AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES

Liber tertius decimus

I. Invocat deum, cuius bonitate se præventum agnoscit.

Invoco te, deus meus, misericordia mea, qui fecisti me et oblitum tui non oblitus es. Invoco te in animam meam, quam præparas capiendum te ex desiderio, quod inspiras ei: nunc invocantem te ne deseras, qui priusquam invocarem prævenisti et institisti crebrescens multimodis vocibus, ut audirem de longinquo et converterer et vocantem me invocarem te. Tu enim, domine, delevisti omnia mala merita mea, ne retribueres manibus meis, in quibus a te defeci, et prævenisti omnia bona merita mea, ut retribueres manibus tuis, quibus me fecisti, quia et priusquam essem tu eras, nec eram, cui præstares ut essem, et tamen ecce sum ex bonitate tua præveniente totum hoc, quod me fecisti et unde me fecisti. Neque enim eguisti me, aut ego tale bonum sum, quo tu adiuveris, dominus meus et deus meus, non ut tibi sic serviam, quasi ne fatigeris in agendo, aut ne minor sit potestas tua carens obsequio meo, neque ut sic te colam quasi terram, ut sis incultus, si non te colam, sed ut serviam tibi et colam te, ut de te mihi bene sit, a quo mihi est, ut sim, cui bene sit.

II. Creaturæ ex dei bonitate subsistunt et perficiuntur.

Ex plenitudine quippe bonitatis tuæ creatura tua substitit, ut bonum, quod tibi nihil prodesset nec de te æquale tibi esset, tamen quia ex te fieri potuit, non deesset. Quid enim te promeruit cælum et terra, quæ fecisti in principio? Dicant, quid te promeruerunt spiritalis corporalisque natura, quas fecisti in sapientia tua, ut inde penderent etiam inchoata et informia quæque in genere suo vel spiritali vel corporali euntia in immoderationem et in longinquam dissimilitudinem tuam, spiritale informe præstantius, quam si formatum corpus esset, corporale autem informe præstantius, quam si omnino nihil esset, atque ita penderent in tuo verbo informia, nisi per idem verbum revocarentur unitatem tuam et formarentur et essent ab uno te summo bono universa bona valde. Quid te promeruerant, ut essent saltem informia, quæ neque hoc essent nisi ex te?

Quid te promeruit materies corporalis, ut esset saltem invisibilis et incomposita, quia neque hoc esset, nisi quia fecisti? Ideoque te, quia non erat, promereri ut esset non poterat. Aut quid te promeruit inchoatio creaturæ spiritalis, ut saltem tenebrosa fluitaret similis abysso, tui dissimilis, nisi per idem verbum converteretur idem, a quo facta est, atque ab eo inluminata lux fieret, quamvis non æqualiter tamen conformis formæ æquali tibi? Sicut enim corpori non hoc est esse, quod pulchrum esse alioquin deforme esse non possetita etiam creato spiritui non id est vivere, quod sapienter vivere: alioquin incommutabiliter saperet. Bonum autem illi est hærere tibi semper, ne, quod adeptus est conversione, aversione lumen amittat et relabatur in vitam tenebrosæ abysso similem. Nam et nos, qui secundum animam creatura spiritalis sumus, aversi a te, nostro lumine, in ea vita fuimus aliquando tenebræ et in reliquiis obscuritatis nostræ laboramus, donec simus iustitia tua in unico tuo sicut montes dei: nam iudicia tua fuimus sicut multa abyssus.

III. Ex dei gratia omnia.

Quod autem in primis conditionibus dixisti: Fiat lux, et facta est lux, non incongruenter hoc intellego in creatura spiritali, quia erat iam qualiscumque vita, quam inluminares. Sed sicut non te promeruerat, ut esset talis vita, quæ inluminari posset, ita nec cum iam esset promeruit te, ut inluminaretur. Neque enim eius informitas placeret tibi, si non lux fieret non existendo, sed intuendo inluminantem lucem eique cohærendo, ut et quod utcumque vivit et quod beate vivit, non deberet nisi gratiæ tuæ, conversa per commutationem meliorem id, quod neque in melius neque in deterius mutari potest; quod tu solus es, quia solus simpliciter es, cui non est aliud vivere, aliud beate vivere, quia tua beatitudo es.

IV. Deus non eget rebus conditis.

Quid ergo tibi deesset bonum, quod tu tibi es, etiamsi ista vel omnino nulla essent vel informia remanerent, quæ non ex indigentia fecisti, sed ex plenitudine bonitatis tuæ cohibens atque convertens formam, non ut tamquam tuum gaudium compleatur ex eis? Perfecto enim tibi displicet eorum imperfectio, ut ex te perficiantur et tibi placeant, non autem imperfecto, tamquam et tu eorum perfectione perficiendus sis. Spiritus enim tuus bonus superferebatur super aquas, non ferebatur ab eis, tamquam in eis requiesceret. In quibus enim requiescere dicitur spiritus tuus, hos in se requiescere facit. Sed superferebatur incorruptibilis et incommutabilis voluntas tua, ipsa in se sibi sufficiens, super eam quam feceras vitam; cui non hoc est vivere, quod beate vivere, quia vivit etiam fluitans in obscuritate sua; cui restat converti eum, a quo facta est, et magis magisque vivere apud fontem vitæ et in lumine eius videre lumen et perfici et inlustrari et beari.

V. Trinitas qui deus est ex primis verbis Geneseos intelligitur.

Ecce apparet mihi in ænigmate trinitas, quod es, deus meus, quoniam tu, pater, in principio sapientiæ nostræ, quod est tua sapientia de te nata, æqualis tibi et coæterna, id est in filio tuo, fecisti cælum et terram. Et multa diximus de cælo cæli et de terra invisibili et incomposita et de abysso tenebrosa secundum spiritalis informitatis vagabunda deliquia, nisi converteretur eum, a quo erat qualiscumque vita, et inluminatione fieret speciosa vita et esset cælum cæli eius, quod inter aquam et aquam postea factum est. Et tenebam iam patrem in dei nomine, qui fecit hæc, et filium in principii nomine, in quo fecit hæc, et trinitatem credens deum meum, sicut credebam, quærebam in eloquiis sanctis eius, et ecce spiritus tuus superferebatur super aquas. Ecce trinitas deus meus, pater et filius et spiritus sanctus, Creator universæ creaturæ.

VI. Cur dictus est spiritus superferri super aquas.

Sed quæ causa fuerat, o lumen veridicum, tibi admoveo cor meum, ne me vana doceat, discute tenebras eius et dic mihi, obsecro te per matrem caritatem, obsecro te, dic mihi, quæ causa fuerat, ut post nominatum cælum et terram invisibilem et incompositam et tenebras super abyssum tum demum scriptura tua nominaret spiritum tuum? An quia oportebat sic eum insinuari, ut diceretur superferri? Non posset hoc dici, nisi prius illud commemoraretur, cui superferri spiritus tuus posset intellegi. Nec patri enim nec filio superferebatur nec superferri recte diceretur, si nulli rei supefferretur. Prius ergo dicendum erat, cui superferretur, et deinde ille, quem non oportebat aliter commemorari, nisi ut superferri diceretur. Cur ergo aliter eum insinuari non oportebat, nisi ut superferri diceretur?

VII. Effectus spiritus sancti.

Iam hinc sequatur qui potest intellectu apostolum tuum dicentem, quia caritas tua diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, et de spiritalibus docentem et demonstrantem supereminentem viam caritatis et flectentem genua pro nobis te, ut cognoscamus supereminentem scientiam caritatis Christi. Ideoque ab initio supereminens superferebatur super aquas. Cui dicam, quomodo dicam de pondere cupiditatis in abruptam abyssum et de sublevatione caritatis per spiritum tuum, qui superferebatur super aquas? Cui dicam? Quomodo dicam? Neque enim loca sunt, quibus mergimur et emergimus. Quid similius et quid dissimilius? Affectus sunt, amores sunt, immunditia spiritus nostri defluens inferius amore curarum et sanctitas tui attollens nos superius amore securitatis, ut sursum cor habeamus te, ubi spiritus tuus superfertur super aquas, et veniamus supereminentem requiem, cum pertransierit anima nostra aquas, quæ sunt sine substantia.

VIII. Intellectuali creaturæ beatam requiem non sufficit quidquid deo minus est.

Defluxit angelus, defluxit anima hominis et indicaverunt abyssum universæ spiritalis creaturæ in profundo tenebroso, nisi dixisses ab initio: Fiat lux>, et facta esset lux, et inhæreret tibi omnis obœdiens intellegentia cælestis civitatis tuæ et requiesceret in spiritu tuo, qui superfertur incommutabiliter super omne mutabile. Alioquin et ipsum cælum cæli tenebrosa abyssus esset in se; nunc autem lux est in domino. Nam et in ipsa misera inquietudine defluentium spirituum et indicantium tenebras suas nudatas veste luminis tui satis ostendis, quam magnam rationalem creaturam feceris, cui nullo modo sufficit beatam requiem, quidquid te minus est, ac per hoc nec ipsa sibi. Tu enim, deus noster, inluminabis tenebras nostras: ex te oriuntur vestimenta nostra, et tenebræ nostræ sicut meridies erunt. Da mihi te, deus meus, redde mihi te: en amo et, si parum est, amem validius. Non possum metiri, ut sciam, quantum desit mihi amoris id quod sat est, ut currat vita mea in amplexus tuos nec avertatur, donec abscondatur in abscondito vultus tui. Hoc tantum scio, quia male mihi est præter te non solum extra me sed et in me ipso, et omnis mihi copia, quæ deus meus non est, egestas est.

IX. Cur solus spiritus sanctus superferebatur super aquas.

Numquid aut pater aut filius non superferebatur super aquas? Si tamquam loco sicut corpus, nec spiritus sanctus; si autem incommutabilis divinitatis eminentia super omne mutabile, et pater et filius et spiritus sanctus superferebatur super aquas. Cur ergo tantum de spiritu tuo dictum est hoc? Cur de illo tantum dictum est quasi locus, ubi esset, qui non est locus, de quo solo dictum est, quod sit donum tuum? In dono tuo requiescimus: ibi te fruimur. Requies nostra locus noster. Amor illuc attollit nos et spiritus tuus bonus exaltat humilitatem nostram de portis mortis. In bona voluntate pax nobis est. Corpus pondere suo nititur locum suum. Pondus non ima tantum est, sed locum suum. Ignis sursum tendit, deorsum lapis. Ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Oleum infra aquam fusum super aquam attollitur, aqua supra oleum fusa infra oleum demergitur: ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Minus ordinata inquieta sunt: ordinantur et quiescunt. Pondus meum amor meus; eo feror, quocumque feror. Dono tuo accendimur et sursum ferimur; inardescimus et imus. Ascendimus ascensiones in corde et cantamus canticum graduum. Igne tuo, igne tuo bono inardescimus et imus, quoniam sursum imus pacem Hierusalem, quoniam iucundatus sum in his, qui dixerunt mihi: in domum domini ibimus. Ibi nos conlocabit voluntas bona, ut nihil velimus aliud quam permanere illic in æternum.

X. Ex dono dei omnia.

Beata creatura, quæ non novit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono tuo, quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est attolleretur nullo intervallo temporis in ea vocatione, qua dixisti: Fiat lux, et fieret lux. In nobis enim distinguitur tempore, quod tenebræ fuimus et lux efficimur: in illa vero dictum est, quid esset, nisi inluminaretur, et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa et tenebrosa, ut appareret causa, qua factum est, ut aliter esset, id est ut lumen indeficiens conversa lux esset. Qui potest, intellegat, a te petat. Ut quid mihi molestus est, quasi ego inluminem ullum hominem venientem in hunc mundum?

XI. Symbola trinitatis in homine.

Trinitatem omnipotentem quis intelleget? Et quis non loquitur eam, si tamen eam? Rara anima, quæ cum de illa loquitur, scit quod loquitur. Et contendunt et dimicant, et nemo sine pace videt istam visionem. Vellem, ut hæc tria cogitarent homines in se ipsis. Longe aliud sunt ista tria quam illa trinitas, sed dico, ubi se exerceant et probent et sentiant, quam longe sunt. Dico autem hæc tria: esse, nosse, velle. Sum enim et scio et volo: sum sciens et volens et scio esse me et velle et volo esse et scire. In his igitur tribus quam sit inseparabilis vita et una vita et una mens et una essentia, quam denique inseparabilis distinctio et tamen distinctio, videat qui potest. Certe coram se est; attendat in se et videat et dicat mihi. Sed cum invenerit in his aliquid et dixerit, non iam se putet invenisse illud, quod supra ista est incommutabile, quod est incommutabiliter et scit incommutabiliter et vult incommutabiliter: et utrum propter tria hæc et ibi trinitas, an in singulis hæc tria, ut terna singulorum sint, an utrumque miris modis simpliciter et multipliciter infinito in se sibi fine, quo est et sibi notum est et sibi sufficit incommutabiliter id ipsum copiosa unitatis magnitudine, quis facile cogitaverit? Quis ullo modo dixerit? Quis quolibet modo temere pronuntiaverit?

XII. Mundi creatio formationem ecclesiæ præfigurat.

Procede in confessione, fides mea; dic domino deo tuo: sancte, sancte, sancte, domine deus meus, in nomine tuo baptizati sumus, pater et fili et spiritus sancte, in nomine tuo baptizamus, pater et fili et spiritus sancte, quia et apud nos in Christo suo fecit deus cælum et terram, spiritales et carnales ecclesiæ suæ, et terra nostra antequam acciperet formam doctrinæ, invisibilis erat et incomposita, et ignorantiæ tenebris tegebamur, quoniam pro iniquitate erudisti hominem, et iudicia tua sicut multa abyssus. Sed quia spiritus tuus superferebatur super aquam, non reliquit miseriam nostram misericordia tua, et dixisti: Fiat lux, pænitentiam agite, appropinquavit enim regnum cælorum, pænitentiam agite; fiat lux. Et quoniam conturbata erat nos ipsos anima nostra, commemorati sumus tui, domine, de terra Iordanis et de monte æquali tibi, sed parvo propter nos, et displicuerunt nobis tenebræ nostræ, et conversi sumus te, et facta est lux. Et ecce fuimus aliquando tenebræ, nunc autem lux in domino.

XIII. Renovatio hominis dum hic vivit nondum perfecta.

Et tamen adhuc per fidem, nondum per speciem. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes. Adhuc abyssus abyssum invocat, sed iam in voce cataractarum tuarum. Adhuc et ille qui dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, etiam ipse nondum se arbitratur comprehendisse, et quæ retro oblitus, in ea, quæ ante sunt, extenditur et ingemescit gravatus, et sitit anima eius deum vivum, quemadmodum cervi fontes aquarum, et dicit: “Quando veniam?”, habitaculum suum, quod de cælo est, superindui cupiens, et invocat inferiorem abyssum dicens: Nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate mentis vestræ, et: Nolite pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis, et: O stulti Galatæ, quis vos fascinavit? Sed iam non in voce sua; in tua enim, qui misisti spiritum tuum de excelsis per eum, qui ascendit in altum et aperuit cataractas donorum suorum, ut fluminis impetus lætificarent civitatem tuam. Illi enim suspirat sponsi amicus, habens iam spiritus primitias penes eum, sed adhuc in semet ipso ingemescens, adoptionem expectans, redemptionem corporis sui; illi suspirat membrum est enim sponsæet illi zelatamicus est enim sponsi —, illi zelat, non sibi, quia in voce cataractarum tuarum, non in voce sua invocat alteram abyssum, cui zelans timet, ne sicut serpens Evam decepit astutia sua, sic et eorum sensus corrumpantur a castitate, quæ est in sponso nostro, unico tuo. Quæ est illa speciei lux? Cum videbimus eum, sicuti est, et transierint lacrimæ, quæ mihi factæ sunt panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: ubi est deus tuus?

XIV. Fide et spe corroboramur.

Et ego dico: “Deus meus ubi es?Ecce ubi es. Respiro in te paululum, cum effundo super me animam meam in voce exultationis et confessionis soni festivitatem celebrantis. Et adhuc tristis est, quia relabitur et fit abyssus, vel potius sentit adhuc se esse abyssum. Dicit ei fides mea, quam accendisti in nocte ante pedes meos: Quare tristis es, anima, et quare conturbas me? Spera in domino; lucerna pedibus tuis verbum eius. Spera et persevera, donec transeat nox, mater iniquorum, donec transeat ira domini, cuius filii et nos fuimus aliquando tenebræ, quarum residua trahimus in corpore propter peccatum mortuo, donec aspiret dies et removeantur umbræ. Spera in domino: Mane astabo et contemplabor; semper confitebor illi. Mane astabo et videbo salutare vultus mei, deum meum, qui vivificabit et mortalia corpora nostra propter spiritum, qui habitat in nobis, quia super interius nostrum tenebrosum et fluvidum misericorditer superferebatur. Unde in hac peregrinatione pignus accepimus, ut iam simus lux, dum adhuc spe salvi facti sumus et filii lucis et filii diei, non filii noctis neque tenebrarum, quod tamen fuimus. Inter quos et nos in isto adhuc incerto humanæ notitiæ tu solus dividis, qui probas corda nostra et vocas lucem diem et tenebras noctem. Quis enim nos discernit nisi tu? Quid autem habemus, quod non accepimus a te, ex eadem massa vasa in honorem, ex qua sunt et alia facta in contumeliam?

X. VFiat firmamentum, etc.”, Gen. 1, 6. Quid firmamentum, quid superiores aquæ.

Aut quis nisi tu, deus noster, fecisti nobis firmamentum auctoritatis super nos in scriptura tua divina? Cælum enim plicabitur ut liber et nunc sicut pellis extenditur super nos. Sublimioris enim auctoritatis est tua divina scriptura, cum iam obierunt istam mortem illi mortales, per quos eam dispensasti nobis. Et tu scis, domine, tu scis, quemadmodum pellibus indueris homines, cum peccato mortales fierent. Unde sicut pellem extendisti firmamentum libri tui, concordes utique sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis. Namque ipsa eorum morte solidamentum auctoritatis in eloquiis tuis per eos editis sublimiter extenditur super omnia, quæ subter sunt, quod, cum hic viverent, non ita sublimiter extentum erat. Nondum sicut pellem cælum extenderas, nondum mortis eorum famam usquequaque dilataveras.

Videamus, domine, cælos, opera digitorum tuorum: disserena oculis nostris nubilum, quo subtexisti eos. Ibi est testimonium tuum sapientiam præstans parvulis. Perfice, deus meus, laudem tuam ex ore infantium et lactantium. Neque enim novimus alios libros ita destruentes superbiam, ita destruentes inimicum et defensorem resistentem reconciliationi tuæ defendendo peccata sua. Non novi, domine, non novi alia tam casta eloquia, quæ sic mihi persuaderent confessionem et lenirent cervicem meam iugo tuo et invitarent colere te gratis. Intellegam ea, pater bone, da mihi hoc subterposito, quia subterpositis solidasti ea.

Sunt aliæ aquæ super hoc firmamentum, credo, immortales et a terrena corruptione secretæ. Laudent nomen tuum, laudent te supercælestes populi angelorum tuorum, qui non opus habent suspicere firmamentum hoc et legendo cognoscere verbum tuum. Vident enim faciem tuam semper et ibi legunt sine syllabis temporum, quid velit æterna voluntas tua. Legunt, eligunt et diligunt; semper legunt et numquam præterit quod legunt. Eligendo enim et diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii tui. Non clauditur codex eorum nec plicatur liber eorum, quia tu ipse illis hoc es et es in æternum, quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod firmasti super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et cognoscerent misericordiam tuam temporaliter enuntiantem te, qui fecisti tempora. In cælo enim, domine, misericordia tua et veritas tua usque nubes. Transeunt nubes, cælum autem manet. Transeunt prædicatores verbi tui ex hac vita in aliam vitam, scriptura vero tua usque in finem sæculi super populos extenditur. Sed et cælum et terra transibunt, sermones autem tui non transibunt, quoniam et pellis plicabitur et fænum, super quod extendebatur, cum claritate sua præteriet, verbum autem tuum manet in æternum; quod nunc in ænigmate nubium et per speculum cæli, non sicuti est, apparet nobis, quia et nos quamvis filio tuo dilecti sumus, nondum apparuit quod erimus. Attendit per retia carnis et blanditus est et inflammavit, et currimus post odorem eius. Sed cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est: sicuti est, domine, videre nostrum, quod nondum est nobis.

XVI. Solus deus se scit omnino sicuti est.

Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, qui es incommutabiliter et scis incommutabiliter et vis incommutabiliter. Et essentia tua scit et vult incommutabiliter et scientia tua est et vult incommutabiliter et voluntas tua est et scit incommutabiliter. Nec videtur iustum esse coram te, ut, quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab inluminato commutabili. Ideoque anima mea tamquam terra sine aqua tibi, quia sicut se inluminare de se non potest, ita se satiare de se non potest. Sic enim apud te fons vitæ, quomodo in lumine tuo videbimus lumen.

XVII.Congregentur aquæ, etc.”, Gen. 1,9. Quid mare, quid arida.

Explicatur v. 11: “Geminet terra, etc.”.

Quis congregavit amaricantes in societatem unam? Idem namque illis finis est temporalis et terrenæ felicitatis, propter quam faciunt omnia, quamvis innumerabili varietate curarum fluctuent. Quis, domine, nisi tu, qui dixisti, ut congregarentur aquæ in congregationem unam et appareret arida sitiens tibi? Quoniam tuum est et mare, et tu fecisti illud, et aridam terram manus tuæ formaverunt. Neque enim amaritudo voluntatum, sed congregatio aquarum vocatur mare. Tu enim coherces etiam malas cupiditates animarum et figis limites, quousque progredi sinantur, atque ut in se comminuantur fluctus earum. Atque ita facis mare ordine imperii tui super omnia.

At animas sitientes tibi et apparentes tibi alio fine distinctas a societate maris occulto et dulci fonte inrigas, ut et terra det fructum suum: et dat fructum suum et te iubente, domino deo suo, germinat anima nostra opera misericordiæ secundum genus, diligens proximum in subsidiis necessitatum carnalium, habens in se semen secundum similitudinem, quoniam ex nostra infirmitate compatimur subveniendum indigentibus similiter opitulantes, quemadmodum nobis vellemus opem ferri, si eodem modo indigeremus, non tantum in facilibus tamquam in herba seminali, sed etiam in protectione adiutorii forti robore, sicut lignum fructiferum, id est beneficum eripiendum eum, qui iniuriam patitur, de manu potentis et præbendo protectionis umbraculum valido robore iusti iudicii.

XVII. IFiant luminaria, etc.”, Gen. 1, 14. Quæ luminaria dividentia inter diem et noctem.

Ita, domine, ita, oro te, oriatur, sicuti facis, sicuti das hilaritatem et facultatem, oriatur de terra veritas, et iustitia de cælo respiciat, et fiant in firmamento luminaria. Frangamus esurienti panem nostrum et egenum sine tecto inducamus in domum nostram, nudum vestiamus et domesticos seminis nostri non despiciamus. Quibus in terra natis fructibus vide, quia bonum est, et erumpat temporana lux nostra, et de ista inferiore fruge actionis in delicias contemplationis verbum vitæ superius obtinentes appareamus sicut luminaria in mundo cohærentes firmamento scripturæ tuæ. Ibi enim nobiscum disputas, ut dividamus inter intellegibilia et sensibilia tamquam inter diem et noctem vel inter animas alias intellegibilibus, alias sensibilibus deditas, ut iam non tu solus in abdito diiudicationis tuæ, sicut antequam fieret firmamentum, dividas inter lucem et tenebras, sed etiam spiritales tui in eodem firmamento positi atque distincti manifestata per orbem gratia tua luceant super terram et dividant inter diem et noctem et significent tempora, quia vetera transierunt, ecce facta sunt nova, et quia propior est nostra salus, quam cum credidimus, et quia nox præcessit, dies autem appropinquavit et quia benedicis coronam anni tui, mittens operarios in messem tuam, in qua seminanda alii laboraverunt, mittens etiam in aliam sementem, cuius messis in fine est. Ita das vota optanti et benedicis annos iusti, tu autem idem ipse es et in annis tuis, qui non deficiunt, horreum præparas annis transeuntibus. Æterno quippe consilio propriis temporibus bona cælestia das super terram.

Quoniam quidem alii datur per spiritum sermo sapientiæ tamquam luminare maius propter eos, qui perspicuæ veritatis luce delectantur tamquam principio diei, alii autem sermo scientiæ secundum eundem spiritum tamquam luminare minus, alii fides, alii donatio curationum, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alteri genera linguarum, et hæc omnia tamquam stellæ. Omnia enim hæc operatur unus atque idem spiritus, dividens propria unicuique prout vult et faciens apparere sidera in manifestatione utilitatem. Sermo autem scientiæ, qua continentur omnia sacramenta, quæ variantur temporibus tamquam luna, et ceteræ notitiæ donorum, quæ deinceps tamquam stellæ commemorata sunt, quantum differunt ab illo candore sapientiæ, quo gaudet prædictus dies, tantum in principia noctis sunt. His enim sunt necessaria, quibus ille prudentissimus servus tuus non potuit loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, ille, qui sapientiam loquitur inter perfectos. Animalis autem homo tamquam parvulus in Christo lactisque potator, donec roboretur solidum cibum et aciem firmet solis aspectum, non habeat desertam noctem suam, sed luce lunæ stellarumque contentus sit. Hæc nobiscum disputas sapientissime, deus noster, in libro tuo, firmamento tuo, ut discernamus omnia contemplatione mirabili, quamvis adhuc in signis et in temporibus et in diebus et in annis.

XIX. Tractat eundem versiculum,Fiant luminaria, etc.”.

Sed prius lavamini, mundi estote, auferte nequitiam ab animis vestris atque a conspectu oculorum meorum, ut appareat arida. Discite bonum facere, iudicate pupillo et iustificate viduam, ut germinet terra herbam pabuli et lignum fructiferum, et venite, disputemus, dicit dominus, ut fiant luminaria in firmamento cæli, et luceant super terram. Quærebat dives ille a magistro bono, quid faceret, ut vitam æternam consequeretur: dicat ei magister bonus, quem putabat hominem et nihil amplius bonus est autem, quia deus estdicat ei, ut, si vult venire vitam, servet mandata, separet a se amaritudinem malitiæ atque nequitiæ, non occidat, non mœchetur, non furetur, non falsum testimonium dicat, ut appareat arida et germinet honorem matris et patris et dilectionem proximi. Feci, inquit, hæc omnia. Unde ergo tantæ spinæ, si terra fructifera est? Vade, extirpa silvosa dumeta avaritiæ, vende quæ possides et implere frugibus dando pauperibus et habebis thesaurum in cælis et sequere dominum, si vis esse perfectus, eis sociatus, inter quos loquitur sapientiam ille, qui novit, quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut fiant et tibi luminaria in firmamento cæli: quod non fiet, nisi fuerit illic cor tuum; quod item non fiet, nisi fuerit illic thesaurus tuus, sicut audisti a magistro bono. Sed contristata est terra sterilis, et spinæ offocaverunt verbum.

Vos autem, genus electum, infirma mundi, qui dimisistis omnia, ut sequeremini dominum, ite post eum et confundite fortia, ite post eum, speciosi pedes, et lucete in firmamento, ut cæli enarrent gloriam eius dividentes inter lucem perfectorum, sed nondum sicut angelorum, et tenebras parvulorum, sed non desperatorum: lucete super omnem terram, et dies sole candens eructet diei verbum sapientiæ et nox, luna lucens, annuntiet nocti verbum scientiæ. Luna et stellæ nocti lucent, sed nox non obscurat eas, quoniam ipsæ inluminant eam pro modulo eius. Ecce enim tamquam deo dicente: Fiant luminaria in firmamento cæli, factus est subito de cælo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visæ sunt linguæ divisæ quasi ignis, qui et insedit super unumquemque illorum, et facta sunt luminaria in firmamento cæli verbum vitæ habentia. Vbique discurrite, ignes sancti, ignes decori. Vos enim estis lumen mundi nec estis sub modio. Exaltatus est, cui adhæsistis, et exaltavit vos. Discurrite et innotescite omnibus gentibus.

X. XProducant aquæ, etc.”, Gen. 1, 20. Quæ reptilia, quæ volatilia.

Concipiat et mare et pariat opera vestra, et producant aquæ reptilia animarum vivarum. Separantes enim pretiosum a vili facti estis os dei, per quod diceret: Producant aquæ non animam vivam, quam terra producet, sed reptilia animarum vivarum et volatilia volantia super terram. Repserunt enim sacramenta tua, deus, per opera sanctorum tuorum inter medios fluctus temptationum sæculi imbuendas gentes nomine tuo in baptismo tuo. Et inter hæc facta sunt magnalia mirabilia tamquam cœti grandes et voces nuntiorum tuorum volantes super terram iuxta firmamentum libri tui præposito illo sibi auctoritatem, sub quo volitarent, quocumque irent. Neque enim sunt loquellæ neque sermones, quorum non audiantur voces eorum, quando in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terræ verba eorum, quoniam tu, domine, benedicendo multiplicasti hæc.

Numquid mentior aut mixtione misceo neque distinguo lucidas cognitiones harum rerum in firmamento cæli et opera corporalia in undoso mari et sub firmamento cæli? Quarum enim rerum notitiæ sunt solidæ et terminatæ sine incrementis generationum tamquam lumina sapientiæ et scientiæ, earundem rerum sunt operationes corporales multæ ac variæ, et aliud ex alio crescendo multiplicantur in benedictione tua, deus, qui consolatus es fastidia sensuum mortalium, ut in cognitione animi res una multis modis per corporis motiones figuretur atque dicatur. Aquæ produxerunt hæc, sed in verbo tuo. Necessitates alienatorum ab æternitate veritatis tuæ populorum produxerunt hæc, sed in evangelio tuo, quoniam ipsæ aquæ ista eiecerunt, quarum amarus languor fuit causa, ut in tuo verbo ista producerent.

Et pulchra sunt omnia faciente te, et ecce tu inenarrabiliter pulchrior, qui fecisti omnia: a quo si non esset lapsus Adam, non diffunderetur ex utero eius salsugo maris, genus humanum profunde curiosum et procellose tumidum et instabiliter fluvidum, atque ita non opus esset, ut in aquis multis corporaliter et sensibiliter operarentur dispensatores tui mystica facta et dicta. Sic enim mihi nunc occurrerunt reptilia et volatilia, quibus imbuti et initiati homines corporalibus sacramentis subditi non ultra proficerent, nisi spiritaliter vivesceret anima gradu alio et post initii verbum in consummationem respiceret.

XX. IProducat terra animam vivam, etc.”, Gen. 1, 24.

Ac per hoc in verbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum amaritudine terra discreta eicit non reptilia animarum vivarum et volatilia, sed animam vivam. Neque enim iam opus habet baptismo, quo gentibus opus est, sicut opus habebat, cum aquis tegeretur: non enim intratur aliter in regnum cælorum ex illo, quo instituisti, ut sic intretur; nec magnalia mirabilium quærit, quibus fiat fides: neque enim nisi signa et prodigia viderit, non credit, cum iam distincta sit terra fidelis ab aquis maris infidelitate amaris, et linguæ in signo sunt non fidelibus, sed infidelibus. Nec isto igitur genere volatili, quod verbo tuo produxerunt aquæ, opus habet terra, quam fundasti super aquas. Immitte in eam verbum tuum per nuntios tuos. Opera enim eorum narramus, sed tu es, qui operaris in eis, et operentur animam vivam. Terra producit eam, quia terra causa est, ut hæc agant in ea, sicut mare fuit causa, ut agerent reptilia animarum vivarum et volatilia sub firmamento cæli, quibus iam terra non indiget, quamvis piscem manducet levatum de profundo in ea mensa, quam parasti in conspectu credentium; ideo enim de profundo levatus est, ut alat aridam. Et aves marina progenies, sed tamen super terram multiplicantur. Primarum enim vocum evangelizantium infidelitas hominum causa extitit; sed et fideles exhortantur et benedicuntur eis multipliciter de die in diem. At vero anima viva de terra sumit exordium, quia non prodest nisi iam fidelibus continere se ab amore huius sæculi, ut anima eorum tibi vivat, quæ mortua erat in deliciis vivens, deliciis, domine, mortiferis; nam tu puri cordis vitales deliciæ.

Operentur ergo iam in terra ministri tui, non sicut in aquis infidelitatis annuntiando et loquendo per miracula et sacramenta et voces mysticas, ubi intenta fit ignorantia mater admirationis in timore occultorum signorum talis enim est introitus fidem filiis Adam oblitis tui, dum se abscondunt a facie tua et fiunt abyssussed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus abyssi et sint forma fidelibus vivendo coram eis et excitando imitationem. Sic enim non tantum audiendum sed etiam faciendum audiunt: Quærite deum, et vivet anima vestra, ut producat terra animam viventem, nolite conformari huic sæculo, continete vos ab eo. Evitando vivit anima, quæ appetendo moritur. Continete vos ab immani feritate superbiæ, ab inerti voluptate luxuriæ et a fallaci nomine scientiæ, ut sint bestiæ mansuetæ et pecora edomita et innoxii serpentes. Motus enim animæ sunt isti in allegoria: sed fastus elationis et delectatio libidinis et venenum curiositatis motus sunt animæ mortuæ, quia non ita moritur, ut omni motu careat, quoniam discedendo a fonte vitæ moritur atque ita suscipitur a prætereunte sæculo et conformatur ei.

Verbum autem tuum, deus, fons vitæ aeternæ est et non præterit: ideoque in verbo tuo cohibetur ille discessus, dum dicitur nobis: Nolite conformari huic sæculo, ut producat terra in fonte vitæ animam viventem, in verbo tuo per evangelistas tuos animam continentem imitando imitatores Christi tui. Hoc est enim secundum genus, quoniam æmulatio viri ab amico est: Estote, inquit, sicut ego, quia et ego sicut vos. Ita erunt in anima viva bestiæ bonæ in mansuetudine actionis. Mandasti enim dicens: In mansuetudine opera tua perfice et ab omni homine diligeris. Et pecora bona neque si manducaverint, abundantia, neque si non manducaverint, egentia, et serpentes boni non perniciosi nocendum, sed astuti cavendum et tantum explorantes temporalem naturam, quantum sufficit, ut per ea, quæ facta sunt, intellecta conspiciatur æternitas. Serviunt enim rationi hæc animalia, cum a progressu mortifero cohibita vivunt et bona sunt.

XXI. IFaciamus hominem imaginem, etc.”, Gen. 1, 26. Renovatio mentis.

Ecce enim, domine deus noster, creator noster, cum cohibitæ fuerint affectiones ab amore sæculi, quibus moriebamur male vivendo, et cœperit esse anima vivens bene vivendo completumque fuerit verbum tuum, quo per apostolum tuum dixisti: Nolite conformari huic sæculo, consequetur et illud, quod adiunxisti statim et dixisti: Sed reformamini in novitate mentis vestræ, non iam secundum genus, tamquam imitantes præcedentem proximum nec ex hominis melioris auctoritate viventes. Neque enim dixisti: Fiat homo secundum genus, sed: Faciamus hominem imaginem et similitudinem nostram, ut nos probemus, quæ sit voluntas tua. hoc enim dispensator ille tuus generans per evangelium filios, ne semper parvulos haberet, quos lacte nutriret et tamquam nutrix foveret: Reformamini, inquit, in novitate mentis vestræ probandum vos, quæ sit voluntas dei. quod bonum et beneplacitum et perfectum. Ideoque non dicis: Fiat homo, sed: Faciamus, nec dicis: secundum genus, sed: imaginem et similitudinem nostram. Mente quippe renovatus et conspiciens intellectam veritatem tuam homine demonstratore non indiget, ut suum genus imitetur, sed te demonstrante probat ipse, quæ sit voluntas tua, quod bonum et beneplacitum et perfectum, et doces eum iam capacem videre trinitatem unitatis vel unitatem trinitatis. Ideoque pluraliter dicto: Faciamus hominem, singulariter tamen infertur: Et fecit deus hominem, et pluraliter dicto: imaginem nostram, singulariter infertur: imaginem dei. Ita homo renovatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creavit eum, et spiritalis effectus iudicat omnia, quæ utique iudicanda sunt, ipse autem a nemine iudicatur.

XXII. IEt præsit piscibus maris, etc.”, Gen. 1, 26. De quibus christianus iudicet.

Quod autem iudicat omnia, hoc est, quod habet potestatem piscium maris et volatilium cæli et omnium pecorum et ferarum et omnis terræ et omnium repentium, quæ repunt super terram. Hoc enim agit per mentis intellectum, per quem percipit quæ sunt spiritus dei. Alioquin homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis et similis factus est eis. Ergo in ecclesia tua, deus noster, secundum gratiam tuam, quam dedisti ei, quoniam tuum sumus figmentum creati in operibus bonis, non solum qui spiritaliter præsunt sed etiam hi qui spiritaliter subduntur eis qui præsunt masculum enim et feminam fecisti hominem hoc modo in gratia tua spiritali, ubi secundum sexum corporis non est masculus et femina, quia nec Iudæus neque Græcus neque servus neque liberspiritales ergo, sive qui præsunt sive qui obtemperant, spiritaliter iudicant, non de cognitionibus spiritalibus, quæ lucent in firmamentonon enim oportet de tam sublimi auctoritate iudicareneque de ipso libro tuo, etiam si quid ibi non lucet, quoniam summittimus ei nostrum intellectum certumque habemus etiam quod clausum est aspectibus nostris, recte veraciterque dictum essesic enim homo, licet iam spiritalis et renovatus in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creavit eum, factor tamen legis debet esse, non iudexneque de illa distinctione iudicat spiritalium videlicet atque carnalium hominum, qui tuis, deus noster, oculis noti sunt et nullis adhuc nobis apparuerunt operibus, ut ex fructibus eorum cognoscamus eos, sed tu, domine, iam scis eos et divisisti et vocasti in occulto, antequam fieret firmamentum. Neque de turbidis huius sæculi populis quamquam spiritalis homo iudicat. Quid enim ei de his, qui foris sunt, iudicare ignoranti, quis inde venturus sit in dulcedinem gratiæ tuæ et quis in perpetua impietatis amaritudine remansurus?

Ideoque homo, quem fecisti imaginem tuam, non accepit potestatem luminarium cæli neque ipsius occulti cæli neque diei et noctis, quæ ante cæli constitutionem vocasti, neque congregationis aquarum, quod est mare, sed accepit potestatem piscium maris et volatilium cæli et omnium pecorum et omnis terræ et omnium repentium, quæ repunt super terram. Iudicat enim et approbat, quod recte, improbat autem, quod perperam invenerit, sive in ea solemnitate sacramentorum, quibus initiantur quos pervestigat in aquis multis misericordia tua, sive in ea, qua ille piscis exhibetur, quem levatum de profundo terra pia comedit, sive in verborum signis vocibusque subiectis auctoritati libri tui tamquam sub firmamento volitantibus, interpretando, exponendo, disserendo, disputando, benedicendo atque invocando te, ore erumpentibus atque sonantibus signis, ut respondeat populus: Amen. Quibus omnibus vocibus corporaliter enuntiandis causa est abyssus sæculi et cæcitas carnis, qua cogitata non possunt videri, ut opus sit instrepere in auribus. Ita, quamvis multiplicentur volatilia super terram, ex aquis tamen originem ducunt. Iudicat etiam spiritalis approbando, quod rectum, improbando autem, quod perperam invenerit in operibus moribusque fidelium, eleemosynis tamquam terra fructifera et de anima viva mansuefactis affectionibus, in castitate, in ieiuniis, in cogitationibus piis de his, quæ per sensum corporis percipiuntur. De his enim iudicare nunc dicitur, in quibus et potestatem corrigendi habet.

XXI. VEt benedixit eos deus dicens, Crescite, etc.”, Gen. 81, 2.

Sed quid est hoc et quale mysterium est? Ecce benedicis homines, o domine, ut crescant et multiplicentur et impleant terram. Nihilne nobis ex hoc innuis, ut intellegamus aliquid? Cur non ita benedixeris lucem, quam vocasti diem, nec firmamentum cæli nec luminaria nec sidera nec terram nec mare? Dicerem te, deus noster, qui nos imaginem tuam creasti, dicerem te hoc donum benedictionis homini proprie voluisse largiri, nisi hoc modo benedixisses pisces et cœtos, ut crescerent et multiplicarentur et implerent aquas maris, et volatilia multiplicarentur super terram. Item dicerem ea rerum genera pertinere benedictionem hanc, quæ gignendo ex semet ipsis propagantur, si eam reperirem in arbustis et frutectis et in pecoribus terræ. Nunc autem nec herbis et lignis dictum est nec bestiis et serpentibus: Crescite et multiplicamini. cum hæc quoque omnia sicut pisces et aves et homines gignendo augeantur genusque custodiant.

Quid igitur dicam, lumen meum, veritas? Quia vacat hoc, quia inaniter ita dictum est? Nequaquam, pater pietatis, absit, ut hoc dicat servus verbi tui. Et si ego non intellego, quid hoc eloquio significes, utantur eo melius meliores, id est intellegentiores quam ego sum, unicuique quantum sapere dedisti. Placeat autem et confessio mea coram oculis tuis, qua tibi confiteor credere me, domine, non incassum te ita locutum, neque silebo, quod mihi lectionis huius occasio suggerit. Verum est enim, nec video, quid impediat ita me sentire dicta figurata librorum tuorum. Novi enim multipliciter significari per corpus, quod uno modo mente intellegitur, et multipliciter mente intellegi, quod uno modo per corpus significatur. Ecce simplex dilectio dei et proximi, quam multiplicibus sacramentis et innumerabilibus linguis et in unaquaque lingua innumerabilibus locutionum modis corporaliter enuntiatur! Ita crescunt et multiplicantur fetus aquarum. Attende iterum quisquis hæc legis: Ecce quod uno modo scriptura offert et vox personat: In principio deus fecit cælum et terram, nonne multipliciter intellegitur, non errorum fallacia, sed verarum intellegentiarum generibus? Ita crescunt et multiplicantur fetus hominum.

Itaque si naturas ipsas rerum non allegorice, sed proprie cogitemus, omnia, quæ de seminibus gignuntur, convenit verbum: Crescite et multiplicamini. Si autem figurate posita ista tractemus quod potius arbitror intendisse scripturam, quæ utique non supervacue solis aquatilium et hominum fetibus istam benedictionem attribuitinvenimus quidem multitudines et in creaturis spiritalibus atque corporalibus tamquam in cælo et terra et in animis iustis et iniquis tamquam in luce et tenebris et in sanctis auctoribus, per quos lex ministrata est, tamquam in firmamento, quod solidatum est inter aquam et aquam, et in societate amaricantium populorum tamquam in mari et in studio piarum animarum tamquam in arida et in operibus misericordiæ secundum præsentem vitam tamquam in herbis seminalibus et lignis fructiferis et in spiritalibus donis manifestatis utilitatem sicut in luminaribus cæli et in affectibus formatis temperantiam tamquam in anima viva. In his omnibus nanciscimur multitudines et ubertates et incrementa; sed quod ita crescat et multiplicetur, ut una res multis modis enuntietur et una enuntiatio multis modis intellegatur, non invenimus nisi in signis corporaliter editis et rebus intellegibiliter excogitatis. Signa corporaliter edita generationes aquarum propter necessarias causas carnalis profunditatis, res autem intellegibiliter excogitatas generationes humanas propter rationis fecunditatem intelleximus. Et ideo credidimus utrique horum generi dictum esse abs te, domine: Crescite et multiplicamini. In hac enim benedictione concessam nobis a te facultatem ac potestatem accipio et multis modis enuntiare, quod uno modo intellectum tenuerimus, et multis modis intellegere, quod obscure uno modo enuntiatum legerimus. Sic implentur aquæ maris, quæ non moventur nisi variis significationibus, sic et fetibus humanis impletur et terra, cuius ariditas apparet in studio, et dominatur ei ratio.

XX. VEcce dedi vobis omnem herbam ... in escam, etc.”, Gen. 1, 29.

Volo etiam dicere, domine deus meus, quod me consequens tua scriptura commonet, et dicam nec verebor. Vera enim dicam te mihi inspirante, quod ex eis verbis voluisti ut dicerem. Neque enim alio præter te inspirante credo me verum dicere, cum tu sis veritas, omnis autem homo mendax. Et ideo qui loquitur mendacium, de suo loquitur. Ergo ut verum loquar, de tuo loquor: ecce dedisti nobis in escam omne fænum sativum seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum, quod habet in se fructum seminis sativi. Nec nobis solis sed et omnibus avibus cæli et bestiis terræ atque serpentibus; piscibus autem et cœtis magnis non dedisti hæc. Dicebamus enim eis terræ fructibus significari et in allegoria figurari opera misericordiæ, quæ huius vitæ necessitatibus exhibentur ex terra fructifera. Talis terra erat pius Onesiphorus, cuius domui dedisti misericordiam, quia frequenter Paulum tuum refrigeravit et catenam eius non erubuit. Hoc fecerunt et fratres et tali fruge fructificaverunt, qui quod ei deerat suppleverunt ex Macedonia. Quomodo autem dolet quædam ligna, quæ fructum ei debitum non dederunt, ubi ait: In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. Esca enim debetur eis, qui ministrant doctrinam rationalem per intellegentias divinorum mysteriorum, et ita eis debetur tamquam hominibus. Debetur eis autem sicut animæ vivæ præbentibus se imitandum in omni continentia. Item debetur eis tamquam volatilibus propter benedictiones eorum, quæ multiplicantur super terram, quoniam in omnem terram exiit sonus eorum.

XXVI. Voluptas et utilitas ex beneficio in proximum collato.

Pascuntur autem his escis qui lætantur eis, nec illi lætantur eis, quorum deus venter. Neque enim et in illis, qui præbent ista, ea, quæ dant, fructus est, sed quo animo dant. Itaque ille, qui deo serviebat, non suo ventri, video plane, unde gaudeat, video et congratulor ei valde. Acceperat enim a Philippensibus quæ per Epaphroditum miserant; sed tamen unde gaudeat, video. Unde autem gaudet, inde pascitur, quia in veritate loquens: Gavisus sum, inquit, magnifice in domino, quia tandem aliquando repullulastis sapere pro me, in quo sapiebatis, tædium autem habuistis. Isti ergo diuturno tædio marcuerant et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis, et gaudet eis, quia repullularunt, non sibi, quia eius indigentiæ subvenerunt. Ideo secutus ait: Non quod desit aliquid dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. Scio et minus habere, scio et abundare; in omnibus et in omni imbutus sum, et satiari et esurire et abundare et penuriam pati: omnia possum in eo, qui me confortat.

Unde ergo gaudes, o Paule magne? Unde gaudes, unde pasceris, homo renovate in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creavit te, et anima viva tanta continentia et lingua volatilis loquens mysteria? Talibus quippe animantibus ista esca debetur. Quid est, quod te pascit? Lætitia. Quod sequitur audiam: Verum tamen, inquit, benefecistis communicantes tribulationi meæ. Hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi bene fecerunt, non quia eius angustia relaxata est, qui dicit tibi: In tribulatione dilatasti mihi, quia et abundare et penuriam pati novit in te, qui confortas eum. Scitis enim, inquit, etiam vos, Philippenses, quoniam in principio evangelii, cum ex Macedonia sum profectus, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli, quia et Thessalonicam et semel et iterum usibus meis misistis. hæc bona opera eos redisse nunc gaudet et repullulasse lætatur tamquam revivescente fertilitate agri.

Numquid propter usus suos, quia dixit: usibus meis misistis, numquid propterea gaudet? Non propterea. Et hoc unde scimus? Quoniam ipse sequitur dicens: non quia quæro datum, sed requiro fructum. Didici a te, deus meus, inter datum et fructum discernere. Datum est res ipsa, quam dat, qui impertitur hæc necessaria, veluti est nummus, cibus, potus, vestimentum, tectum, adiutorium. Fructus autem bona et recta voluntas datoris est. Non enim ait magister bonus: Qui susceperit prophetam tantum, sed addidit: in nomine prophetæ; neque ait tantum: Qui susceperit iustum, sed addidit: in nomine iusti; ita quippe ille mercedem prophetæ, iste mercedem iusti accipiet. Nec solum ait: Qui calicem aquæ frigidæ potum dederit uni ex minimis meis, sed addidit: tantum in nomine discipuli, et sic adiunxit: amen dico vobis. non perdet mercedem suam. Datum est suscipere prophetam, suscipere iustum, porrigere calicem aquæ frigidæ discipulo; fructus autem in nomine prophetæ, in nomine iusti, in nomine discipuli hoc facere. Fructu pascitur Helias a vidua sciente, quod hominem dei pasceret et propter hoc pasceret; per corvum autem dato pascebatur. Nec interior Helias, sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate corrumpi.

XXVII. Quid per pisces et cetos significetur.

Ideoque dicam, quod verum est coram te, domine, cum homines idiotæ atque infideles, quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt sacramenta initiorum et magnalia miraculorum, quæ nomine piscium et cœtorum significari credidimus, suscipiunt corporaliter reficiendos aut in aliquo usu præsentis vitæ adiuvandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit et quo pertineat ignorent, nec illi istos pascunt nec isti ab illis pascuntur, quia nec illi hæc sancta et recta voluntate operantur nec isti eorum datis, ubi fructum nondum vident, lætantur. Inde quippe animus pascitur, unde lætatur. Et ideo pisces et cœti non vescuntur escis, quas non germinat nisi iam terra ab amaritudine marinorum fluctuum distincta atque discreta.

XXVII. IEt vidit deus omnia quæ fecit, et ecce bona valde, etc.”, Gen. 1, 31.

Et vidisti, deus, omnia quæ fecisti, et ecce bona valde, quia et nos videmus ea, et ecce omnia bona valde. In singulis generibus operum tuorum, cum dixisses, ut fierent, et facta essent, illud atque illud vidisti quia bonum est. Septiens numeravi scriptum esse te vidisse, quia bonum est quod fecisti; et hoc octavum est, quia vidisti omnia quæ fecisti, et ecce non solum bona sed etiam valde bona tamquam simul omnia. Nam singula tantum bona erant, simul autem omnia et bona et valde. Hoc dicunt etiam quæque pulchra corpora, quia longe multo pulchrius est corpus, quod ex membris pulchris omnibus constat, quam ipsa membra singula, quorum ordinatissimo conventu completur universum, quamvis et illa etiam singillatim pulchra sint.

XXIX. Quomodo intelligendum quod deus octies vidit bona esse opera sua.

Et attendi, ut invenirem, utrum septiens vel octiens videris, quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt, et in tua visione non inveni tempora, per quæ intellegerem, quod totiens videris quæ fecisti, et dixi: O domine, nonne ista scriptura tua vera est, quoniam tu verax et veritas edidisti eam? Cur ergo tu mihi dicis non esse in tua visione tempora, et ista scriptura tua mihi dicit per singulos dies ea quæ fecisti te vidisse, quia bona sunt, et cum ea numerarem, inveni quotiens? hæc tu dicis mihi, quoniam tu es deus meus et dicis voce forti in aure interiore servo tuo perrumpens meam surditatem et clamans: “O homo, nempe quod scriptura mea dicit, ego dico, et tamen illa temporaliter dicit, verbo autem meo tempus non accidit, quia æquali mecum æternitate consistit. Sic ea, quæ vos per spiritum meum videtis, ego video, sicut ea, quæ vos per spiritum meum dicitis, ego dico. Atque ita cum vos temporaliter ea videatis, non ego temporaliter video, quemadmodum, cum vos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico”.

XXX. Manichæorum deliria.

Et audivi, domine deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua veritate et intellexi, quoniam sunt quidam, quibus displicent opera tua, et multa eorum dicunt te fecisse necessitate compulsum, sicut fabricas cælorum et compositiones siderum, et hoc non de tuo, sed iam fuisse alibi creata et aliunde, quæ tu contraheres et compaginares atque contexeres, cum de hostibus victis mundana mœnia molireris, ut ea constructione devicti adversus te iterum rebellare non possent; alia vero nec fecisse te nec omnino compegisse, sicut omnes carnes et minutissima quæque animantia et quidquid radicibus terram tenet, sed hostilem mentem naturamque aliam non abs te conditam tibique contrariam in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare. Insani dicunt hæc, quoniam non per spiritum tuum vident opera tua nec te cognoscunt in eis.

XXXI. Piis idem probatur, quod deo placuit.

Qui autem per spiritum tuum vident ea, tu vides in eis. Ergo cum vident, quia bona sunt, tu vides, quia bona sunt, et quæcumque propter te placent, tu in eis places, et quæ per spiritum tuum placent nobis, tibi placent in nobis. Quis enim scit hominum, quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Sic et quæ dei sunt nemo scit nisi spiritus dei. Nos autem, inquit, non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum, qui ex deo est, ut sciamus quæ a deo donata sunt nobis. Et admoneor, ut dicam: certe nemo scit, quæ dei sunt, nisi spiritus dei. Quomodo ergo scimus et nos, quæ a deo donata sunt nobis? Respondetur mihi, quoniam quæ per eius spiritum scimus etiam sic nemo scit nisi spiritus dei. Sicut enim recte dictum est: Non enim vos estis, qui loquimini, eis, qui in dei spiritu loquerentur, sic recte dicitur: non vos estis, qui scitis, eis, qui in dei spiritu sciunt. Nihilo minus igitur recte dicitur: non vos estis, qui videtis, eis, qui in spiritu dei vident: ita quidquid in spiritu dei vident quia bonum est, non ipsi, sed deus videt, quia bonum est. Aliud ergo est, ut putet quisque malum esse quod bonum est, quales supra dicti sunt; aliud, ut quod bonum est videat homo, quia bonum est, sicut multis tua creatura placet, quia bona est, quibus tamen non tu places in ea, unde frui magis ipsa quam te volunt; aliud autem, ut, cum aliquid videt homo quia bonum est, deus in illo videat, quia bonum est, ut scilicet ille ametur in eo, quod fecit, qui non amaretur nisi per spiritum, quem dedit, quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, per quem videmus, quia bonum est, quidquid aliquo modo est: ab illo enim est, qui non aliquo modo est, sed est est.

XXXII. Compendio enarrat opera dei.

Gratias tibi, domine! Videmus cælum et terram, sive corporalem partem superiorem atque inferiorem sive spiritalem corporalemque creaturam, atque in ornatu harum partium, quibus constat vel universa mundi moles vel universa omnino creatura, videmus lucem factam divisamque a tenebris. Videmus firmamentum cæli, sive inter spiritales aquas superiores et corporales inferiores, primarium corpus mundi, sive hoc spatium æris, quia et hoc vocatur cælum, per quod vagantur volatilia cæli inter aquas, quæ vaporaliter ei superferuntur et serenis etiam noctibus rorant, et has, quæ in terris graves fluitant. Videmus congregatarum aquarum speciem per campos maris et aridam terram vel nudatam vel formatam, ut esset visibilis et composita herbarumque atque arborum mater. Videmus luminaria fulgere desuper, solem sufficere diei, lunam et stellas consolari noctem atque his omnibus notari et significari tempora. Videmus umidam usquequaque naturam piscibus et beluis et alitibus fecundatam, quod æris corpulentia, quæ volatus avium portat, aquarum exhalatione concrescit. Videmus terrenis animalibus faciem terræ decorari hominemque imaginem et similitudinem tuam cunctis inrationabilibus animantibus ipsa tua imagine ac similitudine, hoc est rationis et intellegentiæ virtute, præponi. Et quemadmodum in eius anima aliud est, quod consulendo dominatur, aliud, quod subditur ut obtemperet, sic viro factam esse etiam corporaliter feminam, quæ haberet quidem in mente rationalis intellegentiæ parem naturam, sexu tamen corporis ita masculino sexui subiceretur, quemadmodum subicitur appetitus actionis concipiendam de ratione mentis recte agendi sollertiam. Videmus hæc et singula bona et omnia bona valde.

XXXIII. Omnia de nihilo sive de concreata materia.

Laudant te opera tua, ut amemus te, et amamus te, ut laudent te opera tua. Habent initium et finem ex tempore, ortum et occasum, profectum et defectum, speciem et privationem. Habent ergo consequentia mane et vesperam partim latenter partim evidenter. De nihilo enim a te, non de te facta sunt, non de aliqua non tua vel quæ antea fuerit, sed de concreata, id est simul a te creata materia, quia eius informitatem sine ulla temporis interpositione formasti. Nam cum aliud sit cæli et terræ materies, aliud cæli et terræ species, materiem quidem de omnino nihilo, mundi autem speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti, ut materiam forma nulla moræ intercapedine sequeretur.

XXXIV. Totius creationis mundi allegorica expositio.

Inspeximus etiam, propter quorum figurationem ista vel tali ordine fieri vel tali ordine scribi voluisti, et vidimus, quia bona sunt singula et omnia bona valde, in verbo tuo, in unico tuo cælum et terram, caput et corpus ecclesiæ, in prædestinatione ante omnia tempora sine mane et vespera. Ubi autem cœpisti prædestinata temporaliter exequi, ut occulta manifestares et incomposita nostra componeres quoniam super nos erant peccata nostra et in profundum tenebrosum abieramus abs te, et spiritus tuus bonus superferebatur subveniendum nobis in tempore oportunoet iustificasti impios et distinxisti eos ab iniquis et solidasti auctoritatem libri tui inter superiores, qui tibi dociles essent, et inferiores, qui ei subderentur, et congregasti societatem infidelium in unam conspirationem, ut apparerent studia fidelium, ut tibi opera misericordiæ parerent, distribuentes etiam pauperibus terrenas facultates adquirenda cælestia. Et inde accendisti quædam luminaria in firmamento, verbum vitæ habentes sanctos tuos et spiritalibus donis prælata sublimi auctoritate fulgentes; et inde imbuendas infideles gentes sacramenta et miracula visibilia vocesque verborum secundum firmamentum libri tui, quibus etiam fideles benedicerentur, ex materia corporali produxisti; et deinde fidelium animam vivam per affectus ordinatos continentiæ vigore formasti atque inde tibi soli mentem subditam et nullius auctoritatis humanæ imitandum indigentem renovasti imaginem et similitudinem tuam præstantique intellectui rationabilem actionem tamquam viro feminam subdidisti omnibusque tuis ministeriis perficiendos fideles in hac vita necessariis ab eisdem fidelibus usus temporales fructuosa in futurum opera præberi voluisti. Hæc omnia videmus et bona sunt valde, quoniam tu ea vides in nobis, qui spiritum, quo ea videremus et in eis te amaremus, dedisti nobis.

XXXV. Optat pacem.

Domine deus, pacem da nobis omnia enim præstitisti nobispacem quietis, pacem sabbati, pacem sine vespera. Omnis quippe iste ordo pulcherrimus rerum valde bonarum modis vis peractis transiturus est: et mane quippe in eis factum est et vespera.

XXXVI. Diem septimum vespera quare non sequatur.

Dies autem septimus sine vespera est nec habet occasum, quia sanctificasti eum permansionem sempiternam, ut id, quod tu post opera tua bona valde, quamvis ea quietus feceris, requievisti septimo die, hoc præloquatur nobis vox libri tui, quod et nos post opera nostra ideo bona valde, quia tu nobis ea donasti, sabbato vitæ aeternæ requiescamus in te.

XXXVII. Deus in nobis quando quiescet.

Etiam tunc enim sic requiesces in nobis, quemadodum nunc operaris in nobis, et ita erit illa requies tua per nos, quemadmodum sunt ista opera tua per nos. Tu autem, domine semper operaris et semper requiescis. Nec vides tempus nec moveris tempus nec quescis tempus et tamen facis et visioines temporales et ipsa tempora et quetem ex tempore.

XXXVIII. Aliter deus, aliter homo videt creata.

Nos itaque ista quæ fecisti videmus, quia sunt, tu autem quia vides ea, sunt. Et nos foris videmus, quia sunt, et intus, quia bona sunt: tu autem ibi vidisti facta, ubi vidisti facienda. Et nos alio tempore moti sumus bene faciendum, posteaquam concepit de spiritu tuo cor nostrum; priore autem tempore male faciendum movebamur deserentes te: tu vero, deus une bone, numquam cessasti bene facere. Et sunt quædam bona opera nostra ex munere quidem tuo, sed non sempiterna: post illa nos requieturos in tua grandi sanctificatione speramus. Tu autem bonum nullo indigens bono semper quietus es, quoniam tua quies tu ipse es. Et hoc intellegere quis hominum dabit homini? Quis angelus angelo? Quis angelus homini? A te petatur, in te quæratur, te pulsetur: sic, sic accipietur, sic invenietur, sic aperietur. Amen.

index capitula retro