C. IVLI CÆSARIS COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI

LIBER SECVNDVS

1

Dum hæc in Hispania geruntur, C. Trebonius legatus, qui oppugnationem Massiliæ relictus erat, duabus ex partibus aggerem, vineas turresque oppidum agere instituit. Una erat proxima portui navalibusque, altera portam, qua est aditus ex Gallia atque Hispania, id mare, quod adiacet ostium Rhodani. Massilia enim fere tribus ex oppidi partibus mari alluitur; reliqua quarta est, quæ aditum habeat ab terra. Huius quoque spatii pars ea, quæ arcem pertinet, loci natura et valle altissima munita longam et difficilem habet oppugnationem. ea perficienda opera C. Trebonius magnam iumentorum atque hominum multitudinem ex omni provincia vocat; vimina materiamque comportari iubet. Quibus comparatis rebus aggerem in altitudinem pedum LXXX exstruit.

2

Sed tanti erant antiquitus in oppido omnium rerum bellum apparatus tantaque multitudo tormentorum, ut eorum vim nullæ contextæ viminibus vineæ sustinere possent. Asseres enim pedum XII cuspidibus præfixi atque hi maximis ballistis missi per IIII ordines cratium in terra defigebantur. Itaque pedalibus lignis coniunctis inter se porticus integebantur, atque hac agger inter manus proferebatur. Antecedebat testudo pedum LX æquandi loci causa facta item ex fortissimis lignis, convoluta omnibus rebus, quibus ignis iactus et lapides defendi possent. Sed magnitudo operum, altitudo muri atque turrium, multitudo tormentorum omnem administrationem tardabat. Crebræ etiam per Albicos eruptiones fiebant ex oppido ignesque aggeri et turribus inferebantur; quæ facile nostri milites repellebant magnisque ultro illatis detrimentis eos, qui eruptionem fecerant, in oppidum reiciebant.

3

Interim L Nasidius, a Cn. Pompeio cum classe navium XVI, in quibus paucæ erant aeratæ, L. Domitio Massiliensibusque subsidio missus, freto Siciliæ imprudente atque inopinante Curione pervehitur appulsisque Messanam navibus atque inde propter repentinum terrorem principum ac senatus fuga facta navem ex navalibus eorum deducit. Hac adiuncta reliquas naves cursum Massiliam versus perficit præmissaque clam navicula Domitium Massiliensesque de suo adventu certiores facit eosque magnopere hortatur, ut rursus cum Bruti classe additis suis auxiliis confligant.

4

Massilienses post superius incommodum veteres eundem numerum ex navalibus productas naves refecerant summaque industria armaverant (remigum, gubernatorum magna copia suppetebat) piscatoriasque adiecerant atque contexerant, ut essent ab ictu telorum remiges tuti; has sagittariis tormentisque compleverunt. Tali modo instructa classe omnium seniorum, matrum familiæ, virginum precibus et fletu excitati, extremo tempore civitati subvenirent, non minore animo ac fiducia, quam ante dimicaverant, naves conscendunt. Communi enim fit vitio naturæ, ut inusitatis atque incognitis rebus magis confidamus vehementiusque exterreamur; ut tum accidit. Adventus enim L. Nasidii summa spe et voluntate civitatem compleverat. Nacti idoneum ventum ex portu exeunt et Taurœnta, quod est castellum Massilensium, Nasidium perveniunt ibique naves expediunt rursusque se confligendum animo confirmant et consilia communicant. Dextra pars attribuitur Massiliensibus, sinistra Nasidio.

5

Eodem Brutus contendit aucto navium numero. Nam eas, quæ factæ erant Arelate per Cæsarem, captivæ Massiliensium accesserant sex. Has superioribus diebus refecerat atque omnibus rebus instruxerat. Itaque suos cohortatus, quos integros superarissent ut victos contemnerent, plenus spei bonæ atque animi adversus eos proficiscitur. Facile erat ex castris C. Trebonii atque omnibus superioribus locis prospicere in urbem, ut omnis iuventus, quæ in oppido remanserat, omnesque superioris ætatis cum liberis atque uxoribus ex publicis locis custodiisque aut e muro cælum manus tenderent, aut templa deorum immortalium adirent et ante simulacra proiecti victoriam ab diis exposcerent. Neque erat quisquam omnium, quin in eius diei casu suarum omnium fortunarum eventum consistere existimaret. Nam et honesti ex iuventute et cuiusque ætatis amplissimi nominatim evocati atque obsecrati naves conscenderant ut, si quid adversi accidisset, ne conandum quidem sibi quicquam reliqui fore viderent; si superavissent, vel domesticis opibus vel externis auxiliis de salute urbis confiderent.

6

Commisso prœlio Massiliensibus res nulla virtutem defuit; sed memores eorum præceptorum, quæ paulo ante ab suis æceperant, hoc animo decertabant, ut nullum aliud tempus conandum habituri viderentur, et quibus in pugna vitæ periculum accideret, non ita multo se reliquorum civium fatum antecedere existimarent, quibus urbe capta eadem esset belli fortuna patienda. Diductisque nostris paulatim navibus et artificio gubernatorum et mobilitati navium locus dabatur, et si quando nostri facultatem nacti ferreis manibus iniectis navem religaverant, undique suis laborantibus succurrebant. Neque vero coniuncti Albici comminus pugnando deficiebant neque multum cedebant virtute nostris. Simul ex minoribus navibus magna vis eminus missa telorum multa nostris de improviso imprudentibus atque impeditis vulnera inferebant. Conspicatæque naves triremes duæ navem D. Bruti, quæ ex insigni facile agnosci poterat, duabus ex partibus sese in eam incitaverant Sed tantum re provisa Brutus celeritate navis enisus est, ut parvo momento antecederet. Illæ adeo graviter inter se incitatæ conflixerunt, ut vehementissime utraque ex concursu laborarent, altera vero præfracto rostro tota collabefieret. Qua re animadversa, quæ proximæ ei loco ex Bruti classe naves erant, in eas impeditas impetum faciunt celeriterque ambas deprimunt.

7

Sed Nasidianæ naves nullo usui fuerunt celeriterque pugna excesserunt; non enim has aut conspectus patriæ aut propinquorum præcepta extremum vitæ periculum adire cogebant. Itaque ex eo numero navium nulla desiderata est: ex Massiliensium classe V sunt depressæ, IV captæ, una cum Nasidianis profugit; quæ omnes citeriorem Hispaniam petiverunt. At ex reliquis una præmissa Massiliam huius nuntii perferendi gratia cum iam appropinquaret urbi, omnis sese multitudo cognoscendum effudit, et re cognita tantus luctus excepit, ut urbs ab hostibus capta eodem vestigio videretur. Massilienses tamen nihilo secius defensionem urbis reliqua apparare cœperunt.

8

Est animadversum ab legionibus, qui dextram partem operis administrabant, ex crebris hostium eruptionibus magno sibi esse præsidio posse, si ibi pro castello ac receptaculo turrim ex latere sub muro fecissent. Quam primo repentinos incursus humilem parvamque fecerunt. Huc se referebant; hinc, si qua maior oppresserat vis, propugnabant; hinc repellendum et prosequendum hostem procurrebant. Patebat hæc quoquo versus pedes XXX, sed parietum crassitudo pedes V. Postea vero, ut est rerum omnium magister usus, hominum adhibita sollertia inventum est magno esse usui posse, si hæc esset in altitudinem turris elata. Id hac ratione perfectum est.

9

Ubi turris altitudo perducta est contabulationem, eam in parietes instruxerunt, ita ut capita tignorum extrema parietum structura tegerentur, ne quid emineret, ubi ignis hostium adhæresceret. Hanc super contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus, quibus suspenderent eam contignationem, quæ turri tegimento esset futura, supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt easque axibus religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam extremi parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta præpendere possent defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt, ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent. Storias autem ex funibus ancorariis tres in longitudinem parietum turris latas IIII pedes fecerunt easque ex tribus partibus, quæ hostes vergebant, eminentibus trabibus circum turrim præpendentes religaverunt; quod unum genus tegimenti aliis locis erant experti nullo telo neque tormento traici posse. Ubi vero ea pars turris, quæ erat perfecta, tecta atque munita est ab omni ictu hostium, pluteos alia opera abduxerunt; turris tectum per se ipsum pressionibus ex contignatione prima supendere ac tollere cœperunt. Ubi, quantum storiarum demissio patiebatur, tantum elevarant, intra hæc tegimenta abditi atque muniti parietes lateribus exstruebant rursusque alia pressione ædificandum sibi locum expediebant. Ubi tempus alterius contabulationis videbatur, tigna item ut primo tecta extremis lateribus instruebant exque ea contignatione rursus summam contabulationem storiasque elevabant. Ita tuto ac sine ullo vulnere ac periculo sex tabulata exstruxerunt fenestrasque, quibus in locis visum est, tormenta mittenda in struendo reliquerunt.

10

Ubi ex ea turri, quæ circum essent opera, tueri se posse confisi sunt, musculum pedes LX longum ex materia bipedali, quem a turri latericia hostium turrim murumque perducerent, facere instituerunt; cuius musculi hæc erat forma. Duæ primum trabes in solo æque longæ distantes inter se pedes IIII collocantur, inque eis columellæ pedum in altitudinem V defiguntur. Has inter se capreolis molli fastigio coniungunt, ubi tigna, quæ musculi tegendi causa ponant, collocentur. Eo super tigna bipedalia iniciunt eaque laminis clavisque religant. extremum musculi tectum trabesque extremas quadratas regulas IIII patentes digitos defigunt, quæ lateres, qui super musculo struantur, contineant. Ita fastigato atque ordinatim structo, ut trabes erant in capreolis collocatæ, lateribus lutoque musculus, ut ab igni, qui ex muro iaceretur, tutus esset, contegitur. Super lateres coria inducuntur, ne canalibus aqua immissa lateres diluere posset Coria autem, ne rursus igni ac lapidibus corrumpantur, centonibus conteguntur. Hoc opus omne tectum vineis ipsam turrim perficiunt subitoque inopinantibus hostibus machinatione navali, phalangis subiectis, turrim hostium admovent, ut ædificio iungatur.

11

Quo malo perterriti subito oppidani saxa quam maxima possunt vectibus promovent præcipitataque muro in musculum devolvunt. Ictum firmitas materiæ sustinet, et quicquid incidit fastigio musculi elabitur. Id ubi vident, mutant consilium: cupas tæda ac pice refertas incendunt easque de muro in musculum devolvunt. Involutæ labuntur, delapsæ ab lateribus longuriis furcisque ab opere removentur. Interim sub musculo milites vectibus infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, convellunt. Musculus ex turri latericia a nostris telis tormentisque defenditur; hostes ex muro ac turibus submoventur: non datur libera muri defendendi facultas. Compluribus iam lapidibus ex ea, quæ suberat, turri subductis repentina ruina pars eius turris concidit, pars reliqua consequens procumbebat: cum hostes urbis direptione perterriti inermes cum infulis se porta foras universi proripiunt legatos atque exercitum supplices manus tendunt.

12

Qua nova re oblata omnis administratio belli consistit, militesque aversi a prœlio studium audiendi et cognoscendi feruntur. Ubi hostes legatos exercitumque pervenerunt, universi se pedes proiciunt; orant, ut adventus Cæsaris exspectetur: captam suam urbem videre: opera perfecta, turrim subrutam; itaque ab defensione desistere. Nullam exoriri moram posse, quominus, cum venisset, si imperata non facerent nutum, e vestigio diriperentur. Docent, si omnino turris concidisset, non posse milites contineri, quin spe praedæ in urbem irrumperent urbemque delerent. Hæc atque eiusdem generis complura ut ab hominibus doctis magna cum misericordia fletuque pronuntiantur.

13

Quibus rebus commoti legati milites ex opere deducunt, oppugnatione desistunt; operibus custodias relinquunt. Indutiarum quodam genere misericordia facto adventus Cæsaris exspectatur. Nullum ex muro, nullum a nostris mittitur telum; ut re confecta omnes curam et diligentiam remittunt. Cæsar enim per litteras Trebonio magnopere mandaverat, ne per vim oppidum expugnari pateretur, ne gravius permoti milites et defectionis odio et contemptione sui et diutino labore omnes puberes interficerent; quod se facturos minabantur, ægreque tunc sunt retenti, quin oppidum irrumperent, graviterque eam rem tulerunt, quod stetisse per Trebonium, quominus oppido potirentur, videbatur.

14

At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli quærunt interiectisque aliquot diebus nostris languentibus atque animo remissis subito meridiano tempore, cum alius discessisset, alius ex diutino labore in ipsis operibus quieti se dedisset, arma vero omnia reposita contectaque essent, portis se foras erumpunt, secundo magnoque vento ignem operibus inferunt. Hunc sic distulit ventus, uti uno tempore agger, plutei, testudo, turris, tormenta flammam conciperent et prius hæc omnia consumerentur, quam, quemadmodum accidisset, animadverti posset. Nostri repentina fortuna permoti arma, quæ possunt, arripiunt; alii ex castris sese incitant. Fit in hostes impetus; sed de muro sagittis tormentisque fugientes persequi prohibentur. Illi sub murum se recipiunt ibique musculum turrimque latericiam libere incendunt. Ita multorum mensium labor hostium perfidia et vi tempestatis puncto temporis interiit. Temptaverunt hoc idem Massilienses postero die. Eandem nacti tempestatem maiore cum fiducia alteram turrim aggeremque eruptione pugnaverunt multumque ignem intulerunt. Sed ut superioris temporis contentionem nostri omnem remiserant, ita proximi diei casu admoniti omnia defensionem paraverant. Itaque multis interfectis reliquos infecta re in oppidum reppulerunt.

15

Trebonius ea, quæ sunt amissa, multo majore militum studio administrare et reficere instituit. Nam ubi tantos suos labores et apparatus male cecidisse viderunt indutiisque per scelus violatis suam virtutem irrisui fore perdoluerunt, quod, unde agger omnino comportari posset, nihil erat reliquum, omnibus arboribus longe lateque in finibus Massiliensium excisis et convectis, aggerem novi generis atque inauditum ex latericiis duobus muris senum pedum crassitudine atque eorum murorum contignatione facere instituerunt æqua fere altitudine, atque ille congesticius ex materia fuerat agger. Ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiæ postulare videretur, pilæ interponuntur, traversaria tigna iniciuntur, quæ firmamento esse possint, et quicquid est contignatum cratibus consternitur, crates luto integuntur. Sub tecto miles dextra ac sinistra muro tectus, adversus plutei obiectu, operi quæcumque sunt usui sine periculo supportat. Celeriter res administratur; diuturni laboris detrimentum sollertia et virtute militum brevi reconciliatur. Portæ, quibus locis videtur, eruptionis causa in muro relinquuntur.

16

Quod ubi hostes viderunt, ea, quæ vix longinquo spatio refici non posse sperassent, paucorum dierum opera et labore ita refecta, ut nullus perfidiæ neque eruptioni locus esset nec quicquam omnino relinqueretur, qua aut telis militibus aut igni operibus noceri posset, eodemque exemplo sentiunt totam urbem, qua sit aditus ab terra, muro turribusque circumiri posse, sic ut ipsis consistendi in suis munitionibus locus non esset, cum pæne inædificata muris ab exercitu nostro mœnia viderentur ac telum manu coniceretur, suorumque tormentorum usum, quibus ipsi magna speravissent, spatio propinquitatis interire parique condicione ex muro ac turribus bellandi data se virtute nostris adæquare non posse intellegunt, easdem deditionis condiciones recurrunt.

17

M. Varro in ulteriore Hispania initio cognitis eis rebus, quæ sunt in Italia gestæ, diffidens Pompeianis rebus amicissime de Cæsare loquebatur: præcoccupatum sese legatione ab Cn. Pompeio teneri obstrictum fide; necessitudinem quidem sibi nihilo minorem cum Cæsare intercedere, neque se ignorare, quod esset officium legati, qui fiduciariam operam obtineret, quæ vires suæ, quæ voluntas erga Cæsarem totius provinciæ. Hæc omnibus ferebat sermonibus neque se in ullam partem movebat. Postea vero, cum Cæsarem Massiliam detineri cognovit, copias Petreii cum exercitu Afranii esse coniunctas, magna auxilia convenisse, magna esse in spe atque exspectari et consentire omnem citeriorem provinciam, quæque postea acciderant, de angustiis Ilerdam rei fumentariæ, accepit, atque hæc eum latius atque inflatius Afranius perscribebat, se quoque motus fortunæ movere cœpit.

18

Delectum habuit tota provincia, legionibus completis duabus cohortes circiter XXX alarias addidit. Frumenti magnum numerum cœgit, quod Massiliensibus, item quod Afranio Petreioque mitteret. Naves longas X Gaditanis ut facerent imperavit, complures præterea Hispali faciendas curavit. Pecuniam omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum Gades contulit; eo sex cohortes præsidii causa ex provincia misit Gaiumque Gallonium, equitem Romanum, familiarem Domitii, qui eo procurandæ hereditatis causa venerat missus a Domitio, oppido Gadibus præfecit; arma omnia privata ac publica in domum Gallonii contulit. Ipse habuit graves in Cæsarem contiones. Sæpe ex tribunali prædicavit adversa Cæsarem prœlia fecisse, magnum numerum ab eo militum Afranium perfugisse: hæc se certis nuntiis, certis auctoribus comperisse. Quibus rebus perterritos cives Romanos eius provinciæ sibi rem publicam administrandam HS | CLXXX | [18,000,000] et argenti pondo XX milia, tritici modium CXX milia polliceri cœgit. Quas Cæsari esse amicas civitates arbitrabatur, his graviora onera iniungebat præsidiaque eo deducebat et iudicia in privatos reddebat qui verba atque orationem adversus rem publicam habuissent: eorum bona in publicum addicebat, Provinciam omnem in sua et Pompei verba iusiurandum adigebat. Cognitis eis rebus, quæ sunt gestæ in citeriore Hispania, bellum parabat. Ratio autem hæc erat belli, ut se cum II legionibus Gades conferret, naves frumentumque omne ibi contineret; provinciam enim omnem Cæsaris rebus favere cognoverat. In insula frumento navibusque comparatis bellum duci non difficile existimabat. Cæsar, etsi multis necessariisque rebus in Italiam revocabatur, tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis relinquere, quod magna esse Pompei beneficia et magnas clientelas in citeriore provincia sciebat.

19

Itaque duabus legionibus missis in ulteriorem Hispaniam cum Q. Cassio, tribuno plebis, ipse DC cum equitibus magnis itineribus progreditur edictumque præmittit, quam diem magistratus principesque omnium civitatum sibi esse præsto Cordubæ vellet. Quo edicto tota provincia pervulgato nulla fuit civitas, quin id tempus partem senatus Cordubam mitteret, non civis Romanus paulo notior, quin diem conveniret. Simul ipse Cordubæ conventus per se portas Varroni clausit, custodias vigiliasque in turribus muroque disposuit, cohortes duas, quæ colonicæ appellabantur, cum eo casu venissent, tuendi oppidi causa apud se retinuit. Eisdem diebus Carmo nenses, quæ est longe firmissima totius provinciæ civitas, deductis tribus in arcem oppidi cobortibus a Varrone præsidio, per se cohortes eiecit portasque præclusit.

20

Hoc vero magis properare Varro, ut cum legionibus quam primum Gades contenderet, ne itinere aut traiectu intercluderetur: tanta ac tam secunda in Cæsarem voluntas provinciæ reperiebatur. Progresso ei paulo longius litteræ Gadibus redduntur: simulatque sit cognitum de edicto Cæsaris, consensisse Gaditanos principes eum tribunis cohortium, quæ essent ibi in præsidio, ut Gallonium ex oppido expellerent, urbem insulamque Cæsari servarent. Hoc inito consilio denuntiavisse Gallonio, ut sua sponte, dum sine periculo liceret, excederet Gadibus; si id non fecisset, sibi consilium capturos. Hoc timore adductum Gallonium Gadibus excessisse. His cognitis rebus altera ex duabus legionibus, quæ vernacula appellabatur, ex castris Varronis adstante et inspectante ipso signa sustulit seseque Hispalim recepit atque in foro et porticibus sine maleficio consedit. Quod factum adeo eius conventus cives Romani comprobaverunt, ut domum se quisque hospitio cupidissime reciperet. Quibus rebus perterritus Varro, cum itinere converso sese Italicam venturum præmisisset, certior ab suis factus est præclusas esse portas. Tum vero omni interclusus itinere Cæsarem mittit, paratum se esse legionem, cui iusserit, tradere. Ille eum Sextum Cæsarem mittit atque huic tradi iubet. Tradita legione Varro Cordubam Cæsarem venit; relatis eum publicis cum fide rationibus quod penes eum est pecuniæ tradit et, quid ubique habeat frumenti et navium, ostendit.

21

Cæsar contione habita Cordubæ omnibus generatim gratias agit: civibus Romanis, quod oppidum in sua potestate studuissent habere; Hispanis, quod præsidia expulissent; Gaditanis, quod conatus adversariorum infregissent seseque in libertatem vindicassent; tribunis militum centurionibusque, qui eo præsidii causa venerant, quod eorum consilia sua virtute confirmassent. Pecunias, quas erant in publicum Varroni cives Romani polliciti, remittit; bona restituit eis, quos liberius locutos hanc pœnam tulisse cognoverat. Tributis quibusdam populis publicis privatisque præmiis reliquos in posterum bona spe complet biduumque Cordubæ commoratus Gades proficiscitur; pecunias monumentaque, quæ ex fano Herculis collata erant in privatam domum, referri in templum iubet. Provinciæ Q. Cassium præficit; huic III legiones attribuit. Ipse eis navibus, quas M. Varro quasque Gaditani iussu Varronis fecerant, Tarraconem paucis diebus pervenit. Ibi totius fere citerioris provinciæ legationes Cæsaris adventum exspectabant. Eadem ratione privatim ac publice quibusdam civitatibus habitis honoribus Tarracone discedit pedibusque Narbonem atque inde Massiliam pervenit. Ibi legem de dictatore latam seseque dictatorem dictum a M. Lepido prætore cognoscit.

22

Massilienses omnibus defessi malis, rei frumentariæ summam inopiam adducti, bis navali prœlio superati, crebris eruptionibus fusi, gravi etiam pestilentia conflictati ex diutina conclusione et mutatione victus (panico enim vetere atque hordeo corrupto omnes alebantur, quod huiusmodi casus antiquitus paratum in publicum contulerant) deiecta turri, labefacta magna parte muri, auxiliis provinciarum et exercituum desperatis, quos in Cæsaris potestatem venisse cognoverant, sese dedere sine fraude constituunt. Sed paucis ante diebus L. Domitius cognita Massiliensium voluntate navibus III comparatis, ex quibus duas familiaribus suis attribuerat, unam ipse conscenderat nactus turbidam tempestatem profectus est. Hunc conspicatæ naves, quæ iussu Bruti consuetudine cotidiana portum excubabant, sublatis ancoris sequi cœperunt. Ex his unum ipsius navigium contendit et fugere perseveravit auxilioque tempestatis ex conspectu abiit, duo perterrita concursu nostrarum navium sese in portum receperunt. Massilienses arma tormentaque ex oppido, ut est imperatum, proferunt, naves ex portu navalibusque educunt, pecuniam ex publico tradunt. Quibus rebus confectis Cæsar magis eos pro nomine et vetustate, quam pro meritis in se civitatis conservans duas ibi legiones præsidio relinquit, ceteras in Italiam mittit; ipse urbem proficiscitur.

23

Eisdem temporibus C. Curio in Africam profectus ex Sicilia et iam ab initio copias P. Attii Vari despiciens duas legiones ex IIII, quas a Cæsare acceperat, D equites transportabat biduoque et noctibus tribus navigatione consumptis appellit eum locum, qui appellatur Anquillaria. Hic locus abest a Clupeis passuum XXII milia habetque non incommodam æstate stationem et duobus eminentibus promuntoriis continetur. Huius adventum L. Cæsar filius cum X longis navibus Clupea præstolans, quas naves Uticæ ex prædonum bello subductas P. Attius reficiendas huius belli causa curaverat, veritus navium multitudinem ex alto refugerat appulsaque proximum litus trireme constrata et in litore relicta pedibus Adrumetum perfugerat. Id oppidum C. Considius Longus unius legionis præsidio tuebatur. Reliquæ Cæsaris naves eius fuga se Adrumetum receperunt. Hunc secutus Marcius Rufas quæstor navibus XII, quas præsidio onerariis navibus Curio ex Sicilia eduxerat, postquam in litore relictam navem conspexit, hanc remulco abstraxit; ipse C. Curionem cum classe redit.

24

Curio Marcium Uticam navibus præmittit; ipse eodem cum exercitu proficiscitur biduique iter progressus flumen Bagradam pervenit. Ibi C. Caninium Rebilum legatum cum legionibus reliquit; ipse cum equitatu antecedit castra exploranda Cornelia, quod is locus peridoneus castris habebatur. Id autem est iugum directum eminens in mare, utraque ex parte præruptum atque asperum, sed tamen paulo leniore fastigio ab ea parte, quæ Uticam vergit. Abest directo itinere ab Utica paulo amplius passuum milibus III. Sed hoc itinere est fons, quo mare succedit longius, lateque is locus restagnat; quem si qui vitare voluerit, sex milium circuitu in oppidum pervenit.

25

Hoc explorato loco Curio castra Vari conspicit muro oppidoque coniuncta portam, quæ appellatur Belica, admodum munita natura loci, una ex parte ipso oppido Utica, altero a theatro, quod est ante oppidum, substructionibus eius operis maximis, aditu castra difficili et angusto. Simul animadvertit multa undique portari atque agi plenissimis viis, quæ repentini tumultus timore ex agris in urbem conferantur. Huc equitatum mittit, ut diriperet atque haberet loco praedæ; eodemque tempore his rebus subsidio DC Numidæ ex oppido peditesque CCCC mittuntur a Varo, quos auxilii causa rex Iuba paucis diebus ante Uticam miserat. Huic et paternum hospitium cum Pompeio et simultas cum Curione intercedebat, quod tribunus plebis legem promulgaverat, qua lege regnum Iubæ publicaverat. Concurrunt equites inter se; neque vero primum impetum nostrorum Numidæ ferre potuerunt, sed interfectis circiter CXX reliqui se in castra oppidum receperunt. Interim adventu longarum navium Curio pronuntiare onerariis navibus iubet, quæ stabant Uticam numero circiter CC, se in hostium habiturum loco, qui non e vestigio castra Cornelia naves traduxisset. Qua pronuntiatione facta temporis puncto sublatis ancoris omnes Uticam relinquunt et quo imperatum est transeunt. Quæ res omnium rerum copia complevit exercitum.

26

His rebus gestis Curio se in castra Bagradam recipit atque universi exercitus conclamatione imperator appellatur posteroque die exercitum Uticam ducit et prope oppidum castra ponit. Nondum opere castrorum perfecto equites ex statione nuntiant magna auxilia equitum peditumque ab rege missa Uticam venire; eodemque tempore vis magna pulveris cernebatur, et vestigio temporis primum agmen erat in conspectu. Novitate rei Curio permotus præmittit equites, qui primum impetum sustineant ac morentur; ipse celeriter ab opere deductis legionibus aciem instruit. Equitesque committunt prœlium et, priusquam plane legiones explicari et consistere possent, tota auxilia regis impedita ac perturbata, quod nullo ordine et sine timore iter fecerant, in fugam coniciunt equitatuque omni fere incolumi, quod se per litora celeriter in oppidum recepit, magnum peditum numerum interficiunt.

27

Proxima nocte centuriones Marsi duo ex castris Curionis cum manipularibus suis XXII Attium Varum perfugiunt. Hi, sive vere quam habuerant opinionem eum perferunt, sive etiam auribus Vari serviunt (nam, quæ volumus, et credimus libenter et, quæ sentimus ipsi, reliquos sentire speramus), confirmant quidem certe totius exercitus animos alienos esse a Curione maximeque opus esse in conspectum exercitus venire et colloquendi dare facultatem. Qua opinione adductus Varus postero die mane legiones ex castris educit. Facit idem Curio, atque una valle non magna interiecta suas uterque copias instruit.

28

Erat in exercitu Vari Sextus Quintilius Varus, quem fuisse Corfinii supra demonstratum est. Hic dimissus a Cæsare in Africam venerat, legionesque eas traduxerat Curio, quas superioribus temporibus Corfinio receperat Cæsar, adeo ut paucis mutatis centurionibus eidem ordines manipulique constarent. Hanc nactus appellationis causam Quintilius circuire aciem Curionis atque obsecrare milites cœpit, ne primam sacramenti, quod apud Domitium atque apud se quæstorem dixissent, memoriam deponerent, neu contra eos arma ferrent, qui eadem essent usi fortuna eademque in obsidione perpessi, neu pro his pugnarent, a quibus cum contumelia perfugæ appellarentur. Huc pauca spem largitionis addidit, quæ ab sua liberalitate, si se atque Attium secuti essent, exspectare deberent. Hac habita oratione nullam in partem ab exercitu Curionis fit significatio, atque ita suas uterque copias reducit.

29

At in castris Curionis magnus omnium incessit timor animis. Is variis hominum sermonibus celeriter augetur. Unusquisque enim opiniones fingebat et id, quod ab alio audierat, sui aliquid timoris addebat. Hoc ubi uno auctore plures permanaverat, atque alius alii tradiderat, plures auctores eius rei videbantur. Civile bellum; genus hominum, cui liceret libere facere et sequi, quod vellet; legiones eæ, quæ paulo ante apud adversarios fuerant, nam etiam Cæsaris beneficium mutaverat consuetudo, qua offerrentur; municipia etiam diversis partibus coniuncta, namque ex Marsis Pelignisque veniebant ei qui superiore nocte: hæc in contuberniis commilitesque nonnulli graviora; sermones militum dubii durius accipiebantur, nonnulli etiam ab eis, qui diligentiores videri volebant, fingebantur.

30

Quibus de causis consilio convocato de summa rerum deliberare incipit. Erant sententiæ, quæ conandum omnibus modis castraque Vari oppugnanda censerent, quod in huiusmodi militum consiliis otium maxime contrarium esse arbitrarentur; postremo præstare dicebant per virtutem in pugna belli fortunam experiri, quam desertos et circumventos ab suis gravissimum supplicium perpeti. Erant, qui censerent de tertia vigilia in castra Cornelia recedendum, ut maiore spatio temporis interiecto militum mentes sanarentur, simul, si quid gravius accidisset, magna multitudine navium et tutius et facilius in Siciliam receptus daretur.

31

Curio utrumque improbans consilium, quantum alteri sententiæ deesset animi, tantum alteri superesse dicebat: hos turpissimæ fugæ rationem habere, illos etiam iniquo loco dimicandum putare.Qua enim,inquit,fiducia et opere et natura loci munitissima castra expugnari posse confidimus? Aut vero quid proficimus, si accepto magno detrimento ab oppugnatione castrorum discedimus? Quasi non et felicitas rerum gestarum exercitus benevolentiam imperatoribus et res adversæ odia colligant! Castrorum autem mutatio quid habet nisi turpem fugam et desperationem omnium et alienationem exercitus? Nam neque pudentes suspicari oportet sibi parum credi, neque improbos scire sese timeri, quod his licentiam timor augeat noster, illis studia deminuat.” “Quod si iam,inquit,hæc explorata habeamus, quæ de exercitus alienatione dicuntur, quæ quidem ego aut omnino falsa aut certe minora opinione esse confido, quanto hæc dissimulari et occultari, quam per nos confirmari præstet? An non, uti corporis vulnera, ita exercitus incommoda sunt tegenda, ne spem adversariis augeamus? At etiam, ut media nocte proficiscamur, addunt, quo maiorem, credo, licentiam habeant, qui peccare conentur. Namque huiusmodi res aut pudore aut metu tenentur; quibus rebus nox maxime adversaria est. Quare neque tanti sum animi, ut sine spe castra oppugnanda censeam, neque tanti timoris, uti spe deficiam, atque omnia prius experienda arbitror magnaque ex parte iam me una vobiscum de re iudicium facturum confido.

32

Dimisso consilio contionem advocat militum. Commemorat, quo sit eorum usus studio Corfinium Cæsar, ut magnam partem Italiæ beneficio atque auctoritate eorum suam fecerit.Vos enim vestrumque factum omnia,inquit,deinceps municipia sunt secuta, neque sine causa et Cæsar amicissime de vobis et illi gravissime iudicaverunt. Pompeius enim nullo prœlio pulsus vestri facti præiudicio demotus Italia excessit; Cæsar me, quem sibi carissimum habuit, provinciam Siciliam atque Africam, sine quibus urbem atque Italiam tueri non potest, vestræ fidei commisit. At sunt, qui vos hortentur, ut a nobis desciscatis. Quid enim est illis optatius, quam uno tempore et nos circumvenire et vos nefario scelere obstringere? aut quid irati gravius de vobis sentire possunt, quam ut eos prodatis, qui se vobis omnia debere iudicant, in eorum potestatem veniatis, qui se per vos perisse existimant? An vero in Hispania res gestas Cæsaris non audistis? duos pulsos exercitus, duos superatos duces, duas receptas provincias? hæc acta diebus XL, quibus in conspectum adversariorum venerit Cæsar? An, qui incolumes resistere non potuerunt, perditi resistant? vos autem incerta victoria Cæsarem secuti diiudicata iam belli fortuna victum sequamini, cum vestri officii præmia percipere debeatis? Desertos enim se ac proditos a vobis dicunt et prioris sacramenti mentionem faciunt. Vosne vero L. Domitium, an vos Domitius deseruit? Nonne extremam pati fortunam paratos proiecit ille? nonne sibi clam salutem fuga petivit? nonne proditi per illum Cæsaris beneficio estis conservati? Sacramento quidem vos tenere qui potuit, cum proiectis fascibus et deposito imperio privatus et captus ipse in alienam venisset potestatem? Relinquitur nova religio, ut eo neglecto sacramento, quo tenemini, respiciatis illud, quod deditione ducis et capitis deminutione sublatum est. At, credo, si Cæsarem probatis, in me offenditis. Qui de meis in vos meritis prædicaturus non sum, quæ sunt adhuc et mea voluntate et vestra exspectatione leviora; sed tamen sui laboris milites semper eventu belli præmia petiverunt, qui qualis sit futurus, ne vos quidem dubitatis: diligentiam quidem nostram aut, quem finem adhuc res processit, fortunam cur præteream? An pœnitet vos, quod salvum atque incolumem exercitum nulla omnino nave desiderata traduxerim? quod classem hostium primo impetu adveniens profligaverim? quod his per biduum equestri prœlio superaverim? quod ex portu sinuque adversariorum CC naves oneratas abduxerim eoque illos compulerim, ut neque pedestri itinere neque navibus commeatu iuvari possint? Hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis Corfiniensem ignominiam, Italiæ fugam, Hispaniarum deditionem, Africi belli præiudicia, sequimini! Equidem me Cæsaris militem dici volui, vos me imperatoris nomine appellavistis. Cuius si vos pœnitet, vestrum vobis beneficium remitto, mihi meum nomen restituite, ne contumeliam honorem dedisse videamini.

33

Qua oratione permoti milites crebro etiam dicentem interpellabant, ut magno cum dolore infidelitatis suspicionem sustinere viderentur, discedentem vero ex contione universi cohortantur, magno sit animo, necubi dubitet prœlium committere et suam fidem virtutemque experiri. Quo facto commutata omnium et voluntate et opinione consensu summo constituit Curio, cum primum sit data potestas, prœlio rem committere posteroque die productos eodem loco, quo superioribus diebus constiterat, in acie collocat. Ne Varus quidem dubitat copias producere, sive sollicitandi milites sive æquo loco dimicandi detur occasio, ne facultatem prætermittat.

34

Erat vallis inter duas acies, ut supra demonstratum est, non ita magna, at difficili et arduo ascensu. Hanc uterque, si adversariorum copiæ transire conarentur, exspectabat, quo æquiore loco prœlium committeret. Simul ab sinistro cornu P. Attii equitatus omnis et una levis armaturæ interiecti complures, cum se in vallem demitterent, cernebantur. eos Curio equitatum et duas Marrucinorum cohortes mittit; quorum primum impetum equites hostium non tulerunt, sed admissis equis suos refugerunt; relicti ab his, qui una procurrerant levis armaturæ, circumveniebantur atque interficiebantur ab nostris. Huc tota Vari conversa acies suos fugere et concidi videbat. Tunc Rebilus, legatus Cæsaris, quem Curio secum ex Sicilia duxerat, quod magnum habere usum in re militari sciebat,perterritum,inquit,hostem vides, Curio: quid dubitas uti temporis opportunitate?Ille unum elocutus, ut memoria tenerent milites ea, quæ pridie sibi confirmassent, sequi sese iubet et præcurrit ante omnes. Adeo erat impedita vallis, ut in ascensu nisi sublevati a suis primi non facile eniterentur. Sed præoccupatus animus Attianorum militum timore et fuga et cæde suorum nihil de resistendo cogitabat, omnesque se iam ab equitatu circumveniri arbitrabantur. Itaque priusquam telum abici posset, aut nostri propius accederent, omnis Vari acies terga vertit seque in castra recepit.

35

Qua in fuga Fabius Pelignus quidam ex infimis ordinibus de exercitu Curionis primus agmen fugientium consecutus magna voce Varum nomine appellans requirebat, uti unus esse ex eius militibus et monere aliquid velle ac dicere videretur. Ubi ille sæpius appellatus aspexit ac restitit et, quis esset aut quid vellet, quæsivit, umerum apertum gladio appetit paulumque afuit, quin Varum interficeret; quod ille periculum sublato eius conatum scuto vitavit. Fabius a proximis militibus circumventus interficitur. Hac fugientium multitudine ac turba portæ castrorum occupantur atque iter impeditur, pluresque in eo loco sine vulnere quam in prœlio aut fuga intereunt, neque multum afuit, quin etiam castris expellerentur, ac nonnulli protinus eodem cursu in oppidum contenderunt. Sed cum loci natura et munitio castrorum aditum prohibebant, tum quod prœlium egressi Curionis milites eis rebus indigebant, quæ oppugnationem castrorum erant usui. Itaque Curio exercitum in castra reducit suis omnibus præter Fabium incolumibus, ex numero adversariorum circiter DC interfectis ac mille vulneratis; qui omnes discessu Curionis multique præterea per simulationem vulnerum ex castris in oppidum propter timorem sese recipiunt. Qua re animadversa Varus et terrore exercitus cognito bucinatore in castris et paucis speciem tabernaculis relictis de tertia vigilia silentio exercitum in oppidum reducit.

36

Postero die Curio obsidere Uticam et vallo circummunire instituit. Erat in oppido multitudo insolens belli diuturnitate otii, Uticenses pro quibusdam Cæsaris in se beneficiis illi amicissimi, conventus is, qui ex variis generibus constaret, terror ex superioribus prœliis magnus. Itaque de deditione omnes palam loquebantur et cum P. Attio agebant, ne sua pertinacia omnium fortunas perturbari vellet. Hæc cum agerentur, nuntii præmissi ab rege Iuba venerunt, qui ilium adesse cum magnis copiis dicerent et de custodia ac defensione urbis hortarentur. Quæ res eorum perterritos animos confirmavit.

37

Nuntiabantur hæc eadem Curioni, sed aliquamdiu fides fieri non poterat: tantam habebat suarum rerum fiduciam. Iamque Cæsaris in Hispania res secundæ in Africam nuntiis ac litteris perferebantur. Quibus omnibus rebus sublatus nihil contra se regem nisurum existimabat. Sed ubi certis auctoribus comperit minus V et XX milibus longe ab Utica eius copias abesse, relictis munitionibus sese in castra Cornelia recepit. Huc frumentum comportare, castra munire, materiam conferre cœpit statimque in Siciliam misit, uti duæ legiones reliquusque equitatus se mitteretur. Castra erant bellum ducendum aptissima natura loci et munitione et maris propinquitate et aquæ et salis copia, cuius magna vis iam ex proximis erat salinis eo congesta. Non materia multitudine arborum, non frumentum, cuius erant plenissimi agri, deficere poterat. Itaque omnium suorum consensu Curio reliquas copias exspectare et bellum ducere parabat.

38

His constitutis rebus probatisque consiliis ex perfugis quibusdam oppidanis audit Iubam revocatum finitimo bello et controversiis Leptitanorum restitisse in regno, Saburram, eius præfectum, cum mediocribus copiis missum Uticæ appropinquare. His auctoribus temere credens consilium commutat et prœlio rem committere constituit. Multum hanc rem probandam adiuvat adulescentia, magnitudo animi, superioris temporis proventus, fiducia rei bene gerendæ. His rebus impulsus equitatum omnem prima nocte castra hostium mittit flumen Bagradam, quibus præerat Saburra, de quo ante erat auditum; sed rex omnibus copiis insequebatur et sex milium passuum intervallo a Saburra consederat. Equites missi nocte iter conficiunt, imprudentes atque inopinantes hostes aggrediuntur. Numidæ enim quadam barbara consuetudine nullis ordinibus passim consederant. Hos oppressos somno et dispersos adorti magnum eorum numerum interficiunt; multi perterriti profugiunt. Quo facto Curionem equites revertuntur captivosque eum reducunt.

39

Curio cum omnibus copiis quarta vigilia exierat cohortibus V castris præsidio relictis. Progressus milia passuum VI equites convenit, rem gestam cognovit; e captivis quærit, quis castris Bagradam præsit: respondent Saburram. Reliqua studio itineris conficiendi quærere prætermittit proximaque respiciens signa,videtisne,inquit,milites, captivorum orationem cum perfugis convenire? abesse regem, exiguas esse copias missas, quæ paucis equitibus pares esse non potuerint? Proinde prædam, gloriam properate, ut iam de præmiis vestris et de referenda gratia cogitare incipiamus.Erant per se magna, quæ gesserant equites, præsertim cum eorum exiguus numerus cum tanta multitudine Numidarum confertur. Hæc tamen ab ipsis inflatius commemorabantur, ut de suis homines laudibus libenter prædicant. Multa præterea spolia præferebantur, capti homines equique producebantur, ut, quicquid intercederet temporis, hoc omne victoriam morari videretur. Ita spei Curionis militum studia non deerant. Equites sequi iubet sese iterque accelerat, ut quam maxime ex fuga perterritos adoriri posset. At illi itinere totius noctis confecti subsequi non poterant, atque alii alio loco resistebant. Ne hæc quidem Curionem spem morabantur.

40

Iuba certior factus a Saburra de nocturno prœlio II milia Hispanorum et Gallorum equitum, quos suæ custodiæ causa circum se habere consuerat, et peditum eam partem, cui maxime confidebat, Saburræ submisit; ipse cum reliquis copiis elephantisque LX lentius subsequitur. Suspicatus præmissis equitibus ipsum affore Curionem Saburra copias equitum peditumque instruit atque his imperat, ut simulatione timoris paulatim cedant ac pedem referant: sese, cum opus esset, signum prœlii daturum et, quod rem postulare cognovisset, imperaturum. Curio superiorem spem addita præsentis temporis opinione hostes fugere arbitratus copias ex locis superioribus in campum deducit.

41

Quibus ex locis cum longius esset progressus, confecto iam labore exercitu XII milium spatio constitit. Dat suis signum Saburra, aciem constituit et circumire ordines atque hortari incipit; sed peditatu dumtaxat procul speciem utitur, equites in aciem immittit. Non deest negotio Curio suosque hortatur, ut spem omnem in virtute reponant. Ne militibus quidem ut defessis neque equitibus ut paucis et labore confectis studium pugnandum virtusque deerat; sed hi erant numero CC, reliqui in itinere substiterant. Hi, quamcumque in partem impetum fecerant, hostes loco cedere cogebant, sed neque longius fugientes prosequi neque vehementius equos incitare poterant. At equitatus hostium ab utroque cornu circuire aciem nostram et aversos proterere incipit. Cum cohortes ex acie procucurrissent, Numidæ integri celeritate impetum nostrorum effugiebant rursusque ordines suos se recipientes circuibant et ab acie excludebant. Sic neque in loco manere ordinesque servare neque procurrere et casum subire tutum videbatur. Hostium copiæ submissis ab rege auxiliis crebro augebantur; nostros vires lassitudine deficiebant, simul ei, qui vulnera acceperant, neque acie excedere neque in locum tutum referri poterant, quod tota acies equitatu hostium circumdata tenebatur. Hi de sua salute desperantes, ut extremo vitæ tempore homines facere consuerunt, aut suam mortem miserabantur aut parentes suos commendabant, si quos ex eo periculo fortuna servare potuisset. Plena erant omnia timoris et luctus.

42

Curio, ubi perterritis omnibus neque cohortationes suas neque preces audiri intellegit, unam ut in miseris rebus spem reliquam salutis esse arbitratus, proximos colles capere universos atque eo signa inferri iubet. Hos quoque præoccupat missus a Saburra equitatus. Tum vero summam desperationem nostri perveniunt et partim fugientes ab equitatu interficiuntur, partim integri procumbunt. Hortatur Curionem Cn. Domitius, præfectus equitum, cum paucis equitibus circumsistens, ut fuga salutem petat atque in castra contendat, et se ab eo non discessurum pollicetur. At Curio numquam se amisso exercitu, quem a Cæsare fidei commissum acceperit, in eius conspectum reversurum confirmat atque ita prœlians interficitur. Equites ex prœlio perpauci se recipiunt; sed ei, quos novissimum agmen equorum reficiendorum causa substitisse demonstratum est, fuga totius exercitus procul animadversa sese incolumes in castra conferunt. Milites unum omnes interficiuntur.

43

His rebus cognitis Marcius Rufus quæstor in castris relictus a Curione cohortatur suos, ne animo deficiant. Illi orant atque obsecrant, ut in Siciliam navibus reportentur. Pollicetur magistrisque imperat navium, ut primo vespere omnes scaphas litus appulsas habeant. Sed tantus fuit omnium terror, ut alii adesse copias Iubæ dicerent, alii cum legionibus instare Varum iamque se pulverem venientium cernere, quarum rerum nihil omnino acciderat, alii classem hostium celeriter advolaturam suspicarentur. Itaque perterritis omnibus sibi quisque consulebat. Qui in classe erant, proficisci properabant. Horum fuga navium onerariarum magistros incitabat; pauci lenunculi officium imperiumque conveniebant. Sed tanta erat completis litoribus contentio, qui potissimum ex magno numero conscenderent, ut multitudine atque onere nonnulli deprimerentur, reliqui hoc timore propius adire tardarentur.

44

Quibus rebus accidit, ut pauci milites patresque familiæ, qui aut gratia aut misericordia valerent aut naves adnare possent, recepti in Siciliam incolumes pervenirent. Reliquæ copiæ missis Varum noctu legatorum numero centurionibus sese ei dediderunt. Quarum cohortium milites postero die ante oppidum Iuba conspicatus suam esse prædicans prædam magnam partem eorum interfici iussit, paucos electos in regnum remisit, cum Varus suam fidem ab eo lædi quereretur neque resistere auderet. Ipse equo in oppidum vectus prosequentibus compluribus senatoribus, quo in numero erat Ser. Sulpicius et Licinius Damasippus paucis, quæ fieri vellet, Uticæ constituit atque imperavit diebusque post paucis se in regnum cum omnibus copiis recepit.