Accepi tuas litteras a. d. quintum terminalia Laodiceæ; quas legi libentissime plenissimas amoris, humanitatis, offici, diligentiæ. Iis igitur respondebo ⟨non⟩chrusea chalkeion (sic enim postulas) nec oikonomian meam instituam, sed ordinem conservabo tuum. recentissimas a Cybistris te meas litteras habere ais a. d. xi Kalendas Octobris datas et scire vis tuas ego quas acceperim. omnis fere quas commemoras, præter eas quas scribis Lentuli pueris et Equotutico et Brundisio datas. qua re non oichetai tua industria quod vereris sed præclare ponitur, si quidem id egisti ut ego delectarer. nam nulla re sum delectatus magis.
quod meam bathuteta in Appio tibi, liberalitatem etiam in Bruto probo, vehementer gaudeo; ac putaram paulo secus. Appius enim ad me ex itinere bis terve hupomempsimoirous litteras miserat quod quædam a se constituta rescinderem. Vt si medicus, cum ægrotus alii medico traditus sit, irasci velit ei medico qui sibi successerit si quæ ipse in curando constituerit mutet ille, sic Appius, cum ex aphaireseos provinciam curarit, sanguinem miserit, quicquid potuit detraxerit, mihi tradiderit enectam, prosanatrephomenen eam a me non libenter videt sed modo suscenset, modo gratias agit. nihil enim a me fit cum ulla illius contumelia; tantum modo dissimilitudo meæ rationis offendit hominem. quid enim potest esse tam dissimile quam illo imperante exhaustam esse sumptibus et iacturis provinciam, nobis eam obtinentibus nummum nullum esse erogatum nec privatim nec publice? quid dicam de illius præfectis, comitibus, legatis etiam? de rapinis, de libidinibus, de contumeliis? nunc autem domus me hercule nulla tanto consilio aut tanta disciplina gubernatur aut tam modesta est quam nostra tota provincia. hæc non nulli amici Appi ridicule interpretantur qui me idcirco putent bene audire velle ut ille male audiat, et recte facere non meæ laudis sed illius contumeliæ causa. sin Appius, ut Bruti litteræ quas ad te misit significabant, gratias nobis agit non moleste fero, sed tamen eo ipso die quo hæc ante lucem scribebam, cogitabam eius multa inique constituta et acta tollere.
nunc venio ad Brutum quem ego omni studio te auctore sum complexus, quem etiam amare cœperam; sed ilico me revocavi, ne te offenderem. noli enim putare me quicquam maluisse quam ut mandatis satis facerem nec ulla de re plus laborasse. mandatorum autem mihi libellum dedit, isdemque de rebus tu mecum egeras. omnia sum diligentissime persecutus. primum ab Ariobarzane sic contendi ut talenta quæ mihi pollicebatur illi daret. quoad mecum rex fuit, perbono loco res erat; post a Pompei procuratoribus sescentis premi cœptus est. Pompeius autem quom ob ceteras causas plus potest unus quam ceteri omnes, tum quod putatur ad bellum Parthicum esse venturus. ei tamen sic nunc solvitur, tricesimo quoque die talenta Attica xxxiii et hoc ex tributis. nec inde satis efficitur in usuram menstruam. sed Gnæus noster clementer id fert; sorte caret, usura nec ea solida contentus est. Alii neque solvit cuiquam nec potest solvere; nullum enim ærarium, nullum vectigal habet. Appi instituto tributa imperat. ea vix in fænus Pompei quod satis sit efficiunt. amici regis duo tresve perdivites sunt sed ii suum tam diligenter tenent quam ego aut tu. equidem non desino tamen per litteras rogare, suadere, accusare regem.
Deiotarus etiam mihi narravit se ad eum legatos misisse de re Bruti; eos sibi responsum rettulisse illum non habere. et me hercule ego ita iudico, nihil illo regno spoliatius, nihil rege egentius. itaque aut tutela cogito me abdicare aut ut pro Glabrione Scævola fænus et impendium recusare. ego tamen quas per te Bruto promiseram præfecturas, M. Scaptio, L. Gavio, qui in regno rem Bruti procurabant, detuli; nec enim in provincia mea negotiabantur. tu autem meministi nos sic agere ut quot vellet præfecturas sumeret, dum ne negotiatori. itaque duas ei præterea dederam. sed ii quibus petierat de provincia decesserant.
nunc cognosce de Salaminiis, quod video tibi etiam novum accidisse tamquam mihi. numquam enim ex illo audivi illam pecuniam esse suam; quin etiam libellum ipsius habeo, in quo est, ‘Salaminii pecuniam debent M. Scaptio et P. Matinio, familiaribus meis.’ Eos mihi commendat; adscribit etiam et quasi calcar admovet intercessisse se pro iis magnam pecuniam. confeceram ut solverent centesimis bienni ductis cum renovatione singulorum annorum. at Scaptius quaternas postulabat. metui, si impetrasset, ne tu ipse me amare desineres; nam ab edicto meo recessissem et civitatem in Catonis et in ipsius Bruti fide locatam meisque beneficiis ornatam funditus perdidissem.
atque hoc tempore ipso impingit mihi epistulam Scaptius Bruti rem illam suo periculo esse, quod nec mihi umquam Brutus dixerat nec tibi, etiam ut præfecturam Scaptio deferrem. id vero per te exceperamus ⟨ne⟩ negotiatori; quod si cuiquam, huic tamen non. fuerat enim præfectus Appio et quidem habuerat turmas equitum quibus inclusum in curia senatum Salamine obsederat, ut fame senatores quinque morerentur. itaque ego, quo die tetigi provinciam, cum mihi Cyprii legati Ephesum obviam venissent, litteras misi ut equites ex insula statim decederent. his de causis credo Scaptium iniquius de me aliquid ad Brutum scripsisse. sed tamen hoc sum animo. si Brutus putabit me quaternas centesimas oportuisse decernere, cum tota provincia singulas observarem itaque edixissem idque etiam acerbissimis fæneratoribus probaretur, si præfecturam negotiatori denegatam queretur, quod ego Torquato nostro in tuo Lænio, Pompeio ipsi in Sex. Statio negavi et iis probavi, si equites deductos moleste feret, accipiam equidem dolorem mihi illum irasci sed multo maiorem non esse eum talem qualem putassem.
illud quidem fatebitur Scaptius, me ius dicente sibi omnem pecuniam ex edicto meo auferendi potestatem fuisse. addo etiam illud quod vereor tibi ipsi ut probem. consistere usura debuit quæ erat in edicto meo. deponere volebant: impetravi a Salaminus ut silerent. veniam illi quidem mihi dederunt, sed quid iis fiet, si huc Paulus venerit? sed totum hoc Bruto dedi; qui de me ad te humanissimas litteras scripsit, ad me autem, etiam cum rogat aliquid, contumaciter, adroganter, akoinonœtos solet scribere. tu autem velim ad eum scribas de his rebus, ut sciam quo modo hæc accipiat; facies enim me certiorem. atque hæc superioribus litteris diligenter ad te per scripseram sed plane te intellegere volui mihi non excidisse illud quod tu ad me quibusdam litteris scripsisses, si nihil aliud de hac provincia nisi illius benevolentiam deportassem, mihi id satis esse. sit sane, quoniam ita tu vis, sed tamen cum eo credo quod sine peccato meo fiat. igitur meo decreto soluta res Scaptio stat. quam id rectum sit tu iudicabis; ne ad Catonem quidem provocabo.
sed noli me putare enkeleusmata illa tua abiecisse quæ mihi in visceribus hærent. flens mihi meam famam commendasti; quæ epistula tua est in qua ⟨non⟩ eius mentionem facias? itaque irascatur qui volet; patiar. to gar eu met‘ emou præsertim cum sex libris tamquam prædibus me ipse obstrinxerim, quos tibi tam valde probari gaudeo. E quibus unum historikon requiris de Cn. Flavio, Anni filio. ille vero ante decemviros non fuit quippe qui ædilis curulis fuerit, qui magistratus multis annis post decemviros institutus est. quid ergo profecit quod protulit fastos? occultatam putant quodam tempore istam tabulam, ut dies agendi peterentur a paucis. nec vero pauci sunt auctores Cn. Flavium scribam fastos protulisse actionesque composuisse, ne me hoc vel potius Africanum (is enim loquitur) commentum putes. ouk elathe se illud de gestu histrionis. tu sceleste suspicaris, ego aphelos scripsi. de me imperatore scribis te ex Philotimi litteris cognosse; sed credo te, iam in Epiro cum esses, binas meas de omnibus rebus accepisse, unas a Pindenisso capto, alteras Laodicea, utrasque tuis pueris datas. quibus de rebus propter casum per binos tabellarios misi Romam publice litteras.
de Tullia mea tibi adsentior scripsique ad eam et ad Terentiam mihi placere. tu enim ad me iam ante scripseras, ‘ac vellem te in tuum veterem gregem rettulisses.’ correcta vero epistula Memmiana nihil negoti fuit; multo enim malo hunc a Pontidia quam illum a Servilia. qua re adiunges Saufeium nostrum, hominem semper amantem mei, nunc credo eo magis quod debet etiam fratris Appi amorem erga me cum reliqua hereditate crevisse; qui declaravit quanti me faceret cum sæpe tum in Bursa. ne tu me sollicitudine magna liberaris.
Furni exceptio mihi non placet; nec enim ego ullum aliud tempus timeo nisi quod ille solum excipit. sed scriberem ad te de hoc plura, si Romæ esses. in Pompeio te spem omnem oti ponere non miror. ita res est removendumque censeo illud ‘dissimulantem.’ sed enim oikonomia si perturbatior est, tibi adsignato. te enim sequor schediazonta.
Cicerones pueri amant inter se, exercentur, sed discunt, alter, uti dixit Isocrates in Ephoro et Theopompo, frenis eget, alter calcaribus. Quinto togam puram Liberalibus cogitabam dare; mandavit enim pater. ea sic observabo quasi intercalatum non sit. Dionysius mihi quidem in amoribus est; pueri autem aiunt eum furenter irasci; sed homo nec doctior nec sanctior fieri potest nec tui meique amantior.
Thermum, Silium vere audis laudari. valde honeste se gerunt. adde M. Nonium, Bibulum, me, si voles. iam Scrofa vellem haberet ubi posset; est enim lautum negotium. ceteri infirmant politeuma Catonis. Hortensio quod causam meam commendas valde gratum. de Amiano spei nihil putat esse Dionysius. Terenti nullum vestigium adgnovi. Mœragenes certe perut. feci iter per eius possessionem in qua animal reliquum nullum est. hæc non noram tum, cum Democrito tuo ⟨cum⟩ locutus sum. Rhosica vasa mandavi. sed heus tu! quid cogitas? in felicatis lancibus et splendidissimis canistris holusculis nos soles pascere; quid te in vasis fictilibus appositurum putem? Keras Phemio mandatum est; reperietur, modo aliquid illo dignum canat.
Parthicum bellum impendet. Cassius ineptas litteras misit, necdum Bibuli erant adlatæ. quibus recitatis puto fore ut aliquando commoveatur senatus. equidem sum in magna animi perturbatione. si, ut opto, non prorogatur nostrum negotium, habeo Iunium et Quintilem in metu. esto; duos quidem mensis sustinebit Bibulus. quid illo fiet quem reliquero, præsertim si fratrem? quid me autem, si non tam cito decedo? Magna turba est. mihi tamen cum Deiotaro convenit ut ille in meis castris esset cum suis copiis omnibus. habet autem cohortis quadringenarias nostra armatura xxx, equitum ci c ci c. erit ad sustentandum quoad Pompeius veniat; qui litteris quas ad me mittit significat suum negotium illud fore. hiemant in nostra provincia Parthi; exspectatur ipse Orodes. quid quæris? aliquantum est negoti. de Bibuli edicto nihil novi præter illam exceptionem de qua tu ad me scripseras nimis gravi præiudicio in ordinem nostrum.‘ ego tamen habeo isodunamousan sed tectiorem ex Q. Muci P. L edicto Asiatico, EXTRA QVAM SI ITA NEGOTIVM GESTVM EST VT EO STARI NON OPORTEAT EX FIDE BONA, multaque sum secutus Scaevolæ, in iis illud in quo sibi libertatem censent Græci datam, ut Græci inter se disceptent suis legibus. breve autem edictum est propter hanc meam diairesin quod duobus generibus edicendum putavi. quorum unum est provinciale in quo est de rationibus civitatum, de ære alieno, de usura, de syngraphis, in eodem omnia de publicanis; alterum, quod sine edicto satis commode transigi non potest, de hereditatum possessionibus, de bonis possidendis, vendendis, magistris faciendis, quæ ex edicto et postulari et fieri solent. Tertium de reliquo iure dicundo agraphon reliqui. dixi me de eo genere mea decreta ad edicta urbana accommodaturum. itaque curo et satis facio adhuc omnibus. Græci vero exsultant quod peregrinis iudicibus utuntur. ’nugatoribus quidem‘ inquies. quid refert? tamen se autonomian adeptos putant. vestri enim credo gravis habent Turpionem sutorium et Vettium mancipem.
de publicanis quid agam videris quærere. habeo in deliciis, obsequor, verbis laudo, orno; efficio ne cui molesti sint. To paradoxotaton, usuras eorum quas pactionibus adscripserant servavit etiam Servilius. ego sic. diem statuo satis laxam, quam ante si solverint, dico me centesimas ducturum; si non solverint, ex pactione. itaque et Græci solvunt tolerabili fænore et publicanis res est gratissima, si illa iam habent pleno modio, verborum honorem, invitationem crebram. quid plura? sunt omnes ita mihi familiares ut se quisque maxime putet. sed tamen meden autois—scis reliqua.
de statua Africani (o pragmaton asunkloston! sed me id ipsum delectavit in tuis litteris) ain tu? Scipio hic Metellus proavum suum nescit censorem non fuisse? atqui nihil habuit aliud inscriptum nisi cos ea statua quæ ad Opis per te posita in excelso est. in illa autem quæ est ad polukleous Herculem inscriptum est CONSVL; quam esse eiusdem status, amictus, anulus, imago ipsa declarat. at me hercule ego, cum in turma inauratarum equestrium quas hic Metellus in Capitolio posuit animadvertissem in Serapionis subscriptione Africani imaginem, erratum fabrile putavi, nunc video Metelli.
O anistoresian turpem! nam illud de Flavio et fastis, si secus est, commune erratum est et tu belle eporesas et nos publicam prope opinionem secuti sumus, ut multa apud Græcos. quis enim non dixit eupolin ton tes archaias ab Alcibiade in Siciliam deiectum esse in mare? redarguit Eratosthenes; adfert enim quas ille post id tempus fabulas docuerit. num idcirco Duris Samius, homo in historia diligens, quod cum multis erravit, inridetur? quis Zaleucum leges Locris scripsisse non dixit? num igitur iacet Theophrastus si id a Timæo tuo familiari reprensum est? sed nescire proavum suum censorem non fuisse turpe est, præsertim cum post eum consulem nemo Cornelius illo vivo censor fuerit.
quod de Philotimo et de solutione HS XXDC scribis, Philotimum circiter Kal. Ianuarias in Chersonesum audio venisse. at mi ab eo nihil adhuc. reliqua mea Camillus scribit se accepisse. ea quæ sint nescio et aveo scire. verum hæc posterius et coram fortasse commodius.
illud me, mi Attice, in extrema fere parte epistulæ commovit; scribis enim sic, ti loipon; deinde me obsecras amantissime ne obliviscar vigilare et ut animadvertam quæ fiant. num quid de quo inaudisti? etsi nihil eius modi est. pollou ge kai dei. nec enim me fefellisset nec fallet. sed ista admonitio tua tam accurata nescio quid mihi significare visa est.
de M. Octavio iterum iam tibi rescribo te illi probe respondisse; paulo vellem fidentius. nam Cælius libertum ad me misit et litteras accurate scriptas et de pantheris et a civitatibus. rescripsi alterum me moleste ferre, si ego in tenebris laterem nec audiretur Romæ nullum in mea provincia nummum nisi in æs alienum erogari, docuique nec mihi conciliare pecuniam licere nec illi capere monuique eum quem plane diligo ut cum alios accusasset cautius viveret; illud autem alterum alienum esse existimatione mea, Cibyratas imperio meo publice venari.
Lepta tua epistula gaudio exsultat; etenim scripta belle est meque apud eum magna in gratia posuit. filiola tua gratum mihi fecit quod tibi diligenter mandavit ut mihi salutem adscriberes, gratum etiam Pilia, sed illa officiosius quod mihi quem iam pridem. .. numquam vidit. igitur tu quoque salutem utrique adscribito. Litterarum datarum dies pr. Kal. Ianuar. suavem habuit recordationem clarissimi iuris iurandi quod ego non eram oblitus. Magnus enim prætextatus illo die fui. habes ad omnia. non, ut postulasti, chrusea chalkeion sed paria paribus respondimus.
ecce autem alia pusilla epistula quam non relinquam anantiphoneton. bene me hercule potuit Lucceius Tusculanum, nisi forte (solet enim) cum suo tibicine. et velim scire qui sit eius status. Lentulum quidem nostrum ⟨omnia⟩ præter Tusculanum proscripsisse audio. cupio hos expeditos videre, cupio etiam Sestium, adde sis Cælium; in quibus omnibus est aidesthen men anenasthai, deisan d‘ hupodechthai de Memmio restituendo ut Curio cogitet te audisse puto. de Egnati Sidicini nomine nec nulla nec magna spe sumus. Pinarium quem mihi commendas diligentissime Deiotarus curat graviter ægrum. respondi etiam minori.
tu velim dum ero Laodiceæ, id est ad Idus Maias, quam sæpissime mecum per litteras colloquare et cum Athenas veneris (iam enim sciemus de rebus urbanis, de provinciis, quæ omnia in mensem Martium sunt conlata), utique ad me tabellarios mittas. et heus tu! genuarios a Cæsare per Herodem talenta Attica L extorsistis? in quo, ut audio, magnum odium Pompei suscepistis. putat enim suos nummos vos comedisse, Cæsarem in nemore ædificando diligentiorem fore. hæc ego ex P. Vedio, magno nebulone sed Pompei tamen familiari, audivi. hic Vedius mihi obviam venit cum duobus essedis et ræda equis iuncta et lectica et familia magna pro qua, si Curio legem pertulerit, HS centenos pendat necesse est. erat præterea cynocephalus in essedo nec deerant onagri. numquam vidi hominem nequiorem. sed extremum audi. deversatus est Laodiceæ apud Pompeium Vindullum. lbi sua deposuit cum ad me profectus est. moritur interim Vindullus; quæ res ad Magnum Pompeium pertinere putabatur. C. Vennonius domum Vindulli venit. Cum omnia obsignaret, in Vedianas res incidit. in his inventæ sunt quinque imagunculæ matronarum in quibus una sororis amici tui hominis ‘bruti’ qui hoc utatur et illius ‘lepidi’ qui hæc tam neglegenter ferat. hæc te volui paristoresai. sumus enim ambo belle curiosi.
Vnum etiam velim cogites. audio Appium propulon Eleusine facere. num inepti fuerimus si nos quoque Academiæ fecerimus? ‘puto’ inquies. ergo id ipsum scribes ad me. equidem valde ipsas Athenas amo. volo esse aliquod monumentum; odi falsas inscriptiones statuarum alienarum. sed ut tibi placebit, faciesque me in quem diem Romana incidant mysteria certiorem et quo modo hiemaris. cura ut valeas. post Leuctricam pugnam die septingentesimo sexagesimo quinto.
Cum Philogenes libertus tuus Laodiceam ad me salutandi causa venisset et se statim ad te esse diceret, has ei litteras dedi quibus ad eas rescripsi quas acceperam a Bruti tabellario. et respondebo primum postremæ tuæ paginæ quæ mihi magnæ molestiæ fuit quod ad te scriptum est a Cincio de Stati sermone; in quo hoc molestissimum est, Statium dicere a me quoque id consilium probari. ⟨probari⟩ autem? de isto hactenus dixerim, me vel plurima vincla tecum summæ coniunctionis optare, etsi sunt amoris artissima; tantum abest ut ego ex eo quo astricti sumus laxari aliquid velim.
illum autem multa de istis rebus asperius solete loqui sæpe sum expertus, sæpe etiam lenivi iratum. id scire te arbitror. in hac autem peregrinatione militiave nostra sæpe incensum ira vidi, sæpe placatum. quid ad Statium scripserit nescio. quicquid acturus de tali re fuit, scribendum tamen ad libertum non fuit. mihi autem erit maximæ curæ ne quid fiat secus quam volumus quamque oportet. nec satis est in eius modi re se quemque præstare ac maximæ partes istius offici sunt pueri Ciceronis sive iam adulescentis; quod quidem illum soleo hortari. ac mihi videtur matrem valde, ut debet, amare teque mirifice. sed est magnum illud quidem verum tamen multiplex pueri ingenium; quo ego regendo habeo negoti satis.
quoniam respondi postremæ tuæ paginæ prima mea, nunc ad primam revertar tuam. Peloponnesias civitates omnis maritimas esse hominis non nequam sed etiam tuo iudicio probati Dicæarchi tabulis credidi. is multis nominibus in Trophoniana Chæronis narratione Græcos in eo reprendit quod mare tantum secuti sint nec ullum in Peloponneso locum excipit. quom mihi auctor placeret (etenim erat historikotatos et vixerat in Peloponneso), admirabar tamen et vix adcredens communicavi cum Dionysio. atque is primo est commotus, deinde, quod de deo cum isto Dicæarcho non minus bene existimabat quam tu de C. Vestorio, ego de M. Cluvio, non dubitabat quin ei crederemus. Arcadiæ censebat esse Lepreon quoddam maritimum; Tenea autem et Aliphera et Tritia neoktista ei videbantur, idque toi ton neon katalogoi confirmabat ubi mentio non fit istorum. itaque istum ego locum totidem verbis a Dicæarcho transtuli. ‘Phliasios’ autem dici sciebam et ita fac ut habeas; nos quidem sic habemus. sed primo me analogia deceperat, Phlious, Opous, Sipous, quod Opountioi, Sipountioi. sed hoc continuo correximus.
lætari te nostra moderatione et continentia video. tum id magis faceres, si adesses. atque hoc foro quod egi ex Idibus Februarus Laodiceæ ad Kal. Maias omnium diœcesium præter Ciliciæ mirabilia quædam effecimus. ita multæ civitates omni ære alieno liberatæ, multæ valde levatæ sunt, omnes suis legibus et iudiciis usæ autonomian adeptæ revixerunt. his ego duobus generibus facultatem ad se ære alieno liberandas aut levandas dedi, uno quod omnino nullus in imperio meo sumptus factus est (nullum cum dico non loquor huperbolikos), nullus inquam, ne terruncius quidem.
hac autem re incredibile est quantum civitates emerserint. accessit altera. mira erant in civitatibus ipsorum furta Græcorum quæ magistratus sui fecerant. quæsivi ipse de iis qui annis decem proximis magistratum gesserant. aperte fatebantur. itaque sine ulla ignominia suis umeris pecunias populis rettulerunt. populi autem nullo gemitu publicanis quibus hoc ipso lustro nihil solverant etiam superioris lustri ⟨reliqua⟩ reddiderunt. itaque publicanis in oculis sumus. ‘gratis’ inquis viris. sensimus. iam cetera iuris dictio nec imperita et clemens cum admirabili facilitate; aditus autem ad me minime provinciales; nihil per cubicularium; ante lucem inambulabam domi ut olim candidatus. grata hæc et magna mihique nondum laboriosa ex illa vetere militia.
Nonis Maiis in Ciliciam cogitabam. ibi cum Iunium mensem consumpsissem (atque utinam in pace! magnum enim bellum impendet a Parthis), Quintilem in reditu ponere. annuæ enim mihi operæ a. d. iii Kal. Sextil. emerentur. Magna autem in spe sum mihi nihil temporis prorogatum iri. habebam acta urbana usque ad Nonas Martias; e quibus intellegebam Curionis nostri constantia omnia potius actum iri quam de provinciis. ergo, ut spero, prope diem te videbo.
venio ad Brutum tuum, immo nostrum, sic enim mavis. equidem omnia feci quæ potui aut in mea provincia perficere aut in regno experiri. omni igitur modo egi cum rege et ago cotidie per litteras scilicet. ipsum enim triduum quadriduumve mecum habui turbulentis in rebus quibus eum liberavi. sed et tum præsens et postea creberrimis litteris non destiti rogare et petere mea causa; suadere et hortari sua. multum profeci sed quantum non plane, quia longe absum, scio. Salaminios autem (hos enim poteram cœrcere) adduxi ut totum nomen Scaptio vellent solvere sed centesimis ductis a proxima quidem syngrapha nec perpetuis sed renovatis quotannis. numerabantur nummi; noluit Scaptius. tu qui ais Brutum cupere aliquid perdere? Quaternas habebat in syngrapha. fieri non poterat nec, si posset, ego pati possem. audio omnino Scaptium pænitere. nam quod senatus consultum esse dicebat ut ius ex syngrapha diceretur, eo consilio factum est quod pecuniam Salaminii contra legem Gabiniam sumpserant. vetabat autem Auli lex ius dici de ita sumpta pecunia. decrevit igitur senatus ut ius diceretur ex ista syngrapha. nunc ista habet iuris idem quod ceteræ, nihil præcipui.
hæc a me ordine facta puto me Bruto probaturum, tibi nescio, Catoni certe probabo. sed iam ad te ipsum revertor. ain tandem, Attice, laudator integritatis et elegantiæ nostræ, ausus es hoc ex ore tuo— — inquit Ennius, ut equites Scaptio ad pecuniam cogendam darem me rogare? an tu si mecum esses qui scribis morderi te interdum quod non simul sis, paterere me id facere si vellem? ‘non amplius’ inquis ‘quinquaginta.’ Cum Spartaco minus multi primo fuerunt. quid tandem isti mali in tam tenera insula non fecissent? non fecissent autem? immo quid ante adventum meum non fecerunt? inclusum in curia senatum habuerunt Salaminium ita multos dies ut interierint non nulli fame. erat enim præfactus Appi Scaptius et habebat turmas ab Appio. id me igitur tu cuius me hercule os mihi ante oculos solet versari cum de aliquo officio ac laude cogito, tu me inquam rogas præfectus ut Scaptius sit? Alias hoc statueramus ut negotiatorem neminem idque Bruto probaramus. habeat is turmas? cur potius quam cohortis? sumptu iam nepos evadit Scaptius.
‘volunt’ inquit ‘principes.’ scio; nam ad me Ephesum usque venerunt flentesque equitum scelera et miserias suas detulerunt. itaque statim dedi litteras ut ex Cypro equites ante certam diem decederent, ob eamque causam tum ob ceteras Salaminii nos in cælum decretis suis sustulerunt. sed iam quid opus equitatu? solvunt enim Salaminii; nisi forte id volumus armis efficere ut fænus quaternis centesimis ducant. et ego audebo legere umquam aut attingere eos libros quos tu dilaudas, si tale quid fecero? nimis inquam in isto Brutum amasti, dulcissime Attice, nos vereor ne parum. atque hæc scripsi ego ad Brutum scripsisse te ad me.
cognosce nunc cetera. pro Appio nos hic omnia facimus honeste tamen sed plane libenter. nec enim ipsum odimus et Brutum amamus et Pompeius mirifice a me contendit quem me hercule plus plusque in dies diligo. C. Cœlium quæstorem huc venire audisti. nescio quid sit hominis. sed Pammenia illa mihi non placent. ego me spero Athenis fore mense Septembri. tuorum itinerum tempora scire sane velim. euetheian Semproni Rufi cognovi ex epistula tua Corcyræa. quid quæris? invideo potentiæ Vestori. cupiebam etiam nunc plura garrire sed lucet; urget turba, festinat Philogenes. valebis igitur et valere Piliam et Cæciliam nostram iubebis litteris et salvebis a meo Cicerone.
Etsi nil sane habebam novi quod post accidisset quam dedissem ad te Philogeni liberto tuo litteras, tamen cum Philotimum Romam remitterem, scribendum aliquid ad te fuit. ac primum illud quod me maxime angebat—non quo me aliquid iuvare posses; quippe; res enim est in manibus, tu autem abes longe gentium; polla d‘ en metaichmioi notos kulindei kumat’ eureies halos.— obrepit dies, ut vides (mihi enim a. d. iii Kal. Sextil. de provincia decedendum est), nec succeditur. quem relinquam qui provinciæ præsit? ratio quidem et opinio hominum postulat fratrem, primum quod videtur esse honos, nemo igitur potior; deinde quod solum habeo prætorium. Pomptinus enim ex pacto et convento (nam ea lege exierat) iam a me discesserat; quæstorem nemo dignum putat; etenim est ‘levis, libidinosus, tagax.’
de fratre autem primum illud est: persuaderi ei non posse arbitror; odit enim provinciam, et hercule nihil odiosius, nihil molestius. deinde ut mihi nolit negare, quidnam mei sit offici? cum bellum esse in Syria magnum putetur, id videatur in hanc provinciam erupturum, hic præsidi nihil sit, sumptus annuus decretus sit, videaturne aut pietatis esse meæ fratrem relinquere aut diligentiæ nugarum aliquid relinquere? Magna igitur, ut vides, sollicitudine adficior, magna inopia consili. quid quæris? toto negotio nobis opus non fuit. quanto tua provincia melior! decedes cum voles, nisi forte iam decessisti; quem videbitur præficies Thesprotiæ et Chaoniæ. necdum tamen ego Quintum conveneram, ut iam, si id placeret, scirem possetne ab eo impetrari; nec tamen, si posset, quid vellem habebam.
hoc est igitur eius modi. reliqua plena adhuc et laudis et gratiæ, digna iis libris quos dilaudas, conservatæ civitates, cumulate publicanis satis factum, offensus contumelia nemo, decreto iusto et severo perpauci nec tamen quisquam ut queri audeat, res gestæ dignæ triumpho; de quo ipso nihil cupide agemus, sine tuo quidem consilio certe nihil. clausula est difficilis in tradenda provincia. sed hæc deus aliquis gubernabit.
de urbanis rebus scilicet plura tu scis; sæpius et certiora audis; equidem doleo non me tuis litteris certiorem fieri. huc enim odiosa adferebantur de Curione, de Paulo; non quo ullum periculum videam stante Pompeio vel etiam sedente, valeat modo; sed me hercule Curionis et Pauli meorum familiarium vicem doleo. formam igitur mihi totius rei publicæ, si iam es Romæ aut cum eris, velim mittas quæ mihi obviam veniat ex qua me fingere possim et præmeditari quo animo accedam ad urbem. est enim quiddam advenientem non esse peregrinum atque hospitem. et quod pæne præterii, Bruti tui causa, ut sæpe ad te scripsi, feci omnia. Cyprii numerabant; sed Scaptius centesimis renovato in singulos annos fænore contentus non fuit. Ariobarzanes non in Pompeium prolixior per ipsum quam per me in Brutum. quem tamen ego præstare non poteram; erat enim rex perpauper aberamque ab eo ita longe ut nihil possem nisi litteris; quibus pugnare non destiti. summa hæc est. pro ratione pecuniæ liber alius est Brutus tractatus quam Pompeius. Bruto curata hoc anno talenta circiter c, Pompeio in sex mensibus promissa cc. iam in Appi negotio quantum tribuerim Bruto dici vix potest. quid est igitur quod laborem? amicos habet meras nugas, Matinium, Scaptium. qui quia non habuit a me turmas equitum quibus Cyprum vexaret, ut ante me fecerat, fortasse suscenset, aut quia præfectus non est, quod ego nemini tribui negotiatori, non C. Vennonio meo familiari, non tuo M. Lænio, et quod tibi Romæ ostenderam me servaturum; in quo perseveravi. sed quid poterit queri is qui auferre pecuniam cum posset noluit? aut Scaptius qui in Cappadocia fuit, puto esse satis factum. is a me tribunatum cum accepisset quem ego ex Bruti litteris ei detulissem, postea scripsit ad me se uti nolle eo tribunatu.
Gavius est quidam cui cum præfecturam detulissem Bruti rogatu multa et dixit et fecit cum quadam mea contumelia, P. Clodi canis. is me nec proficiscentem Apameam prosecutus est nec, cum postea in castra venisset atque inde discederet, num quid vellem rogavit et fuit aperte mihi nescio qua re non amicus. hunc ego si in præfectis habuissem, quem tu me hominem putares? qui, ut scis, potentissimorum hominum contumaciam numquam tulerim, ferrem huius adseculæ? etsi hoc plus est quam ferre, tribuere etiam aliquid benefici et honoris. is igitur Gavius, cum Apameæ me nuper vidisset Romam proficiscens, me ita appellavit <ut&t; Culleolum vix auderem, ‘Vnde’ inquit me iubes petere cibaria præfecti?‘ respondi lenius quam putabant oportuisse qui aderant me non instituisse iis dare cibaria quorum opera non essem usus. abiit iratus.
huius nebulonis oratione si Brutus moveri potest, licebit eum solus ames, me æmulum non habebis. sed illum eum futurum esse puto qui esse debet. tibi tamen causam notam esse volui et ad ipsum hæc perscripsi diligentissime. omnino (soli enim sumus) nullas umquam ad me litteras misit Brutus, ne proxime quidem de Appio, in quibus non inesset adrogans, akoinonœton aliquid. tibi autem valde solet in ore esse Granius autem non contemnere se et reges odisse superbos. in quo tamen ille mihi risum magis quam stomachum movere solet. sed plane parum cogitat quid scribat aut ad quem.
Q. Cicero puer legit, ut opinor, et certe, epistulam inscriptam patri suo. solet enim aperire idque de meo consilio, si quid forte sit quod opus sit sciri. in ea autem epistula erat idem illud de sorore quod ad me. mirifice conturbatum vidi puerum. lacrimans mecum est questus. quid quæris? miram in eo pietatem suavitatem humanitatemque perspexi. quo maiorem spem habeo nihil fore aliter ac deceat. id te igitur scire volui.
ne illud quidem prætermittam. Hortensius filius fuit Laodiceæ gladiatoribus flagitiose et turpiter. hunc ego patris causa vocavi ad cenam quo die venit, et eiusdem patris causa nihil amplius. is mihi dixit se Athenis me exspectaturum ut mecum decederet. recte inquam; quid enim dicerem? omnino puto nihil esse quod dixit; nolo quidem, ne offendam patrem quem me hercule multum so diligo. sin fuerit meus comes, moderabor ita ne quid eum offendam quem minime volo. hæc sunt; etiam illud. orationem Q. Celeris mihi velim mittas contra M. Servilium. Litteras mitte quam primum; si nihil, vel per tuum tabellarium. Piliæ et filiæ salutem. cura ut valeas.
Tarsum venimus Nonis Iuniis. ibi me multa moverunt, magnum in Syria bellum, magna in Cilicia latrocinia, mihi difficilis ratio administrandi, quod paucos dies habebam reliquos annui muneris, illud autem difficillimum, relinquendus erat ex senatus consulto qui præesset. nihil minus probari poterat quam quæstor Mescinius. nam de Cœlio nihil audiebamus. rectissimum videbatur fratrem cum imperio relinquere; in quo multa molesta, discessus noster, belli periculum, militum improbitas, sescenta præterea. O rem totam odiosam! sed hæc fortuna viderit, quoniam consilio non multum uti licet.
tu quando Romam salvus ut spero venisti, videbis, ut soles, omnia quæ intelleges nostra interesse, imprimis de Tullia mea, cuius de condicione quid mihi placeret scripsi ad Terentiam cum tu in Græcia esses; deinde de honore nostro. quod enim tu afuisti, vereor ut satis diligenter actum in senatu sit de litteris meis. illud præterea mustikoteron ad te scribam, tu sagacius a odorabere. tes damartos mou ho apeleutheros (oistha hon lego) edoxe moi prœn, ex hon alogeuomenos parephthengeto, pephurakenai tas psephous ek tes ones ton huparchonton ton tou Krotoniatou turannoktonou. dedoika de me ti nœseis. Heis depou touto de periskepsamenos ta loipa exasphalisai.. non queo tantum quantum vereor scribere; tu autem fac ut mihi tuæ litteræ volent obviæ. hæc festinans scripsi in itinere atque agmine. Piliæ et puellæ Caeciliæ bellissimæ salutem dices.
Nunc quidem profecto Romæ es. quo te, si ita est, salvum venisse gaudeo; unde quidem quam diu afuisti, magis a me abesse videbare quam si domi esses; minus enim mihi meæ notæ res erant, minus etiam publicæ. qua re velim, etsi ut spero te hæc legente aliquantum iam viæ processero, tamen obvias mihi litteras quam argutissimas de omnibus rebus crebro mittas, imprimis de quo scripsi ad te antea. tes xunaorou tes emes houxeleutheros edoxe moi thama battarizon kai aluon en tois xullogois kai tais leschais hupo ti pephurakenai tas psephous en tois huparchousin tois tou Krotoniatou. hoc tu indaga, ut soles, et hoc magis. ex asteos heptalophou steichon paredoken mnon kd, me, opheilema toi Kamilloi, heauton te opheilonta mnas kd ek ton Krotoniatikon kai ek ton Cherronesitikon me kai mnas kleronomesai chm, km. touton de mede obolon dieulutesthai, panton opheilethenton tou deuterou menos tei noumeniai. ton de apeleutheron autou, onta homonumon toi Kononos patri, meden holoscheros pephrontikenai. tauta oun proton men hina panta soizetai, deuteron de hina mede ton tokon oligoreseis ton apo tes prœkkeimenes hemeras. Hosas auton enenkamen sphodra dedoika: kai gar paren pros hemas kataskepsomenos kai ti schedon elpisas: apognous d‘ alogos apeste epeipon ’eiko: aischron toi deron te menein‘—, meque obiurgavit vetere proverbio ta men didomena—. reliqua vide et quantum fieri potest perspice.
nos etsi annuum tempus prope iam emeritum habebamus (dies enim xxxiii erant reliqui), sollicitudine provinciæ tamen vel maxime urgebamur. Cum enim arderet Syria bello et Bibulus in tanto mærore suo maximam curam belli sustineret ad meque legati eius quæstor et amici eius litteras mitterent ut subsidio venirem, etsi exercitum infirmum habebam, auxilia sane bona sed ea Galatarum, Pisidarum, Lyciorum (hæc enim sunt nostra robora), tamen esse officium meum putavi exercitum habere quam proxime hostem quoad mihi præesse provinciæ per senatus consultum liceret. sed quo ego maxime delectabar, Bibulus molestus mihi non erat, de omnibus rebus scribebat ad me potius. et mihi decessionis dies lelethotos obrepebat. qui cum advenerit, allo problema quem præficiam, nisi Caldus quæstor venerit; de quo adhuc nihil certi habebamus.
cupiebam me hercule longiorem epistulam facere, sed nec erat res de qua scriberem nec iocari præ cura poteram. valebis igitur et puellæ salutem Atticulæ dices nostræque Piliæ.
Ego dum in provincia omnibus rebus Appium orno, subito sum factus accusatoris eius socer. ‘id quidem’ inquis ‘di approbent!’ ita velim teque ita cupere certo scio. sed crede mihi, nihil minus putaram ego qui de Ti. Nerone qui mecum egerat certos homines ad mulieres miseram, qui Romam venerunt factis sponsalibus. sed hoc spero melius; mulieres quidem valde intellego delectari obsequio et comitate adulescentis. cetera noli exakanthizein.
sed heus tu! purous eis demon Athenis? placet hoc tibi? etsi non impediebant mei certe libri. non enim ista largitio fuit in civis sed in hospites liberalitas. me tamen de Academiæ propuloi iubes cogitare, cum iam Appius de Eleusine non cogitet? de Hortensio te certo scio dolere; equidem excrucior; decreram enim cum eo valde familiariter vivere.
nos provinciæ præfecimus Cœlium. ‘puerum’ inquies ‘et fortasse fatuum et non gravem et non continentem!’ adsentior; fieri non potuit aliter. nam quas multo ante tuas acceperam litteras in quibus epechein te scripseras quid esset mihi faciendum de relinquendo, eæ me pungebant; videbam enim quæ tibi essent epoches causæ, et erant eædem mihi. puero tradere? fratri autem? illud non utile nobis. nam præter fratrem nemo erat quem sine contumelia quæstori, nobili præsertim, anteferrem. tamen, dum impendere Parthi videbantur, statueram fratrem relinquere aut etiam rei publicæ causa contra senatus consultum ipse remanere. qui postea quam incredibili felicitate discesserunt sublata dubitatio est. videbam sermones, ‘Hui, fratrem reliquit! num est hoc non plus annum obtinere provinciam? quid quod senatus eos voluit præesse provinciis qui non præfuissent? at hic triennium!’ ergo hæc ad populum.
quid quæ tecum? numquam essem sine cura, si quid iracundius contumeliosius aut neglegentius, quæ fert vita hominum. quid si quid filius puer et puer bene sibi fidens? qui esset dolor? quem pater non dimittebat teque id censere moleste ferebat. at nunc Cœlius non dico equidem quod egerit—,‘ sed tamen multo minus laboro. adde illud. Pompeius, eo robore vir, iis radicibus, Q. Cassium sine sorte delegit, Cæsar Antonium; ego sorte datum offenderem, ut etiam inquireret in eum quem reliquissem? hoc melius, et huius rei plura exempla, senectuti quidem nostræ profecto aptius. at te apud eum, di boni, quanta in gratia posui! eique legi litteras non tuas sed librari tui. amicorum litteræ me ad triumphum vocant, rem a nobis, ut ego arbitror, propter hanc palingenesian nostram non neglegendam. qua re tu quoque, mi Attice, incipe id cupere quo nos minus inepti videamur.
Quintus filius pie sane, me quidem certe multum hortante, sed currentem animum patris sui sorori tuæ reconciliavit. Eum valde tuæ litteræ excitarunt. quid quæris? confido rem ut volumus esse. Bis ad te antea scripsi de re mea familiari, si modo tibi redditæ litteræ sunt, Græce en ainigmois. scilicet nihil est movendum; sed tamen aphelos percontando de nominibus Milonis et ut expediat ut mihi receperit hortando aliquid ## aut proficies
ego Laodiceæ quæstorem Mescinium exspectare iussi, ut confectas rationes lege Iulia apud duas civitates possem relinquere. Rhodum volo puerorum causa, inde quam primum Athenas, etsi etesiæ valde reflant; sed plane volo his magistratibus quorum voluntatem in supplicatione sum expertus. tu tamen mitte mihi, quæso, obviam litteras numquid putes rei publicæ nomine tardandum esse nobis. Tiro ad te dedisset litteras, nisi eum graviter ægrum Issi reliquissem. sed nuntiant melius esse. ego tamen angor; nihil enim illo adulescente castius, nihil diligentius.
Cum instituissem ad te scribere calamumque sumpsissem, Batonius e recta ad me venit domum Ephesi et epistulam tuam reddidit pridie Kal. Octobris. lætatus sum felicitate tuæ, opportunitate Piliæ, etiam hercule sermone eiusdem de coniugio Tulliæ meæ.
Batonius autem meros terrores ad me attulit Cæsarianos, cum Lepta etiam plura locutus est, spero falsa, sed certe horribilia, exercitum nullo modo dimissurum, cum illo prætores designatos, Cassium tribunum pl., Lentulum consulem facere, Pompeio in animo esse urbem relinquere.
sed heus tu! numquid moleste fers de illo qui se solet anteferre patruo sororis tuæ fili? at a quibus victus! sed ad rem.
nos etesiæ vehementissime tardarunt; detraxit xx ipsos dies etiam aphractus Rhodiorum. Kal. Octobr. Epheso conscendentes hanc epistulam dedimus L. Tarquitio simul e portu egredienti sed expeditius nos Rhodiorum aphractis ceterisque longis tranquillitates aucupaturi eramus; ita tamen properabamus ut non posset magis.
de raudusculo Puteolano gratum. nunc velim dispicias res Romanas, videas quid nobis de triumpho cogitandum putes ad quem amici me vocant. ego nisi Bibulus qui, dum unus hostis in Syria fuit, pedem porta non plus extulit quam domo sua, adniteretur de triumpho, æquo animo essem. nunc vero aischron siopan. sed explora rem totam, ut quo die congressi erimus consilium capere possimus. sat multa, qui et properarem et ei litteras darem qui aut mecum aut paulo ante venturus esset. Cicero tibi plurimam salutem dicit. tu dices utriusque nostrum verbis et Piliæ tuæ et filiæ.
In Piræea cum exissem pridie Idus Octobr., accepi ab Acasto servo meo statim tuas litteras. quas quidem cum exspectassem iam diu, admiratus sum, ut vidi obsignatam epistulam, brevitatem eius, ut aperui, rursus sunchusin litterularum, quia solent tuæ compositissimæ et clarissimæ esse, ac, ne multa, cognovi ex eo quod ita scripseras te Romam venisse a. d. xii Kal. Oct. cum febri. percussus vehementer nec magis quam debui, statim quæro ex Acasto. ille et tibi et sibi visum et ita se domi ex tuis audisse ut nihil esset incommode. id videbatur approbare quod erat in extremo, febriculam tum te habentem scripsisse. sed te amavi tamen admiratusque sum quod nihilo minus ad me tua manu scripsisses. qua re de hoc satis. spero enim, quæ tua prudentia et temperantia est, hercule, ut me iubet Acastus, confido te iam ut volumus valere.
A Turranio te accepisse meas litteras gaudeo. paraphulaxon, si me amas, ten tou phuratou philotimian: autika gar. hanc, quæ me hercule mihi magno dolori est (dilexi enim hominem), procura, quantulacumque est, Precianam hereditatem prorsus ille ne attingat. dices nummos mihi opus esse ad apparatum triumphi. in quo, ut præcipis, nec me kenon in expetendo cognosces nec atuphon in abiciendo.
intellexi ex tuis litteris te ex Turranio audisse a me provinciam fratri traditam. adeon ego non perspexeram prudentiam litterarum tuarum? epechein te scribebas. quid erat dubitatione dignum, si esset quicquam cur placeret fratrem et talem fratrem relinqui? athetesis ista mihi tua, non epoche videbatur. monebas de Q. Cicerone puero ut eum quidem neutiquam relinquerem. toumon oneiron emoi. eadem omnia quasi conlocuti essemus vidimus. non fuit faciendum aliter meque epichronia epoche tua dubitatione liberavit. sed puto te accepisse de hac re epistulam scriptam accuratius.
ego tabellarios postero die ad vos eram missurus; quos puto ante venturos quam nostrum Saufeium. sed eum sine meis litteris ad te venire vix rectum erat. tu mihi, ut polliceris, de Tulliola mea, id est de Dolabella, perscribes, de re publica quam prævideo in summis periculis, de censoribus, maximeque de signis, tabulis quid fiat, referaturne. Idibus Octobribus has dedi litteras, quo die, ut scribis, Cæsar Placentiam legiones iiii. quæso, quid nobis futurum est? in arce Athenis statio mea nunc placet.