O domine, ego servus tuus, ego servus tuus et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis. Laudet te cor meum et lingua mea, et omnia ossa mea dicant: domine, quis similis tibi? Dicant, et responde mihi et dic animæ meæ: Salus tua ego sum. Quis ego et qualis ego? Quid non mali aut facta mea aut, si non facta, dicta mea aut, si non dicta, voluntas mea fuit? Tu autem, domine, bonus et misericors et dextera tua respiciens profunditatem mortis meæ et a fundo cordis mei exhauriens abyssum corruptionis. Et hoc erat totum nolle, quod volebam, et velle, quod volebas. Sed ubi erat tam annoso tempore et de quo imo altoque secreto evocatum est in momento liberum arbitrium meum, quod subderem cervicem leni iugo tuo et umeros levi sarcinæ tuæ, Christe Iesu, adiutor meus et redemptor meus? Quam suave mihi subito factum est carere suavitatibus nugarum, et quas amittere metus fuerat, iam dimittere gaudium erat. Eiciebas enim eas a me, vera tu et summa suavitas, eiciebas et intrabas pro eis omni voluptate dulcior, sed non carni et sanguini, omni luce clarior, sed omni secreto interior, omni honore sublimior, sed non sublimibus in se. Iam liber erat animus meus a curis mordacibus ambiendi et adquirendi et volutandi atque scalpendi scabiem libidinum, et garriebam tibi, claritati meæ et divitiis meis et saluti meæ, domino deo meo.
Et placuit mihi in conspectu tuo non tumultuose abripere, sed leniter subtrahere ministerium linguæ meæ nundinis loquacitatis, ne ulterius pueri meditantes non legem tuam, non pacem tuam, sed insanias mendaces et bella forensia mercarentur ex ore meo arma furori suo. Et oportune iam paucissimi dies supererant ad vindemiales ferias, et statui tolerare illos, ut sollemniter abscederem et redemptus a te iam non redirem venalis. Consilium ergo nostrum erat coram te, coram hominibus autem nisi nostris non erat et convenerat inter nos, ne passim cuiquam effunderetur, quamquam tu nobis a convalle plorationis ascendentibus et cantantibus canticum graduum dederas sagittas acutas et carbones vastatores adversus linguam subdolam velut consulendo contradicentem et, sicut cibum adsolet, amando consumentem.
Sagittaveras tu cor nostrum caritate tua, et gestabamus verba tua transfixa visceribus et exempla servorum tuorum, quos de nigris lucidos et de mortuis vivos feceras, congesta in sinum cogitationis nostræ urebant et absumebant gravem torporem, ne in ima vergeremus, et accendebant nos valide, ut omnis ex lingua subdola contradictionis flatus inflammare nos acrius posset, non extinguere. Verum tamen quia propter nomen tuum, quod sanctificasti per terras, etiam laudatores utique haberet votum et propositum nostrum, iactantiæ simile videbatur non opperiri tam proximum feriarum tempus, sed de publica professione atque ante oculos omnium sita ante discedere, ut conversa in factum meum ora cunctorum intuentium, quam vicinum vindemialium diem prævenire voluerim, multa dicerent, quod quasi appetissem magnus videri. Et quo mihi erat istuc, ut putaretur et disputaretur de animo meo et blasphemaretur bonum nostrum?
Quin etiam quod ipsa æstate litterario labori nimio pulmo meus cedere cœperat et difficulter trahere suspiria doloribusque pectoris testari se saucium vocemque clariorem productioremve recusare, primo perturbaverat me, quia magisterii illius sarcinam pæne iam necessitate deponere cogebat aut, si curari et convalescere potuissem, certe intermittere. Sed ubi plena voluntas vacandi et videndi, quoniam tu es dominus, oborta mihi est atque firmata nosti, deus meus — etiam gaudere cœpi, quod hæc quoque suberat non mendax excusatio, quæ offensionem hominum temperaret, qui propter liberos suos me liberum esse numquam volebant. Plenus igitur tali gaudio tolerabam illud intervallum temporis, donec decurreret — nescio utrum vel viginti dies erant — sed tamen fortiter tolerabantur, quia recesserat cupiditas, quæ mecum solebat ferre grave negotium, et ego premendus remanseram, nisi patientia succederet. Peccasse me in hoc quisquam semorum tuorum, fratrum meorum, dixerit, quod iam pleno corde militia tua passus me fuerim vel una hora sedere in cathedra mendacii. At ego non contendo. Sed tu, domine misericordissime, nonne et hoc peccatum cum ceteris horrendis et funereis in aqua sancta ignovisti et remisisti mihi?
Macerabatur anxitudine Verecundus de isto nostro bono, quod propter vincula sua, quibus tenacissime tenebatur, deseri se nostro consortio videbat. Nondum christianus coniuge fideli ea ipsa tamen artiore præ ceteris compede ab itinere, quod aggressi eramus, retardabatur nec christianum esse alio modo se velle dicebat quam illo, quo non poterat. Benigne sane obtulit, ut, quandiu ibi essemus, in re eius essemus. Retribues illi, domine, in resurrectione iustorum, quia iam ipsam sortem retribuisti ei. Quamvis enim absentibus nobis, cum Romæ iam essemus, corporali ægritudine correptus et in ea christianus et fidelis factus ex hac vita emigravit. Ita misertus es non solum eius sed etiam nostri, ne cogitantes egregiam erga nos amici humanitatem nec eum in grege tuo numerantes dolore intolerabili cruciaremur. Gratias tibi, deus noster! Tui sumus. Indicant hortationes et consolationes tuæ: fidelis promissor reddis Verecundo pro rure illo eius Cassiciaco, ubi ab æstu sæculi requievimus in te, amœnitatem sempiterne virentis paradisi tui, quoniam dimisisti ei peccata super terram in monte incaseato, monte tuo, monte uberi.
Angebatur ergo tunc ipse, Nebridius autem conlætabatur. Quamvis enim et ipse nondum christianus in illam foveam perniciosissimi erroris inciderat, ut veritatis filii tui carnem phantasma crederet, tamen inde emergens sic sibi erat, nondum imbutus ullis ecclesiæ tuæ sacramentis, sed inquisitor ardentissimus veritatis. Quem non multo post conversionem nostram et regenerationem per baptismum tuum ipsum etiam fidelem catholicum castitate perfecta atque continentia tibi servientem in Africa apud suos, cum tota domus eius per eum christiana facta esset, carne solvisti. Et nunc ille vivit in sinu Abraham. Quidquid illud est, quod illo significatur sinu, ibi Nebridius meus vivit, dulcis amicus meus, tuus autem, domine, adoptivus ex liberto filius: ibi vivit. Nam quis alius tali animæ locus? Ibi vivit, unde me multa interrogabat homuncionem inexpertum. Iam non ponit aurem ad os meum, sed spiritale os ad fontem tuum et bibit, quantum potest, sapientiam pro aviditate sua sine fine felix. Nec eum sic arbitror inebriari ex ea, ut obliviscatur mei, cum tu, domine, quem potat ille, nostri sis memor. Sic ergo eramus, Verecundum consolantes tristem salva amicitia de tali conversione nostra et exhortantes ad fidem gradus sui, vitæ scilicet coniugalis, Nebridium autem opperientes, quando sequeretur. Quod de tam proximo poterat et erat iam iamque facturus, cum ecce evoluti sunt dies illi tandem. Nam longi et multi videbantur præ amore libertatis otiosæ ad cantandum de medullis omnibus: tibi dixit cor meum, quæsivi vultum tuum; vultum tuum, domine, requiram.
Et venit dies, quo etiam actu solverer a professione rhetorica, unde iam cogitatu solutus eram. Et factum est, eruisti linguam meam, unde iam erueras cor meum, et benedicebam tibi gaudens profectus in villam cum meis omnibus. Ibi quid egerim in litteris iam quidem servientibus tibi, sed adhuc superbiæ scholam tamquam in pausatione anhelantibus testantur libri disputati cum præsentibus et cum ipso me solo coram te; quæ autem cum absente Nebridio, testantur epistulæ. Et quando mihi sufficiat tempus commemorandi omnia magna erga nos beneficia tua in illo tempore præsertim ad alia maiora properanti? Revocat enim me recordatio mea, et dulce mihi fit, domine, confiteri tibi, quibus internis me stimulis perdomueris et quemadmodum me humilitatis montibus et collibus cogitationum mearum et tortuosa mea direxeris et aspera lenieris quoque modo ipsum etiam Alypium, fratrem cordis mei, subegeris nomini unigeniti tui, domini et salvatoris nostri Iesu Christi, quod primo dedignabatur inseri litteris nostris. Magis enim eas volebat redolere gymnasiorum cedros, quas iam contrivit dominus, quam salubres herbas ecclesiasticas adversas serpentibus.
Quas tibi, deus meus, voces dedi, cum legerem psalmos David, cantica fidelia, sonos pietatis excludentes turgidum spiritum, rudis in germano amore tuo, in villa cum catechumeno Alypio feriatus, matre adhærente nobis muliebri habitu, virili fide, anili securitate, materna caritate, christiana pietate! Quas tibi voces dabam in psalmis illis et quomodo in te inflammabar ex eis et accendebar eos recitare, si possem, toto orbe terrarum adversus typhum generis humani! Et tamen toto orbe cantantur, et non est qui se abscondat a calore tuo. Quam vehementi et acri dolore indignabar manichæis et miserabar eos rursus, quod illa sacramenta, illa medicamenta nescirent et insani essent adversus antidotum, quo sani esse potuissent! Vellem, ut alicubi iuxta essent tunc et me nesciente, quod ibi essent, intuerentur faciem meam et audirent voces meas, quando legi quartum psalmum in illo tunc otio, quid de me fecerit ille psalmus: Cum invocarem, exaudivit me deus iustitiæ meæ; in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, domine, et exaudi orationem meam: audirent ignorante me, utrum audirent, ne me propter se illa dicere putarent, quæ inter hæc verba dixerim, quia et re vera nec ea dicerem nec sic ea dicerem, si me ab eis audiri viderique sentirem, nec, si dicerem, sic acciperent, quomodo mecum et mihi coram te de familiari affectu animi mei.
Inhorrui timendo ibidemque inferbui sperando et exultando in tua misericordia, pater. Et hæc omnia exibant per oculos et vocem meam, cum conversus ad nos spiritus tuus bonus ait nobis: Filii hominum, quousque graves corde? Ut quid diligitis vanitatem et quæritis mendacium? Dilexeram enim vanitatem et quæsieram mendacium. Et tu, domine, iam magnificaveras sanctum tuum, suscitans eum a mortuis et conlocans ad dexteram tuam, unde mitteret ex alto promissionem suam, paracletum, spiritum veritatis. Et miserat eum iam, sed ego nesciebam. Miserat eum, quia iam magnificatus erat resurgens a mortuis et ascendens in cælum. Ante autem spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. Et clamat prophetia: Quousque graves corde? Ut quid diligitis vanitatem et quæritis mendacium? Et scitote, quoniam dominus magnificavit sanctum suum. Clamat quousque, clamat scitote, et ego tandiu nesciens vanitatem dilexi et mendacium quæsivi et ideo audivi et contremui, quoniam talibus dicitur, qualem me fuisse reminiscebar. In fallaciis enim, quas pro veritate tenueram, vanitas erat et mendacium. Et insonui multa graviter ac fortiter in dolore recordationis meæ. Quæ utinam audissent qui adhuc usque diligunt vanitatem et quærunt mendacium: forte conturbarentur et evomuissent illud, et exaudires eos, cum clamarent ad te, quoniam vera morte carnis mortuus est pro nobis, qui te interpellat pro nobis.
Legebam: Irascimini et nolite peccare, et quomodo movebar, deus meus, qui iam didiceram irasci mihi de præteritis, ut de cetero non peccarem, et merito irasci, quia non alia natura gentis tenebrarum de me peccabat, sicut dicunt qui sibi non irascuntur et thesaurizant sibi iram in die iræ et revelationis iusti iudicii tui! Nec iam bona mea foris erant nec oculis carneis in isto sole quærebantur. Volentes enim gaudere forinsecus facile vanescunt et effunduntur in ea, quæ videntur et temporalia sunt, et imagines eorum famelica cogitatione lambiunt. Et o si fatigentur inedia et dicant: Quis ostendet nobis bona? Et dicamus, et audiant: Signatum est in nobis lumen vultus tui, domine. Non enim lumen nos sumus, quod inluminat omnem hominem, sed inluminamur a te, ut, qui fuimus aliquando tenebræ, simus lux in te. O si viderent internum æternum, quod ego quia gustaveram, frendebam, quoniam non eis poteram ostendere, si afferrent ad me cor in oculis suis foris a te et dicerent: quis ostendet nobis bona? Ibi enim, ubi mihi iratus eram, intus in cubili, ubi compunctus eram, ubi sacrificaveram mactans vetustatem meam et inchoata meditatione renovationis meæ sperans in te, ibi mihi dulcescere cœperas et dederas lætitiam in corde meo. Et exclamabam legens hæc foris et agnoscens intus nec volebam multiplicari terrenis bonis devorans tempora et devoratus temporibus, cum haberem in æterna simplicitate aliud frumentum et vinum et oleum.
Et clamabam in consequenti versu clamore alto cordis mei: O in pace! O in id ipsum! O quid dixit: obdormiam et somnum capiam? Quoniam quis resistet nobis, cum fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam? Et tu es id ipsum valde, qui non mutaris, et in te requies obliviscens laborum omnium, quoniam nullus alius tecum nec ad alia multa adipiscenda, quæ non sunt quod tu, sed tu, domine, singulariter in spe constituisti me. Legebam et ardebam nec inveniebam, quid facerem surdis mortuis, ex quibus fueram, pestis, latrator amarus et cæcus adversus litteras de melle cæli melleas et de lumine tuo luminosas, et super inimicis scripturæ huius tabescebam.
Quando recordabor omnia dierum illorum feriatorum? Sed nec oblitus sum nec silebo flagelli tui asperitatem et misericordiæ tuæ mirabilem celeritatem. Dolore dentium tunc excruciabas me, et cum in tantum ingravesceret, ut non valerem loqui, ascendit in cor meum admonere omnes meos, qui aderant, ut deprecarentur te pro me, deum salutis omnimodæ. Et scripsi hoc in cera et dedi, ut eis legeretur. Mox ut genua supplici affectu fiximus, fugit dolor ille. Sed quis dolor? Aut quomodo fugit? Expavi, fateor, domine meus deus meus: nihil enim tale ab ineunte ætate expertus fueram. Et insinuati sunt mihi in profundo nutus tui et gaudens in fide laudavi nomen tuum, et ea fides me securum esse non sinebat de præteritis peccatis meis, quæ mihi per baptismum tuum remissa nondum erant.
Renuntiavi peractis vindemialibus, ut scholasticis suis Mediolanenses venditorem verborum alium providerent, quod et tibi ego servire delegissem et illi professioni præ difficultate spirandi ac dolore pectoris non sufficerem. Et insinuavi per litteras antistiti tuo, viro sancto Ambrosio, pristinos errores meos et præsens votum meum, ut moneret, quid mihi potissimum de libris tuis legendum esset, quo percipiendæ tantæ gratiæ paratior aptiorque fierem. At ille iussit Esaiam prophetam, credo, quod præ ceteris evangelii vocationisque gentium sit prænuntiator apertior. Verum tamen ego primam huius lectionem non intellegens totumque talem arbitrans distuli repetendum exercitatior in dominico eloquio.
Inde ubi tempus advenit, quo me nomen dare oportet, relicto rure Mediolanium remeavimus. Placuit et Alypio renasci in te mecum iam induto humilitate sacramentis tuis congrua et fortissimo domitori corporis usque ad Italicum solum glaciale nudo pedo obterendum insolito ausu. Adiunximus etiam nobis puerum Adeodatum ex me natum carnaliter de peccato meo. Tu bene feceras eum. Annorum erat ferme quindecim et ingenio præveniebat multos graves et doctos viros. Munera tua tibi confiteor, domine deus meus, creator omnium et multum potens formare nostra deformia: nam ego in illo puero præter delictum non habebam. Quod enim et nutriebatur a nobis in disciplina tua, tu inspiraveras nobis, nullus alius: munera tua tibi confiteor. Est liber noster, qui inscribitur “De Magistro”: ipse ibi mecum loquitur. Tu scis illius esse sensa omnia, quæ inseruntur ibi ex persona conlocutoris mei, cum esset in annis sedecim. Multa eius alia mirabiliora expertus sum. Horrori mihi erat illud ingenium: et quis præter te talium miraculorum opifex? Cito de terra abstulisti vitam eius, et securior eum recordor non timens quidquam pueritiæ nec adulescentiæ nec omnino homini illi. Sociavimus eum coævum nobis in gratia tua, educandum in disciplina tua: et baptizati sumus et fugit a nobis sollicitudo vitæ praeteritæ. Nec satiabar illis diebus dulcedine mirabili, considerare altitudinem consilii tui super salutem generis humani. Quantum flevi in hymnis et canticis tuis suave sonantis ecclesiæ tuæ vocibus commotus acriter! Voces illæ influebant auribus meis et eliquabatur veritas in cor meum et exæstuabat inde affectus pietatis, et currebant lacrimæ, et bene mihi erat cum eis.
Non longe cœperat Mediolanensis ecclesia genus hoc consolationis et exhortationis celebrare magno studio fratrum concinentium vocibus et cordibus. Nimirum annus erat aut non multo amplius, cum Iustina, Valentiniani regis pueri mater, hominem tuum Ambrosium persequeretur hæresis suæ causa, qua fuerat seducta ab Arrianis. Excubabat pia plebs in ecclesia mori parata cum episcopo suo, servo tuo. Ibi mea mater, ancilla tua, sollicitudinis et vigiliarum primas tenens, orationibus vivebat. Nos adhuc frigidi a calore spiritus tui excitabamur tamen civitate attonita atque turbata. Tunc hymni et psalmi ut canerentur secundum morem orientalium partium, ne populus mæroris tædio contabesceret, institutum est: ex illo in hodiernum retentum multis iam ac pæne omnibus gregibus tuis et per cetera orbis imitantibus.
Tunc memorato antistiti tuo per visum aperuisti, quo loco laterent martyrum corpora Protasii et Gervasii, quæ per tot annos incorrupta in thesauro secreti tui reconderas, unde oportune promeres ad cohercendam rabiem femineam, sed regiam. Cum enim propalata et effossa digno cum honore transferrentur ad Ambrosianam basilicam, non solum quos immundi vexabant spiritus confessis eisdem dæmonibus sanabantur, verum etiam quidam plures annos cæcus civis civitatique notissimus, cum populi tumultuante lætitia causam quæsisset atque audisset, exiluit eoque se ut duceret suum ducem rogavit. Quo perductus impetravit admitti, ut sudario tangeret feretrum pretiosæ in conspectu tuo mortis sanctorum tuorum. Quod ubi fecit atque admovit oculis, confestim aperti sunt. Inde fama discurrens, inde laudes tuæ ferventes, lucentes, inde illius inimicæ animus etsi ad credendi sanitatem non applicatus, a persequendi tamen furore compressus est. Gratias tibi, deus meus! Unde et quo duxisti recordationem meam, ut hæc etiam confiterer tibi, quæ magna oblitus præterieram? Et tamen tunc, cum ita flagraret odor unguentorum tuorum, non currebamus post te; ideo plus flebam inter cantica hymnorum tuorum olim suspirans tibi et tandem respirans, quantum patet aura in domo fænea.
Qui habitare facis unanimes in domo, consociasti nobis et Evodium iuvenem ex nostro municipio. Qui cum agens in rebus militaret, prior nobis ad te conversus est et baptizatus et relicta militia sæculari accinctus in tua. Simul eramus simul habitaturi placito sancto. Quærebamus quisnam locus nos utilius haberet servientes tibi: pariter remeabamus in Africam. Et cum apud Ostia Tiberina essemus, mater defuncta est. Multa prætereo, quia multum festino. Accipe confessiones meas et gratiarum actiones, deus meus, de rebus innumerabilibus etiam in silentio. Sed non præteribo quidquid mihi anima parturit de illa famula tua, quæ me parturivit et carne, ut in hanc temporalem, et corde, ut in æternam lucem nascerer. Non eius, sed tua dicam dona in eam. Neque enim se ipsa fecerat aut educaverat se ipsam: tu creasti eam, nec pater nec mater sciebat, qualis ex eis fieret. Et erudivit eam in timore tuo virga Christi tui, regimen unici tui in domo fideli, bono membro ecclesiæ tuæ. Nec tantam erga suam disciplinam diligentiam matris prædicabat quantam famulæ cuiusdam decrepitæ, quæ patrem eius infantem portaverat, sicut dorso grandiuscularum puellarum parvuli portari solent. Cuius rei gratia et propter senectam ac mores optimos in domo christiana satis a dominis honorabatur. Unde etiam curam dominicarum filiarum commissam diligenter gerebat et erat in eis cohercendis, cum opus esset, sancta severitate vehemens atque in docendis sobria prudentia. Nam eas præter illas horas, quibus ad mensam parentum moderatissime alebantur, etiamsi exardescerent siti, nec aquam bibere sinebat præcavens consuetudinem malam et addens verbum sanum: “Modo aquam bibitis, quia in potestate vinum non habetis; cum autem ad maritos veneritis factæ dominæ apothecarum et cellariorum, aqua sordebit, sed mos potandi prævalebit.” Hac ratione præcipiendi et auctoritate imperandi frenabat aviditatem tenerioris ætatis et ipsam puellarum sitim formabat ad honestum modum, ut iam nec liberet quod non deceret.
Et subrepserat tamen, sicut mihi filio famula tua narrabat, subrepserat ei vinulentia. Nam cum de more tamquam puella sobria iuberetur a parentibus de cupa vinum depromere, submisso poculo, qua desuper patet, priusquam in lagunculam funderet merum, primoribus labris sorbebat exiguum, quia non poterat amplius sensu recusante. Non enim ulla temulenta cupidine faciebat hoc, sed quibusdam superfluentibus ætatis excessibus, qui ludicris motibus ebulliunt et in puerilibus animis maiorum pondere premi solent. Itaque ad illud modicum cotidiana modica addendo quoniam qui modica spernit, paulatim decidit — in eam consuetudinem lapsa erat, ut prope iam plenos mero caliculos inhianter hauriret. Ubi tunc sagax anus et vehemens illa prohibitio? Numquid valebat aliquid adversus latentem morbum, nisi tua medicina, domine, vigilaret super nos? Absente patre et matre et nutritoribus tu præsens, qui creasti, qui vocas, qui etiam per præpositos homines boni aliquid agis ad animarum salutem. Quid tunc egisti, deus meus? Unde curasti? Unde sanasti? Nonne protulisti durum et acutum ex altera anima convicium tamquam medicinale ferrum ex occultis provisionibus tuis et uno ictu putredinem illam præcidisti? Ancilla enim, cum qua solebat accedere ad cupam, litigans cum domina minore, ut fit, sola cum sola, obiecit hoc crimen amarissima insultatione vocans meribibulam. Quo illa stimulo percussa respexit fœditatem suam confestimque atque exuit. Sicut amici adulantes pervertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt. Nec tu quod per eos agis, sed quod ipsi voluerunt, retribuis eis. Illa enim irata exagitare appetivit minorem dominam, non sanare, et ideo clanculo, aut quia ita eas invenerat locus et tempus litis, aut ne forte et ipsa periclitaretur, quod tam sero prodidisset. At tu, domine, rector cælitum et terrenorum, ad usus tuos contorquens profunda torrentis, fluxum sæculorum ordinate turbulentum, etiam de alterius animæ insania sanasti alteram, ne quisquam, cum hoc advertit, potentiæ suæ tribuat, si verbo eius alius corrigatur, quem vult corrigi.
Educata itaque pudice ac sobrie potiusque a te subdita parentibus quam a parentibus tibi, ubi plenis annis nubilis facta est, tradita viro servivit veluti domino et sategit eum lucrari tibi loquens te illi moribus suis, quibus eam pulchram faciebas et reverenter amabilem atque mirabilem viro. Ita autem toleravit cubilis iniurias, ut nullam de hac re cum marito haberet umquam simultatem. Expectabat enim misericordiam tuam super eum, ut in te credens castificaretur. Erat vero ille præterea sicut benivolentia præcipuus, ita ira fervidus. Sed noverat hæc non resistere irato viro, non tantum facto, sed ne verbo quidem. Iam vero refractum et quietum cum oportunum viderat, rationem facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius commotus fuerat. Denique cum matronæ multæ, quarum viri mansuetiores erant, plagarum vestigia etiam dehonestata facie gererent, inter amica conloquia illæ arguebant maritorum vitam, hæc earum linguam, veluti per iocum graviter admonens, ex quo illas tabulas, quæ matrimoniales vocantur, recitari audissent, tamquam instrumenta, quibus ancillæ factæ essent, deputare debuisse; proinde memores conditionis superbire adversus dominos non oportere. Cumque mirarentur illæ scientes, quam ferocem coniugem sustineret, numquam fuisse auditum aut aliquo indicio claruisse, quod Patricius ceciderit uxorem aut quod a se invicem vel unum diem domestica lite dissenserint, et causam familiariter quærerent, docebat illa institutum suum, quod supra memoravi. Quæ observabant, expertæ gratulabantur; quæ non observabant, subiectæ vexabantur.
Socrum etiam suam primo susurris malarum ancillarum adversus se inritatam sic vicit obsequiis perseverans tolerantia et mansuetudine, ut illa ultro filio suo medias linguas famularum proderet, quibus inter se et nurum pax domestica turbabatur, expeteretque vindictam. Itaque posteaquam ille et matri obtemperans et curans familiæ disciplinam et concordiæ suorum consulens proditas ad prodentis arbitrium verberibus cohercuit, promisit illa talia de se præmia sperare debere, quæcumque de sua nuru sibi, quo placeret, mali aliquid loqueretur, nullaque iam audente memorabili inter se benivolentiæ suavitate vixerunt.
Hoc quoque illi bono mancipio tuo, in cuius utero me creasti, deus meus, misericordia mea, munus grande quod inter dissidentes atque discordes quaslibet animas, ubi poterat, tam se præbebat pacificam, ut cum ab utraque multa de invicem audiret amarissima, qualia solet eructare turgens atque indigesta discordia, quando præsenti amicæ de absente inimica per acida conloquia cruditas exhalatur odiorum, nihil tamen alteri de altera proderet, nisi quod ad eas reconciliandas valeret. Parvum hoc bonum mihi videretur, nisi turbas innumerabiles tristis experirer nescio qua horrenda pestilentia peccatorum latissime pervagante non solum iratorum inimicorum iratis inimicis dicta prodere, sed etiam quæ non dicta sunt addere, cum contra homini humano parum esse debeat inimicitias hominum nec excitare nec augere male loquendo, nisi eas etiam extinguere bene loquendo studuerit. Qualis illa erat docente te magistro intimo in schola pectoris.
Denique etiam virum suum iam in extrema vita temporali eius lucrata est tibi nec in eo iam fideli planxit, quod in nondum fideli toleraverat. Erat etiam serva servorum tuorum. Quisquis eorum noverat eam, multum in ea laudabat et honorabat et diligebat te, quia sentiebat præsentiam tuam in corde eius sanctæ conversationis fructibus testibus. Fuerat enim unius viri uxor, mutuam vicem parentibus reddiderat, domum suam pie tractaverat, in operibus bonis testimonium habebat. Nutrierat filios totiens eos parturiens, quotiens abs te deviare cernebat. Postremo nobis, domine, omnibus, quia ex munere tuo sinis loqui servis tuis, qui ante dormitionem eius in te iam consociati vivebamus percepta gratia baptismi tui, ita curam gessit, quasi omnes genuisset, ita servivit, quasi ab omnibus genita fuisset.
Impendente autem die, quo ex hac vita erat exitura quem diem tu noveras ignorantibus nobis — provenerat, ut credo, procurante te occultis tuis modis, ut ego et ipsa soli staremus incumbentes ad quandam fenestram, unde hortus intra domum, quæ nos habebat, prospectabatur, illic apud Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurabamus nos Conloquebamur ergo soli valde dulciter et præterita obliviscentes in ea quæ ante sunt extenti quærebamus inter nos apud præsentem veritatem, quod tu es, qualis futura esset vita æterna sanctorum, quam nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit. Sed inhiabamus ore cordis in superna fluenta fontis tui, fontis vitæ, qui est apud te, ut inde pro captu nostro aspersi quoquo modo rem tantam cogitaremus.
Cumque ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum delectatio quantalibet in quantalibet luce corporea præ illius vitæ iucunditate non comparatione, sed ne commemoratione quidem digna videretur, erigentes nos ardentiore affectu in id ipsum perambulavimus gradatim cuncta corporalia et ipsum cælum, unde sol et luna et stellæ lucent super terram. Et adhuc ascendebamus interius cogitando et loquendo et mirando opera tua et venimus in mentes nostras et transcendimus eas, ut attingeremus regionem ubertatis indeficientis, ubi pascis Israhel in æternum veritate pabulo, et ibi vita sapientia est, per quam fiunt omnia ista, et quæ fuerunt et quæ futura sunt, et ipsa non fit, sed sic est, ut fuit, et sic erit semper. Quin potius fuisse et futurum esse non est in ea, sed esse solum, quoniam æterna est: nam fuisse et futurum esse non est æternum. Et dum loquimur et inhiamus illi, attingimus eam modice toto ictu cordis; et suspiravimus et reliquimus ibi religatas primitias spiritus et remeavimus ad strepitum oris nostri, ubi verbum et incipitur et finitur. Et quid simile verbo tuo, domino nostro, in se permanenti sine vetustate atque innovanti omnia?
Dicebamus ergo: “Si cui sileat tumultus carnis, sileant phantasiæ terræ et aquarum et æris, sileant et poli et ipsa sibi anima sileat et transeat se non se cogitando, sileant somnia et imaginariæ revelationes, omnis lingua et omne signum et quidquid transeundo fit si cui sileat omnino quoniam si quis audiat, dicunt hæc omnia: ⟨non ipsa nos fecimus, sed fecit nos qui manet in æternum⟩ — his dictis si iam taceant, quoniam erexerunt aurem in eum, qui fecit ea, et loquatur ipse solus non per ea, sed per se ipsum, ut audiamus verbum eius, non per linguam carnis neque per vocem angeli nec per sonitum nubis nec per ænigma similitudinis, sed ipsum, quem in his amamus, ipsum sine his audiamus, sicut nunc extendimus nos et rapida cogitatione attingimus æternam sapientiam super omnia manentem, si continuetur hoc et subtrahantur aliæ visiones longe imparis generis et hæc una rapiat et absorbeat et recondat in interiora gaudia spectatorem suum, ut talis sit sempiterna vita, quale fuit hoc momentum intellegentiæ, cui suspiravimus, nonne hoc est: intra in gaudium domini tui? Et istud quando? An cum omnes resurgimus, sed non omnes immutabimur?”
Dicebam talia, etsi non isto modo et his verbis, tamen, domine, tu scis, quod illo die, cum talia loqueremur et mundus iste nobis inter verba vilesceret cum omnibus delectationibus suis, tunc ait illa: “Fili, quantum ad me attinet, nulla re iam delector in hac vita. Quid hic faciam adhuc et cur hic sim, nescio, iam consumpta spe huius sæculi. Unum erat, propter quod in hac vita aliquantum immorari cupiebam, ut te christianum catholicum viderem, priusquam morerer. Cumulatius hoc mihi deus meus præstitit, ut te etiam contempta felicitate terrena servum eius videam. Quid hic facio?”
Ad hæc ei quid responderim, non satis recolo, cum interea vix intra quinque dies aut non multo amplius decubuit febribus. Et cum ægrotaret, quodam die defectum animæ passa est et paululum subtracta a præsentibus. Nos concurrimus, sed cito reddita est sensui et aspexit astantes me et fratrem meum et ait nobis quasi quærenti similis: “Ubi eram?” Deinde nos intuens mærore attonitos: “Ponitis hic” inquit “matrem vestram” . Ego silebam et fletum frenabam. Frater autem meus quiddam locutus est, quo eam non peregre, sed in patria defungi tamquam felicius optaret. Quo audito illa vultu anxio reverberans eum oculis, quod talia saperet, atque inde me intuens: “Vide” ait “quid dicit”. Et mox ambobus: “Ponite” inquit “hoc corpus ubicumque: nihil vos eius cura conturbet; tantum illud vos rogo, ut ad domini altare memineritis mei, ubiubi fueritis”. Cumque hanc sententiam verbis quibus poterat explicasset, conticuit et ingravescente morbo exercebatur.
Ego vero cogitans dona tua, deus invisibilis, quæ immittis in corda fidelium tuorum, et proveniunt inde fruges admirabiles, gaudebam et gratias tibi agebam recolens, quod noveram, quanta cura semper æstuasset de sepulchro, quod sibi providerat et præparaverat iuxta corpus viri sui. Quia enim valde concorditer vixerant, id etiam volebat, ut est animus humanus minus capax divinorum, adiungi ad illam felicitatem et commemorari ab hominibus, concessum sibi esse post transmarinam perigrinationem, ut coniuncta terra amborum coniugum terra tegeretur. Quando autem ista inanitas plenitudine bonitatis tuæ cœperat in eius corde non esse, nesciebam et lætabar admirans, quod sic mihi apparuisset, quamquam et in illo sermone nostro ad fenestram, cum dixit: “Iam quid hic facio?” non apparuit desiderare in patria mori. Audivi etiam postea, quod iam, cum Ostiis essemus, cum quibusdam amicis meis materna fiducia conloquebatur quodam die de contemptu vitæ huius et bono mortis, ubi ipse non aderam, illisque stupentibus virtutem feminæ quoniam tu dederas ei — quærentibusque, utrum non formidaret tam longe a sua civitate corpus relinquere: “Nihil” inquit “longe est deo, neque timendum est, ne ille non agnoscat in fine sæculi, unde me resuscitet”. Ergo die nono ægritudinis suæ, quinquagensimo et sexto anno ætatis suæ, tricensimo et tertio ætatis meæ, anima illa religiosa et pia corpore soluta est.
Premebam oculos eius, et confluebat in præcordia mea mæstitudo ingens et transfluebat in lacrimas, ibidemque oculi mei violento animi imperio resorbebant fontem suum usque ad siccitatem, et in tali luctamine valde male mihi erat. Tum vero, ubi efflavit extremum, puer Adeodatus exclamavit in planctu atque ab omnibus nobis cohercitus tacuit. Hoc modo etiam meum quiddam puerile, quod labebatur in fletus, iuvenali voce cordis, cohercebatur et tacebat. Neque enim decere arbitrabamur funus illud questibus lacrimosis gemitibusque celebrare, quia his plerumque solet deplorari quædam miseria morientium aut quasi omnimoda extinctio. At illa nec misere moriebatur nec omnino moriebatur. Hoc et documentis morum eius et fide non ficta rationibusque certis tenebamus.
Quid erat ergo, quod intus mihi graviter dolebat, nisi ex consuetudine simul vivendi dulcissima et carissima repente dirupta vulnus recens? Gratulabar quidem testimonio eius, quod in ea ipsa ultima ægritudine obsequiis meis interblandiens appellabat me pium et commemorabat grandi dilectionis affectu numquam se audisse ex ore meo iaculatum in se durum aut contumeliosum sonum. Sed tamen quid tale, deus meus, qui fecisti nos, quid comparabile habebat honor a me delatus illi et servitus ab illa mihi? Quoniam itaque deserebar tam magno eius solacio, sauciabatur anima et quasi dilaniabatur vita, quæ una facta erat ex mea et illius.
Cohibito ergo a fletu illo puero psalterium arripuit Evodius et cantare cœpit psalmum. Cui respondebamus omnis domus: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. Audito autem, quid ageretur, convenerunt multi fratres ac religiosæ feminæ, et de more illis, quorum officium erat, funus curantibus ego in parte, ubi decenter poteram, cum eis, qui me non deserendum esse censebant, quod erat tempori congruum disputabam eoque fomento veritatis mitigabam cruciatum tibi notum illis ignorantibus et intente audientibus et sine sensu doloris me esse arbitrantibus. At ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam mollitiam affectus mei et constringebam fluxum mæroris, cedebatque mihi paululum: rursusque impetu suo ferebatur non usque ad eruptionem lacrimarum nec usque ad vultus mutationem, sed ego sciebam, quid corde premerem. Et quia mihi vehementer displicebat tantum in me posse hæc humana, quæ ordine debito et sorte conditionis nostræ accidere necesse est, alio dolore dolebam dolorem meum et duplici tristitia macerabar.
Cum ecce corpus elatum est, imus, redimus sine lacrimis. Nam neque in eis precibus, quas tibi fudimus, cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri iam iuxta sepulchrum posito cadavere, priusquam deponeretur, sicut illic fieri solet, nec in eis ergo precibus flevi, sed toto die graviter in occulto mæstus eram et mente turbata rogabam te, ut poteram, quo sanares dolorem meum, nec faciebas, credo, commendans memoriæ meæ vel hoc uno documento omnis consuetudinis vinculum etiam adversus mentem, quæ iam non fallaci verbo pascitur. Visum etiam mihi est, ut irem lavatum, quod audieram inde balneis nomen inditum, quia Græci balanion dixerint, quod anxietatem pellat ex animo. Ecce et hoc confiteor misericordiæ tuæ, pater orphanorum, quoniam lavi et talis eram, qualis priusquam lavissem. Neque enim exudavit de corde meo mæroris amaritudo. Deinde dormivi et evigilavi et non parva ex parte mitigatum inveni dolorem meum atque, ut eram in lecto meo solus, recordatus sum veridicos versus Ambrosii tui: tu es enim,
Deus, creator omnium
polique rector vestiens
diem decoro lumine,noctem sopora gratia,
artus solutos ut quies
reddat laboris usui
mentesque fessas allevet
luctuque solvat anxios.
Atque inde paulatim reducebam in pristinum sensum ancillam tuam conversationemque eius piam in te et sancte in nos blandam atque morigeram, qua subito destitutus sum, et libuit flere in conspectu tuo de illa et pro illa, de me et pro me. Et dimisi lacrimas, quas continebam, ut effluerent quantum vellent, substernens eas cordi meo: et requievit in eis, quoniam ibi erant aures tuæ, non cuiusquam hominis superbe interpretantis ploratum meum. Et nunc, domine, confiteor tibi in litteris. Legat qui volet et interpretetur, ut volet, et si peccatum invenerit, flevisse me matrem exigua parte horæ, matrem oculis meis interim mortuam, quæ me multos annos fleverat, ut oculis tuis viverem, non inrideat, sed potius, si est grandi caritate, pro peccatis meis fleat ipse ad te, patrem omnium fratrum Christi tui.
Ego autem iam sanato corde ab illo vulnere, in quo poterat redargui carnalis affectus, fundo tibi, deus noster, pro illa famula tua longe aliud lacrimarum genus, quod manat de concusso spiritu consideratione periculorum omnis animæ, quæ in Adam moritur. Quamquam illa in Christo vivificata etiam nondum a carne resoluta sic vixerit, ut laudetur nomen tuum in fide moribusque eius, non tamen audeo dicere, ex quo eam per baptismum regenerasti, nullum verbum exisse ab ore eius contra præceptum tuum. Et dictum est a veritate, filio tuo: si quis dixerit fratri suo: fatue, reus erit gehennæ ignis; et væ etiam laudabili vitæ hominum, si remota misericordia discutias eam! Quia vero non exquiris delicta vehementer, fiducialiter speramus aliquem apud te locum. Quisquis autem tibi enumerat vera merita sua, quid tibi enumerat nisi munera tua? O si cognoscant se homines homines et qui gloriatur, in domino glorietur!
Ego itaque, laus mea et vita mea, deus cordis mei, sepositis paulisper bonis eius actibus, pro quibus tibi gaudens gratias ago, nunc pro peccatis matris meæ deprecor te; exaudi me per medicinam vulnerum nostrorum, quæ pependit in ligno et sedens ad dexteram tuam te interpellat pro nobis. Scio misericorditer operatam et ex corde dimisisse debita debitoribus suis: dimitte illi et tu debita sua, si qua etiam contraxit per tot annos post aquam salutis. Dimitte, domine, dimitte, obsecro, ne intres cum ea in iudicium. Superexultet misericordia iudicio, quoniam eloquia tua vera sunt et promisisti misericordiam misericordibus. Quod ut essent, tu dedisti eis, qui misereberis, cui misertus eris, et misericordiam præstabis, cui misericors fueris.
Et, credo, iam feceris quod te rogo, sed voluntaria oris mei approba, domine. Namque illa imminente die resolutionis suæ non cogitavit suum corpus sumptuose contegi aut condiri aromatis aut monumentum electum concupivit aut curavit sepulchrum patrium: non ista mandavit nobis, sed tantummodo memoriam sui ad altare tuum fieri desideravit, cui nullius diei prætermissione servierat, unde sciret dispensari victimam sanctam, qua deletum est chirographum, quod erat contrarium nobis, qua triumphatus est hostis computans delicta nostra et quærens quid obiciat, et nihil inveniens in illo, in quo vincimus. Quis ei refundet innocentem sanguinem? Quis ei restituet pretium, quo nos emit, ut nos auferat ei? Ad cuius pretii nostri sacramentum ligavit ancilla tua animam suam vinculo fidei. Nemo a protectione tua dirumpat eam. Non se interponat nec vi nec insidiis leo et draco: neque enim respondebit illa nihil se debere, ne convincatur et obtineatur ab accusatore cavido, sed respondebit dimissa debita sua ab eo, cui nemo reddet, quod pro nobis non debens reddidit.
Sit ergo in pace cum viro, ante quem nulli et post quem nulli nupta est, cui servivit fructum tibi afferens cum tolerantia, ut eum quoque lucraretur tibi. Et inspira, domine meus, deus meus, inspira servis tuis, fratribus meis, filiis tuis, dominis meis, quibus et corde et voce et litteris servio, ut quotquot hæc legerint, meminerint ad altare tuum Monnicæ, famulæ tuæ, cum Patricio, quondam eius coniuge, per quorum carnem introduxisti me in hanc vitam, quemadmodum nescio. Meminerint cum affectu pio parentum meorum in hac luce transitoria et fratrum meorum sub te patre in matre catholica et civium meorum in æterna Hierusalem, cui suspirat peregrinatio populi tui ab exitu usque ad reditum, ut quod a me illa poposcit extremum uberius ei præstetur in multorum orationibus per confessiones quam per orationes meas.
index capitula retroporro