus enim gladiatorii similitudinesque eæ, tum rationes in ea disputatione a te collectæ vetabant me rei publicæ penitus diffidere. itaque alterum minus mirum, fortiorem te esse cum aliquid speres; alterum mirum, spe ulla teneri. quid est enim non ita adfectum ut id non deletum exstinctumque esse fateare? circumspice omnia membra rei publicæ, quæ notissima sunt tibi; nullum reperies profecto quod non fractum debilitatumve sit. quæ persequerer si aut melius ea viderem quam tu vides aut commemorare possem sine dolore, quamquam tuis monitis præceptisque omnis est abiciendus dolor.
Ergo et domestica feremus ut censes et publica paulo etiam fortius fortasse quam tu ipse qui præcipis. te enim aliqua spes consolatur, ut scribis, nos erimus etiam in omnium desperatione fortes, ut tu tamen idem et hortaris et præcipis. das enim mihi iucundas recordationes conscientiæ nostræ rerumque earum quas te in primis auctore gessimus. præstitimus enim patriæ non minus certe quam debuimus, plus profecto quam est ab animo cuiusquam aut consilio hominis postulatum.
Ignosces mihi de me ipso aliquid prædicanti; quarum enim tu rerum cogitatione nos levari ægritudine voluisti earum etiam commemoratione lenimur. itaque, ut mones, quantum potero, me ab omnibus molestiis et angoribus abducam transferamque animum ad ea quibus secundæ res ornantur, adversæ adiuvantur, tecumque et ero tantum quantum patietur utriusque ætas et valetudo, et, si esse una minus poterimus quam volemus, animorum tamen coniunctione iisdemque studiis ita fruemur ut numquam non una esse videamur.
Omnis amor tuus ex omnibus partibus se ostendit in iis litteris quas a te proxime accepi, non ille quidem mihi ignotus sed tamen gratus et optatus; dicerem ‘iucundus’ nisi id verbum in omne tempus perdidissem, neque ob eam unam causam quam tu suspicaris et in qua me lenissimis et amantissimis verbis utens re graviter accusas, sed quod illius tanti vulneris quæ remedia esse debebant ea nulla sunt. quid enim? ad amicosne confugiam? quam multi sunt? habuimus enim fere communis; quorum alii occiderunt, alii nescio quo pacto obduruerunt. tecum vivere possem equidem et maxime vellem. vetustas, amor, consuetudo, studia paria—quod vinclum, quæso, deest nostræ coniunctioni? possumusne igitur esse una? nec mehercule intellego quid impediat; sed certe adhuc non fuimus, cum essemus vicini in Tusculano, in Puteolano. nam quid dicam in urbe, in qua, cum forum commune sit, vicinitas non requiritur?
Sed casu nescio quo in ea tempora nostra ætas incidit ut, cum maxime florere nos oporteret, tum vivere etiam puderet. quod enim esse poterat mihi perfugium spoliato et domesticis et forensibus ornamentis atque solaciis? litteræ, credo. quibus utor adsidue; quid enim aliud facere possum? sed nescio quo modo ipsæ illæ excludere me a portu et perfugio videntur et quasi exprobrare quod in ea vita maneam in qua nihil insit nisi propagatio miserrimi temporis.
Hic tu me abesse urbe miraris, in qua domus nihil delectare possit, summum sit odium temporum, hominum, fori, curiæ? itaque sic litteris utor, in quibus consumo omne tempus, non ut ab iis medicinam perpetuam sed ut exiguam oblivionem doloris petam. quod si id egissemus ego atque tu quod ne in mentem quidem nobis veniebat propter cottidianos metus et omne tempus una fuissemus, neque me valetudo tua offenderet neque te mæror meus. quod, quantum fieri poterit, consequamur. quid enim est utrique nostrum aptius? propediem te igitur videbo.
Etsi unus ex omnibus minime sum ad te consolandum accommodatus, quod tantum ex tuis molestiis cepi doloris ut consolatione ipse egerem, tamen, cum longius a summi luctus acerbitate meus abesset dolor quam tuus, statui nostræ necessitudinis esse meæque in te benevolentiæ non tacere tanto in tuo mærore tam diu sed adhibere aliquam modicam consolationem, quæ levare dolorem tuum posset si minus sanare potuisset.
Est autem consolatio pervulgata quidem illa maxime, quam semper in ore atque in animo habere debemus, homines nos ut esse meminerimus, ea lege natos ut omnibus telis fortunæ proposita sit vita nostra, neque esse recusandum quo minus ea qua nati sumus condicione vivamus, neve tam graviter eos casus feramus quos nullo consilio vitare possimus eventisque aliorum memoria repetendis nihil accidisse novi nobis cogitemus. sed neque hæ neque ceteræ consolationes quæ sunt a sapientissimis viris usurpatæ memoriæque litteris proditæ tantum videntur proficere debere quantum status ipse nostræ civitatis et hæc perturbatio temporum perditorum, cum beatissimi sint qui liberos non susceperunt, minus autem miseri qui his temporibus amiserunt quam si eosdem bona aut denique aliqua re publica perdidissent.
Quod si tuum te desiderium movet aut si tuarum rerum cogitatione mæres, non facile exhauriri tibi istum dolorem posse universum puto; sin illa te res cruciat quæ magis amoris est, ut eorum qui occiderunt miserias lugeas, ut ea non dicam quæ sæpissime et legi et audivi, nihil mali esse in morte, ex qua si resideat sensus immortalitas illa potius quam mors ducenda sit, sin sit amissus nulla videri miseria debeat quæ non sentiatur, hoc tamen non dubitans confirmare possum, ea misceri, parari, impendere rei publicæ quæ qui reliquerit nullo modo mihi quidem deceptus esse videatur. quid est enim iam non modo pudori, probitati, virtuti, rectis studiis, bonis artibus sed omnino libertati ac saluti loci? non mehercule quemquam audivi hoc gravissimo et pestilentissimo anno adulescentulum aut puerum mortuum qui mihi non a dis immortalibus ereptus ex his miseriis atque ex iniquissima condicione vitæ videretur.
Qua re, si tibi unum hoc detrahi potest, ne quid iis quos amasti mali putes contigisse, permultum erit ex mærore tuo deminutum. relinquetur enim simplex illa iam cura doloris tui, quæ non cum illis communicabitur sed ad te ipsum proprie referetur; in qua non est iam gravitatis et sapientiæ tuæ, quam tu a puero præstitisti, ferre immoderatius casum incommodorum tuorum, qui sit ab eorum quos dilexeris miseria maloque seiunctus. etenim eum semper te et privatis in rebus et publicis præstitisti tuenda tibi ut sit gravitas et constantiæ serviendum. nam quod adlatura est ipsa diuturnitas, quæ maximos luctus vetustate tollit, id nos præcipere consilio prudentiaque debemus. etenim si nulla fuit umquam liberis amissis tam imbecillo mulier animo quæ non aliquando lugendi modum fecerit, certe nos, quod est dies adlatura, id consilio ante ferre debemus neque exspectare temporis medicinam, quam repræsentare ratione possimus.
His ego litteris si quid profecissem existimabam optandum quiddam me esse adsecutum; sin minus forte valuissent, officio tamen esse functum viri benevolentissimi atque amicissimi. quem me tibi et fuisse semper existimes velim et futurum esse confidas.
Non oblivione amicitiæ nostræ neque intermissione consuetudinis meæ superioribus temporibus ad te nullas litteras misi, sed quod priora tempora in ruinis rei publicæ nostrisque iacuerunt, posteriora autem me a scribendo tuis iniustissimis atque acerbissimis incommodis retardarunt. cum vero et intervallum iam satis longum fuisset et tuam virtutem animique magnitudinem diligentius essem mecum recordatus, non putavi esse alienum institutis meis hæc ad te scribere.
Ego te, P. Sitti, et primis temporibus illis quibus in invidiam absens et in crimen vocabare defendi et, cum in tui familiarissimi iudicio ac periculo tuum crimen coniungeretur, ut potui accuratissime te tuamque causam tutatus sum et proxime recenti adventu meo, cum rem aliter institutam offendissem ac mihi placuisset si adfuissem, tamen nulla re saluti tuæ defui; cumque eo tempore invidia annonæ, inimici non solum tui verum etiam amicorum tuorum, iniquitas totius iudici multaque alia rei publicæ vitia plus quam causa ipsa veritasque valuissent, Publio tuo neque opera neque consilio neque labore neque gratia neque testimonio defui.
Quam ob rem omnibus officiis amicitiæ diligenter a me sancteque servatis ne hoc quidem prætermittendum esse duxi, te ut hortarer rogaremque ut et hominem te et virum esse meminisses, id est, ut et communem incertumque casum, quem neque vitare quisquam nostrum nec præstare ullo pacto potest, sapienter ferres et dolori fortiter ac fortunæ resisteres cogitaresque et in nostra civitate et in ceteris quæ rerum potitæ sunt multis fortissimis atque optimis viris iniustis iudiciis talis casus incidisse. illud utinam ne vere scriberem, ea te re publica carere in qua neminem prudentem hominem res ulla delectet!
De tuo autem filio vereor ne, si nihil ad te scripserim, debitum eius virtuti videar testimonium non dedisse, sin autem omnia quæ sentio perscripserim, ne refricem meis litteris desiderium ac dolorem tuum. sed tamen prudentissime facies si illius pietatem, virtutem, industriam, ubicumque eris, tuam esse, tecum esse duces. nec enim minus nostra sunt quæ animo complectimur quam quæ oculis intuemur. quam ob rem et illius eximia virtus summusque in te amor magnæ tibi consolationi debet esse et nos ceterique qui te non ex fortuna sed ex virtute tua pendimus semperque pendemus et maxime animi tui conscientia, cum tibi nihil merito accidisse reputabis et illud adiunges, homines sapientis turpitudine, non casu, et delicto suo, non aliorum iniuria, commoveri.
Ego et memoria nostræ veteris amicitiæ et virtute atque observantia fili tui monitus nullo loco deero neque ad consolandam neque ad levandam fortunam tuam. tu si quid ad me forte scripseris, perficiam ne te frustra scripsisse arbitrere.
Etsi egomet, qui te consolari cupio, consolandus ipse sum, propterea quod nullam rem gravius iam diu tuli quam incommodum tuum, tamen te magno opere non hortor solum sed etiam pro amore nostro rogo atque oro te colligas virumque præbeas et qua condicione omnes homines et quibus temporibus nos nati simus cogites. plus tibi virtus tua dedit quam fortuna abstulit, propterea quod adeptus es quod non multi homines novi, amisisti quæ plurimi homines nobilissimi. ea denique videtur condicio impendere legum, iudiciorum, temporum ut optime actum cum eo videatur esse qui quam levissima pœna ab hac re publica discesserit. tu vero, qui et fortunas et liberos habeas et nos ceterosque necessitudine et benevolentia tecum coniunctissimos, quique magnam facultatem sis habiturus nobiscum et cum omnibus tuis vivendi, et cuius unum sit iudicium ex tam multis quod reprehendatur, ut quod una sententia eaque dubia potentiæ alicuius condonatum existimetur, omnibus his de causis debes istam molestiam quam lenissime ferre. meus animus erit in te liberosque tuos semper quem tu esse vis et qui esse debet.
Etsi mihi numquam dubium fuit quin tibi essem carissimus, tamen cottidie magis id perspicio exstatque id quod mihi ostenderas quibusdam litteris, hoc te studiosiorem in me colendo fore quam in provincia fuisses (etsi meo iudicio nihil ad tuum provinciale officium addi potest) quo liberius iudicium esse posset tuum. itaque me et superiores litteræ tuæ admodum delectaverunt, quibus et exspectatum meum adventum abs te amanter videbam et, cum aliter res cecidisset ac putasses, te meo consilio magno opere esse lætatum, et ex his proximis litteris magnum cepi fructum et iudici et offici tui: iudici, quod intellego te, id quod omnes fortes ac boni viri facere debent, nihil putare utile esse nisi quod rectum honestumque sit; offici, quod te mecum, quodcumque cepissem consili, polliceris fore, quo neque mihi gratius neque, ut ego arbitror, tibi honestius esse quicquam potest.
Mihi consilium captum iam diu est. de quo ad te non quo celandus esses nihil scripsi antea sed quia communicatio consili tali tempore quasi quædam admonitio videtur esse offici, vel potius efflagitatio ad cœundam societatem vel periculi vel laboris. cum vero ea tua sit voluntas, humanitas, benevolentia erga me, libenter amplector talem animum, sed ita (non enim dimittam pudorem in rogando meum): si feceris id quod ostendis, magnam habebo gratiam; si non feceris, ignoscam et alterum timori, alterum mihi te negare non potuisse arbitrabor. est enim res profecto maxima. quid rectum sit apparet; quid expediat obscurum est, ita tamen ut, si nos ii sumus qui esse debemus, id est studio digni ac litteris nostris, dubitare non possimus quin ea maxime conducant quæ sunt rectissima.
Qua re tu, si simul placebit, statim ad me venies; sin idem placebit atque eodem, nec continuo poterit, omnia tibi ut nota sint faciam. quicquid statueris, te mihi amicum, sin id quod opto, etiam amicissimum iudicabo.
Quoquo modo potuissem te convenissem si eo quo constitueras venire voluisses. qua re, etsi mei commodi causa commovere me noluisti, tamen ita existimes velim, me antelaturum fuisse, si ad me misisses, voluntatem tuam commodo meo.
Ad ea quæ scripsisti commodius equidem possem de singulis ad te rebus scribere si M. Tullius, scriba meus, adesset. a quo mihi exploratum est in rationibus dumtaxat referendis (de ceteris rebus adfirmare non possum) nihil eum fecisse scientem quod esset contra aut rem aut existimationem tuam; dein, si rationum referendarum ius vetus et mos antiquus maneret, me relaturum rationes nisi tecum pro coniunctione nostræ necessitudinis contulissem confecissemque non fuisse. quod igitur fecissem ad urbem si consuetudo pristina maneret, id, quoniam lege Iulia relinquere rationes in provincia necesse erat easdemque totidem verbis referre ad ærarium, feci in provincia; neque ita feci ut te ad meum arbitrium adducerem, sed tribui tibi tantum quantum me tribuisse numquam me pænitebit. totum enim scribam meum, quem tibi video nunc esse suspectum, tibi tradidi. tu ei M. Mindium, fratrem tuum, adiunxisti. rationes confectæ me absente sunt tecum; ad quas ego nihil adhibui præter lectionem. ita accepi librum a meo [servo] scriba ut eundem acceperim a fratre tuo. si honos is fuit, maiorem tibi habere non potui; si fides, maiorem tibi habui quam pæne ipsi mihi; si providendum fuit ne quid aliter ac tibi et honestum et utile esset referretur, non habui cui potius id negoti darem quam cui dedi. illud quidem certe factum est quod lex iubebat, ut apud duas civitates, Laodicensem et Apamensem, quæ nobis maxime videbantur quoniam ita necesse erat, rationes confectas collatas deponeremus. itaque huic loco primum respondeo me, quamquam iustis de causis rationes referre properarim, tamen te exspectaturum fuisse nisi in provincia relictas rationes pro relatis haberem. quam ob rem * * *
De Volusio quod scribis, non est id rationum. docuerunt enim me periti homines, in iis cum omnium peritissimus tum mihi amicissimus, C. Camillus, ad Volusium traferri nomen a Valerio non potuisse; prædes Valerianos teneri (neque id erat HS ³⁰XXX³⁰, ut scribis, sed HS ³⁰XX³⁰); erat enim curata nobis pecunia Valeri mancipis nomine, ex qua reliquum quod erat in rationibus rettuli. sed sic me et liberalitatis fructu privas et diligentiæ et, quod minime tamen laboro, mediocris etiam prudentiæ: liberalitatis, quod mavis scribæ mei beneficio quam meo legatum meum, M. Anneium, præfectumque, Q. Leptam, maxima calamitate levatos, cum præsertim non deberent esse obligati; diligentiæ, quod existimas de tanto officio meo, tanto etiam periculo, nec scisse me quicquam nec cogitavisse, scribam quicquid voluisset, cum id mihi ne recitavisset quidem, rettulisse; prudentiæ, cum rem a me non insipienter excogitatam ne cogitatam quidem putas. nam et Volusi liberandi meum fuit consilium et ut multa tam gravis Valerianis prædibus ipsique T. Mario depelleretur a me inita ratio est. quam quidem omnes non solum probant sed etiam laudant, et, si verum scire vis, hoc uni scribæ meo intellexi non nimium placere. sed ego putavi esse viri boni, cum populus suum servaret, consulere fortunis tot vel amicorum vel civium.
Nam de Lucceio est ita actum ut auctore Cn. Pompeio ista pecunia in fano poneretur. id ego agnovi meo iussu esse factum. qua pecunia Pompeius est usus, ut ea quam tu deposueras Sestius. sed hæc ad te nihil intellego pertinere. illud me non animadvertisse moleste ferrem, ut adscriberem te in fano pecuniam iussu meo deposuisse, nisi ista pecunia gravissimis esset certissimisque monumentis testata, cui data, quo senatus consulto, quibus tuis, quibus meis litteris P. Sestio tradita esset. quæ cum viderem tot vestigiis impressa ut in iis errari non posset, non adscripsi id quod tua nihil referebat. ego tamen adscripsisse mallem, quoniam id te video desiderare. sicut scribis tibi id esse referendum, idem ipse sentio, neque in eo quicquam a meis rationibus discrepabunt tuæ; addes enim tu, meo iussu; quod ego, qui non addidi, nec causa est cur negem nec, si causa esset et tu nolles, negarem.
Nam de sestertiis nongentis milibus, certe ita relatum est ut tu sive frater tuus referri voluit. sed si quid est, quoniam de λογείᾳ parum †gravisum† est, quod ego in rationibus referendis etiam nunc corrigere possim, de eo mihi, quoniam senatus consulto non sum usus, quid per leges liceat considerandum est. te certe in pecuniæ exactæ ista referre ex meis rationibus relatis non oportuit, nisi quid me fallit; sunt enim alii peritiores. illud cave dubites quin ego omnia faciam quæ interesse tua aut etiam velle te existimem si ullo modo facere possim.
Quod scribis de beneficiis, scito a me et tribunos militaris et præfectos et contubernalis dumtaxat meos delatos esse. in quo quidem me ratio fefellit; liberum enim mihi tempus ad eos deferendos existimabam dari; postea certior sum factus triginta diebus deferri necesse esse quibus rationes rettulissem. sane moleste tuli non illa beneficia tuæ potius ambitioni reservata esse quam meæ, qui ambitione nihil uterer. de centurionibus tamen et de tribunorum militarium contubernalibus res est in integro. genus enim horum beneficiorum definitum lege non erat.
Reliquum est de sestertiis centum milibus, de quibus memini mihi a te Myrina litteras esse adlatas, non mei errati sed tui; in quo peccatum videbatur esse, si modo erat, fratris tui et Tulli. sed cum id corrigi non posset, quod iam depositis rationibus ex provincia decessimus, credo me quidem tibi pro animi mei voluntate proque ea spe facultatum quam tum habebamus quam humanissime potuerim rescripsisse. sed neque tum me humanitate litterarum mearum obligatum puto neque me tuam hodie epistulam de HS C sic accepisse ut ii accipiunt quibus epistulæ per hæc tempora molestæ sunt. simul illud cogitare debes, me omnem pecuniam quæ ad me salvis legibus pervenisset Ephesi apud publicanos deposuisse; id fuisse HS ³⁰XXII³⁰: eam omnem pecuniam Pompeium abstulisse. quod ego sive æquo animo sive iniquo fero, tu de HS C æquo animo ferre debes et existimare eo minus ad te vel de tuis cibariis vel de mea liberalitate pervenisse. quod si mihi expensa ista HS C tulisses, tamen, quæ tua est suavitas quique in me amor, nolles a me hoc tempore æstimationem accipere; nam numeratum si cuperem, non erat. sed hæc iocatum me putato, ut ego te existimo. ego tamen, cum Tullius rure redierit, mittam eum ad te, si quid ad rem putabis pertinere.
Hanc epistulam cur conscindi velim causa nulla est.
Gratæ mihi tuæ litteræ fuerunt; ex quibus intellexi, quod etiam sine litteris arbitrabar, te summa cupiditate adfectum esse videndi mei. quod ego ita libenter accipio ut tamen tibi non concedam; nam tecum esse ita mihi commoda omnia quæ opto contingant ut vehementer velim! tum enim cum esset maior et virorum et civium bonorum et iucundorum hominum et amantium mei copia, tamen erat nemo quicum essem libentius quam tecum et pauci quibuscum essem æque libenter; hoc vero tempore, cum alii interierint, alii absint, alii mutati voluntate sint, unum me dius fidius tecum diem libentius posuerim quam hoc omne tempus cum plerisque eorum quibuscum vivo necessario. noli enim existimare mihi non solitudinem iucundiorem esse, qua tamen ipsa uti non licet, quam sermones eorum qui frequentant domum meam, excepto uno aut summum altero.
Itaque utor eodem perfugio quo tibi utendum censeo, litterulis nostris, præterea conscientia etiam consiliorum meorum. ego enim is sum, quem ad modum tu facillime potes existimare, qui nihil umquam mea potius quam meorum civium causa fecerim. cui nisi invidisset is quem tu numquam amasti (me enim amabas), et ipse beatus esset et omnes boni. ego sum qui nullius vim plus valere volui quam honestum otium, idemque, cum illa ipsa arma quæ semper timueram plus posse sensi quam illum consensum bonorum quem ego idem effeceram, quamvis iniusta condicione pacem accipere malui quam viribus cum valentiore pugnare. sed et hæc et multa alia coram brevi tempore licebit.
Neque me tamen ulla res alia Romæ tenet nisi exspectatio rerum Africanarum. videtur enim mihi res in propinquum adducta discrimen. puto autem mea non nihil interesse (quamquam id ipsum, quid intersit, non sane intellego, verum tamen), quicquid illinc nuntiatum sit, non longe abesse a consiliis amicorum. est enim res iam in eum locum adducta ut, quamquam multum intersit inter eorum causas qui dimicant, tamen inter victorias non multum interfuturum putem.
Sed plane animus meus, qui dubiis rebus forsitan fuerit infirmior, desperatis confirmatus est multum. quem etiam tuæ superiores litteræ confirmarunt, quibus intellexi quam fortiter iniuriam ferres; iuvitque me tibi cum summam humanitatem tum etiam tuas litteras profuisse. verum enim scribam: teneriore mihi animo videbare, sicut omnes fere qui vitam ingenuam in beata civitate et in libera re publica viximus. sed ut illa secunda moderate tulimus, sic hanc non solum adversam sed funditus eversam fortunam fortiter ferre debemus, ut hoc saltem in maximis malis boni consequamur, ut mortem, quam etiam beati contemnere debebamus propterea quod nullum sensum esset habitura, nunc sic adfecti non modo contemnere debeamus sed etiam optare.
Tu, si me diligis, fruere isto otio tibique persuade præter culpam ac peccatum, qua semper caruisti et carebis, homini accidere nihil posse quod sit horribile aut pertimescendum. ego, si videbitur recte fieri posse, ad te veniam brevi; si quid acciderit ut mutandum consilium sit, te certiorem faciam statim. tu ita fac cupidus mei videndi sis ut istinc te ne moveas tam infirma valetudine nisi ex me prius quæsieris per litteras quid te velim facere. me velim, ut facis, diligas valetudinique tuæ et tranquillitati animi servias.
Etsi ea perturbatio est omnium rerum ut suæ quemque fortunæ maxime pæniteat nemoque sit quin ubivis quam ibi ubi sit esse malit, tamen mihi dubium non est quin hoc tempore bono viro Romæ esse miserrimum sit. nam etsi, quocumque in loco quisquis est, idem est ei sensus et eadem acerbitas ex interitu rerum et publicarum et suarum, tamen oculi augent dolorem, qui ea quæ ceteri audiunt intueri cogunt nec avertere a miseriis cogitationem sinunt. qua re, etsi multarum rerum desiderio te angi necesse est, tamen illo dolore quo maxime te confici audio, quod Romæ non sis, animum tuum libera. etsi enim cum magna molestia tuos tuaque desideras, tamen illa quidem quæ requiris suum statum tenent nec melius si tu adesses tenerent nec sunt ullo in proprio periculo; nec debes tu, cum de tuis cogitas, aut præcipuam aliquam fortunam postulare aut communem recusare.
De te autem ipso, Torquate, est tuum sic agitare animo ut non adhibeas in consilium cogitationum tuarum desperationem aut timorem. nec enim is qui in te adhuc iniustior quam tua dignitas postulabat fuit non magna signa dedit animi erga te mitigati nec tamen is ipse a quo salus petitur habet explicatam aut exploratam rationem salutis suæ; cumque omnium bellorum exitus incerti sint, ab altera victoria tibi periculum nullum esse perspicio, quod quidem seiunctum sit ab omnium interitu, ab altera te ipsum numquam timuisse certo scio.
Reliquum est ut te id ipsum quod ego quasi consolationis loco pono maxime excruciet, commune periculum rei publicæ. cuius tanti mali, quamvis docti viri multa dicant, tamen vereor ne consolatio nulla possit vera reperiri præter illam quæ tanta est quantum in cuiusque animo roboris est atque nervorum: si enim bene sentire recteque facere satis est ad bene beateque vivendum, vereor ne eum qui se optimorum consiliorum conscientia sustentare possit miserum esse nefas sit dicere. nec enim nos arbitror victoriæ præmiis ductos patriam olim et liberos et fortunas reliquisse, sed quoddam nobis officium iustum et pium et debitum rei publicæ nostræque dignitati videbamur sequi, nec, cum id faciebamus, tam eramus amentes ut explorata nobis esset victoria. qua re, si id evenit quod ingredientibus nobis in causam propositum fuit accidere posse, non debemus ita cadere animis quasi aliquid evenerit quod fieri posse numquam putarimus. simus igitur ea mente quam ratio et veritas præscribit, ut nihil in vita nobis præstandum præter culpam putemus, eaque cum careamus, omnia humana placate et moderate feramus. atque hæc eo pertinet oratio ut perditis rebus omnibus tamen ipsa virtus se sustentare posse videatur. sed si est spes aliqua de rebus communibus, ea tu, quicumque status est futurus, carere non debes.
Atque hæc mihi scribenti veniebat in mentem me esse eum cuius tu desperationem accusare solitus esses quemque auctoritate tua cunctantem et diffidentem excitare. quo quidem tempore non ego causam nostram sed consilium improbabam. sero enim nos iis armis adversari videbam quæ multo ante confirmata per nosmet ipsos erant, dolebamque pilis et gladiis, non consiliis neque auctoritatibus nostris de iure publico disceptari. neque ego, ea quæ facta sunt fore cum dicebam, divinabam futura, sed quod et fieri posse et exitiosum fore si evenisset videbam id ne accideret timebam, præsertim cum, si mihi alterum utrum de eventu atque exitu rerum promittendum esset, id futurum quod evenit exploratius possem promittere. iis enim rebus præstabamus quæ non prodeunt in aciem, usu autem armorum et militum robore inferiores eramus. sed tu illum animum nunc adhibe, quæso, quo me tum esse oportere censebas.
Hæc eo scripsi quod mihi Philargyrus tuus omnia de te requirenti fidelissimo animo, ut mihi quidem visus est, narravit te interdum sollicitum solere esse vehementius. quod facere non debes nec dubitare quin aut aliqua re publica sis is futurus qui esse debes aut perdita non adflictiore condicione quam ceteri. hoc vero tempus, quo exanimati omnes et suspensi sumus, hoc moderatiore animo ferre debes quod et in urbe ea es ubi nata et alta est ratio ac moderatio vitæ et habes Ser. Sulpicium, quem semper unice dilexisti; qui te profecto et benevolentia et sapientia consolatur. cuius si essemus et auctoritatem et consilium secuti, togati potius potentiam quam armati victoriam subissemus.
Sed hæc longiora fortasse fuerunt quam necesse fuit; illa quæ maiora sunt brevius exponam. ego habeo cui plus quam tibi debeam neminem; quibus tantum debebam quantum tu intellegis eos huius mihi belli casus eripuit. qui sim autem hoc tempore intellego. sed quia nemo est tam adflictus quin, si nihil aliud studeat nisi id quod agit, possit aliquid et efficere, omne meum consilium, operam, studium certe velim existimes tibi tuisque liberis esse debitum.
Peto a te ne me putes oblivione tui rarius ad te scribere quam solebam, sed aut gravitate valetudinis, qua tamen iam paulum videor levari, aut quod absim ab urbe, ut qui ad te proficiscantur scire non possim. qua re velim ita statutum habeas, me tui memoriam cum summa benevolentia tenere tuasque omnis res non minori mihi curæ quam meas esse.
Quod maiore in varietate versata est adhuc tua causa quam homines aut volebant aut opinabantur, mihi crede, non est pro malis temporum quod moleste feras. necesse est enim aut armis urgeri rem publicam sempiternis aut iis positis recreari aliquando aut funditus interire. si arma valebunt, nec eos a quibus reciperis vereri debes nec eos quos adiuvisti; si armis aut condicione positis aut defatigatione abiectis aut victoria detractis civitas respiraverit, et dignitate tua frui tibi et fortunis licebit; sin omnino interierint omnia fueritque is exitus quem vir prudentissimus, M. Antonius, iam tum timebat cum tantum instare malorum suspicabatur, misera est illa quidem consolatio, tali præsertim civi et viro, sed tamen necessaria, nihil esse præcipue cuiquam dolendum in eo quod accidat universis.
Quæ vis insit in his paucis verbis (plura enim committenda epistulæ non erant) si attendes, quod facis profecto etiam sine meis litteris, intelleges te aliquid habere quod speres, nihil quod aut hoc aut aliquo rei publicæ statu timeas; omnia si interierint, cum superstitem te esse rei publicæ ne si liceat quidem velis, ferendam esse fortunam, præsertim quæ absit a culpa. sed hæc hactenus.
Tu velim scribas ad me quid agas et ubi futurus sis ut aut quo scribam aut quo veniam scire possim.
Superioribus litteris benevolentia magis adductus quam quo res ita postularet fui longior. neque enim confirmatione nostra egebat virtus tua neque erat ea mea causa atque fortuna ut, cui ipsi omnia deessent, alterum confirmarem. hoc item tempore brevior esse debeo. sive enim nihil tum opus fuit tam multis verbis, nihilo magis nunc opus est; sive tum opus fuit, illud satis est, præsertim cum accesserit nihil novi. nam etsi cottidie aliquid audimus earum rerum quas ad te perferri existimo, summa tamen eadem est et idem exitus; quem ego tam video animo quam ea quæ oculis cernimus, nec vero quicquam video quod non idem te videre certo sciam. nam etsi quem exitum acies habitura sit divinare nemo potest, tamen et belli exitum video et, si id minus, hoc quidem certe, cum sit necesse alterum utrum vincere, qualis futura sit vel hæc vel illa victoria. idque cum optime perspexi, tale video nihil ut mali videatur futurum si id vel ante acciderit quod vel maximum ad timorem proponitur. ita enim vivere ut tum sit vivendum miserrimum est; mori autem nemo sapiens miserum duxit, ne beato quidem. sed in ea es urbe in qua hæc, vel plura et ornatiora, parietes ipsi loqui posse videantur.
Ego tibi hoc confirmo, etsi levis est consolatio ex miseriis aliorum, nihilo te nunc maiore in discrimine esse quam quemvis aut eorum qui in armis permanserint aut eorum qui discesserint. alteri dimicant, alteri victorem timent. sed hæc consolatio levis est; illa gravior, qua te uti spero, ego certe utor: nec enim dum ero angar ulla re, cum omni vacem culpa, et si non ero, sensu omnino carebo. sed rursus γλαῦκ‘ εἰς Ἀθήνας qui ad te hæc.
Mihi tu, tui, tua omnia maximæ curæ sunt et, dum vivam, erunt.
Vale.
Novi quod ad te scriberem nihil erat et tamen, si quid esset, sciebam te a tuis certiorem fieri solere. de futuris autem rebus etsi semper difficile est dicere, tamen interdum coniectura possis propius accedere cum est res eius modi cuius exitus provideri possit. nunc tantum videmur intellegere, non diuturnum bellum; etsi id ipsum non nullis videtur secus. equidem, cum hæc scribebam, aliquid iam actum putabam; [non quo] sed quid, difficilis erat coniectura. nam cum omnis belli Mars communis et cum semper incerti exitus prœliorum sunt, tum hoc tempore ita magnæ utrimque copiæ, ita paratæ ad depugnandum esse dicuntur ut, utercumque vicerit, non sit mirum futurum. illa in dies singulos magis magisque opinio hominum confirmatur, etiam si inter causas armorum aliquantum intersit, tamen inter victorias non multum interfuturum. alteros prope modum iam sumus experti, de altero nemo est quin cogitet quam sit metuendus iratus victor armatus.
Hoc loco si videor augere dolorem tuum quem consolando levare debebam, fateor me communium malorum consolationem nullam invenire præter illam, quæ tamen, si possis eam suscipere, maxima est quaque ego cottidie magis utor, conscientiam rectæ voluntatis maximam consolationem esse rerum incommodarum nec esse ullum magnum malum præter culpam. a qua quoniam tantum absumus ut etiam optime senserimus eventusque magis nostri consili quam consilium reprehendatur et quoniam præstitimus quod debuimus, moderate quod evenit feramus. sed hoc mihi tamen non sumo ut te consoler de communibus miseriis, quæ ad consolandum maioris ingeni et ad ferendum singularis virtutis indigent; illud cuivis facile est docere, cur præcipue tu dolere nihil debeas. eius enim qui tardior in te levando fuit quam fore putaremus non est mihi dubia de tua salute sententia, de illis autem non arbitror te exspectare quid sentiam.
Reliquum est ut te angat quod absis a tuis tam diu, res molesta, præsertim ab iis pueris quibus nihil potest esse festivius; sed, ut ad te scripsi antea, tempus est huius modi ut suam quisque condicionem miserrimam putet et, ubi quisque sit, ibi esse minime velit. equidem nos qui Romæ sumus miserrimos esse duco, non solum quod in malis omnibus acerbius est videre quam audire sed etiam quod ad omnis casus subitorum periculorum magis obiecti sumus quam si abessemus.
Etsi me ipsum consolatorem tuum non tantum litteræ, quibus semper studui, quantum longinquitas temporis mitigavit. quanto fuerim dolore meministi. in quo prima illa consolatio est, vidisse me plus quam ceteros cum cupiebam quamvis iniqua condicione pacem. quod etsi casu, non divinatione mea, factum est, tamen in hac inani prudentiæ laude delector. deinde, quod mihi ad consolationem commune tecum est, si iam vocer ad exitum vitæ, non ab ea re publica avellar qua carendum esse doleam, præsertim cum id sine ullo sensu futurum sit. adiuvat etiam ætas et acta iam vita, quæ cum cursu suo bene confecto delectat tum vetat in eo vim timere quo nos iam natura ipsa pæne perduxerit. postremo is vir vel etiam ii viri hoc bello occiderunt ut impudentia videatur eandem fortunam, si res cogat, recusare. equidem mihi omnia propono, nec ullum est tantum malum quod non putem impendere. sed cum plus in metuendo mali sit quam in ipso illo quod timetur, desino, præsertim cum id impendeat in quo non modo dolor nullus verum finis etiam doloris futurus sit.
Sed hæc satis multa, vel plura potius quam necesse fuit; facit autem non loquacitas mea sed benevolentia longiores epistulas.
Servium discessisse Athenis moleste tuli. non enim dubito quin magnæ tibi levationi solitus sit esse cottidianus congressus et sermo cum familiarissimi hominis tum optimi et prudentissimi viri. tu velim te, ut debes et soles, tua virtute sustentes. ego quæ te velle quæque ad te et ad tuos pertinere arbitrabor omnia studiose diligenterque curabo. quæ cum faciam, benevolentiam tuam erga me imitabor, merita non adsequar.
Vale.
Quotienscumque filium tuum vidi (video autem fere cottidie) polliceor ei studium quidem meum et operam sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis aut temporis, gratiam autem atque auctoritatem cum hac exceptione, quantum valeam quantumque possim.
Liber tuus et lectus est et legitur a me diligenter et custoditur diligentissime. res et fortunæ tuæ mihi maximæ curæ sunt. quæ quidem cottidie faciliores mihi et meliores videntur multisque video magnæ esse curæ; quorum de studio et de sua spe filium ad te perscripsisse certo scio.
Iis autem de rebus quas coniectura consequi possumus non mihi sumo ut plus ipse prospiciam quam te videre atque intellegere mihi persuaserim. sed tamen, quia fieri potest ut tu ea perturbatiore animo cogites, puto esse meum quid sentiam exponere. ea natura rerum est et is temporum cursus ut non possit ista aut tibi aut ceteris fortuna esse diuturna neque hærere in tam bona causa et in tam bonis civibus tam acerba iniuria. qua re ad eam spem quam de omnibus accedit ea quam extra ordinem de te ipso habemus, non solum propter dignitatem et fortunam tuam (hæc enim ornamenta sunt tibi etiam cum aliis communia) sed, quæ accedunt tua præcipua, propter eximium ingenium summamque virtutem, cui mehercules hic cuius in potestate sumus multum tribuit. itaque ne punctum quidem temporis in ista fortuna fuisses nisi eo ipso bono tuo quo delectatur se violatum putasset: quod ipsum lenitur cottidie, significaturque nobis ab iis qui simul cum eo vivunt tibi hanc ipsam opinionem ingeni apud illum plurimum profuturam.
Quapropter primum fac animo forti atque magno sis—ita enim natus, ita educatus, ita doctus es, ita etiam cognitus ut tibi id faciendum sit; deinde spem quoque habeas firmissimam propter eas causas quas scripsi. a me vero tibi omnia liberisque tuis paratissima esse confidas velim. id enim et vetustas nostri amoris et mea consuetudo in meos et tua multa erga me officia postulant.
Vereor ne desideres officium meum quod tibi pro nostra et meritorum multorum et studiorum parium coniunctione deesse non debet—sed tamen vereor ne litterarum a me officium requiras. quas tibi et iam pridem et sæpe misissem nisi cottidie melius exspectans gratulationem quam confirmationem animi tui complecti litteris maluissem. nunc, ut spero, brevi gratulabimur; itaque in aliud tempus id argumentum epistulæ differo.
His autem litteris animum tuum, quem minime imbecillum esse et audio et spero, etsi non sapientissimi, at amicissimi hominis auctoritate confirmandum etiam atque etiam puto, nec iis quidem verbis quibus te consoler ut adflictum et iam omni spe salutis orbatum sed ut eum de cuius incolumitate non plus dubitem quam te memini dubitare de mea. nam cum me ex re publica expulissent ii qui illam cadere posse stante me non putarunt, memini me ex multis hospitibus qui ad me ex Asia, in qua tu eras, venerant audire te de glorioso et celeri reditu meo confirmare. si te ratio quædam mira Tuscæ disciplinæ, quam a patre, nobilissimo atque optimo viro, acceperas, non fefellit, ne nos quidem nostra divinatio fallet, quam cum sapientissimorum virorum moni[men]tis atque præceptis plurimoque, ut tu scis, doctrinæ studio tum magno etiam usu tractandæ rei publicæ magnaque nostrorum temporum varietate consecuti sumus. cui quidem divinationi hoc plus confidimus quod ea nos nihil in his tam obscuris rebus tamque perturbatis umquam omnino fefellit. dicerem quæ ante futura dixissem ni vererer ne ex eventis fingere viderer. sed tamen plurimi sunt testes me et initio ne coniungeret se cum Cæsare monuisse Pompeium et postea ne seiungeret. coniunctione frangi senatus opes, diiunctione civile bellum excitari videbam. atque utebar familiarissime Cæsare, Pompeium faciebam plurimi; sed erat meum consilium cum fidele Pompeio tum salutare utrique.
Quæ præterea providerim prætereo; nolo enim hunc de me optime meritum existimare ea me suasisse Pompeio quibus ille si paruisset esset hic quidem clarus in toga et princeps, sed tantas opes quantas nunc habet non haberet. eundum in Hispaniam censui; quod si fecisset, civile bellum nullum omnino fuisset. rationem haberi absentis non tam ut liceret quam ut, quoniam ipso consule pugnante populus iusserat, haberetur. causa orta belli est: quid ego prætermisi aut monitorum aut querelarum, cum vel iniquissimam pacem iustissimo bello anteferrem? victa est auctoritas mea, non tam a Pompeio (nam is movebatur) quam ab iis qui duce Pompeio freti peropportunam et rebus domesticis et cupiditatibus suis illius belli victoriam fore putabant. susceptum bellum est quiescente me, depulsum ex Italia manente me quoad potui. sed valuit apud me plus pudor meus quam timor; veritus sum deesse Pompei saluti, cum ille aliquando non defuisset meæ. itaque vel officio vel fama bonorum vel pudore victus ut in fabulis Amphiaraus sic ego
‘prudens et sciens
ad pestem ante oculos positam‘ sum profectus. quo in bello nihil adversi accidit non prædicente me.
Qua re, quoniam, ut augures et astrologi solent, ego quoque augur publicus ex meis superioribus prædictis constitui apud te auctoritatem auguri et divinationis meæ, debebit habere fidem nostra prædictio. non igitur ex alitis involatu nec e cantu sinistro oscinis, ut in nostra disciplina est, nec ex tripudiis solistimis aut soniviis tibi auguror, sed habeo alia signa quæ observem; quæ etsi non sunt certiora illis, minus tamen habent vel obscuritatis vel erroris. notantur autem mihi ad divinandum signa duplici quadam via; quarum alteram duco e Cæsare ipso, alteram e temporum civilium natura atque ratione. in Cæsare hæc sunt: mitis clemensque natura, qualis exprimitur præclaro illo libro ‘Querelarum’ tuarum. accedit quod mirifice ingeniis excellentibus, quale est tuum, delectatur. præterea cedit multorum iustis et officio incensis, non inanibus aut ambitiosis voluntatibus; in quo vehementer eum consentiens Etruria movebit. cur hæc igitur adhuc parum profecerunt? quia non putat se sustinere causas posse multorum si tibi, cui iustius videtur irasci posse, concesserit. ‘quæ est igitur’ inquies ‘spes ab irato?’ eodem de fonte se hausturum intelleget laudes suas e quo sit leviter aspersus. postremo homo valde est acutus et multum providens. intellegit te, hominem in parte Italiæ minime contemnenda facile omnium nobilissimum et in communi re publica cuivis summorum tuæ ætatis vel ingenio vel gratia vel fama populi Romani parem, non posse prohiberi re publica diutius. nolet hoc temporis potius esse aliquando beneficium quam iam suum.
Dixi de Cæsare. nunc dicam de temporum rerumque natura. nemo est tam inimicus ei causæ quam Pompeius animatus melius quam paratus susceperat qui nos malos civis dicere aut homines improbos audeat. in quo admirari soleo gravitatem et iustitiam et sapientiam Cæsaris. numquam nisi honorificentissime Pompeium appellat. at in eius persona multa fecit asperius. armorum ista et victoriæ sunt facta, non Cæsaris. at nos quem ad modum est complexus! Cassium sibi legavit, Brutum Galliæ præfecit, Sulpicium Graeciæ; Marcellum, cui maxime suscensebat, cum summa illius dignitate restituit. quo igitur hæc spectant? rerum hoc natura et civilium temporum non patietur nec manens nec mutata ratio feret, primum ut non in causa pari eadem sit et condicio et fortuna omnium, deinde ut in eam civitatem boni viri et boni cives nulla ignominia notati non revertantur in quam tot nefariorum scelerum condemnati reverterunt.
Habes augurium meum; quo, si quid addubitarem, non potius uterer quam illa consolatione qua facile fortem virum sustentarem, te, si explorata victoria arma sumpsisses pro re publica (ita enim tum putabas), non nimis esse laudandum; sin propter incertos exitus eventusque bellorum posse accidere ut vinceremur putasses, non debere te ad secundam fortunam bene paratum fuisse, adversam ferre nullo modo posse. disputarem etiam quanto solacio tibi conscientia tui facti, quantæ delectationi in rebus adversis litteræ esse deberent; commemorarem non solum veterum sed horum etiam recentium vel ducum vel comitum tuorum gravissimos casus; etiam externos multos claros viros nominarem (levat enim dolorem communis quasi legis et humanæ condicionis recordatio); exponerem etiam quem ad modum hic et quanta in turba quantaque in confusione rerum omnium viveremus (necesse est enim minore desiderio perdita re publica carere quam bona). sed hoc genere nihil opus est. incolumem te cito, ut spero, vel potius ut perspicio, videbimus.
Interea tibi absenti et huic qui adest imagini animi et corporis tui, constantissimo atque optimo filio tuo, studium, officium, operam, laborem meum iam pridem et pollicitus sum et detuli, nunc hoc amplius quod me amicissime cottidie magis Cæsar amplectitur, familiares quidem eius sicuti neminem. apud quem quicquid valebo vel auctoritate vel gratia, valebo tibi. tu cura ut cum firmitudine te animi tum etiam spe optima sustentes.
Quod tibi non tam celeriter liber est redditus, ignosce timori nostro et miserere temporis. filius, ut audio, pertimuit, neque iniuria, si liber exisset (quoniam non tam interest quo animo scribatur quam quo accipiatur) ne ea res inepte mihi noceret, cum præsertim adhuc stili pœnas dem. qua quidem in re singulari sum fato. nam cum mendum scripturæ litura tollatur, stultitia fama multetur, meus error exsilio corrigitur, cuius summa criminis est quod armatus adversario male dixi. nemo nostrum est, ut opinor, quin vota Victoriæ suæ fecerit, nemo quin, etiam cum de alia re immolaret, tamen eo quidem ipso tempore ut quam primum Cæsar superaretur optaret. hoc si non cogitat, omnibus rebus felix est; si scit et persuasus est, quid irascitur ei qui aliquid scripsit contra suam voluntatem cum ignorit omnibus qui multa deos venerati sint contra eius salutem?
Sed ut eodem revertar, causa hæc fuit timoris: scripsi de te parce me dius fidius et timide, non revocans me ipse sed pæne refugiens. genus autem hoc scripturæ non modo liberum sed incitatum atque elatum esse debere quis ignorat? solutum existimatur esse alteri male dicere, tamen cavendum est ne in petulantiam incidas; impeditum se ipsum laudare, ne vitium adrogantiæ subsequatur; solum vero liberum alterum laudare, de quo quicquid detrahas necesse est aut infirmitati aut invidiæ adsignetur. ac nescio an tibi gratius opportuniusque acciderit; nam quod præclare facere non poteram primum erat non attingere, secundum beneficium quam parcissime facere. sed tamen ego quidem me sustinui; multa minui, multa sustuli, complura ne posui quidem. quem ad modum igitur scalarum gradus si alios tollas, alios incidas, non nullos male hærentis relinquas, ruinæ periculum struas, non ascensum pares, sic tot malis tum vinctum, tum fractum studium scribendi quid dignum auribus aut probabile potest adferre?
Cum vero ad ipsius Cæsaris nomen veni, toto corpore contremesco, non pœnæ metu sed illius iudici. totum enim Cæsarem non novi. quem putas animum esse ubi secum loquitur? ‘hoc probabit, hoc verbum suspiciosum est. quid si hoc muto? at vereor ne peius sit.’ age vero, laudo aliquem: num offendo? cum porro reprehendam, quid si non vult? armati stilum persequitur; victi et nondum restituti quid faciet? auges etiam tu mihi timorem, qui in ‘Oratore’ tuo caves tibi per Brutum et ad excusationem socium quæris. ubi hoc omnium patronus facit, quid me, veterem tuum, nunc omnium clientem, sentire oportet? in hac igitur calumnia timoris et caecæ suspicionis tormento, cum plurima ad alieni sensus coniecturam, non ad suum iudicium scribantur, quam difficile sit evadere, si minus expertus es, quod te ad omnia summum atque excellens ingenium armavit, nos sentimus. sed tamen ego filio dixeram librum tibi legeret et auferret, aut ea condicione daret si reciperes te correcturum, hoc est, si totum alium faceres.
De Asiatico itinere, quamquam summa necessitas premebat, ut imperasti feci.
Te pro me quid horter? vides tempus venisse quo necesse sit de nobis constitui. nihil est, mi Cicero, quod filium meum exspectes. adulescens est; omnia excogitare vel studio vel ætate vel metu non potest. totum negotium tu sustineas oportet; in te mihi omnis spes est. tu pro tua prudentia quibus rebus gaudeat, quibus capiatur Cæsar, tenes; a te omnia proficiscantur et per te ad exitum perducantur necesse est. apud ipsum multum, ad eius omnis plurimum potes. unum tibi si persuaseris, non hoc esse tui muneris, si quid rogatus fueris ut facias (quamquam id magnum et amplum est), sed totum tuum esse onus, perficies; nisi forte aut in miseria nimis stulte aut in amicitia nimis impudenter tibi onus impono. sed utrique rei excusationem tuæ vitæ consuetudo dat. nam quod ita consuesti pro amicis laborare, non iam sic sperant abs te sed etiam sic imperant tibi familiares.
Quod ad librum attinet quem tibi filius dabit, peto a te ne exeat, aut ita corrigas ne mihi noceat.
Cum esset mecum Largus, homo tui studiosus, locutus Kalendas Ianuarias tibi præfinitas esse, quod omnibus rebus perspexeram quæ Balbus et Oppius absente Cæsare egissent ea solere illi rata esse, egi vehementer cum iis ut hoc mihi darent, tibi in Sicilia, quoad vellemus, esse uti liceret. qui mihi consuessent aut libenter polliceri, si quid esset eius modi quod eorum animos non offenderet, aut etiam negare et adferre rationem cur negarent, huic meæ rogationi, vel efflagitationi potius, non continuo responderunt. eodem die tamen ad me reverterunt, mihi hoc dederunt ut esses in Sicilia quoad velles; se præstaturos nihil ex eo te offensionis habiturum.
Quoniam quid tibi permittatur cognosti, quid mihi placeat puto te scire oportere. actis his rebus litteræ a te mihi redditæ sunt quibus a me consilium petis quid sim tibi auctor, in Siciliane subsidas an ut ad reliquias Asiaticæ negotiationis proficiscare. hæc tua deliberatio non mihi convenire visa est cum oratione Largi. ille enim mecum, quasi tibi non liceret in Sicilia diutius commorari, ita locutus erat; tu autem, quasi concessum sit, ita deliberas. sed ego, sive hoc sive illud est, in Sicilia censeo commorandum. propinquitas locorum vel ad impetrandum adiuvat crebris litteris et nuntiis vel ad reditus celeritatem re aut impetrata, quod spero, aut aliqua ratione confecta. quam ob rem censeo magno opere commorandum.
T. Furfano Postumo, familiari meo, legatisque eius, item meis familiaribus, diligentissime te commendabo cum venerint. erant enim omnes Mutinæ. viri sunt optimi et tui similium studiosi et mei necessarii. quæ mihi venient in mentem quæ ad te pertinere arbitrabor ea mea sponte faciam; si quid ignorabo, de eo admonitus omnium studia vincam. ego, etsi coram de te cum Furfano ita loquar ut tibi litteris meis ad eum nihil opus sit, tamen, quoniam tuis placuit te habere meas litteras quas ei redderes, morem iis gessi. earum litterarum exemplum infra scriptum est.
Cum A. Cæcina tanta mihi familiaritas consuetudoque semper fuit ut nulla maior esse possit. nam et patre eius, claro homine et forti viro, plurimum sum usus et hunc a puero, quod et spem magnam mihi adferebat summæ probitatis summæque eloquentiæ et vivebat mecum coniunctissime non solum officiis amicitiæ sed etiam studiis communibus, sic semper dilexi nullo ut cum homine coniunctius viverem.
Nihil attinet me plura scribere. quam mihi necesse sit eius salutem et fortunas, quibuscumque rebus possim, tueri vides. reliquum est ut, cum cognorim pluribus rebus quid tu et de bonorum fortuna et de rei publicæ calamitatibus sentias, nihil a te petam nisi ut ad eam voluntatem quam tua sponte erga Cæcinam habiturus es tantus cumulus accedat commendatione mea quanti me a te fieri intellego. hoc mihi gratius facere nihil potes.
Vale.
Ego quanti te faciam semperque fecerim quantique me a te 6.10a. fieri intellexerim sum mihi ipse testis. nam et consilium tuum, vel casus potius, diutius in armis civilibus commorandi semper mihi magno dolori fuit et hic eventus, quod tardius quam est æquum et quam ego vellem reciperas fortunam et dignitatem tuam, mihi non minori curæ est quam tibi semper fuerunt casus mei. itaque et Postumuleno et Sestio et sæpissime Attico nostro proximeque Theudæ, liberto tuo, totum me patefeci et hæc iis singulis sæpe dixi, quacumque re possem, me tibi et liberis tuis satis facere cupere; idque tu ad tuos velim scribas, hæc quidem certe quæ in potestate mea sunt, ut operam, consilium, rem, fidem meam sibi ad omnis res paratam putent. si auctoritate et gratia tantum possem quantum in ea re publica de qua ita meritus sum posse deberem, tu quoque is esses qui fuisti, cum omni gradu amplissimo dignissimus tum certe ordinis tui facile princeps. sed quoniam eodem tempore eademque de causa nostrum uterque cecidit, tibi et illa polliceor quæ supra scripsi, quæ sunt adhuc mea, et ea quæ præterea videor mihi ex aliqua parte retinere tamquam ex reliquiis pristinæ dignitatis. neque enim ipse Cæsar, ut multis rebus intellegere potui, est alienus a nobis et omnes fere familiarissimi eius casu devincti magnis meis veteribus officiis me diligenter observant et colunt. itaque, si qui mihi erit aditus de tuis fortunis, id est de tua incolumitate, in qua sunt omnia, agendi, quod quidem cottidie magis ex eorum sermonibus adducor ut sperem, agam per me ipse et moliar.
Singula persequi non est necesse; universum studium meum et benevolentiam ad te defero. sed magni [mea] interest hoc tuos omnis scire, quod tuis litteris fieri potest ut intellegant, omnia Ciceronis patere Trebiano. hoc eo pertinet ut nihil existiment esse tam difficile quod non pro te mihi susceptum iucundum sit futurum.
Antea misissem ad te litteras si genus scribendi invenirem. 6.10b. tali enim tempore aut consolari amicorum est aut polliceri. consolatione non utebar quod ex multis audiebam quam fortiter sapienterque ferres iniuriam temporum quamque te vehementer consolaretur conscientia factorum et consiliorum tuorum. quod quidem si facis, magnum fructum studiorum optimorum capis, in quibus te semper scio esse versatum, idque ut facias etiam atque etiam te hortor.
Simul et illud tibi, homini peritissimo rerum et exemplorum et omnis vetustatis, ne ipse quidem rudis sed et in studio minus fortasse quam vellem et in rebus atque usu plus etiam quam vellem versatus spondeo, tibi istam acerbitatem et iniuriam non diuturnam fore. nam et ipse qui plurimum potest cottidie magis mihi delabi ad æquitatem et ad †rerum† naturam videtur et ipsa causa ea est ut iam simul cum re publica, quæ in perpetuum iacere non potest, necessario reviviscat atque recreetur; cottidieque aliquid fit lenius et liberalius quam timebamus. quæ quoniam in temporum inclinationibus sæpe parvis posita sunt, omnia momenta observabimus neque ullum prætermittemus tui iuvandi et levandi locum.
Itaque illud alterum quod dixi litterarum genus cottidie mihi, ut spero, fiet proclivius, ut etiam polliceri possim. id re quam verbis faciam libentius. tu velim existimes et pluris te amicos habere quam plerosque qui in isto casu sint ac fuerint, quantum quidem ego intellegere potuerim, et me concedere eorum nemini. fortem fac animum habeas et magnum, quod est in uno te; quæ sunt in fortuna temporibus regentur et consiliis nostris providebuntur.
Dolabellam antea tantum modo diligebam, obligatus ei nihil eram; nec enim acciderat mihi opera ut eius opus esset et ille mihi debebat quod non defueram eius periculis. nunc tanto sum devinctus eius beneficio, quod et antea in re et hoc tempore in salute tua cumulatissime mihi satis fecit, ut nemini plus debeam. qua in re tibi gratulor ita vehementer ut te quoque mihi gratulari quam gratias agere malim; alterum omnino non desidero, alterum vere facere poteris.
Quod reliquum est, quoniam tibi virtus et dignitas tua reditum ad tuos aperuit, est tuæ sapientiæ magnitudinisque animi quid amiseris oblivisci, quid reciperaris cogitare. vives cum tuis, vives nobiscum. plus acquisisti dignitatis quam amisisti rei familiaris; quæ ipsa tum esset iucundior si ulla res esset publica.
Vestorius, noster familiaris, ad me scripsit te mihi maximas gratias agere. hæc prædicatio tua mihi valde grata est eaque te uti facile patior cum apud alios tum mehercule apud Sironem, nostrum amicum. quæ enim facimus ea prudentissimo cuique maxime probata esse volumus.
Te cupio videre quam primum.
Gratulor tibi, mi Balbe, vereque gratulor; nec sum tam stultus ut te usura falsi gaudi frui velim, deinde frangi repente atque ita cadere ut nulla res te ad æquitatem animi possit postea extollere. egi tuam causam apertius quam mea tempora ferebant. vincebatur enim fortuna ipsa debilitatæ gratiæ nostræ tui caritate et meo perpetuo erga te amore culto a te diligentissime. omnia promissa, confirmata, certa et rata sunt quæ ad reditum et ad salutem tuam pertinent. vidi, cognovi, interfui.
Etenim omnis Cæsaris familiaris satis opportune habeo implicatos consuetudine et benevolentia sic ut, cum ab illo discesserint, me habeant proximum. hoc Pansa, Hirtius, Balbus, Oppius, Matius, Postum[i]us plane ita faciunt ut me unice diligant. quod si mihi per me efficiendum fuisset, non me pæniteret pro ratione temporum ita esse molitum. sed nihil est a me inservitum temporis causa, veteres mihi necessitudines cum his omnibus intercedunt; quibuscum ego agere de te non destiti. principem tamen habuimus Pansam, tui studiosissimum, mei cupidum, qui valeret apud illum non minus auctoritate quam gratia. Cimber autem Tillius mihi plane satis fecit. valent tamen apud Cæsarem non tam ambitiosæ rogationes quam necessariæ; quam quia Cimber habebat, plus valuit quam pro ullo alio valere potuisset.
Diploma statim non est datum quod mirifica est improbitas in quibusdam, qui tulissent acerbius veniam tibi dari quam illi appellant tubam belli civilis multaque ita dicunt quasi non gaudeant id bellum incidisse. qua re visum est occultius agendum neque ullo modo divulgandum de te iam esse perfectum. sed id erit perbrevi, nec dubito quin legente te has litteras confecta iam res futura sit. Pansa quidem mihi, gravis homo et certus, non solum confirmavit verum etiam recepit perceleriter se ablaturum diploma. mihi tamen placuit hæc ad te perscribi. minus enim te firmum sermo Eppuleiæ tuæ lacrimæque Ampiæ declarabant quam significant tuæ litteræ; atque illæ arbitrabantur cum a te abessent ipsæ multo in graviore te cura futurum. qua re magno opere e re putavi angoris et doloris tui levandi causa pro certis ad te ea quæ essent certa perscribi.
Scis me antea sic solitum esse scribere ad te magis ut consolarer fortem virum atque sapientem quam ut exploratam spem salutis ostenderem, nisi eam quam ab ipsa re publica, cum hic ardor restinctus esset, sperari oportere censerem. recordare tuas litteras, quibus et magnum animum mihi semper ostendisti et ad omnis casus ferendos constantem ac paratum. quod ego non mirabar, cum recordarer te et a primis temporibus ætatis in re publica esse versatum et tuos magistratus in ipsa discrimina incidisse salutis fortunarumque communium et in hoc ipsum bellum esse ingressum non solum ut victor beatus sed etiam [ut], si ita accidisset, victus ut sapiens esses. deinde, cum studium tuum consumas in virorum fortium factis memoriæ prodendis, considerare debes nihil tibi esse committendum quam ob rem eorum quos laudas te non simillimum præbeas.
Sed hæc oratio magis esset apta ad illa tempora quæ iam effugisti. nunc vero tantum te para ad hæc nobiscum ferenda; quibus ego si quam medicinam invenirem, tibi quoque eandem traderem. sed est unum perfugium doctrina ac litteræ, quibus semper usi sumus; quæ secundis rebus delectationem modo habere videbantur, nunc vero etiam salutem.
Sed ut ad initium revertar, cave dubites quin omnia de salute ac reditu tuo perfecta sint.
Etsi tali tuo tempore me aut consolandi aut iuvandi tui causa scribere ad te aliquid pro nostra amicitia oportebat, tamen adhuc id non feceram, quia neque lenire videbar oratione neque levare posse dolorem tuum. postea vero quam magnam spem habere cœpi fore ut te brevi tempore incolumem haberemus, facere non potui quin tibi et sententiam et voluntatem declararem meam.
Primum igitur scribam quod intellego et perspicio, non fore in te Cæsarem duriorem. nam et res eum cottidie et dies et opinio hominum et, ut mihi videtur, etiam sua natura mitiorem facit; idque cum de reliquis sentio tum de te etiam audio ex familiarissimis eius. quibus ego ex eo tempore quo primum ex Africa nuntius venit supplicare una cum fratribus tuis non destiti; quorum quidem et virtute et pietate et amore in te singulari[s] et adsidua et perpetua cura salutis tuæ tantum proficitur ut nihil sit quod non ipsum Cæsarem tributurum existimem. sed si tardius fit quam volumus, magnis occupationibus eius a quo omnia petuntur aditus ad eum difficiliores fuerunt; et simul Africanæ causæ iratior diutius velle videtur eos habere sollicitos a quibus se putat diuturnioribus esse molestiis conflictatum. sed hoc ipsum intellegimus eum cottidie remissius et placatius ferre. qua re mihi crede et memoriæ manda me tibi id adfirmasse, te in istis molestiis diutius non futurum.
Quoniam quid sentirem exposui, quid velim tua causa re potius declarabo quam oratione. etsi, si tantum possem quantum in ea re publica de qua ita sum meritus ut tu existimas posse debebam, ne tu quidem in istis incommodis esses; eadem enim causa opes meas fregit quæ tuam salutem in discrimen adduxit. sed tamen, quicquid imago veteris meæ dignitatis, quicquid reliquiæ gratiæ valebunt, studium, consilium, opera, gratia, res, fides mea nullo loco deerit tuis optimis fratribus.
Tu fac habeas fortem animum, quem semper habuisti: primum ob eas causas quas scripsi, deinde quod ea de re publica semper voluisti atque sensisti ut non modo nunc secunda sperare debeas sed etiam si omnia adversa essent tamen conscientia et factorum et consiliorum tuorum quæcumque acciderent fortissimo et maximo animo ferre deberes.
Me scito omnem meum laborem, omnem operam, curam, studium in tua salute consumere. nam cum te semper maxime dilexi tum fratrum tuorum, quos æque atque te summa benevolentia sum complexus, singularis pietas amorque fraternus nullum me patitur offici erga te studique munus aut tempus prætermittere. sed quæ faciam fecerimque pro te ex illorum te litteris quam ex meis malo cognoscere. quid autem sperem, aut confidam et exploratum habeam, de salute tua, id tibi a me declarari volo.
Nam si quisquam est timidus in magnis periculosisque rebus semperque magis adversos rerum exitus metuens quam sperans secundos, is ego sum et, si hoc vitium est, eo me non carere confiteor. ego idem tamen, cum a. d. V Kal. intercalaris priores rogatu fratrum tuorum venissem mane ad Cæsarem atque omnem adeundi et conveniendi illius indignitatem et molestiam pertulissem, cum fratres et propinqui tui iacerent ad pedes et ego essem locutus quæ causa, quæ tuum tempus postulabat, non solum ex oratione Cæsaris, quæ sane mollis et liberalis fuit, sed etiam ex oculis et vultu, ex multis præterea signis, quæ facilius perspicere potui quam scribere, hac opinione discessi ut mihi tua salus dubia non esset.
Quam ob rem fac animo magno fortique sis et, si turbidissima sapienter ferebas, tranquilliora læte feras. ego tamen tuis rebus sic adero ut difficillimis neque Cæsari solum sed etiam amicis eius omnibus, quos mihi amicissimos esse cognovi, pro te, sicut adhuc feci, libentissime supplicabo.
Vale.
Tibi gratulor, mihi gaudeo. te amo, tua tueor. a te amari et quid agas quidque agatur certior fieri volo.
Si mihi tecum non et multæ et iustæ causæ amicitiæ privatim essent, repeterem initia amicitiæ ex parentibus nostris, quod faciendum iis existimo qui paternam amicitiam nullis ipsi officiis prosecuti sunt. itaque contentus ero nostra ipsorum amicitia, cuius fiducia peto a te ut absentem me, quibuscumque in rebus opus fuerit, tueare, si nullum officium tuum apud me intermoriturum existimas.
Vale.
Cum ceterarum rerum causa cupio esse aliquando rem publicam constitutam tum velim mihi credas accedere, id etiam quo magis expetam, promissum tuum quo in litteris uteris. scribis enim, si ita sit, te mecum esse victurum. gratissima mihi tua voluntas est, facisque nihil alienum necessitudine nostra iudiciisque patris tui de me, summi viri. nam sic habeto, beneficiorum magnitudine eos qui temporibus valuerunt aut valent coniunctiores tecum esse quam me, necessitudine neminem. quam ob rem grata mihi est et memoria tua nostræ coniunctionis et eius etiam augendæ voluntas.
Simul accepi a Seleuco tuo litteras, statim quæsivi e Balbo per codicillos quid esset in lege. rescripsit eos qui facerent præconium vetari esse in decurionibus; qui fecissent, non vetari. qua re bono animo sint et tui et mei familiares. neque enim erat ferendum, cum qui hodie haruspicinam facerent in senatum Romæ legerentur, eos qui aliquando præconium fecissent in municipiis decuriones esse non licere.
De Hispaniis novi nihil. magnum tamen exercitum Pompeium habere constat. nam Cæsar ipse ad suos misit exemplum Paciæci litterarum in quo erat illas XI esse legiones. scripserat etiam Messalla Q. Salasso P. Curtium, fratrem eius, iussu Pompei inspectante exercitu interfectum, quod consensisset cum Hispanis quibusdam, si in oppidum nescio quod Pompeius rei frumentariæ causa venisset, eum comprehendere ad Cæsaremque deducere.
De tuo negotio, quod sponsor es pro Pompeio, si Galba, consponsor tuus, redierit, homo in re familiari non parum diligens, non desinam cum illo communicare, si quid expediri possit; quod videbatur mihi ille confidere.
‘Oratorem’ meum tanto opere a te probari vehementer gaudeo. mihi quidem sic persuadeo, me quicquid habuerim iudici de dicendo in illum librum contulisse. qui si est talis qualem tibi videri scribis, ego quoque aliquid sum. sin aliter, non recuso quin quantum de illo libro tantundem de mei iudici fama detrahatur. Leptam nostrum cupio delectari iam talibus scriptis. etsi abest maturitas ætatis, tamen personare auris eius huiusmodi vocibus non est inutile.
Me Romæ tenuit omnino Tulliæ meæ partus. sed cum ea, quem ad modum spero, satis firma sit, teneor tamen dum a Dolabellæ procuratoribus exigam primam pensionem. et mehercule non tam sum peregrinator iam quam solebam. ædificia mea me delectabant et otium: domus est quæ nulli mearum villarum cedat, otium omni desertissima regione maius. itaque ne litteræ quidem meæ impediuntur, in quibus sine ulla interpellatione versor. qua re, ut arbitror, prius hic te nos quam istic tu nos videbis.
Lepta suavissimus ediscat Hesiodum et habeat in ore ‘τῆς δ’ ἀρετῆς ἱδρῶτα‘ et cetera.
Maculam officio functum esse gaudeo. eius Falernum mihi semper idoneum visum est deversorio, si modo tecti satis est ad comitatum nostrum recipiendum. ceteroqui mihi locus non displicet. nec ea re Petrinum tuum deseram; nam et villa et amœnitas illa commorationis est, non deversori.
De curatione aliqua munerum regiorum cum Oppio locutus sum; nam Balbum, postea quam tu es profectus, non vidi. tantis pedum doloribus adficitur ut se conveniri nolit. omnino de tota re, ut mihi videris, sapientius faceres si non curares. quod enim eo labore adsequi vis nullo modo adsequere. tanta est enim intimorum multitudo ut ex iis aliquis potius effluat quam novo sit aditus, præsertim qui nihil adferat præter operam, in qua ille se dedisse beneficium putabit, si modo id ipsum sciet, non accepisse. sed tamen aliquid videbimus in quo sit species. aliter quidem non modo non appetendum sed etiam fugiendum puto.
Ego me Asturæ diutius arbitror commoraturum quoad ille qua quandoque veniat.
Vale.