AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES

Liber quintus

I. Excitat mentem deum laudandum.

Accipe sacrificium confessionum mearum de manu linguæ meæ, quam formasti et excitasti, ut confiteatur nomini tuo, et sana omnia ossa mea, et dicant: domine, quis similis tibi? Neque enim docet te, quid in se agatur, qui tibi confitetur, quia oculum tuum non excludit cor clausum nec manum tuam repellit duritia hominum, sed solvis eam, cum voles, aut miserans aut vindicans, et non est qui se abscondat a calore tuo. Sed te laudet anima mea, ut amet te, et confiteatur tibi miserationes tuas, ut laudet te. Non cessat nec tacet laudes tuas universa creatura tua nec spiritus omnis per os conversum te nec animalia nec corporalia per os considerantium ea, ut exurgat in te a lassitudine anima nostra innitens eis, quæ fecisti, et transiens te, qui fecisti hæc mirabiliter: et ibi refectio et vera fortitudo.

II. Dei præsentiam iniquos non effugere: itaque eum debere converti.

Eant et fugiant a te inquieti iniqui. Et tu vides eos et distinguis umbras, et ecce pulchra sunt cum eis omnia et ipsi turpes sunt. Et quid nocuerunt tibi? Aut in quo imperium tuum dehonestaverunt a cælis usque in novissima iustum et integrum? Quo enim fugerunt, cum fugerent a facie tua? Aut ubi tu non invenis eos? Sed fugerunt, ut non viderent te videntem se atque excæcati in te offenderent quia non deseris aliquid eorum, quæ fecistiin te offenderent iniusti et iuste vexarentur, subtrahentes se lenitati tuæ et offendentes in rectitudinem tuam et cadentes in asperitatem tuam. Videlicet nesciunt, quod ubique sis, quem nullus circumscribit locus, et solus es præsens etiam his, qui longe fiunt a te. Convertantur ergo et quærant te, quia non, sicut ipsi deseruerunt creatorem suum, ita tu deseruisti creaturam tuam. Ipsi convertantur, et ecce ibi es in corde eorum, in corde confitentium tibi et proicientium se in te et plorantium in sinu tuo post vias suas difficiles: et tu facilis terges lacrimas eorum, et magis plorant et gaudent in fletibus, quoniam tu, domine, non aliquis homo, caro et sanguis, sed tu, domine, qui fecisti, reficis et consolaris eos. Et ubi ego eram, quando te quærebam? Et tu eras ante me, ego autem et a me discesseram nec me inveniebam: quanto minus te!

III. De Fausto manichæo, et de philosophorum cæcitate

qui per creaturas creatorem non cognoverunt.

Proloquar in conspectu dei mei annum illum undetricensimum ætatis meæ. Iam venerat Carthaginem quidam manichæorum episcopus, Faustus nomine, magnus laqueus diaboli, et multi implicabantur in eo per inlecebram suaviloquentiæ. Quam ego iam tametsi laudabam, discernebam tamen a veritate rerum, quarum discendarum avidus eram, nec quali vasculo sermonis, sed quid mihi scientiæ comedendum apponeret nominatus apud eos ille Faustus intuebar. Fama enim de illo prælocuta mihi erat, quod esset honestarum omnium doctrinarum peritissimus et apprime disciplinis liberalibus eruditus. Et quoniam multa philosophorum legeram memoriæque mandata retinebam, ex eis quædam comparabam illis manichæorum longis fabulis, et mihi probabiliora ista videbantur, quæ dixerunt illi, qui tantum potuerunt valere, ut possent æstimare sæculum, quamquam eius dominum minime invenerint. Quoniam magnus es, domine, et humilia respicis, excelsa autem a longe cognoscis nec propinquas nisi obtritis corde nec inveniris a superbis, nec si illi curiosa peritia numerent stellas et harenam et dimetiantur sidereas plagas et vestigent vias astrorum.

Mente sua enim quærunt ista et ingenio, quod tu dedisti eis, et multa invenerunt et prænuntiaverunt ante multos annos, defectus luminarium solis et lunæ, quo die, qua hora, quanta ex parte futuri essent, et non eos fefellit numerus. Et ita factum est, ut prænuntiaverunt, et scripserunt regulas indagatas, et leguntur hodie atque ex eis prænuntiatur, quo anno et quo mense anni et quo die mensis et qua hora diei et quota parte luminis sui defectura sit luna vel sol: et ita fiet, ut prænuntiatur. Et mirantur hæc homines et stupent qui nesciunt ea, et exultant atque extolluntur qui sciunt, et per impiam superbiam recedentes et deficientes a lumine tuo tanto ante solis defectum futurum prævident et in præsentia suum non vident non enim religiose quærunt, unde habeant ingenium, quo ista quæruntet invenientes, quia tu fecisti eos, non ipsi se dant tibi, se ut serves quod fecisti, et quales se ipsi fecerant occidunt se tibi et trucidant exaltationes suas sicut volatilia et curiositates suas sicut pisces maris, quibus perambulant secretas semitas abyssi, et luxurias suas sicut pecora campi, ut tu, deus, ignis edax consumas mortuas curas eorum recreans eos immortaliter.

Sed non noverunt viam, verbum tuum, per quod fecisti ea quæ numerant et ipsos qui numerant et sensum, quo cernunt quæ numerant, et mentem, de qua numerant; et sapientiæ tuæ non est numerus. Ipse autem unigenitus factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio et numeratus est inter nos et solvit tributum Cæsari. Non noverunt hanc viam, qua descendant illum a se et per eum ascendant eum. Non noverunt hanc viam et putant se excelsos esse cum sideribus et lucidos, et ecce ruerunt in terram, et obscuratum est insipiens cor eorum. Et multa vera de creatura dicunt et veritatem, creaturæ artificem, non pie quærunt et ideo non inveniunt, aut si inveniunt, cognoscentes deum non sicut deum honorant aut gratias agunt et evanescunt in cogitationibus suis et dicunt se esse sapientes sibi tribuendo quæ tua sunt, ac per hoc student perversissima cæcitate etiam tibi tribuere quæ sua sunt, mendacia scilicet in te conferentes, qui veritas es, et immutantes gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium, et convertunt veritatem tuam in mendacium et colunt et serviunt creaturæ potius quam creatori.

Multa tamen ab eis ex ipsa creatura vera dicta retinebam, et occurrebat mihi ratio per numeros et ordinem temporum et visibiles attestationes siderum et conferebam cum dictis Manichæi, quæ de his rebus multa scripsit copiosissime delirans, et non mihi occurrebat ratio nec solistitiorum et æquinoctiorum nec defectuum luminarium nec quidquid tale in libris sæcularis sapientiæ didiceram. Ibi autem credere iubebar, et illas rationes numeris et oculis meis exploratas non occurrebat et longe diversum erat.

IV. Sola dei cognitio beat.

Numquid, domine deus veritatis, quisquis novit ista, iam placet tibi? Infelix enim homo, qui scit illa omnia, te autem nescit; beatus autem, qui te scit, etiamsi illa nesciat; qui vero et te et illa novit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus est, si cognoscens te sicut te glorificet et gratias agat et non evanescat in cogitationibus suis. Sicut enim melior est, qui novit possidere arborem et de usu eius tibi gratias agit, quamvis nesciat vel quot cubitis alta sit vel quanta latitudine diffusa, quam ille, qui eam metitur et omnes ramos eius numerat et neque possidet eam neque creatorem eius novit aut diligit, sic fidelis homo, cuius totus mundus divitiarum est et quasi nihil habens omnia possidet inhærendo tibi, cui serviunt omnia, quamvis nec saltem septentrionum gyros noverit, dubitare stultum est, quin utique melior sit quam mensor cæli et numerator siderum et pensor elementorum et neglegens tui, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.

V. Manichæi de astris imperitia indignum eum fide in ceteris faciebat.

Sed tamen quis quærebat Manichæum nescio quem etiam ista scribere, sine quorum peritia pietas disci poterat? Dixisti enim homini: Ecce pietas est sapientia. Quam ille ignorare posset, etiamsi ista perfecte nosset: ista vero quia non noverat, impudentissime audens docere, prorsus illam nosse non posset. Vanitas est enim mundana ista etiam nota profiteri, pietas autem tibi confiteri. Unde ille devius hoc ista multum locutus est, ut convictus ab eis, qui ista vere didicissent, quis esset eius sensus in ceteris, quæ abditiora sunt, manifeste cognosceretur. Non enim parvi se æstimari voluit, sed spiritum sanctum, consolatorem et ditatorem fidelium tuorum, auctoritate plenaria personaliter in se esse persuadere conatus est. Itaque cum de cælo ac stellis et de solis ac lunæ motibus falsa dixisse deprehenderetur, quamvis doctrinam religionis ista non pertineant, tamen ausus eius sacrilegos fuisse satis emineret, cum ea non solum ignorata, sed etiam falsa tam vesana superbiæ vanitate diceret, ut ea tamquam divinæ personæ tribuere sibi niteretur.

Cum enim audio christianum aliquem fratrem illum aut illum ista nescientem et aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem hominem nec illi obesse video, cum de te, domine creator omnium, non credat indigna, si forte situs et habitus creaturæ corporalis ignoret. Obest autem, si hoc ipsam doctrinæ pietatis formam pertinere arbitretur et pertinacius affirmare audeat quod ignorat. Sed etiam talis infirmitas in fidei cunabulis a caritate matre sustinetur, donec assurgat novus homo in virum perfectum et circumferri non possit omni vento doctrinæ. In illo autem, qui doctor, qui auctor, qui dux et princeps eorum, quibus illa suaderet, ita fieri ausus est, ut qui eum sequerentur non quemlibet hominem, sed spiritum tuum sanctum se sequi arbitrarentur, quis tantam dementiam, sicubi falsa dixisse convinceretur, non detestandam longeque abiciendam esse iudicaret? Sed tamen nondum liquido compereram, utrum etiam secundum eius verba vicissitudines longiorum et breviorum dierum atque noctium et ipsius noctis et diei et deliquia luminum et si quid eius modi in aliis libris legeram, posset exponi, ut, si forte posset, incertum quidem mihi fieret, utrum ita se res haberet an ita, sed fidem meam illius auctoritatem propter creditam sanctitatem præponerem.

VI. Faustus eloquens, sed liberalium disciplinarum expers.

Et per annos ferme ipsos novem, quibus eos animo vagabundus audivi, nimis extento desiderio venturum expectabam istum Faustum. Ceteri enim eorum, in quos forte incurrissem, qui talium rerum quæstionibus a me obiectis deficiebant, illum mihi promittebant, cuius adventu conlatoque conloquio facillime mihi hæc et si qua forte maiora quærerem enodatissime expedirentur. Ergo ubi venit, expertus sum hominem gratum et iucundum verbis et ea ipsa, quæ illi solent dicere, multo suavius garrientem. Sed quid meam sitim pretiosiorum poculorum decentissimus ministrator? Iam rebus talibus satiatæ erant aures meæ, nec ideo mihi meliora videbantur, quia melius dicebantur, nec ideo vera, quia diserta, nec ideo sapiens anima, quia vultus congruus et decorum eloquium. Illi autem, qui eum mihi promittebant, non boni rerum existimatores erant, et ideo illis videbatur prudens et sapiens, quia delectabat eos loquens. Sensi autem aliud genus hominum etiam veritatem habere suspectam et ei nolle adquiescere, si compto atque uberi sermone promeretur. Me autem iam docuerat deus meus miris et occultis modis, et propterea credo, quod tu me docueris, quoniam verum est, nec quisquam præter te alius doctor est veri, ubicumque et undecumque claruerit. Iam ergo abs te didiceram nec eo debere videri aliquid verum dici, quia eloquenter dicitur, nec eo falsum, quia incomposite sonant signa labiorum; rursus nec ideo verum, quia impolite enuntiatur, nec ideo falsum, quia splendidus sermo est, sed perinde esse sapientiam et stultitiam, sicut sunt cibi utiles et inutiles, verbis autem ornatis et inornatis sicut vasis urbanis et rusticanis utrosque cibos posse ministrari.

Igitur aviditas mea, qua illum tanto tempore expectaveram hominem, delectabatur quidem motu affectuque disputantis et verbis congruentibus atque vestiendas sententias facile occurrentibus. Delectabar autem et cum multis vel etiam præ multis laudabam ac ferebam; sed moleste habebam, quod in cœtu audientium non sinerer in gerere illi et partiri cum eo curas quæstionum mearum conferendo familiariter et accipiendo ac reddendo sermonem. Quod ubi potui et aures eius cum familiaribus meis eoque tempore occupare cœpi, quo non dedeceret alternis disserere, et protuli quædam, quæ me movebant, expertus sum prius hominem expertem liberalium disciplinarum nisi grammaticæ atque eius ipsius usitato modo. Et quia legerat aliquas Tullianas orationes et paucissimos Senecæ libros et nonnulla pœtarum et suæ sectæ si qua volumina latine atque composite conscripta erant, et quia aderat cotidiana sermocinandi exercitatio, inde suppetebat eloquium, quod fiebat acceptius magisque seductorium moderamine ingenii et quodam lepore naturali. Itane est, ut recolo, domine deus meus, arbiter conscientiæ meæ? Coram te cor meum et recordatio mea, qui me tunc agebas abdito secreto providentiæ tuæ et inhonestos errores meos iam convertebas ante faciem meam, ut viderem et odissem.

VII. Alienatur a secta Manichæorum.

Nam posteaquam ille mihi imperitus earum artium, quibus eum excellere putaveram, satis apparuit, desperare cœpi posse mihi eum illa, quæ me movebant, aperire atque dissolvere; quorum quidem ignarus posset veritatem tenere pietatis, sed si manichæus non esset. Libri quippe eorum pleni sunt longissimis fabulis de cælo et sideribus et sole et luna: quæ mihi eum, quod utique cupiebam, conlatis numerorum rationibus, quas alibi ego legeram, utrum potius ita essent, ut Manichæi libris continebantur, an certe vel par etiam inde ratio redderetur, subtiliter explicare posse iam non arbitrabar. Quæ tamen ubi consideranda et discutienda protuli, modeste sane ille nec ausus est subire ipsam sarcinam. Noverat enim se ista non nosse nec eum puduit confiteri. Non erat de talibus, quales multos loquaces passus eram, conantes ea me docere et dicentes nihil. Iste vero cor habebat, etsi non rectum te, nec tamen nimis incautum se ipsum. Non usquequaque imperitus erat imperitiæ suæ et noluit se temere disputando in ea coartare, unde nec exitus ei ullus nec facilis esset reditus: etiam hinc mihi amplius placuit. Pulchrior est enim temperantia confitentis animi quam illa, quæ nosse cupiebam. Et eum in omnibus difficilioribus et subtilioribus quæstionibus talem inveniebam.

Refracto itaque studio, quod intenderam in Manichæi litteras, magisque desperans de ceteris eorum doctoribus, quando in multis, quæ me movebant, ita ille nominatus apparuit, cœpi cum eo pro studio eius agere vitam, quo ipse flagrabat in eas litteras, quas tunc iam rhetor Carthaginis adulescentes docebam, et legere cum eo sive quæ ille audita desideraret sive quæ ipse tali ingenio apta existimarem. Ceterum conatus omnis meus, quo proficere in illa secta statueram, illo homine cognito prorsus intercidit, non ut ab eis omnino separarer, sed quasi melius quidquam non inveniens eo, quo iam quoquo modo inrueram, contentus interim esse decreveram, nisi aliquid forte, quod magis eligendum esset, eluceret. Ita ille Faustus, qui multis laqueus mortis extitit, meum quo captus eram relaxare iam cœperat nec volens nec sciens. Manus enim tuæ, deus meus, in abdito providentiæ tuæ non deserebant animam meam, et de sanguine cordis matris meæ per lacrimas eius diebus et noctibus pro me sacrificabatur tibi, et egisti mecum miris modis. Tu illud egisti, deus meus. Nam a domino gressus hominis diriguntur, et viam eius volet. Aut quæ procuratio salutis præter manum tuam reficientem quæ fecisti?

VIII. Profiscitur Romam contra matris voluntatem.

Egisti ergo mecum, ut mihi persuaderetur Romam pergere et potius ibi docere quod docebam Carthagini. Et hoc unde mihi persuasum est, non præteribo confiteri tibi, quoniam et in his altissimi tui recessus et præsentissima in nos misericordia tua cogitanda et prædicanda est. Non ideo Romam pergere volui, quod maiores quæstus maiorque mihi dignitas ab amicis, qui hoc suadebant, promittebatur quamquam et ista ducebant animum tunc meumsed illa erat causa maxima et pæne sola, quod audiebam quietius ibi studere adulescentes et ordinatiore disciplinæ cohercitione sedari, ne in eius scholam, quo magistro non utuntur, passim et proterve inruant, nec eos admitti omnino, nisi ille permiserit. Contra apud Carthaginem fœda est et intemperans licentia scholasticorum: inrumpunt impudenter et prope furiosa fronte perturbant ordinem, quem quisque discipulis proficiendum instituerit. Multa iniuriosa faciunt mira hebetudine et punienda legibus, nisi consuetudo patrona sit, hoc miseriores eos ostendens, quo iam quasi liceat faciunt, quod per tuam æternam legem numquam licebit, et impune se facere arbitrantur, cum ipsa faciendi cæcitate puniantur et incomparabiliter patiantur peiora, quam faciunt. Ergo quos mores cum studerem meos esse nolui, eos cum docerem cogebar perpeti alienos, et ideo placebat ire, ubi talia non fieri omnes qui noverant indicabant. Verum autem tu, spes mea et portio mea in terra viventium, mutandum terrarum locum pro salute animæ meæ et Carthagini stimulos, quibus inde avellerer, admovebas et Romæ inlecebras, quibus attraherer, proponebas mihi per homines, qui diligunt vitam mortuam, hinc insana facientes, inde vana pollicentes et corrigendos gressus meos utebaris occulte et illorum et mea perversitate. Nam et qui perturbabant otium meum, fœda rabie cæci erant, et qui invitabant aliud, terram sapiebant, ego autem, qui detestabar hic veram miseriam, illic falsam felicitatem appetebam.

Sed quare hinc abirem et illuc irem, tu sciebas, deus, nec indicabas mihi nec matri, quæ me profectum atrociter planxit et usque mare secuta est. Sed fefelli eam violenter me tenentem, ut aut revocaret aut mecum pergeret, et finxi me amicum nolle deserere, donec vento facto navigaret. Et mentitus sum matri, et illi matri, et evasi, quia hoc dimisisti mihi misericorditer servans me ab aquis maris plenum execrandis sordibus usque aquam gratiæ tuæ, qua me abluto siccarentur flumina maternorum oculorum, quibus pro me cotidie tibi rigabat terram sub vultu suo. Et tamen recusanti sine me redire vix persuasi, ut in loco, qui proximus nostræ navi erat, memoria beati Cypriani, maneret ea nocte. Sed ea nocte clanculo ego profectus sum, illa autem non; mansit orando et flendo. Et quid a te petebat, deus meus, tantis lacrimis, nisi ut navigare me non sineres? Sed tu alte consulens et exaudiens cardinem desiderii eius non curasti quod tunc petebat, ut me faceres quod semper petebat. Flavit ventus et implevit vela nostra et litus subtraxit aspectibus nostris, in quo mane illa insaniebat dolore et querellis et gemitu implebat aures tuas contemnentis ista, cum et me cupiditatibus meis raperes finiendas ipsas cupiditates et illius carnale desiderium iusto dolorum flagello vapularet. Amabat enim secum præsentiam meam more matrum, sed multis multo amplius, et nesciebat, quid tu illi gaudiorum facturus esses de absentia mea. Nesciebat, ideo flebat et eiulabat atque illis cruciatibus arguebatur in ea reliquiarium Evæ, cum gemitu quærens quod cum gemitu pepererat. Et tamen post accusationem fallaciarum et crudelitatis meæ conversa rursus deprecandum te pro me abiit solita, et ego Romam.

IX. Febri correptus periculose laborat.

Et ecce excipior ibi flagello ægritudinis corporalis et ibam iam inferos portans omnia mala, quæ commiseram et in te et in me et in alios, multa et gravia super originalis peccati vinculum, quo omnes in Adam morimur. Non enim quidquam eorum mihi donaveras in Christo, nec solverat ille in cruce sua inimicitias, quas tecum contraxeram peccatis meis. Quomodo enim eas solveret in cruce phantasmatis, quod de illo credideram? Quam ergo falsa mihi videbatur mors carnis eius, tam vera erat animæ meæ, et quam vera erat mors carnis eius, tam falsa vita animæ meæ, quæ id non credebat. Et ingravescentibus febribus iam ibam et peribam. Quo enim irem, si hinc tunc abirem, nisi in ignem atque tormenta digna factis meis in veritate ordinis tui? Et hoc illa nesciebat et tamen pro me orabat absens. Tu autem ubique præsens ubi erat exaudiebas eam et ubi eram miserebaris mei, ut recuperarem salutem corporis adhuc insanus corde sacrilego. Neque enim desiderabam in illo tanto periculo baptismum tuum et melior eram puer, quo illum de materna pietate flagitavi, sicut iam recordatus atque confessus sum. Sed in dedecus meum creveram et consilia medicinæ tuæ demens inridebam, qui non me sivisti talem bis mori. Quo vulnere si feriretur cor matris, numquam sanaretur. Non enim satis eloquor, quid erga me habebat animi et quanto maiore sollicitudine me parturiebat spiritu, quam carne pepererat.

Non itaque video, quomodo sanaretur, si mea talis illa mors transverberasset viscera dilectionis eius. Et ubi essent tantæ preces et tam crebræ sine intermissione? Nusquam nisi te. An vero tu, deus misericordiarum, sperneres cor contritum et humiliatum viduæ castæ ac sobriæ, frequentantis eleemosynas, obsequentis atque servientis sanctis tuis, nullum diem prætermittentis oblationem altare tuum, bis die, mane et vespere, ecclesiam tuam sine ulla intermissione venientis, non vanas fabulas et aniles loquacitates, sed ut te audiret in tuis sermonibus et tu illam in suis orationibus? Huiusne tu lacrimas, quibus non a te aurum et argentum petebat nec aliquod nutabile aut volubile bonum, sed salutem animæ filii sui, tu, cuius munere talis erat, contemneres et repelleres ab auxilio tuo? Nequaquam, domine, immo vero aderas et exaudiebas et faciebas ordine, quo prædestinaveras esse faciendum. Absit, ut tu falleres eam in illis visionibus et responsis tuis, quæ iam commemoravi et quæ non commemoravi, quæ illa fideli pectore tenebat et semper orans tamquam chirographa tua ingerebat tibi. Dignaris enim, quoniam in sæculum misericordia tua, eis quibus omnia debita dimittis, etiam promissionibus debitor fieri.

X. Errores ante susceptam Evangelii doctrinam.

Recreasti ergo me ab illa ægritudine et salvum fecisti filium ancillæ tuæ tunc interim corpore, ut esset cui salutem meliorem atque certiorem dares. Et iungebar etiam tunc Romæ falsis illis atque fallentibus sanctis: non enim tantum auditoribus eorum, quorum e numero erat etiam is, in cuius domo ægrotaveram et convalueram, sed eis etiam, quos electos vocant. Adhuc enim mihi videbatur non esse nos, qui peccamus, sed nescio quam aliam in nobis peccare naturam et delectabat superbiam meam extra culpam esse et, cum aliquid mali fecissem, non confiteri me fecisse, ut sanares animam meam, quoniam peccabat tibi, sed excusare me amabam et accusare nescio quid aliud, quod mecum esset et ego non essem. Verum autem totum ego eram et adversus me impietas mea me diviserat, et id erat peccatum insanabilius, quo me peccatorem non esse arbitrabar, et execrabilis iniquitas, te, deus omnipotens, te in me perniciem meam, quam me a te salutem malle superari. Nondum ergo posueras custodiam ori meo et ostium continentiæ circum labia mea, ut non declinaret cor meum in verba mala excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem, et ideo adhuc combinabam cum electis eorum, sed tamen iam desperans in ea falsa doctrina me posse proficere, eaque ipsa, quibus, si nihil melius reperirem, contentus esse decreveram, iam remissius neglegentiusque retinebam.

Etenim suborta est etiam mihi cogitatio, prudentiores illos ceteris fuisse philosophos, quos Academicos appellant, quod de omnibus dubitandum esse censuerant nec aliquid veri ab homine comprehendi posse decreverant. Ita enim et mihi liquido sensisse videbantur, ut vulgo habentur, etiam illorum intentionem nondum intellegenti. Nec dissimulavi eundem hospitem meum reprimere a nimia fiducia, quam sensi eum habere de rebus fabulosis, quibus manichæi libri pleni sunt. Amicitia tamen eorum familiarius utebar quam ceterorum hominum, qui in illa hæresi non fuissent. Nec eam defendebam pristina animositate, sed tamen familiaritas eorum plures enim eos Roma occultatpigrius me faciebat aliud quærere præsertim desperantem in ecclesia tua, domine cæli et terræ, creator omnium visibilium et invisibilium, posse inveniri verum, unde me illi averterant, multumque mihi turpe videbatur credere figuram te habere humanæ carnis et membrorum nostrorum liniamentis corporalibus terminari. Et quoniam cum de deo meo cogitare vellem, cogitare nisi moles corporum non noveramneque enim videbatur mihi esse quidquam, quod tale non essetea maxima et prope sola causa erat inevitabilis erroris mei.

Hinc enim et mali substantiam quandam credebam esse talem et habere suam molem tetram et deformem sive crassam, quam terram dicebant, sive tenuem atque subtilem, sicuti est æris corpus: quam malignam mentem per illam terram repentem imaginantur. Et quia deum bonum nullam malam naturam creasse qualiscumque me pietas credere cogebat, constituebam ex adverso sibi duas moles, utramque infinitam, sed malam angustius, bonam grandius, et ex hoc initio pestilentioso me cetera sacrilegia sequebantur. Cum enim conaretur animus meus recurrere in catholicam fidem, repercutiebar, quia non erat catholica fides, quam esse arbitrabar. Et magis pius mihi videbar, si te, deus meus, cui confitentur ex me miserationes tuæ, vel ex ceteris partibus infinitum crederem, quamvis ex una, qua tibi moles mali opponebatur, cogerer finitum fateri, quam si ex omnibus partibus in corporis humani forma te opinarer finiri. Et melius mihi videbar credere nullum malum te creasse quod mihi nescienti non solum aliqua substantia, sed etiam corporea videbatur, quia et mentem cogitare non noveram nisi eam subtile corpus esse, quod tamen per loci spatia diffundereturquam credere abs te esse qualem putabam naturam mali. Ipsumque salvatorem nostrum, unigenitum tuum, tamquam de massa lucidissimæ molis tuæ porrectum nostram salutem ita putabam, ut aliud de illo non crederem nisi quod possem vanitate imaginari. Talem itaque naturam eius nasci non posse de Maria virgine arbitrabar, nisi carni concerneretur. Concerni autem et non inquinari non videbam, quod mihi tale figurabam. Metuebam itaque credere in carne natum, ne credere cogerer ex carne inquinatum. Nunc spiritales tui blande et amanter ridebunt me, si has confessiones meas legerint; sed tamen talis eram.

XI. Qualiter Augustinus contulerit cum catholicis.

Deinde quæ illi in scripturis tuis reprehenderant defendi posse non existimabam, sed aliquando sane cupiebam cum aliquo illorum librorum doctissimo conferre singula et experiri, quid inde sentiret. Iam enim Elpidii cuiusdam adversus eosdem manichæos coram loquentis et disserentis sermones etiam apud Carthaginem movere me cœperant, cum talia de scripturis proferret, quibus resisti non facile posset. Et imbecilla mihi responsio videbatur istorum; quam quidem non facile palam promebant, sed nobis secretius, cum dicerent scripturas novi testamenti falsatas fuisse a nescio quibus, qui Iudæorum legem inserere christianæ fidei voluerunt, atque ipsi incorrupta exemplaria nulla proferrent. Sed me maxime captum et offocatum quodam modo deprimebant corporalia cogitantem moles illæ, sub quibus anhelans in auram tuæ veritatis liquidam et simplicem respirare non poteram.

XII. Fraus discipulorum Romæ in præceptores.

Sedulo ergo agere cœperam, propter quod veneram, ut docerem Romæ artem rhetoricam, et prius domi congregare aliquos, quibus et per quos innotescere cœperam. Et ecce cognosco alia Romæ fieri, quæ non patiebar in Africa. Nam re vera illas eversiones a perditis adulescentibus ibi non fieri manifestatum est mihi: “Sed subito” inquiuntne mercedem magistro reddant, conspirant multi adulescentes et transferunt se alium, desertores fidei et quibus præ pecuniæ caritate iustitia vilis est.Oderat etiam istos cor meum quamvis non perfecto odio. Quod enim ab eis passurus eram, magis oderam fortasse quam eo, quod cuilibet inlicita faciebant. Certe tamen turpes sunt tales et fornicantur abs te amando volatica ludibria temporum et lucrum luteum, quod cum apprehenditur manum inquinat, et amplectendo mundum fugientem, contemnendo te manentem et revocantem et ignoscentem redeunti te meretrici animæ humanæ. Et nunc tales odi pravos et distortos, quamvis eos corrigendos diligam, ut pecuniæ doctrinam ipsam, quam discunt, præferant, ei vero te deum veritatem et ubertatem certi boni et pacem castissimam. Sed tunc magis eos pati nolebam malos propter me, quam fieri propter te bonos volebam.

XIII. Docturus rhetoricam mititur Mediolanum; ab Ambrosio suscipitur.

Itaque posteaquam missum est a Mediolanio Romam præfectum urbis, ut illi civitati rhetoricæ magister provideretur impertita etiam evectione publica, ego ipse ambivi per eos ipsos manichæis vanitatibus ebrios quibus ut carerem ibam, sed utrique nesciebamusut dictione proposita me probatum præfectus tunc Symmachus mitteret. Et veni Mediolanium Ambrosium episcopum, in optimis notum orbi terræ, pium cultorem tuum, cuius tunc eloquia strenue ministrabant adipem frumenti tui et lætitiam olei et sobriam vini ebrietatem populo tuo. eum autem ducebar abs te nesciens, ut per eum te sciens ducerer. Suscepit me paterne ille homo dei et peregrinationem meam satis episcopaliter dilexit. Et eum amare cœpi primo quidem non tamquam doctorem veri, quod in ecclesia tua prorsus desperabam, sed tamquam hominem benignum in me. Et studiose audiebam disputantem in populo, non intentione, qua debui, sed quasi explorans eius facundiam, utrum conveniret famæ suæ an maior minorve proflueret, quam prædicabatur, et verbis eius suspendebar intentus, rerum autem incuriosus et contemptor astabam et delectabar suavitate sermonis, quamquam eruditioris, minus tamen hilarescentis atque mulcentis, quam Fausti erat, quod attinet dicendi modum. Ceterum rerum ipsarum nulla comparatio: nam ille per manichæas fallacias aberrabat, ille autem saluberrime docebat salutem. Sed longe est a peccatoribus salus, qualis ego tunc aderam. Et tamen propinquabam sensim et nesciens.

XIV. Audito Ambrosio paulatim ab erroribus resipiscit.

Cum enim non satagerem discere quæ dicebat, sed tantum quemadmodum dicebat audire ea mihi quippe iam desperanti te viam patere homini inanis cura remanseratveniebant in animum meum simul cum verbis, quæ diligebam, res etiam, quas neglegebam; neque enim ea dirimere poteram. Et dum cor aperirem excipiendum, quam diserte diceret, pariter intrabat et quam vere diceret, gradatim quidem. Nam primo etiam ipsa defendi posse mihi iam cœperunt videri et fidem catholicam, pro qua nihil posse dici adversus oppugnantes manichæos putaveram, iam non impudenter adseri existimabam, maxime audito uno atque altero et sæpius ænigmate soluto de scriptis veteribus, ubi, cum litteram acciperem, occidebar. Spiritaliter itaque plerisque illorum librorum locis expositis iam reprehendebam desperationem meam illam dumtaxat, qua credideram legem et prophetas detestantibus atque inridentibus resisti omnino non posse. Nec tamen iam ideo mihi catholicam viam tenendam esse sentiebam, quia et ipsa poterat habere doctos adsertores suos, qui copiose et non absurde obiecta refellerent, nec ideo iam damnandum illud, quod tenebam, quia defensionis partes æquabantur. Ita enim catholica non mihi victa videbatur, ut nondum etiam victrix appareret.

Tum vero fortiter intendi animum, si quo modo possem certis aliquibus documentis manichæos convincere falsitatis. Quod si possem spiritalem substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia solverentur et abicerentur ex animo meo: sed non poteram. Verum tamen de ipso mundi huius corpore omnique natura, quam sensus carnis attingeret, multo probabiliora plerosque sensisse philosophos magis magisque considerans atque comparans iudicabam. Itaque Academicorum more, sicut existimantur, dubitans de omnibus atque inter omnia fluctuans manichæos quidem relinquendos esse decrevi, non arbitrans eo ipso tempore dubitationis meæ in illa secta mihi permanendum esse, cui iam nonnullos philosophos præponebam: quibus tamen philosophis, quod sine salutari nomine Christi essent, curationem languoris animæ meæ committere omnino recusabam. Statui ergo tandiu esse catechumenus in catholica ecclesia mihi a parentibus commendata, donec aliquid certi eluceret, quo cursum dirigerem.

index capitula retroporro