AUGUSTINI DE CIVITATE DEI LIBER VII
Diligentius me prauas et ueteres opiniones ueritati pietatis inimicas, quas tenebrosis animis altius et tenacius diuturnus humani generis error infixit, euellere atque exstirpare conantem et illius gratiæ, qui hoc ut uerus Deus potest, pro meo modulo in eius adiutorio cooperantem ingenia celeriora atque meliora, quibus ad hanc rem superiores libri satis superque sufficiunt, patienter et æquanimiter ferre debebunt et propter alios non putare superfluum, quod iam sibi sentiunt non necessarium. Multum magna res agitur, cum uera et uere sancta diuinitas, quamuis ab ea nobis etiam huic, quam nunc gerimus, fragilitati necessaria subsidia præbeantur, non tamen propter mortalis uitæ transitorium uaporem, sed propter uitam beatam, quæ non nisi æterna est, quærenda et colenda prædicatur.
Hanc diuinitatem uel, ut sic dixerim, deitatem (nam et hoc uerbo uti iam nostros non piget, ut de Græco expressius transferant quod illi theo thta appellant) — hanc ergo diuinitatem siue deitatem non esse in ea theologia, quam ciuilem uocant, quæ a Marco Varrone sedecim uoluminibus explicata est, id est non perueniri ad aeternæ uitæ felicitatem talium deorum cultu, quales a ciuitatibus qualiterque colendi instituti sunt, cui nondum persuasit sextus liber, quem proxime absoluimus, cum istum forsitan legerit, quid de hac quæstione expedienda ulterius desideret, non habebit. Fieri enim potest, ut saltem deos selectos atque præcipuos, quos Varro uolumine complexus est ultimo, de quibus parum diximus, quisquam colendos propter uitam beatam, quæ non nisi æterna est, opinetur. Qua in re non dico quod facetius ait Tertullianus fortasse quam uerius: Si dii eliguntur ut bulbi, utique ceteri reprobi iudicantur. Non hoc dico: uideo enim etiam ex selectis seligi aliquos ad aliquid maius atque præstantius, sicut in militia, cum tirones electi fuerint, ex his quoque eliguntur ad opus aliquod maius armorum; et cum eliguntur in ecclesia, qui fiant præpositi, non utique ceteri reprobantur, cum omnes boni fideles electi merito nuncupentur. Eliguntur in ædificio lapides angulares, non reprobatis ceteris, qui structuræ partibus aliis deputantur. Eliguntur uuæ ad uescendum, nec reprobantur aliæ, quas relinquimus ad bibendum. Non opus est multa percurrere, cum res in aperto sit. Quam ob rem non ex hoc, quod dii ex multis quidam selecti sunt, uel is qui scripsit uel eorum cultores uel dii ipsi uituperandi sunt, sed aduertendum potius quinam isti sint et ad quam rem selecti uideantur.
Hos certe deos selectos Varro unius libri contextione commendat: Ianum, Iouem, Saturnum, Genium, Mercurium, Apollinem, Martem, Vulcanum, Neptunum, Solem, Orcum, Liberum patrem, Tellurem, Cererem, Iunonem, Lunam, Dianam, Mineruam, Venerem, Vestam; in quibus omnibus ferme uiginti duodecim mares, octo sunt feminæ. Hæc numina utrum propter maiores in mundo administrationes selecta dicuntur, an quod populis magis innotuerunt maiorque est eis cultus exhibitus? Si propterea, quia opera maiora ab his administrantur in mundo, non eos inuenire debuimus inter illam quasi plebeiam numinum multitudinem minutis opusculis deputatam. Nam ipse primum Ianus, cum puerperium concipitur, unde illa cuncta opera sumunt exordium minutatim minutis distributa numinibus, aditum aperit recipiendo semini. Ibi est et Saturnus propter ipsum semen; ibi Liber, qui marem effuso semine liberat; ibi Libera, quam et Venerem uolunt, quæ hoc idem beneficium conferat feminæ, ut etiam ipsa emisso semine liberetur. Omnes hi ex illis sunt, qui selecti appellantur. Sed ibi est et dea Mena, quæ menstruis fluoribus præest, quamuis Iouis filia, tamen ignobilis. Et hanc prouinciam fluorum menstruorum in libro selectorum deorum ipsi Iunoni idem auctor adsignat, quæ in diis selectis etiam regina est et hic tamquam Iuno Lucina cum eadem Mena priuigna sua eidem cruori præsidet. Ibi sunt et duo nescio qui obscurissimi, Vitumnus et Sentinus, quorum alter uitam, alter sensus puerperio largiuntur. Et nimirum multo plus præstant, cum sint ignobilissimi, quam illi tot proceres et selecti. Nam profecto sine uita et sensu, quid est illud totum, quod muliebri utero geritur, nisi nescio quid abiectissimum limo ac pulueri comparandum?
Quæ igitur causa tot selectos deos ad hæc opera minima compulit, ubi a Vitumno et Sentino, quos fama obscura recondit, in huius munificentiæ partitione superentur? Confert enim selectus Ianus aditum et quasi ianuam semini; confert selectus Saturnus semen ipsum; confert selectus Liber eiusdem seminis emissionem uiris; confert hoc idem Libera, quæ Ceres seu Venus est, feminis; confert selecta Iuno, et hoc non sola, sed cum Mena, filia Iouis, fluores menstruos ad eius, quod conceptum est, incrementum: et confert Vitumnus obscurus et ignobilis uitam; confert Sentinus obscurus et ignobilis sensum; quæ duo tanto illis rebus præstantiora sunt, quanto et ipsa intellectu ac ratione uincuntur. Sicut enim, quæ ratiocinantur et intellegunt, profecto potiora sunt his, quæ sine intellectu atque ratione ut pecora uiuunt et sentiunt: ita et illa, quæ uita sensuque sunt prædita, his, quæ nec uiuunt nec sentiunt, merito præferuntur. Inter selectos itaque deos Vitumnus uiuificator et Sentinus sensificator magis haberi debuerunt quam Ianus seminis admissor et Saturnus seminis dator uel sator et Liber et Libera seminum commotores uel emissores; quæ semina cogitare indignum est, nisi ad uitam sensumque peruenerint, quæ munera selecta non dantur a diis selectis, sed a quibusdam incognitis et præ istorum dignitate neglectis. Quod si respondetur omnium initiorum potestatem habere Ianum et ideo illi etiam quod aperitur conceptui non inmerito adtribui, et omnium seminum Saturnum et ideo seminationem quoque hominis non posse ab eius operatione seiungi, omnium seminum emittendorum Liberum et Liberam et ideo his etiam præesse, quæ ad substituendos homines pertinent, omnium purgandorum et pariendorum Iunonem et ideo eam non deesse purgationibus feminarum et partubus hominum: quærant quid respondeant de Vitumno et Sentino, utrum et ipsos uelint habere omnium quæ uiuunt et sentiunt potestatem. Quod si concedunt, adtendant quam eos sublimius locaturi sint. Nam seminibus nasci in terra et ex terra est; uiuere autem atque sentire etiam deos sidereos opinantur. Si autem dicunt Vitumno atque Sentino hæc sola adtributa, quæ in carne uiuescunt et sensibus adminiculantur: cur non deus ille, qui facit omnia uiuere atque sentire, etiam carni uitam præbet et sensum, uniuersali opere hoc munus etiam partubus tribuens? et quid opus est Vitumno atque Sentino? Quod si ab illo, qui uitæ ac sensibus uniuersaliter præsidet, his quasi famulis ista carnalia uelut extrema et ima commissa sunt: itane sunt illi selecti destituti familia, ut non inuenirent quibus etiam ipsi ista committerent, sed cum tota sua nobilitate, qua uisi sunt seligendi, opus facere cum ignobilibus cogerentur? Iuno selecta et regina “Iouisque et soror et coniunx”; hæc tamen Iterduca est pueris et opus facit cum deabus ignobilissimis Abeona et Adeona. Ibi posuerunt et Mentem deam, quæ faciat pueris bonam mentem, et inter selectos ista non ponitur, quasi quicquam maius præstari homini potest; ponitur autem Iuno, quia Iterduca est et Domiduca, quasi quicquam prosit iter carpere et domum duci, si mens non est bona, cuius muneris deam selectores isti inter selecta numina minime posuerunt. Quæ profecto et Mineruæ fuerat præferenda, cui per ista minuta opera puerorum memoriam tribuerunt. Quis enim dubitet multo esse melius habere bonam mentem quam memoriam quantumlibet ingentem? Nemo enim malus est, qui bonam habet mentem; quidam uero pessimi memoria sunt mirabili, tanto peiores quanto minus possunt quod male cogitant obliuisci. Et tamen Minerua est inter selectos deos; Mentem autem deam turba uilis operuit. Quid de Virtute dicam? quid de Felicitate? de quibus in quarto libro plura iam diximus; quas cum deas haberent, nullum eis locum inter selectos deos dare uoluerunt, ubi dederunt Marti et Orco, uni effectori mortium alteri receptori.
Cum igitur in his minutis operibus, quæ minutatim diis pluribus distributa sunt, etiam ipsos selectos uideamus tamquam senatum cum plebe pariter operari, et inueniamus a quibusdam diis, qui nequaquam seligendi putati sunt, multo maiora atque meliora administrari quam ab illis, qui selecti uocantur: restat arbitrari non propter præstantiores in mundo administrationes, sed quia prouenit eis, ut magis populis innotescerent, selectos eos et præcipuos nuncupatos. Vnde dicit etiam ipse Varro, quod diis quibusdam patribus et deabus matribus, sicut hominibus, ignobilitas accidisset. Si ergo Felicitas ideo fortasse inter selectos deos esse non debuit, quod ad istam nobilitatem non merito, sed fortuito peruenerunt: saltem inter illos uel potius præ illis Fortuna poneretur, quam dicunt deam non rationabili dispositione, sed ut temere acciderit, sua cuique dona conferre. Hæc in diis selectis tenere apicem debuit, in quibus maxime quid posset ostendit; quando eos uidemus non præcipua uirtute, non rationabili felicitate, sed temeraria, sicut eorum cultores de illa sentiunt, Fortunæ potestate selectos. Nam et uir disertissimus Sallustius etiam ipsos deos fortassis adtendit, cum diceret: “Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex libidine magis quam ex uero celebrat obscuratque.” Non enim possunt inuenire causam, cur celebrata sit Venus et obscurata sit Virtus, cum ambarum ab istis consecrata sint numina nec comparanda sint merita. Aut si hoc nobilitari meruit, quod plures adpetum, plures enim Venerem quam Virtutem: cur celebrata est dea Minerua et obscurata est dea Pecunia? cum in genere humano plures alliciat auaritia quam peritia, et in eis ipsis, qui sunt artificiosi, raro inuenias hominem, qui non habeat artem suam pecuniaria mercede uenalem, plurisque pendatur semper propter quod aliquid fit, quam id quod propter aliud fit. Si ergo insipientis iudicio multitudinis facta est deorum ista selectio, cur dea Pecunia Mineruæ prælata non est, cum propter pecuniam sint artifices multi? Si autem paucorum sapientium est ista distinctio, cur non prælata est Veneri Virtus, cum eam longe præferat ratio? Saltem certe, ut dixi, ipsa Fortuna, quæ, sicut putant qui ei plurimum tribuunt, in omni re dominatur et res cunctas ex libidine magis quam ex uero celebrat obscuratque, si tantum et in deos ualuit, ut temerario iudicio suo quos uellet celebraret obscuraretque quos uellet, præcipuum locum haberet in selectis, quæ in ipsos quoque deos tam praecipuæ est potestatis. An ut illic esse non posset, nihil aliud etiam ipsa Fortuna nisi aduersam putanda est habuisse fortunam? Sibi ergo aduersata est, quæ alios nobiles faciens nobilitata non est.
Gratularetur autem diis istis selectis quisquam nobilitatis et claritudinis adpetitor et eos diceret fortunatos, si non eos magis ad iniurias quam ad honores selectos uideret. Nam illam infimam turbam ipsa ignobilitas texit, ne obrueretur opprobriis. Ridemus quidem, cum eos uidemus figmentis humanarum opinionum partitis inter se operibus distributos, tamquam minuscularios uectigalium conductores uel tamquam opifices in uico argentario, ubi unum uasculum, ut perfectum exeat, per multos artifices transit, cum ab uno perfecto perfici posset. Sed aliter non putatum est operantium multitudini consulendum, nisi ut singulas artis partes cito ac facile discerent singuli, ne omnes in arte una tarde ac difficile cogerentur esse perfecti. Verum tamen uix quisquam reperitur deorum non selectorum, qui aliquo crimine famam traxit infamem; uix autem selectorum quispiam, qui non in se notam contumeliæ insignis acceperit. Illi ad istorum humilia opera descenderunt, isti in illorum sublimia crimina non uenerunt. De Iano quidem non mihi facile quicquam occurrit, quod ad probrum pertineat. Et fortasse talis fuerit, innocentius uixerit et a facinoribus flagitiisque remotius. Saturnum fugientem benignus excepit; cum hospite partitus est regnum, ut etiam ciuitates singulas conderent, iste Ianiculum, ille Saturniam. Sed isti in cultu deorum omnis dedeoris adpetitores, cuius uitam minus turpem inuenerunt, eum simulacri monstrosa deformitate turparunt, nunc eum bifrontem, nunc etiam quadrifrontem, tamquam geminum, facientes. An forte uoluerunt,ut, quoniam plurimi dii selecti erubescenda perpetrando amiserant frontem, quanto iste innocentior esset, tanto frontosior appareret?
Sed ipsorum potius interpretationes physicas audiamus, quibus turpitudinem miserrimi erroris uelut altioris doctrinæ specie colorare conantur. Primum eas interpretationes sic Varro commendat, ut dicat antiquos simulacra deorum et insignia ornatusque finxisse, quæ cum oculis animaduertissent hi, qui adissent doctrinæ mysteria, possent animam mundi ac partes eius, id est deos ueros, animo uidere; quorum qui simulacra specie hominis fecerunt, hoc uideri secutos, quod mortalium animus, qui est in corpore humano, simillimus est inmortalis animi; tamquam si uasa ponerentur causa notandorum deorum et in Liberi æde œnophorum sisteretur, quod significaret uinum, per id quod continet id quod continetur; ita per simulacrum, quod formam haberet humanam, significari animam rationalem, quod eo uelut uase natura ista soleat contineri, cuius naturæ deum uolunt esse uel deos. Hæc sunt mysteria doctrinæ, quæ iste uir doctissimus penetrauerat, unde in lucem ista proferret. Sed, o homo acutissime, num in istis doctrinæ mysteriis illam prudentiam perdidisti, qua tibi sobrie uisum est, quod hi, qui primi populis simulacra constituerunt, et metum dempserunt ciuibus suis et errorem addiderunt, castiusque deos sine simulacris ueteres obseruasse Romanos? Hi enim tibi fuerunt auctores, ut hæc contra posteriores Romanos dicere auderes. Nam si et illi antiquissimi simulacra coluissent, fortassis totum istum sensum de simulacris non constituendis, interim uerum,timoris silentio premeres et in huiusce modi perniciosis uanisque figmentis mysteria ista doctrinæ loquacius et elatius prædicares. Anima tua tamen tam docta et ingeniosa (ubi te multum dolemusper hæc mysteria doctrinæ ad Deum suum,idest a quo facta est, non cum quo facta est, nec cuius portio, sed cuius conditio est, nec qui est omnium anima, sed qui fecit omnem animam, quo solo inlustrante anima fit beata, si eius gratiæ non sit ingrata, nullo modo potuit peruenire. Verum ista mysteria doctrinæ qualia sint quantique pendenda, quæ sequuntur ostendent. Fatetur interim uir iste doctissimus animam mundi ac partes eius esse ueros deos; unde intellegitur totam eius theologian, eam ipsam scilicet naturalem, cui plurimum tribuit, usque ad animæ rationalis naturam se extendere potuisse. De naturali enim paucissima præloquitur in hoc libro quem de diis selectis ultimum scripsit; in quo uidebimus utrum per interpretationes physiologicas ad hanc naturalem possit referre ciuilem. Quod si potuerit, tota naturalis erit: et quid opus erat ab ea ciuilem tanta cura distinctionis abiungere? Si autem recto discrimine separata est: quando nec ista uera est quæ illi naturalis placet (peruenit enim usque ad animam, non usque ad uerum Deum qui fecit et animam), quanto est abiectior et falsior ista ciuilis, quæ maxime circa corporum est occupata naturam, sicut ipsæ interpretationes eius, ex quibus quædam necessaria commemorare me oportet, tanta ab ipsis exquisitæ et enucleatæ diligentia demonstrabunt.
Dicit ergo idem Varro adhuc de naturali theologia præloquens deum se arbitrari esse animam mundi, quem Græci uocant ko smon, et hunc ipsum mundum esse deum; sed sicut hominem sapientem, cum sit ex corpore et animo, tamen ab animo dici sapientem, ita mundum deum dici ab animo, cum sit ex animo et corpore. Hic uidetur quoquo modo unum confiteri Deum; sed ut plures etiam introducat, adiungit mundum diuidi in duas partes, cælum et terram; et cælum bifariam, in æthera et æra; terram uero in aquam et humum; e quibus summum esse æthera, secundum æra, tertiam aquam, infimam terram; quas omnes partes quattuor animarum esse plenas, in æthere et ære inmortalium, in aqua et terra mortalium. Ab summo autem circuitu cæli ad circulum lunæ ætherias animas esse astra ac stellas, eos cælestes deos non modo intellegi esse, sed etiam uideri; inter lunæ uero gyrum et nimborum ac uentorum cacumina ærias esse animas, sed eas animo, non oculis uideri et uocari heroas et lares et genios. Hæc est uidelicet breuiter in ista prælocutione proposita theologia naturalis, quæ non huic tantum, sed multis philosophis placuit; de qua tunc diligentius disserendum est, cum de ciuili, quantum ad deos selectos adtinet, opitulante Deo uero quod restat impleuero.
Ianus igitur, a quo sumpsit exordium, quæro quisnam sit. Respondetur: Mundus est. Breuis hæc plane est atque aperta responsio. Cur ergo ad eum dicuntur rerum initia pertinere, fines uero ad alterum, quem Terminum uocant? Nam propter initia et fines duobus istis diis duos menses perhibent dedicatos præter illos decem, quibus usque ad Decembrem caput est Martius, Ianuarium Iano, Februarium Termino. Ideo Terminalia eodem mense Februario celebrari dicunt, cum fit sacrum purgatorium, quod uocant Februm, unde mensis nomen accepit. Numquid ergo ad mundum, qui Ianus est, initia rerum pertinent et fines non pertinent, ut alter illis deus præficeretur? Nonne omnia, quæ in hoc mundo fieri dicunt, in hoc etiam mundo terminari fatentur? Quæ est ista uanitas, in opere illi dare potestatem dimidiam, in simulacro faciem duplam? Nonne istum bifrontem multo elegantius interpretarentur, si eundem et Ianum et Terminum dicerent atque initiis unam faciem, finibus alteram darent? quoniam qui operatur utrumque debet intendere; in omni enim motu actionis suæ qui non respicit initium non prospicit finem. Vnde necesse est a memoria respiciente prospiciens conectatur intentio; nam cui exciderit quod cœperit, quo modo finiat non inueniet. Quod si uitam beatam in hoc mundo inchoari putarent, extra mundum perfici, et ideo Iano, id est mundo, solam initiorum tribuerent potestatem: profecto ei præponerent Terminum eumque ab diis selectis non alienarent. Quamquam etiam nunc cum in istis duobus diis initia rerum temporalium finesque tractantur, Termino dari debuit plus honoris. Maior enim lætitia est, cum res quæque perficitur; sollicitudinis autem plena sunt cœpta, donec perducantur ad finem, quem qui aliquid incipit maxime adpetit intendit, expectat exoptat, nec de re inchoata, nisi terminetur, exultat.
Sed iam bifrontis simulacri interpretatio proferatur. Duas eum facies ante et retro habere dicunt, quod hiatus noster, cum os aperimus, mundo similis uideatur; unde et palatum Græci ouranon appellant, et nonnulli, inquit, poëtæ Latini cælum uocauerunt palatum, a quo hiatu oris et foras esse aditum ad dentes uersus et introrsus ad fauces. Ecce quo perductus est mundus propter palati nostri uocabulum uel Græcum uel poëticum. Quid autem hoc ad animam, quid ad uitam æternam? Propter solas saliuas colatur hic deus, quibus partim gluttiendis partim spuendis sub cælo palati utraque panditur ianua. Quid est porro absurdius, quam in ipso mundo non inuenire duas ianuas ex aduerso sitas, per quas uel admittat ad se aliquid intro uel emittat a se foras, et de nostro ore et gutture, quorum similitudinem mundus non habet, uelle mundi simulacrum componere in Iano propter solum palatum, cuius similitudinem Ianus non habet? Cum uero eum faciunt quadrifrontem et Ianum geminum appellant, ad quattuor mundi partes hoc interpretantur, quasi aliquid spectet mundus foras sicut per omnes facies Ianus. Deinde si Ianus est mundus et mundus quattuor partibus constat, falsum est simulacrum Iani bifrontis; aut si propterea uerum est, quia etiam nomine Orientis et Occidentis totus solet mundus intellegi, numquid, cum duas partes alias nominamus Septentrionis et Austri, sicut illi quadrifrontem dicunt geminum Ianum, ita quisquam geminum dicturus est mundum? Non habent omnino unde quattuor ianuas, quæ intrantibus et exeuntibus pateant, interpretentur ad mundi similitudinem, sicut de bifronti quod dicerent saltem in ore hominis inuenerunt, nisi Neptunus forte subueniat et porrigat piscem, cui præter hiatum oris et gutturis etiam dextra et sinistra fauces patent. Et tamen hanc uanitatem per tot ianuas nulla effugit anima, nisi quæ audit ueritatem dicentem: Ego sum ianua.
Iouem autem, qui etiam Iuppiter dicitur, quem uelint intellegi, exponant. “Deus est, inquiunt, habens potestatem causarum, quibus aliquid fit in mundo.” Hoc quam magnum sit, nobilissimus Vergilii uersus ille testatur: Felix qui potuit rerum cognoscere causas. Sed cur ei præponitur Ianus? hoc nobis uir ille acutissimus doctissimusque respondeat. “Quoniam penes Ianum, inquit, sunt prima, penes Iouem summa. Merito ergo rex omnium Iuppiter habetur. Prima enim uincuntur a summis, quia, licet prima præcedant tempore, summa superant dignitate.” Sed recte hoc diceretur, si factorum prima discernerentur et summa; sicut initium facti est proficisci, summum peruenire; initium facti inceptio discendi, summum perceptio doctrinæ; ac sic in omnibus prima sunt initia summique sunt fines. Sed iam hoc negotium inter Ianum Terminumque discussum est. Causæ autem, quæ dantur Ioui, efficientia sunt, non effecta; neque ullo modo fieri potest, ut uel tempore præueniantur a factis initiisue factorum. Semper enim prior est res quæ facit, quam illa quæ fit. Quapropter si ad Ianum pertinent initia factorum, non ideo priora sunt efficientibus causis, quas Ioui tribuunt. Sicut enim nihil fit, ita nihil inchoatur ut fiat, quod non faciens causa præcesserit. Hunc sane deum, penes quem sunt omnes causæ factarum omnium naturarum naturaliumque rerum, si Iouem populi appellant et tantis contumeliis tamque scelestis criminationibus colunt, tætriore sacrilegio sese obstringunt, quam si prorsus nullum putarent deum. Vnde satius esset eis alium aliquem Iouis nomine nuncupare, dignum turpibus et flagitiosis honoribus, supposito uano figmento quod potius blasphemarent (sicut Saturno dicitur suppositus lapis, quem pro filio deuoraret), quam istum deum dicere et tonantem et adulterantem, et totum mundum regentem et per tot stupra diffluentem, et naturarum omnium naturaliumque rerum causas summas habentem et suas causas bonas non habentem.
Deinde quæro, quem iam locum inter deos huic Ioui tribuant, si Ianus est mundus. Deos enim ueros animam mundi ac partes eius iste definiuit; ac per hoc, quidquid hoc non est, non est utique secundum istos uerus deus. Num igitur ita dicturi sunt Iouem animam mundi, ut Ianus sit corpus eius, id est iste uisibilis mundus? Hoc si dicunt, non erit quem ad modum Ianum deum dicant, quoniam mundi corpus non est deus uel secundum ipsos, sed anima mundi ac partes eius. Vnde apertissime idem dicit deum se arbitrari esse animam mundi et hunc ipsum mundum esse deum; sed sicut hominem sapientem, cum sit ex animo et corpore, tamen ex animo dici sapientem, ita mundum deum dici ab animo, cum sit ex animo et corpore. Solum itaque mundi corpus non est deus, sed aut sola anima eius aut simul corpus et animus, ita tamen ut non sit a corpore, sed ab animo deus. Si ergo Ianus est mundus et deus est Ianus, numquid Iouem, ut deus esse possit, aliquam partem Iani esse dicturi sunt? Magis enim Ioui uniuersum solent tribuere; unde est: Iouis omnia plena. Ergo et Iouem, ut deus sit et maxime rex deorum, non alium possunt existimare quam mundum, ut diis ceteris secundum istos suis partibus regnet. In hanc sententiam etiam quosdam uersus Valerii Sorani exponit idem Varro in eo libro, quem seorsum ab istis de cultu deorum scripsit; qui uersus hi sunt: Iuppiter omnipotens regum rerumque deumque Progenitor genetrixque deum, deus unus et omnes. Exponuntur autem in eodem libro ita: cum marem existimarent qui semen emitteret, feminam quæ acciperet, Iouemque esse mundum et eum omnia semina ex se emittere et in se recipere: “cum causa, inquit, scripsit Soranus Iuppiter progenitor genetrixque; nec minus cum causa unum et omnia idem esse; mundus enim unus, et in eo uno omnia sunt.”
Cum ergo et Ianus mundus sit et Iuppiter mundus sit unusque sit mundus, quare duo dii sunt Ianus et Iuppiter? Quare seorsus habent templa seorsus aras, diuersa sacra dissimilia simulacra? Si propterea, quod alia uis est primordiorum, alia causarum, et illa Iani, illa Iouis nomen accepit: numquid si unus homo in diuersis rebus duas habeat potestates aut duas artes, quia singularum diuersa uis est, ideo duo iudices aut duo dicuntur artifices? Sic ergo et unus Deus cum ipse habeat potestatem primordiorum, ipse causarum, num propterea illum duos deos esse necesse est putari, quia primordia causæque res duæ sunt? Quod si hoc iustum putant, etiam ipsum Iouem tot deos esse dicant, quotquot ei cognomina propter multas potestates dederunt, quoniam res omnes¡? ex quibus illa cognomina sunt adhibita, multæ atque diuersæ sunt, ex quibus pauca commemoro.
Dixerunt eum Victorem, Inuictum, Opitulum, Inpulsorem, Statorem, Centumpedam, Supinalem, Tigillum, Almum, Ruminum et alia quæ persequi longum est. Hæc autem cognomina inposuerunt uni deo propter causas potestatesque diuersas, non tamen propter tot res etiam tot deos eum esse cœgerunt: quod omnia uinceret, quod a nemine uinceretur, quod opem indigentibus ferret, quod haberet inpellendi, statuendi, stabiliendi, resupinandi potestatem, quod tamquam tigillus mundum contineret ac sustineret, quod aleret omnia, quod ruma, id est mamma, aleret animalia. In his, ut aduertimus, quædam magna sunt, quædam exigua; et tamen unus utraque facere perhibetur. Puto inter se propinquiora esse causas rerum atque primordia, propter quas res unum mundum duos deos esse uoluerunt, Iouem atque Ianum, quam continere mundum et mammam dare animalibus; nec tamen propter hæc opera duo tam longe inter se ui et dignitate diuersa duo dii esse compulsi sunt; sed unus Iuppiter propter illud Tigillus, propter illud Ruminus appellatus est. Nolo dicere, quod animalibus mammam præbere sugentibus magis Iunonem potuit decere quam Iouem, præsertim cum esset etiam diua Rumina, quæ in hoc opus adiutorium illi famulatumue præberet. Cogito enim posse responderi, et ipsam Iunonem nihil aliud esse quam Iouem, secundum illos Valerii Sorani uersus, ubi dictum est: Iuppiter omnipotens regum rerumque deumque Progenitor genetrixque deum. Quare ergo dictus est et Ruminus, cum diligentius fortasse quærentibus ipse inueniatur esse etiam illa diua Rumina? Si enim maiestate deorum recte uidebatur indignum, ut in una spica alter ad curam geniculi, altera ad folliculi pertineret: quanto est indignius unam rem infimam, id est ut mammis alantur animalia, duorum deorum potestate curari, quorum sit unus Iuppiter, rex ipse cunctorum, et hoc agat non saltem cum coniuge sua, sed cum ignobili nescio qua Rumina, nisi quia ipse est etiam ipsa Rumina; Ruminus fortasse pro sugentibus maribus, Rumina pro feminis. Dicerem quippe noluisse illos Ioui femininum nomen inponere, nisi et in illis uersibus “progenitor genetrixque” diceretur, et inter eius alia cognomina legerem, quod etiam Pecunia uocaretur, quam deam inter illos minuscularios inuenimus et in quarto libro commemorauimus. Sed cum et mares et feminæ habeant pecuniam, cur non et Pecunia et Pecunius appellatus sit, sicut Rumina et Ruminus, ipsi uiderint.
Quam uero eleganter rationem huius nominis reddiderunt! “Et Pecunia, inquit, uocatur, quod eius sunt omnia.” O magnam rationem diuini nominis! Immo uero ille, cuius sunt omnia, uilissime et contumeliosissime Pecunia nuncupatur. Ad omnia enim, quæ cælo et terra continentur, quid est pecunia in omnibus omnino rebus, quæ ab hominibus nomine pecuniæ possidentur? Sed nimirum hoc auaritia Ioui nomen inposuit, ut, quisquis amat pecuniam, non quemlibet deum, sed ipsum regem omnium sibi amare uideatur. Longe autem aliud esset, si diuitiæ uocaretur. Aliud namque sunt diuitiæ, aliud pecunia. Nam dicimus diuites sapientes, iustos, bonos, quibus pecunia uel nulla uel parua est; magis enim sunt uirtutibus diuites, per quas eis etiam in ipsis corporalium rerum necessitatibus sat est quod adest: pauperes uero auaros, semper inhiantes et egentes; quamlibet enim magnas pecunias habere possunt, sed in earum quantacumque abundantia non egere non possunt. Et Deum ipsum uerum recte dicimus diuitem, non tamen pecunia, sed omnipotentia. Dicuntur itaque et diuites pecuniosi; sed interius egeni, si cupidi: item dicuntur pauperes pecunia carentes; sed interius diuites, si sapientes. Qualis ergo ista theologia debet esse sapienti, ubi rex deorum eius rei nomen accepit, “quam nemo sapiens concupiuit”? Quanto enim facilius, si aliquid hac doctrina quod ad uitam pertineret æternam salubriter disceretur, deus mundi rector non ab eis Pecunia, sed Sapientia uocaretur, cuius amor purgat a sordibus auaritiæ, hoc est ab amore pecuniæ!
Sed quid de hoc Ioue plura, ad quem fortasse ceteri referendi sunt, ut inanis remaneat deorum opinio plurimorum, cum hic ipse sint omnes, siue quando partes eius uel potestates existimantur, siue cum uis animæ, quam putant per cuncta diffusam, ex partibus molis huius, in quas uisibilis mundus iste consurgit, et multiplici administratione naturæ quasi plurium deorum nomina accepit? Quid est enim et Saturnus? “Vnus, inquit, de principibus deus, penes quem sationum omnium dominatus est.” Nonne expositio uersuum illorum Valerii Sorani sic se habet, Iouem esse mundum et eum omnia semina ex se emittere et in se recipere? Ipse est igitur penes quem sationum omnium dominatus est. Quid est Genius? “Deus, inquit, qui præpositus est ac uim habet omnium rerum gignendarum.” Quem alium hanc uim habere credunt quam mundum, cui dictum est: “Iuppiter progenitor genetrixque”? Et cum alio loco genium dicit esse uniuscuiusque animum rationalem et ideo esse singulos singulorum, talem autem mundi animum Deum esse: ad hoc idem utique reuocat, ut tamquam uniuersalis genius ipse mundi animus esse credatur. Hic est igitur quem appellant Iouem. Nam si omnis genius deus et omnis uiri animus genius, sequitur ut sit omnis uiri animus deus; quod si et ipsos abhorrere absurditas ipsa compellit, restat ut eum singulariter et excellenter dicant deum Genium, quem dicunt mundi animum ac per hoc Iouem.
Mercurium uero et Martem quo modo referrent ad aliquas partes mundi et opera Dei, quæ sunt in elementis, non inuenerunt, et ideo eos saltem operibus hominum præposuerunt, sermocinandi et belligerandi administros. Quorum Mercurius si sermonis etiam deorum potestatem gerit, ipsi quoque regi deorum dominatur, si secundum eius arbitrium Iuppiter loquitur aut loquendi ab illo accepit facultatem; quod utique absurdum est. Si autem illi humani tantum sermonis potestas tributa perhibetur, non est credibile ad lactandos mamma non solum pueros, sed etiam pecora, unde Ruminus cognominatus est, Iouem descendere uoluisse, et curam nostri sermonis, quo pecoribus antecellimus, ad se pertinere noluisse; ac per hoc idem ipse est Iouis atque Mercurius. Quod si sermo ipse dicitur esse Mercurius, sicut e a, quæ d e illo interpretantur, ostendunt (nam ideo Mercurius quasi medius currens dicitur appellatus, quod sermo currat inter homines medius; ideo (Hrmhs Græce, quod sermo, uel interpretatio, quæ ad sermonem utique pertinet, e(rmhnei a dicitur; ideo et mercibus præesse, quia inter uendentes et ementes sermo fit medius; alas eius in capite et pedibus significare uolucrem ferri per æra sermonem; nuntium dictum, quoniam per sermonem omnia cogitata enuntiantur — si ergo Mercurius ipse sermo est, etiam ipsis confitentibus deus non est. Sed cum sibi deos faciunt eos, qui nec dæmones sunt, inmundis supplicando spiritibus possidentur ab eis, qui non dii, sed dæmones sunt. Item quia nec Marti aliquod elementum uel partem mundi inuenire potuerunt, ubi ageret opera qualiacumque naturæ, deum belli esse dixerunt, quod opus est hominum et optabilius non est. Si ergo pacem perpetuam Felicitas daret, Mars quid ageret non haberet. Si autem ipsum bellum est Mars, sicut sermo Mercurius: utinam quam manifestum est, quod non sit deus, tam non sit et bellum, quod uel falso uocetur deus.
Nisi forte illæ stellæ sunt hi dii, quas eorum appellauere nominibus. Nam stellam quandam uocant Mercurium, quandam itidem Martem. Sed ibi est et illa quam uocant Iouem, et tamen eis mundus est Iouis; ibi quam uocant Saturnum, et tamen ei præterea dant non paruam substantiam, omnium uidelicet seminum; ibi est et illa omnium clarissima, quæ ab eis appellatur Venus, et tamen eandem Venerem esse etiam Lunam uolunt; quamuis de illo fulgentissimo sidere apud eos tamquam de malo aureo Iuno Venusque contendant. Luciferum enim quidam Veneris, quidam dicunt esse Iunonis; sed, ut solet, Venus uincit. Nam multo plures eam stellam Veneri tribuunt, ita ut uix eorum quisquam reperiatur, qui aliud opinetur. Quis autem non rideat, cum regem omnium Iouem dicant, quod stella eius ab stella Veneris tanta uincitur claritate? Tanto enim esse debuit ceteris illa fulgentior, quanto est ipse potentior. Respondent ideo sic uideri, quia illa, quæ putatur obscurior, superior est atque a terris longe remotior. Si ergo superiorem locum maior dignitas meruit, quare Saturnus ibi est Ioue superior? An uanitas fabulæ, quæ regem Iouem facit, non potuit usque ad sidera per- , uenire, et quod non ualuit Saturnus in regno suo neque in Capitolio, saltem obtinere est permissus in cælo? Quare autem Ianus non accepit aliquam stellam? Si ⟨propterea⟩, quia mundus est et omnes in illo sunt: et Iouis mundus est et habet tamen. An iste causam suam composuit ut potuit et pro una stella, quam non habet inter sidera, tot facies accepit in terra? Deinde si propter solas stellas Mercurium et Martem partes mundi putant, ut eos deos habere possint, quia utique sermo et bellum non sunt partes mundi, sed actus hominum: cur Arieti et Tauro et Cancro et Scorpio ⟨ni⟩ ceterisque huius modi, quæ cælestia signa numerant et stellis non singulis, sed singula pluribus constant superiusque istis in summo cælo perhibent conlocata, ubi constantior motus inerrabilem meatum sideribus præbet, nullas aras, nulla sacra, nulla templa fecerunt, nec deos, non dico inter hos selectos, sed ne inter illos quidem quasi plebeios habuerunt?
Apollinem quamuis diuinatorem et medicum uelint, tamen ut in aliqua parte mundi statuerent, ipsum etiam solem esse dixerunt, Dianamque germanam eius similiter lunam et uiarum præsidem (unde et uirginem uolunt, quod uia nihil pariat), et ideo ambos sagittas habere, quod ipsa duo sidera de cælo radios terras usque pertendant. Vulcanum uolunt ignem mundi, Neptunum aquas mundi, uitem patrem, hoc est Orcum, terrenam et infimam partem mundi. Liberum et Cererem præponunt seminibus, uel illum masculinis, illam femininis; uel illum liquori, illam uero ariditati seminum. Et hoc utique totum refertur ad mundum, id est ad Iouem, qui propterea dictus est “progenitor genetrixque”, quod omnia semina ex se emitteret et in se reciperet. Quando quidem etiam Matrem Magnam eandem Cererem uolunt, quam nihil aliud dicunt esse quam terram, eamque perhibent et Iunonem, et ideo ei secundas causas rerum tribuunt, cum tamen Ioui sit dictum “progenitor genetrixque deum”, quia secundum eos totus ipse mundus est Iouis, Mineruam etiam, quia eam humanis artibus præposuerunt nec inuenerunt uel stellam, ubi eam ponerent, eandem uel summum æthera uel etiam lunam esse dixerunt. Vestam quoque ipsam propterea dearum maximam putauerunt, quod ipsa sit terra, quamuis ignem mundi leuiorem, qui pertinet ad usus hominum faciles, non uiolentiorem, qualis Vulcani est, ei deputandum esse crediderunt. Ac per hoc omnes istos selectos deos hunc esse mundum uolunt, in quibusdam uniuersum, in quibusdam partes eius; uniuersum sicut Iouem, partes eius, ut Genium, ut Matrem Magnam, ut Solem et Lunam, uel potius Apollinem et Dianam, Et aliquando unum deum res plures, aliquando unam rem deos plures faciunt. Nam unus deus res plures sunt, sicut ipse Iuppiter; et mundus enim totus Iuppiter, et solum cælum Iuppiter, et sola stella Iuppiter habetur et dicitur; itemque Iuno secundarum causarum domina et Iuno ær et Iuno terra et, si Venerem uinceret, Iuno stella. Similiter Minerua summus æther et Minerua itidem luna, quam esse in ætheris infimo limite existimant. Vnam uero rem deos plures ita faciunt: Et Ianus est mundus et Iuppiter; sic et Iuno est terra et Mater Magna et Ceres.
Et sicut hæc, quæ exempli gratia commemoraui, ita cetera non explicant, sed potius inplicant; sicut impetus errabundæ opinionis inpulerit, ita huc atque illuc, hinc atque illinc insiliunt et resiliunt, ut ipse Varro de omnibus dubitare quam aliquid adfirmare maluerit. Nam trium extremorum primum de diis certis cum absoluisset librum, in altero de diis incertis dicere ingressus ait: “Cum in hoc libello dubias de diis opiniones posuero, reprehendi non debeo. Qui enim putabit iudicari oportere et posse, cum audierit, faciet ipse. Ego citius perduci possum, ut in primo libro quæ dixi in dubitationem reuocem, quam in hoc quæ perscribam omnia ut ad aliquam dirigam summam.” Ita non solum istum de diis incertis, sed etiam illum de certis fecit incertum. In tertio porro isto de diis selectis, postea quam prælocutus est quod ex naturali theologia præloquendum putauit, ingressurus huius ciuilis theologiæ uanitates et insanias mendaces, ubi eum non solum non ducebat rerum ueritas, sed etiam maiorum premebat auctoritas: “De diis, inquit, populi Romani publicis, quibus ædes dedicauerunt eosque pluribus signis ornatos notauerunt, in hoc libro scribam, sed ut Xenophanes Colophonios scribit, quid putem, non quid contendam, ponam. Hominis est enim hæc opinari, dei scire.” Rerum igitur non conprehensarum nec firmissime creditarum, sed opinatarum et dubitandarum sermonem trepidus pollicetur dicturus ea, quæ ab hominibus instituta sunt. Neque enim, sicut sciebat esse mundum, esse cælum et terram, cælum sideribus fulgidum, terram seminibus fertilem, atque huius modi cetera, sicut hanc totam molem atque naturam ui quadam inuisibili ac præpotenti regi atque administrari certa animi stabilitate credebat: ita poterat adfirmare de Iano, quod mundus ipse esset, aut de Saturno inuenire, quo modo et Iouis pater esset et Ioui regnanti subditus factus esset et cetera talia.
De quibus credibilior redditur ratio, cum perhibentur homines fuisse et unicuique eorum ab his, qui eos adulando deos esse uoluerunt, ex eius ingenio moribus, actibus casibus sacra et sollemnia constituta atque hæc paulatim per animas hominum dæmonibus similes et ludicrarum rerum auidas inrependo longe lateque uulgata, ornantibus ea mendaciis poëtarum et ad ea fallacibus spiritibus seducentibus. Facilius enim fieri potuit, ut iuuenis impius uel ab impio patre interfici metuens et auidus regni patrem pelleret regno, quam id,l quod iste interpretatur, ideo Saturnum patrem a Ioue filio superatum, quod ante est causa quæ pertinet ad Iouem, quam semen quod pertinet ad Saturnum. Si enim hoc ita esset, numquam Saturnus prior fuisset nec pater Iouis esset. Semper enim semen causa præcedit nec umquam generatur ex semine. Sed cum conantur uanissimas fabulas siue hominum res gestas uelut naturalibus interpretationibus honorare, etiam homines acutissimi tantas patiuntur angustias, ut eorum quoque uanitatem dolere cogamur.
“Saturnum, inquit, dixerunt, quæ nata ex eo essent, solitum deuorare, quod eo semina, unde nascerentur, redirent. Et quod illi pro Ioue gleba obiecta est deuoranda, significat, inquit, manibus humanis obrui cœptas serendo fruges, antequam utilitas arandi esset inuenta.” Saturnus ergo dici debuit ipsa terra, non semina; ipsa enim quodam modo deuorat quæ genuerit, cum ex ea nata semina in eam rursus recipienda redierint. Et quod pro Ioue accepisse dicitur glebam, quid hoc ad id ualet, quod manibus hominum semen gleba coopertum est? Numquid ideo non est, ut cetera, deuoratum, quod gleba coopertum est? Ita enim hoc dictum est, quasi qui glebam opposuit semen abstulerit, sicut Saturno perhibent oblata gleba ablatum Iouem, ac non potius gleba semen operiendo fecerit illud diligentius deuorari. Deinde isto modo semen est Iuppiter, non seminis causa, quod paulo ante dicebatur. Sed quid faciant homines, qui, cum res stultas interpretantur, non inueniunt quid sapienter dicatur? “Falcem habet, inquit, propter agriculturam.” Certe illo regnante nondum erat agricultura, et ideo priora eius tempora perhibentur, sicut idem ipse fabellas interpretatur, quia primi homines ex his uiuebant seminibus, quæ terra sponte gignebat. An falcem sceptro perdito accepit, ut, qui primis temporibus rex fuerat otiosus, filio regnante fieret operarius laboriosus? Deinde ideo dicit a quibusdam pueros ei solitos immolari, sicut a Pœnis, et a quibusdam etiam maiores, sicut a Gallis, quia omnium seminum optimum est genus humanum. De hac crudelissima uanitate quid opus est plura dicere? Hoc potius aduertamus atque teneamus, has interpretationes non referri ad Deum uerum, uiuam, incorpoream incommutabilemque naturam, a quo uita in æternum beata poscenda est; sed earum esse fines in rebus corporalibus, temporalibus, mutabilibus atque mortalibus. “Quod Cælum, inquit, patrem Saturnus castrasse in fabulis dicitur, hoc significat penes Saturnum, non penes Cælum semen esse diuinum.” Hoc propterea, quantum intellegi datur, quia nihil in cælo de seminibus nascitur. Sed ecce, Saturnus si Cæli est filius, Iouis est filius. Cælum enim esse Iouem innumerabiliter et diligenter adfirmant. Ita ista, quæ a ueritate non ueniunt, plerumque et nullo inpellente se ipsa subuertunt. Chronon appellatum dicit, quod Græco uocabulo significat temporis spatium, sine quo semen, inquit, non potest esse fecundum. Hæc et alia de Saturno multa dicuntur, et ad semen omnia referuntur. Sed saltem Saturnus seminibus cum tanta ista potestate sufficeret; quid ad hæc dii alii requiruntur, maxime Liber et Libera, id est Ceres? De quibus rursus, quod ad semen adtinet, tanta dicit, quasi de Saturno nihil dixerit.
In Cereris autem sacris prædicantur illa Eleusinia, quæ apud Athenienses nobilissima fuerunt. De quibus iste nihil interpretatur, nisi quod adtinet ad frumentum, quod Ceres inuenit, et ad Proserpinam, quam rapiente Orco perdidit; et hanc ipsam dicit significare fecunditatem seminum; quæ cum defuisset quodam tempore eademque sterilitate terra mæreret, exortam esse opinionem, quod filiam Cereris, id est ipsam fecunditatem, quæ a proserpendo Proserpina dicta esset, Orcus abstulerat et apud inferos detinuerat; quæ res cum fuisset luctu publico celebrata, quia rursus eadem fecunditas rediit, Proserpina reddita exortam esse lætitiam et ex hoc sollemnia constituta. Dicit deinde multa in mysteriis eius tradi, quæ nisi ad frugum inuentionem non pertineant.
Iam uero Liberi sacra, quem liquidis seminibus ac per hoc non solum liquoribus fructuum, quorum quodam modo primatum uinum tenet, uerum etiam seminibus animalium præfecerunt, ad quantam turpitudinem peruenerint, piget quidem dicere propter sermonis longitudinem; sed propter istorum superbam hebetudinem non piget. Inter cetera, qua e prætermittere, quoniam multa sunt, cogor, in Italiæ compitis quædam dicit sacra Liberi celebrata cum tanta licentia turpitudinis, ut in eius honorem pudenda uirilia colerentur, non saltem aliquantum uerecundiore secreto, sed in propatulo exultante nequitia. Nam hoc turpe membrum per Liberi dies festos cum honore magno plostellis inpositum prius rure in compitis et usque in urbem postea uectabatur. In oppido autem Lauinio unus Libero totus mensis tribuebatur, cuius diebus omnes uerbis flagitiosissimis uterentur, donec illud membrum per forum transuectum esset atque in loco suo quiesceret. Cui membro inhonesto matrem familias honestissimam palam coronam necesse erat inponere. Sic uidelicet Liber deus placandus fuerat pro euentibus seminum, sic ab agris fascinatio repellenda, ut matrona facere cogeretur in publico, quod nec meretrix, si matronæ spectarent, permitti debuit in theatro. Propter hæc Saturnus solus creditus non est sufficere posse seminibus, ut occasiones multiplicandorum deorum inmunda anima reperiret, et ab uno uero Deo merito inmunditiæ destituta ac per multos falsos auiditate maioris inmunditiæ prostituta ista sacrilegia sacra nominaret seseque spurcorum dæmonum turbis conuiolandam polluendamque præberet.
Iam utique habebat S alaciam Neptunus uxorem, quam, inferiorem aquam maris esse dixerunt: ut quid illi adiuncta est et Venilia, nisi ut sine ulla causa necessariorum sacrorum sola libidine animæ prostitutæ multiplicaretur inuitatio dæmoniorum? Sed proferatur interpretatio praeclaræ theologiæ, quæ nos ab ista reprehensione reddita ratione compescat. “Venilia, inquit, unda est, quæ ad litus uenit; Salacia, quæ in salum redit.” Cur ergo deæ fiunt duæ, cum sit una unda quæ uenit et redit? Nempe ipsa est exæstuans in multa numina libido uesana. Quamuis enim a qua non geminetur quæ it et redit, huius tamen occasione uanitatis duobus dæmoniis inuitatis amplius commaculatur anima, quæ it et non redit. Quæso te, Varro, uel uos, qui tam doctorum hominum talia scripta legistis et aliquid magnum uos didicisse iactatis, interpretamini hoc, nolo dicere secundum illam æternam incommutabilemque naturam, qui solus est Deus, sed saltem secundum animam mundi et partes eius, quos deos esse ueros existimatis. Partem animæ mundi, quæ mare permeat, deum uobis fecisse Neptunum utcumque tolerabilioris erroris est. Itane unda ad litus ueniens et in salum rediens duæ sunt partes mundi aut duæ partes animæ mundi? Quis uestrum ita desipiat , ut hoc sapiat? Cur ergo uobis duas deas fecerunt, nisi quia prouisum est a sapientibus maioribus uestris, non ut dii plures uos regerent, sed ut ea, quæ istis uanitatibus et falsitatibus gaudent, plura uos dæmonia possiderent? Cur autem illa Salacia per hanc interpretationem inferiorem maris partem, qua uiro erat subdita, perdidit? Namque illam modo, cum refluentem fluctum esse perhibetis, in superficie posuistis. An quia Veniliam pelicem accepit, irata suum maritum de supernis maris exclusit?
Nempe una est terra, quam plenam quidem Didanus malibus suis, uerum tamen ipsam magnum corpus in elementis mundique infimam partem. Cur eam uolunt deam? An quia fecunda est? Cur ergo non magis homines dii sunt, qui eam fecundiorem faciunt excolendo; sed cum arant, non cum adorant? Sed pars animæ mundi, inquiunt, quæ per illam permeat, deam facit. Quasi non euidentior sit in hominibus anima, quæ utrum sit nulla fit quæstio; et tamen homines dii non habentur et, quod est grauiter dolendum, his, qui dii non sunt et quibus ipsi meliores sunt, colendis et adorandis mirabili et miserabili errore subduntur. Et certe idem Varro in eodem de diis selectis libro tres esse adfirmat animæ gradus in omni uniuersaque natura; unum, quod omnes partes corporis, quæ uiuunt, transit et non habet sensum, sed tantum ad uiuendum ualetudinem; hanc uim in nostro corpore permanare dicit in ossa, ungues, capillos; sicut in mundo arbores sine sensu aluntur et crescunt et modo quodam suo uiuunt: secundum gradum animæ, in quo sensus est; hanc uim peruenire in oculos, aures, nares, os, tactum: tertium gradum esse animæ summum, quod uocatur animus, in quo intellegentia præminet; hoc præter hominem omnes carere mortales. Hanc partem animæ mundi dicit Deum, in nobis autem genium uocari. Esse autem in mundo lapides ac terram, quam uidemus, quo non permanat sensus, ut ossa, ut ungues Dei; solem uero, lunam, stellas, quæ sentimus quibusque ipse sentit, sensus esse eius; æthera porro animum eius; cuius uim, quæ peruenit in astra, ea quoque facere deos, et per ea quod in terram permanat, deam Tellurem; quod autem inde permanat in mare atque oceanum, deum esse Neptunum.
Redeat ergo ab hac, quam theologian naturalem putat, quo uelut requiescendi causa ab his ambagibus atque anfractibus fatigatus egressus est; redeat, inquam, redeat ad ciuilem; hic eum adhuc teneo, tantisper de hac ago. Nondum dico, si terra et lapides nostris sunt ossibus et unguibus similes, similiter eos intellegentiam non habere, sicut sensu carent; aut si idcirco habere dicuntur ossa et ungues nostri intellegentiam, quia in homine sunt qui habet intellegentiam, tam stultum esse qui hos in mundo deos dicit, quam stultus est qui in nobis ossa et ungues homines dicit. Sed hæc cum philosophis fortassis agenda sunt; nunc autem istum adhuc politicum uolo. Fieri enim potest, ut, licet in illam naturalis theologiæ ueluti libertatem caput erigere paululum uoluisse uideatur, adhuc tamen hunc librum uersans et se in illo uersari cogitans, eum etiam inde respexerit et hoc propterea dixerit, ne maiores eius siue aliæ ciuitates Tellurem atque Neptunum inaniter coluisse credantur. Sed hoc dico: pars animi mundani, quæ per terram permeat, sicut una est terra, cur non etiam unam fecit deam, quam dicit esse Tellurem? Quod si ita fecit, ubi erit Orcus, frater Iouis atque Neptuni, quem uitem patrem uocant? ubi eius coniux Proserpina, quæ secundum aliam in eisdem libris positam opinionem non terræ fecunditas, sed pars inferior perhibetur? Quod si dicunt animi mundani partem, cum permeat terræ partem superiorem, uitem patrem facere deum; cum uero inferiorem, Proserpinam deam: Tellus illa quid erit? Ita enim totum, quod ipsa erat, in duas istas partes deosque diuisum est, ut ipsa tertia quæ sit aut ubi sit inuenire non possit; nisi quis dicat simul istos deos Orcum atque Proserpinam unam deam esse Tellurem et non esse iam tres, sed aut unam aut duos; et tamen tres dicuntur, tres habentur, tres coluntur aris suis, delubris suis, sacris, simulacris, sacerdotibus suis, et per hæc etiam fallacibus prostitutam animam constuprantibus dæmonibus suis. Adhuc respondeatur, quam partem terræ permeet pars mundani animi, ut deum faciat Tellumonem? Non, inquit, sed una eademque terra habet geminam uim, et masculinam, quod semina producat, et femininam, quod recipiat atque nutriat; inde a ui feminæ dictam esse Tellurem, a masculi Tellumonem. Cur ergo pontifices, ut ipse indicat, additis quoque aliis duobus quattuor diis faciunt rem diuinam, Telluri, Tellumoni, Altori, Rusori? De Tellure et Tellumone iam dictum est. Altori quare? Quod ex terra, inquit, aluntur omnia quæ nata sunt. Rusori quare? Quod rursus, inquit, cuncta eodem reuoluuntur.
Debuit ergo una terra propter istam quatergeininam uim quattuor habere cognomina, non quattuor facere deos; sicut tot cognominibus unus Iuppiter et tot cognominibus una Iuno, in quibus omnibus uis multiplex esse dicitur ad unum deum uel unam deam pertinens, non multitudo cognominum deorum etiam multitudinem faciens. Sed profecto sicut aliquando etiam ipsas uilissimas feminas earum, quas libidine quæsierunt, tædet pænitetque turbarum: sic animam uilem factam et inmundis spiritibus prostitutam deos sibi multiplicare, quibus contaminanda prosterneretur, sicut plurimum libuit, sic aliquando et piguit. Nam et ipse Varro quasi de ipsa turba uerecundatus unam deam uult esse Tellurem. “Eandem, inquit, dicunt Matrem Magnam; quod tympanum habeat, significari esse orbem terræ; quod turres in capite, oppida; quod sedens fingatur, circa eam cum omnia moueantur, ipsam non moueri. Quod Gallos huic deæ ut seruirent fecerunt, significat, qui semine indigeant, terram sequi oportere; in ea quippe omnia reperiri. Quod se apud eam iactant, præcipitur, inquit, qui terram colunt, ne sedeant; semper enim esse quod agant. Cymbalorum sonitus ferramentorum iactandorum ac manuum et +eius rei crepitum in colendo agro qui fit significant; ideo ære, quod eam antiqui colebant ære, antequam ferrum esset inuentum. Leonem, inquit, adiungunt solutum ac mansuetum, ut ostendant nullum genus esse terræ tam remotum ac uehementer ferum, quod non subigi colique conueniat.” Deinde adiungit et dicit, Tellurem matrem et nominibus pluribus et cognominibus quod nominarunt, deos existimatos esse complures. “Tellurem, inquit, putant esse Opem, quod opere fiat melior; Matrem, quo d plurima pariat; Magnam, quod cibum pariat; Proserpinam, quod ex ea proserpant fruges; Vestam, quod uestiatur herbis. Sic alias deas, inquit, non absurde ad hanc reuocant.” Si ergo una dea est, quæ quidem consulta ueritate nec ipsa est, interim quid itur in multas? Vnius sint ista multa numina, non tam deæ multæ quam nomina. Sed errantium maiorum auctoritas deprimit et eundem Varronem post hanc sententiam trepidare compellit. Adiungit enim et dicit: “Cum quibus opinio maiorum de his deabus, quod plures eas putarunt esse, non pugnat.” Quo modo non pugnat, cum ualde aliud sit unam deam nomina habere multa, aliud esse deas multas? “Sed potest, inquit, fieri ut eadem res et una sit, et in ea quædam res sint plures.” Concedo in uno homine esse res plures, numquid ideo et homines plures? Sic in una dea esse res plures, numquid ideo et deas plures? Verum sicut uolunt, diuidant conflent, multiplicent replicent inplicent.
Hæc sunt Telluris et Matris Magnæ præclara mysteria, unde omnia referuntur ad mortalia semina et exercendam agriculturam. Itane ad hæc relata et hunc finem habentia tympanum, turres, Galli, iactatio insana membrorum, crepitus cymbalorum, confictio leonum uitam cuiquam pollicentur æternam? Itane propterea Galli abscisi huic Magnæ deæ seruiunt, ut significent, qui semine indigeant, terram sequi oportere; quasi non eos ipsa potius seruitus semine faciat indigere? Vtrum enim sequendo hanc deam, cum indigeant, semen adquirunt, an potius sequendo hanc deam, cum habeant, semen amittunt? Hoc interpretari est an detestari? Nec adtenditur, quantum maligni dæmones præualuerint, qui nec aliqua magna his sacris polliceri ausi sunt, et tam crudeli a exigere potuerunt. Si dea terra non esset, manus ei homines operando inferrent, ut semina consequerentur per illam, non et sibi sæuiendo, ut semina perderent propter illam; si dea non esset, ita fecunda fieret manibus alienis, ut non cogeret hominem sterilem fieri manibus suis. Iam quod in Liberi sacris honesta matrona pudenda uirilia coronabat spectante multitudine, ubi rubens et sudans, si est ulla frons in hominibus, adstabat forsitan et maritus; et quod in celebratione nuptiarum super Priapi scapum noua nupta sedere iubebatur: longe contemptibiliora atque leuiora sunt præ ista turpitudine crudelissima uel crudelitate turpissima, ubi dæmonicis ritibus sic uterque sexus inluditur, ut neuter suo uulnere perimatur. Ibi fascinatio timetur agrorum, hic membrorum amputatio non timetur. Ibi sic dehonestatur nouæ nuptæ uerecundia, ut non solum fecunditas, sed nec uirginitas adimatur; hic ita amputatur uirilitas, ut nec conuertatur in feminam nec uir relinquatur.
Et Attis ille non est commemoratus nec eius ab isto interpretatio requisita est, in cuius dilectionis memoriam Gallus absciditur. Sed docti Græci atque sapientes nequaquam rationem tam sanctam præclaramque tacuerunt. Propter uernalem quippe faciem terræ, quæ ceteris est temporibus pulchrior, Porphyrius, philosophus nobilis, Attin flores significare perhibuit, et ideo abscisum, quia flos decidit ante fructum. Non ergo ipsum hominem uel quasi hominem, qui est uocatus Attis, sed uirilia eius flori comparauerunt. Ipsa quippe illo uiuente deciderunt; immo uero non deciderunt neque decerpta, sed plane discerpta sunt; nec illo flore amisso quisquam postea fructus, sed potius sterilitas consecuta est. Quid ergo ipse reliquus, et quidquid remansit absciso? quid eo significari dicitur? qua refertur? quæ interpretatio inde profertur? An hæc frustra moliendo nihilque inueniendo persuadent illud potius esse credendum, quod de homine castrato fama iactauit litterisque mandatum est? Merito hinc auersatus est Varro noster, neque hoc dicere uoluit; non enim hominem doctissimum latuit.
Itemque de mollibus eidem Matri Magnæ contra omnem uirorum mulierumque uerecundiam consecratis, qui usque in hesternum diem madidis capillis facie dealbata, fluentibus membris incessu femineo per plateas uicosque Carthaginis etiam a propolis unde turpiter uiuerent exigebant, nihil Varro dicere uoluit nec uspiam me legisse commemini. Defecit interpretatio, erubuit ratio, conticuit oratio. Vicit Matris Magnæ omnes deos filios non numinis magnitudo, sed criminis. Huic monstro nec Iani monstrositas comparatur. Ille in simulacris habebat solam deformitatem, ista in sacris deformem crudelitatem; ille membra in lapidibus addita, hæc in hominibus perdita. Hoc dedecus tot Iouis ipsius et tanta stupra non uincunt. Ille inter femineas corruptelas uno Ganymede cælum infamauit; ista tot mollibus professis et publicis et inquinauit terram et cælo fecit iniuriam. Saturnum fortasse possemus huic in isto genere turpissimæ crudelitatis siue conferre siue præferre, qui patrem castrasse perhibetur; sed in Saturni sacris homines alienis manibus potius occidi quam suis abscidi potuerunt. Deuorauit ille filios, ut poëtæ ferunt, et physici ex hoc interpretantur quod uolunt; ut autem historia prodit, necauit; sed quod ei Pœni suos filios sacrificati sunt, non recepere Romani. At uero ista Magna deorum Mater etiam Romanis templis castratos intulit atque istam sæuitiam moremque seruauit, credita uires adiuuare Romanorum exsecando uirilia uirorum. Quid sunt ad hoc malum furta Mercurii, Veneris lasciuia, stupra ac turpitudines ceterorum, quæ proferremus de libris, nisi cotidie cantarentur et saltarentur in theatris? Sed hæc quid sunt ad tantum malum, cuius magnitudo Magnæ Matri tantummodo competebat? Præsertim quod illa dicuntur a poëtis esse conficta, quasi poëtæ id etiam finxerint, quod ea sint diis grata et accepta. Vt ergo canerentur uel scriberentur, sit audacia uel petulantia poëtarum; ut uero diuinis rebus et honoribus eisdem imperantibus et extorquentibus numinibus adderentur, quid est nisi crimen deorum, immo uero confessio dæmoniorum et deceptio miserorum? Verum illud, quod de abscisorum consecratione Mater deum coli meruit, non poëtæ confinxerunt, sed horrere magis quam canere maluerunt. Hisne diis selectis quisquam consecrandus est, ut post mortem uiuat beate, quibus consecratus ante mortem honeste non potest uiuere, tam fœdis superstitionibus subditus et inmundis dæmonibus obligatus? Sed hæc omnia, inquit, referuntur ad mundum. Videat ne potius ad inmundum. Quid autem non potest referri ad mundum, quod esse demonstratur in mundo? Nos autem animum quærimus, qui uera religione confisus non tamquam deum suum adoret mundum, sed tamquam opus Dei propter Deum laudet mundum, et mundanis sordibus expiatus mundus perueniat ad Deum, qui condidit mundum.
Istos uero deos selectos uidemus quidem clarius innotuisse¡? quam ceteros, non tamen ut eorum inlustrarentur merita, sed ne occultarentur opprobria; unde magis eos homines fuisse credibile est, sicut non solum poëticæ litteræ, uerum etiam historicæ tradiderunt. Nam quod Vergilius ait: Primus ab ætherio uenit Saturnus Olympo, Arma Iouis fugiens et regnis exul ademptis, et quæ ad hanc rem pertinentia consequuntur, totam de hoc Euhemerus pandit historiam, quam Ennius in Latinum uertit eloquium; unde quia plurima posuerunt, qui contra huius modi errores ante nos uel Græco sermone uel Latino scripserunt, non in eo mihi placuit inmorari.
XXVII. Ipsas physiologias cum considero, quibus docti et acuti homines has res humanas conantur uertere in res diuinas, nihil uideo nisi ad temporalia terrenaque opera naturamque corpoream uel etiamsi inuisibilem, tamen mutabilem potuisse reuocari; quod nullo modo est uerus Deus. Hoc autem si saltem religiositati congruis significationibus ageretur, esset quidem dolendum non his uerum Deum adnuntiari atque prædicari, tamen aliquo modo ferendum tam fœda et turpia non fieri nec iuberi; at nunc cum pro Deo uero, quo solo anima se inhabitante fit felix, nefas sit colere aut corpus aut animam, quanto magis nefarium est ista sic colere, ut nec salutem nec decus humanum corpus aut anima colentis obtineat! Quam ob rem si templo sacerdote sacrificio, quod uero Deo debetur, colatur aliquod elementum mundi uel creatus aliquis spiritus, etiamsi non inmundus et malus: non ideo malum est, quia illa mala sunt, quibus colitur, sed quia illa talia sunt, quibus solus ille colendus sit, cui talis cultus seruitusque debetur. Si autem stoliditate uel monstrositate simulacrorum, sacrificiis homicidiorum, coronatione uirilium pudendorum, mercede stuprorum, sectione membrorum, abscisione genitalium, consecratione mollium, festis inpurorum obscenorumque ludorum unum uerum Deum, id est omnis animæ corporisque creatorem, colere se quisque contendat: non ideo peccat, quia non est colendus quem colit, sed quia colendum non ut colendus est colit. Qui uero et rebus talibus, id est turpibus et scelestis, et non Deum uerum, id est animæ corporisque factorem, sed creaturam quamuis non uitiosam colit, siue illa sit anima siue corpus siue anima simul et corpus, bis peccat in Deum, quod et pro ipso colit, quod non est ipse, et talibus rebus colit, qualibus nec ipse colendus est nec non ipse. Sed hi quonam modo, id est quam turpiter nefarieque, coluerint, in promptu est; quid autem uel quos coluerint, esset obscurum, nisi eorum testaretur historia ea ipsa, quæ fœda et turpia confitentur, numinibus terribiliter exigentibus reddita; unde remotis constat ambagibus nefarios dæmones atque inmundissimos spiritus hac omni ciuili theologia inuisendis stolidis imaginibus et per eas possidendis etiam stultis cordibus inuitatos.
Quid igitur ualet, quod uir doctissimus et acutissimus Varro uelut subtili disputatione hos omnes deos in cælum et terram redigere ac referre conatur? Non potest; fluunt de manibus, resiliunt, labuntur et decidunt. Dicturus enim de feminis, hoc est deabus: “Quoniam, inquit, ut primo libro dixi de locis, duo sunt principia deorum animaduersa de cælo et terra, a quo dii partim dicuntur cælestes, partim terrestres: ut in superioribus initium fecimus a cælo, cum diximus de Iano, quem alii cælum, alii dixerunt esse mundum, sic de feminis scribendi facimus initium a Tellure.” Sentio quantam molestiam tale ac tantum patiatur ingenium. Ducitur enim quadam ratione uerisimili, cælum esse quod faciat, terram quæ patiatur, et ideo illi masculinam uim tribuit, huic femininam, et non adtendit eum potius esse qui hæc facit, qui utrumque fecit. Hinc etiam Samothracum nobilia mysteria
In superiore libro sic interpretatur eaque se, quæ nec suis nota sunt, scribendo expositurum eisque missurum quasi religiosissime pollicetur. Dicit enim se ibi multis indiciis collegisse in simulacris aliud significare cælum, aliud terram, aliud exempla rerum, quas Plato appellat ideas; cælum Iouem, terram Iunonem, ideas Mineruam uult intellegi; cælum a quo fiat aliquid, terram de qua fiat, exemplum secundum quod fiat. Qua in re omitto dicere, quod Plato illas ideas tantam uim habere dicit, ut secundum eas non cælum aliquid fecerit, sed etiam cælum factum sit. Hoc dico, istum in hoc libro selectorum deorum rationem illam trium deorum, quibus quasi cuncta complexus est, perdidisse. Cælo enim tribuit masculos deos, feminas terræ; inter quas posuit Mineruam, quam supra ipsum cælum ante posuerat. Deinde masculus deus Neptunus in mari est, quod ad terram potius quam ad cælum pertinet. Dis pater postremo, qui Græce Plou twn dicitur, etiam ipse masculus frater amborum terrenus deus esse perhibetur, superiorem terram tenens, in inferiore habens Proserpinam coniugem. Quo modo ergo deos ad cælum, deas ad terram referre conantur? Quid solidum quid constans, quid sobrium quid definitum habet hæc disputatio? Illa est autem Tellus initium dearum, Mater scilicet Magna, apud quam mollium et abscisorum seseque secantium atque iactantium insana perstrepit turpitudo. Quid est ergo quod dicitur caput deorum Ianus, caput dearum Tellus? Nec ibi facit unum caput error, nec hic sanum furor. Cur hæc frustra referre nituntur ad mundum? Quod etsi possent, pro Deo uero mundum nemo pius colit; et tamen eos nec hoc posse ueritas aperta conuincit. Referant hæc potius ad homines mortuos et ad dæmones pessimos, et nulla quæstio remanebit.
Namque omnia, quæ ab eis ex istorum deorum theologia uelut physicis rationibus referuntur ad mundum, quam sine ullo scrupulo sacrilegæ opinionis Deo potius uero, qui fecit mundum, omnis animæ et omnis corporis conditori, tribuantur, aduertamus hoc modo: Nos Deum colimus, non cælum et terram, quibus duabus partibus mundus hic constat; nec animam uel animas per uiuentia quæcumque diffusas, sed Deum, qui fecit cælum et terram et omnia, quæ in eis sunt; qui fecit omnem animam, siue quocumque modo uiuentem et sensus ac rationis expertem, siue etiam sentientem, siue etiam intellegentem.
Et ut iam incipiam illa unius et ueri Dei opera percurrere, propter quæ isti sibi, dum quasi honeste conantur sacramenta turpissima et scelestissima interpretari, deos multos falsosque fecerunt: illum Deum colimus, qui naturis a se creatis et subsistendi et mouendi initia finesque constituit; qui rerum causas habet, nouit atque disponit; qui uim seminum condidit; qui rationalem animam, quod dicitur animus, quibus uoluit uiuentibus indidit; qui sermonis facultatem usumque donauit; qui munus futura dicendi quibus placuit spiritibus inpertiuit et per quos placet ipse futura prædicit et per quos placet malas ualetudines pellit; qui bellorum quoque ipsorum, cum sic emendandum et castigandum est genus humanum, exordiis progressibus finibusque moderatur; qui mundi huius ignem uehementissimum et uiolentissimum pro inmensæ naturæ temperamento et creauit et regit; qui uniuersarum aquarum creator et gubernator est; qui solem fecit corporalium clarissimum luminum eique uim congruam et motum dedit; qui ipsis etiam inferis dominationem suam potestatemque non subtrahit; qui semina et alimenta mortalium, siue arida siue liquida, naturis competentibus adtributa substituit; qui terram fundat atque fecundat; qui fructus eius animalibus hominibusque largitur; qui causas non solum principales, sed etiam subsequentes nouit atque ordinat; qui lunæ statuit modum suum; qui uias cælestes atque terrestres locorum mutationibus præbet; qui humanis ingeniis, quæ creauit, etiam scientias artium uariarum ad adiuuandam uitam naturamque concessit; qui coniunctionem maris et feminæ ad adiutorium propagandæ prolis instituit; qui hominum cœtibus, quem focis et luminibus adhiberent, ad facillimos usus munus terreni ignis indulsit. Ista sunt certe, quæ diis selectis per nescio quas physicas interpretationes uir acutissimus atque doctissimus Varro, siue quæ aliunde accepit, siue quæ ipse coniecit, distribuere laborauit. Hæc autem facit atque agit unus uerus Deus, sed sicut Deus, id est ubique totus, nullis inclusus locis, nullis uinculis alligatus, in nullas partes sectilis, ex nulla parte mutabilis, implens cælum et terram præsente potentia, non indigente natura. Sic itaque administrat omnia, quæ creauit, ut etiam ipsa proprios exserere et agere motus sinat. Quamuis enim nihil esse possint sine ipso, non sunt quod ipse. Agit autem multa etiam per angelos; sed non nisi ex se ipso beatificat angelos. Ita quamuis propter aliquas causas hominibus angelos mittat, non tamen ex angelis homines, sed ex se ipso, sicut angelos, beatificat. Ab hoc uno et uero Deo uitam speramus æternam.
Habemus enim ab illo præter huiusce modi beneficia, quæ ex hac, de qua nonnulla diximus, administratione naturæ bonis malisque largitur, magnum et bonorum proprium magnæ dilectionis indicium. Quamquam enim, quod sumus, quod uiuimus, quod cælum terramque conspicimus, quod habemus mentem atque rationem, qua eum ipsum, qui hæc omnia condidit, inquiramus, nequaquam ualeamus actioni sufficere gratiarum: tamen quod nos oneratos obrutosque peccatis et a contemplatione suæ lucis auersos ac tenebrarum, id est iniquitatis, dilectione cæcatos non omnino deseruit misitque nobis Verbum suum, qui est eius unicus filius, quo pro nobis adsumpta carne nato atque passo, quanti Deus hominem penderet, nosceremus atque illo sacrificio singulari a peccatis omnibus mundaremur eiusque spiritu in cordibus nostris dilectione diffusa omnibus difficultatibus superatis in æternam requiem et contemplationis eius ineffabilem dulcedinem ueniremus, quæ corda, quot linguæ ad agendas ei gratias satis esse contenderint?
Hoc mysterium uitæ aeternæ iam inde ab exordio generis humani per quædam signa et sacramenta temporibus congrua, quibus oportuit, per angelos prædicatum est. Deinde populus Hebræus in unam quandam rem publicam, quæ hoc sacramentum ageret, congregatus est, ubi per quosdam scientes, per quosdam nescientes id, quod ex aduentu Christi usque nunc et deinceps agitur, prænuntiaretur esse uenturum; sparsa etiam postea eadem gente per gentes propter testimonium scripturarum, quibus æterna salus in Christo futura prædicta est. Omnes enim non solum prophetiæ, quæ in uerbis sunt, nec tantum præcepta uitæ, quæ mores pietatemque conformant atque illis litteris continentur, uerum etiam sacra, sacerdotia, tabernaculum siue templum, altaria, sacrificia, ceremoniæ, dies festi et quidquid aliud ad eam seruitutem pertinet, quæ Deo debetur et Græce proprie latrei a dicitur — ea significata et prænuntiata sunt, quæ propter æternam uitam fidelium in Christo et impleta credimus et impleri cernimus et implenda confidimus.
Per hanc ergo religionem unam et ueram potuit aperiri deos gentium esse inmundissimos dæmones, sub defunctarum occasionibus animarum uel creaturarum specie mundanarum deos se putari cupientes et quasi diuinis honoribus eisdemque scelestis ac turpibus rebus superba inpuritate lætantes atque ad uerum Deum conuersionem humanis animis inuidentes. Ex quorum inmanissimo et impiissimo dominatu homo liberatur, cum credit in eum, qui præbuit ad exsurgendum tantæ humilitatis exemplum, quanta illi superbia ceciderunt. Hinc sunt non solum illi, de quibus multa iam diximus, et alii atque alii similes ceterarum gentium atque terrarum, sed etiam hi, de quibus nunc agimus, tamquam in senatum deorum selecti; sed plane selecti nobilitate criminum, non dignitate uirtutum. Quorum sacra Varro dum quasi ad naturales rationes referre conatur, quærens honestare res turpes, quomodo his quadret et consonet non potest inuenire, quoniam non sunt ipsæ illorum sacrorum causæ, quas putat uel potius uult putari. Nam si non solum ipsæ, uerum etiam quælibet aliæ huius generis essent, quamuis nihil ad Deum uerum uitamque æternam, quæ in religione quærenda est, pertinerent, tamen qualicumque de rerum natura reddita ratione aliquantulum mitigarent offensionem, quam non intellecta in sacris aliqua uelut turpitudo aut absurditas fecerat; sicut in quibusdam theatrorum fabulis uel delubrorum mysteriis facere conatus est, ubi non theatra delubrorum similitudine absoluit, sed theatrorum potius similitudine delubra damnauit; tamen utcumque conatus est, ut sensum horribilibus rebus offensum uelut naturalium causarum reddita ratio deleniret.
Sed contra inuenimus, sicut ipse uir doctissimus prodidit, de Numæ Pompilii libris redditas sacrorum causas nullo modo potuisse tolerari nec dignas habitas, quæ non solum lectæ innotescerent religiosis, sed saltem scriptæ reconderentur in tenebris. Iam enim dicam, quod in tertio huius operis libro me suo loco dicturum esse promiseram. Nam, sicut apud eundem Varronem legitur in libro de cultu deorum, “Terentius quidam cum haberet ad Ianiculum fundum et bubulcus eius iuxta sepulcrum Numæ Pompilii traiciens aratrum eruisset ex terra libros eius, ubi sacrorum institutorum scriptæ erant causæ, in Vrbem pertulit ad prætorem. At ille cum inspexisset principia, rem tantam detulit ad senatum. Vbi cum primores quasdam causas legissent, cur quidque in sacris fuerit institutum, Numæ mortuo senatus adsensus est, eosque libros tamquam religiosi patres conscripti, prætor ut combureret, censuerunt.” Credat quisque quod putat; immo uero dicat, quod dicendum suggesserit uesana contentio, quilibet tantæ impietatis defensor egregius. Me admonere sufficiat sacrorum causas a rege Pompilio Romanorum sacrorum institutore conscriptas nec populo nec senatui nec saltem ipsis sacerdotibus innotescere debuisse ipsumque Numam Pompilium curiositate inlicita ad ea dæmonum peruenisse secreta, quæ ipse quidem scriberet, ut haberet unde legendo commoneretur; sed ea tamen, cum rex esset, qui minime quemquam metueret, nec docere aliquem nec delendo uel quoquo modo consumendo perdere auderet. Ita quod scire neminem uoluit, ne homines nefaria doceret, uiolare autem timuit, ne dæmones iratos haberet, obruit, ubi tutum putauit, sepulcro suo propinquare aratrum posse non credens. Senatus autem cum religiones formidaret damnare maiorum et ideo Numæ adsentiri cogeretur, illos tamen libros tam perniciosos esse iudicauit, ut nec obrui rursus iuberet, ne humana curiositas multo uehementius rem iam proditam quæreret, sed flammis aboleri nefanda monumenta, ut, quia iam necesse esse existimabant sacra illa facere, tolerabilius erraretur causis eorum ignoratis, quam cognitis ciuitas turbaretur.
Nam et ipse Numa, ad quem nullus Dei propheta, nullus sanctus angelus mittebatur, hydromantian facere compulsus est, ut in aqua uideret imagines deorum uel potius ludificationes dæmonum, aquibus audiret, quid in sacris constituere atque obseruare deberet. Quod genus diuinationis idem Varro a Persis dicit allatum, quo et ipsum Numam et postea Pythagoram philosophum usum fuisse commemorat; ubi adhibito sanguine etiam inferos perhibet sciscitari et nekuomantei an Græce dicit uocari, quæ [siue hydromantia] siue necromantia dicatur, id ipsum est, ubi uidentur mortui diuinare. Quibus hæc artibus fiant, ipsi uiderint. Nolo enim dicere has artes etiam ante nostri Saluatoris aduentum in ipsis ciuitatibus gentium legibus solere prohiberi et pœna seuerissima uindicari. Nolo, inquam, hoc dicere; fortassis enim talia tunc licebant. His tamen artibus didicit sacra illa Pompilius, quorum sacrorum facta prodidit, causas obruit (ita timuit et ipse quod didicit), quarum causarum proditos libros senatus incendit. Quid mihi ergo Varro illorum sacrorum alias nescio quas causas uelut physicas interpretatur? quales si libri illi habuissent, non utique arsissent, aut et istos Varronis ad Cæsarem pontificem scriptos atque editos patres conscripti similiter incendissent. Quod ergo aquam egesserit, id est exportauerit, Numa Pompilius, unde hydromantian faceret, ideo nympham Egeriam coniugem dicitur habuisse, quem ad modum in supradicto libro Varronis exponitur. Ita enim solent res gestæ aspersione mendaciorum in fabulas uerti. In illa igitur hydromantia curiosissimus rex ille Romanus et sacra didicit, quæ in libris suis pontifices haberent, et eorum causas, quas præter se neminem scire uoluit. Itaque eas seorsum scriptas secum quodam modo mori fecit, quando ita subtrahendas hominum notitiæ sepeliendasque curauit. Aut ergo dæmonum illic tam sordidæ et noxiæ cupiditates erant conscriptæ, ut ex his tota illa theologia ciuilis etiam apud tales homines execrabilis appareret, qui tam multa in ipsis sacris erubescenda susceperant; aut illi omnes nihil aliud quam homines mortui prodebantur, quos tam prolixa temporis uetustate fere omnes populi gentium deos inmortales esse crediderant, cum et talibus sacris idem illi dæmones oblectarentur, qui se colendos pro ipsis mortuis, quos deos putari fecerant, quibusdam fallacium miraculorum adtestationibus supponebant. Sed occulta Dei ueri prouidentia factum est, ut et Pompilio amico suo illis conciliati artibus, quibus hydromantia fieri potuit, cuncta illa confiteri permitterentur, et tamen, ut moriturus incenderet ea potius quam obrueret, admonere non permitterentur; qui ne innotescerent nec aratro, quo sunt eruta, obsistere potuerunt, nec stilo Varronis, quo ea, quæ de hac re gesta sunt, in nostram memoriam peruenerunt. Non enim possunt, quod non sinuntur efficere; sinuntur autem alto Dei summi iustoque iudicio pro meritis eorum, quos ab eis uel adfligi tantum, uel etiam subici ac decipi iustum est. Quam uero perniciosæ uel a cultu ueræ diuinitatis alienæ illæ litteræ iudicatæ sint, hinc intellegi potest, quod eas maluit senatus incendere, quas Pompilius occultauit, quam timere quod timuit, qui hoc audere non potuit. Qui ergo uitam nec modo habere uult piam, talibus sacris quærat æternam; qui autem cum malignis dæmonibus non uult habere societatem, non superstitionem, qua coluntur, noxiam pertimescat, sed ueram religionem, qua produntur et uincuntur, agnoscat.
[Augustine]( august.html)
[Christian Latin]( christian)
[The Latin Library]( index.html)
[The Classics Page]( classics.html)