AUGUSTINI DE CIVITATE DEI LIBER XVII

I

Promissiones Dei, quæ factæ sunt Abraham, cuius semini et gentem Isræliticam secundum carnem et omnes gentes deberi secundum fidem Deo pollicente didicimus, quem modum compleantur, per ordinem temporum procurrens Dei ciuitas indicabit. Quoniam ergo superioris libri usque regnum Dauid factus est finis, nunc ab eodem regno, quantum suscepto operi sufficere uidetur, cetera quæ sequuntur adtingimus. Hoc itaque tempus, ex quo sanctus Samuel prophetare cœpit, et deinceps, donec populus Isræl captiuus in Babyloniam duceretur atque inde secundum sancti Hieremiæ prophetiam post septuaginta annos reuersis Isrælitis Dei domus instauraretur, totum tempus est prophetarum. Quamuis enim et ipsum patriarcham, in cuius diebus uniuersa diluuio terra deleta est, et alios supra et infra usque hoc tempus, quo reges in Dei populo esse cœperunt, propter quædam per eos futura siue quoque nudo significata siue prædicta, quæ pertinerent ciuitatem Dei regnumque cælorum, non inmerito possumus appellare prophetas, præsertim quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos, sicut Abraham, sicut Moysen: tamen dies prophetarum præcipue maximeque hi dicti sunt, ex quo cœpit prophetare Samuel, qui et Saulem prius et eo reprobato ipsum Dauid Deo præcipiente unxit in regem, de cuius ceteri stirpe succederent, quousque illos succedere sic oporteret. Quæ igitur a prophetis sunt prædicta de Christo, cum moriendo decedentibus et nascendo succedentibus suis membris ciuitas Dei per ista curreret tempora, si omnia uelim commemorare, in inmensum pergitur, primum quia ipsa scriptura, quæ per ordinem reges eorumque facta et euenta digerens uidetur tamquam historica diligentia rebus gestis occupata esse narrandis, si adiuuante Dei spiritu considerata tractetur, uel magis uel certe non minus prænuntiandis futuris quam præteritis enuntiandis inuenietur intenta; (et hoc perscrutando indagare ac disserendo monstrare quam sit operosum atque prolixum et quam multis indiguum uoluminibus, quis ignorat, qui hæc uel mediocriter cogitet?) deinde quia ea ipsa, quæ prophetiam non ambigitur pertinere, ita sunt multa de Christo regnoque cælorum, quæ ciuitas Dei est, ut hoc aperiendum maior sit disputatio necessaria,quam huius operis modus flagitat. Proinde ita, si potuero, stilo moderabor meo, ut huic operi in Dei uoluntate peragendo nec ea quæ supersunt dicam nec ea quæ satis sunt prætermittam.

II

In præcedente libro diximus ab initio Abrabam promissionum Dei duas res fuisse promissas, unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen eius (quod significatur⟩, ubi dictum est: Vade in terram, quam tibi demonstrauero, et faciam te in gentem magnam), aliam uero longe præstantiorem non de carnali, sed de spiritali semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticæ, sed omnium gentium, quæ fidei eius uestigia consequuntur; quod promitti cœpit his uerbis: Et benedicentur in te omnes tribus terræ; et deinceps aliis multis admodum testimoniis hæc duo promissa esse monstrauimus. Erat igitur iam in terra promissionis semen Abrahæ, id est populus Isræl, secundum carnem atque ibi non solum tenendo ac possidendo ciuitates aduersariorum, uerum etiam reges habendo regnare iam cœperat, impletis de ipso populo promissionibus Dei magna iam ex parte, non solum quæ tribus illis patribus, Abrabam Isaac et Iacob, et quæcumque aliæ temporibus eorum, uerum etiam quæ per ipsum Moysen, per quem populus idem de seruitute Ægyptia liberatus et per quem cuncta præterita reuelata sunt, temporibus eius, cum populum per heremum duceret, factæ fuerant. Neque autem per insignem ducem Iesum Naue, per quem populus ille in promissionis inductus est terram expugnatisque gentibus eam duodecim tribubus, quibus Deus iusserat, diuisit et mortuus est, neque post illum toto tempore iudicium impleta fuerat promissio Dei de terra Chanaan a quodam flumine Ægypti usque flumen magnum Euphraten; nec tamen adhuc prophetabatur futurum, sed expectabatur implendum. Impletum est autem per Dauid et eius filium Salomonem, cuius regnum tanto, quantum promissum fuerat, spatio dilatatum est; uniuersos quippe illos subdiderunt tributariosque fecerunt. Sic igitur in terra promissionis secundum carnem, hoc est in terra Chanaan, sub his regibus semen Abrahæ fuerat constitutum, ut nihil deinde superesset, quo terrena illa Dei promissio compleretur, nisi ut in eadem terra, quantum prosperitatem adtinet temporalem, per posteritatis successionem inconcusso statu usque mortalis huius sæculi terminum gens permaneret Hebræa, si Domini Dei sui legibus obœdiret. Sed quoniam Deus nouerat hoc eam non esse facturam, usus est eius etiam temporalibus pœnis exercendos in ea paucos fideles suos et admonendos qui postea futuri erant in omnibus gentibus, quod eos admoneri oportebat, in quibus alteram promissionem reuelato nouo testamento per incarnationem Christi fuerat impleturus.

III

Quocirca sicut oracula illa diuina Abraham Isaac et Iacob et quæcumque alia signa uel dicta prophetica in sacris litteris præcedentibus facta sunt, ita etiam ceteræ ab isto regum tempore prophetiæ partim pertinent gentem carnis Abrahæ, partim uero illud semen eius, in quo benedicuntur omnes gentes coheredes Christi per testamentum nouum possidendam uitam æternam regnumque cælorum; partim ergo ancillam, quæ in seruitutem generat, id est terrenam Hierusalem, quæ seruit cum filiis suis, partim uero liberam ciuitatem Dei, id est ueram Hierusalem æternam in cælis, cuius filii homines secundum Deum uiuentes peregrinantur in terris; sed sunt in eis quædam, quæ utramque pertinere intelleguntur, ancillam proprie, liberam figurate.

Tripertita itaque reperiuntur eloquia prophetarum, si quidem aliqua sunt terrenam Hierusalem spectantia, aliqua cælestem, nonnulla utramque. Exemplis uideo probandum esse quod dico. Missus est Nathan propheta, qui regem Dauid argueret de peccato graui et ei, quæ consecuta sunt mala, futura prædiceret. Hæc atque huius modi siue publice, id est pro salute uel utilitate populi, siue priuatim, cum pro suis quisque rebus diuina promereretur eloquia, quibus pro usu temporalis uitæ futuri aliquid nosceretur, terrenam ciuitatem pertinuisse quis ambigat? Vbi autem legitur: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Isræl et domui Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Ægypti, quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc est testamentum, quod constituam domui Isræl post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum et super corda eorum scribam eas, et uidebo eos, et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in plebem: Hierusalem sine dubio superna prophetatur, cuius Deus ipse præmium est, eumque habere atque ipsius esse summum ibi est atque totum bonum. utramque uero pertinet hoc ipsum, quod Hierusalem dicitur Dei ciuitas, et in ea prophetatur futura domus Dei, eaque prophetia uidetur impleri, cum Salomon rex ædificat illud nobilissimum templum. Hæc enim et in terrena Hierusalem secundum historiam contigerunt, et cælestis Hierusalem figuræ fuerunt. Quod genus prophetiæ ex utroque ueluti compactum atque commixtum in libris ueteribus canonicis, quibus rerum gestarum narrationes continentur, ualet plurimum multumque exercuit et exercet ingenia scrutantium litteras sacras, ut, quod historice prædictum completumque legitur in semine Abrahæ secundum carnem, etiam in semine Abrahæ secundum fidem quid implendum allegorice significet inquiratur; in tantum ut quibusdam uisum sit nihil esse in eisdem libris uel prænuntiatum et effectum, uel effectum, quamuis non prænuntiatum, quod non insinuet aliquid supernam ciuitatem Dei eiusque filios in hac uita peregrinos figurata significatione referendum. Sed si hoc ita est, iam bipertita, non tripertita erunt eloquia prophetarum, uel potius illarum scripturarum omnium, quæ ueteris instrumenti appellatione censentur. Nihil enim erit illic, quod Hierusalem terrenam tantum pertineat, si, quidquid ibi de illa uel propter illam dicitur atque completur, significat aliquid, quod etiam Hierusalem cælestem allegorica præfiguratione referatur; sed erunt sola duo genera, unum quod Hierusalem liberam, alterum quod utram-¡?que pertineat. Mihi autem sicut multum uidentur errare, qui nullas res gestas in eo genere litterarum aliquid aliud præter id, quod eo modo gestæ sunt, significare arbitrantur, ita multum audere, qui prorsus ibi omnia significationibus allegoricis inuoluta esse contendunt. Ideo tripertita, non bipertita esse dixi. Hoc enim existimo, non tamen culpans eos, qui potuerint illic de quacumque re gesta sensum intellegentiæ spiritalis exsculpere, seruata dumtaxat primitus historiæ ueritate. Ceterum quæ ita dicuntur, ut rebus humanitus seu diuinitus gestis siue gerendis conuenire non possint, quis fidelis dubitet non esse inaniter dicta? Quis ea non intellegentiam spiritalem reuocet, si possit, aut ab eo qui potest reuocanda esse fateatur?

IV

Procursus igitur ciuitatis Dei ubi peruenit regum tempora, quando Dauid Saule reprobato ita regnum primus obtinuit, ut eius deinde posteri in terrena Hierusalem diuturna successione regnarent, dedit figuram, re gesta significans atque prænuntians, quod non est prætereundum silentio, de rerum mutatione futurarum, quod adtinet duo testamenta, uetus et nouum, ubi sacerdotium regnumque mutatum est per sacerdotem eundemque regem nouum ac sempiternum, qui est Christus Iesus. Nam et Heli sacerdote reprobato substitutus in Dei seruitium Samuel simul officium functus sacerdotis et iudicis, et Saule abiecto rex Dauid fundatus in regno hoc quod dico figurauerunt. Mater quoque ipsa Samuelis Anna, quæ prius fuit sterilis et posteriore fecunditate lætata est, prophetare aliud non uidetur, cum gratulationem suam Domino fundit exultans, quando eundem puerum natum et ablactatum Deo reddit eadem pietate, qua uouerat. Dicit enim: Confirmatum est cor meum in Domino, exaltatum est cornum meum in Deo meo. Dilatatum est super inimicos meos os meum, lætata sum in salutari tuo. Quoniam non est sanctus sicut Dominus, et non est iustus sicut Deus noster; non est sanctus præter te. Nolite gloriari et nolite loqui excelsa, neque procedat magniloquium de ore uestro. Quoniam Deus scientiarum Dominus, et Deus præparans adinuentiones suas. Arcum potentium fecit infirmum, et infirmes præcincti sunt uirtutem; pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Dominus mortificat et uiuificat, deducit inferos et reducit. Dominus pauperes facit et ditat, humiliat et exaltat. Suscitat a terra pauperem et de stercore erigit inopem, ut conlocet eum cum potentibus populi, et sedem gloriæ hereditatem dans eis; dans uotum uouenti, et benedixit annos iusti, quoniam non in uirtute potens est uir. Dominus infirmum faciet aduersarium suum, Dominus sanctus. Non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur diues in diuitiis suis. sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere iudicium et iustitiam in medio terræ. Dominus ascendit in cælos et tonuit, ipse iudicabit extrema terræ, quia iustus est; et dat uirtutem regibus nostris, et exaltabit cornum christi sui.

Itane uero uerba hæc unius putabuntur esse mulierculæ, de nato sibi filio gratulantis? Tantumne mens hominum a luce ueritatis auersa est, ut non sentiat supergredi modum feminæ huius dicta quæ fudit? Porro qui rebus ipsis, quæ iam cœperunt etiam in hac terrena peregrinatione compleri, conuenienter mouetur, nonne intendit et aspicit et agnoscit per hanc mulierem, cuius etiam nomen, id est Anna, gratia eius interpretatur, ipsam religionem Christianam, ipsam ciuitatem Dei, cuius rex est et conditor Christus, ipsam postremo Dei gratiam prophetico spiritu sic locutam, a qua superbi alienantur, ut cadant, qua humiles implentur, ut surgant, quod maxime hymnus iste personuit? Nisi quisquam forte dicturus est nihil istam prophetasse mulierem, sed Deum tantummodo propter filium, quem precata inpetrauit, exultanti prædicatione laudasse. Quid ergo sibi uult quod ait: Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi præcincti sunt uirtute; pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est? Numquid septem ipsa pepererat, quamuis sterilis fuerit? Vnicum habebat, quando ista dicebat; sed nec postea septem peperit, siue sex, quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares et duas feminas. Deinde in illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit: Dat uirtutem regibus nostris, et exaltabit cornum christi sui, unde dicebat, si non prophetabat?

Dicat ergo ecclesia Christi, ciuitas regis magni, gratia plena, prole fecunda. dicat quod tanto ante de se prophetatum per os huius piæ matris agnoscit: Confirmatum est cor meum in Domino, exaltatum est cornum meum in Deo meo. Vere confirmatum cor et cornu uere exaltatum, quia non in se, sed in Domino Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos os meum. quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est adligatus nec In præconibus adligatis. Lætata sum, inquit, in salutari tuo. Christus est iste Iesus, quem Simeon, sicut in euangelio legitur, senex amplectens paruum, agnoscens magnum: Nunc, inquit, dimittis, Domine, seruum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. Dicat itaque ecclesia: Lætata sum in salutari tuo; quoniam non est sanctus, sicut Dominus, et non est iustus, sicut Deus noster; tamquam sanctus et sanctificans, iustus et iustificans. Non est sanctus præter te, quia nemo fit nisi abs te. Denique sequitur: Nolite gloriari et nolite loqui excelsa, neque exeat magniloquium de ore uestro; quoniam Deus scientiarum Dominus. Ipse uos scit, et ubi nemo scit; quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit. Hæc dicuntur aduersariis ciuitatis Dei Babyloniam pertinentibus, de sua uirtute præsumentibus, in se, non in Domino gloriantibus; ex quibus sunt etiam camales Israelitæ, terrenæ Hierusalem ciues terrigenæ, qui ut dicit apostolus, ignorantes Dei iustitiam (id est, quam dat homini Deus, qui solus est iustus atque iustificans) et suam uolentes constituere (id est uelut a se sibi partam, non ab illo inpertitam) iustitiæ Dei non sunt subiecti, utique quia superbi, de suo putantes, non de Dei, posse placere se Deo, qui est Deus scientiarum atque ideo et arbiter conscientiarum, ibi uidens cogitationes hominum, quoniam uanæ sunt, si hominum sunt et ab illo non sunt. Et præparans, inquit, adinuentiones suas. Quas adinuentiones putamus, nisi ut superbi cadant et humiles surgant? Has quippe adinuentiones exequitur dicens: Arcus potentium infirmatus est, et infirmi præcincti sunt uirtute. Infirmatus est arcus, id est intentio eorum, qui tam po,tentes sibi uidentur, ut sine Dei dono atque adiutorio humana sufficientia diuina possint implere mandata, et præcinguntur uirtute, quorum interna uox est: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum.

Pleni panibus, inquit, minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Qui sunt intellegendi pleni panibus, nisi idem ipsi quasi potentes, id est Israelitæ, quibus credita sunt eloquia Dei? Sed in eo populo ancillæ filii minorati sunt (quo uerbo minus quidem Latine, bene tamen expressum est, quod ex maioribus minores facti sunt), quia et in ipsis panibus, id est diuinis eloquiis, quæ Israelitæ soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt, terrena sapiunt. Gentes autem, quibus lex illa non erat data. postea quam per nouum testamentum eloquia illa uenerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed cælestia sapuerunt. Et hoc uelut quæreretur causa cur factum sit: Quia sterilis, inquit, peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quo est uniuersæ ecclesiæ significata perfectio. Propter quod et Iohannes apostolus septem scribit ecclesias, eo modo se ostendens unius plenitudinem scribere; et in prouerbiis Salomonis hoc antea præfigurans Sapientia ædificauit sibi domum et suffulsit columnas septem. Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei ciuitas, antequam iste fetus, quem cernimus, oreretur. Cernimus etiam, quæ multa in filiis erat, nunc infirmatam Hierusalem terrenam; quoniam quicumque filii liberæ in ea erant, uirtus eius erant; nunc uero ibi quoniam littera est et spiritus non est, amissa uirtute infirmata est.

Dominus mortificat et uiuificat; mortificauit illam, quæ multa erat in filiis, et uiuificauit hanc sterilem, quæ peperit septem. Quamuis commodius possit intellegi eosdem uiuificare, quos mortificauerit. Id enim uelut repetiuit addendo: Deducit inferos et reducit. Quibus enim dicit apostolus: Si mortui estis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, salubriter utique mortificantur a Domino; quibus adiungit: Quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram; ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram. Mortui enim estis, inquit; ecce quo modo salubriter mortificat Deus; deinde sequitur: Et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo; ecce quo modo eosdem ipsos uiuificat Deus. Sed numquid eosdem deduxit inferos et reduxit? Hoc utrumque sine controuersia fidelium in illo potius uidemus impletum, capite scilicet nostro, cum quo uitam nostram in Deo apostolus dixit absconditam. Nam qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, isto modo utique mortificauit eum; et quia resuscitauit a mortuis, eundum rursus uiuificauit. Et quia in prophetia uox eius agnoscitur: Non derelinques animam meam in inferno, eundem deduxit inferos et reduxit. Hac eius paupertate ditati sumus. Dominus enim pauperes facit et ditat. Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus: Humiliat et exaltat; utique superbos humiliat et humiles exaltat. Quod enim alibi legitur: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, hoc totus habet sermo huius, cuius nomen interpretatur gratia eius.

Iam uero quod adiungitur: suscitat a terra pauperem, de nullo melius quam de illo intellego, qui propter nos pauper factus est, cum diues esset, ut eius paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. Ipsum enim de terra suscitauit tam cito, ut caro eius non uideret corruptionem. Nec illud ab illo alienabo, quod additum est: Et de stercore erigit inopem. Inops quippe idem, qui pauper; stercus uero, unde erectus est, rectissime intelleguntur persecutores Iudæi, in quorum numero cum se dixisset apostolus ecclesiam persecutum: Quæ mihi fuerunt, inquit, lucra, hæc propter Christum damna esse duxi; nec solum detrimenta, uerum etiam stercora existimaui esse, ut Christum lucri facerem. De terra ergo suscitatus est ille supra omnes diuites pauper, et de illo stercore erectus est supra omnes opulentos ille inops ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait: Sedebitis super duodecim sedes. —- Et sedem gloriæ hereditatem dans eis; dixerant enim potentes illi: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. Hoc uotum potentissime uouerant. Sed unde hoc eis, nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est: Dans uotum uouenti? Alioquin ex illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus. Dans, inquit, uotum uouenti. Non enim Domino quisquam quicquam rectum uoueret, nisi qui ab illo acciperet quod uoueret. Sequitur: Et benedixit annos iusti, ut cum illo scilicet sine fine uiuat, cui dictum est: Et anni tui non deficient. Ibi enim stant anni, hic autem transeunt, immo pereunt; antequam ueniant enim, non sunt; cum autem uenerint, non erunt, quia cum suo fine ueniunt. Horum autem duorum, id est dans uotum uouenti, et benedixit annos iusti, unum est quod facimus, alterum quod sumimus. Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adiutore primum illud efficitur: Quia non in uirtute potens est uir. Dominus infirmum faciet aduersarium eius; illum scilicet, qui homini uouenti inuidet et resistit, ne ualeat implere quod uouit. Potest ex ambiguo Græco intellegi et aduersarium suum. Cum enim Dominus possidere nos cœperit, profecto aduersarius, qui noster fuerat, ipsius fit et uincetur a nobis, sed non uiribus nostris, quia non in uirtute potens est uir. Dominus ergo infirmum faciet aduersarium suum, Dominus sanctus; ut uincatur a sanctis, quos Dominus sanctus sanctorum efficit sanctos.

Ac per hoc non glorietur prudens in sua prudentia, et non glorietur potens in sua potentia, et non glorietur diues in diuitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere iudicium et iustitiam in medio terræ. Non parua ex parte intellegit et scit Dominum, qui intellegit et scit etiam hoc a Domino sibi dari, ut intellegat et sciat Dominum. Quid enim habes, ait apostolus, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? id est, quasi a te ipso tibi sit, unde gloriaris. Facit autem iudicium et iustitiam, qui recte uiuit. Recte autem uiuit, qui obtemperat præcipienti Deo; et finis præcepti, id est, quod refertur præceptum, caritas est de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Porro ista caritas, sicut Iohannes apostolus testatur, ex Deo est. Facere igitur iudicium et iustitiam ex Deo est. Sed quid est: In medio terræ? Neque enim non debent facere iudicium et iustitiam qui habitant in extremis terræ. Quis hoc dixerit? Cur ergo additum est: In medio terræ? Quod non si adderetur et tantummodo diceretur: Facere iudicium et iustitiam, magis hoc præceptum utrosque homines pertineret, et mediterraneos et maritimos. Sed ne quisquam putaret post finem uitæ, quæ in hoc agitur corpore, superesse tempus iudicium iustitiamque faciendi, quam dum esset in carne non fecit, et sic diuinum euadi posse iudicium: in medio terræ mihi uidetur dictumcum quisque uiuit in corpore”. In hac quippe uita suam terram quisque circumfert, quam moriente homine recipit terra communis, resurgenti utique redditura. Proinde in medio terræ, id est, cum anima nostra isto terreno clauditur corpore, faciendum est iudicium atque iustitia, quod nobis prosit in posterum, quando recipit quisque secundum ea, quæ per corpus gessit, siue bonum siue malum. Per corpus quippe ibi dixit apostolus per tempus, quo uixit in corpore. Neque enim si quis maligna mente atque impia cogitatione blasphemet neque id ullis membris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id non motu corporis gessit,cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus. Isto modo congruenter intellegi potest etiam illud, quod in psalmo legitur: Deus autem rex noster ante sæcula operatus est salutem in medio terræ; ut Dominus Iesus accipiatur Deus noster, qui est ante sæcula, quia per ipsum facta sunt sæcula, operatus salutem nostram in medio terræ, cum Verbum caro factum est et terreno habitauit in corpore.

Deinde postea quam prophetatum est in his uerbis Annæ, quo modo gloriari debeat, qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino, propter retributionem, quæ in die iudicii futura est: Dominus ascendit, inquit, in cælos et tonuit; ipse iudicabit extrema terræ, quia iustus est. Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium. Ascendit enim in cælum Dominus Christus, et inde uenturus est uiuos et mortuos iudicandos. Nam quis ascendit, sicut dicit apostolus, nisi qui et descendit in inferiores partes terræ? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut adimpleret omnia. Per nubes ergo suas tonuit, quas sancto Spiritu cum ascendisset impleuit. De quibus ancillæ Hierusalem, hoc est ingratæ uineæ, comminatus est apud Esaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem. Sic autem dictum est: Ipse iudicabit extrema terræ, ac si diceretur: “Etiam extrema terræ.Non enim alias partes non iudicabit, qui omnes homines procul dubio iudicabit. Sed melius intelleguntur extrema terræ extrema hominis; quoniam non iudicabuntur, quæ in melius uel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inuentus fuerit, qui iudicabitur. Propter quod dictum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Qui ergo perseueranter facit iudicium et iustitiam in medio terræ, non damnabitur, cum iudicabuntur extrema terræ. Et dat, inquit, uirtutem regibus nostris; ut non eos iudicando condemnet. Dat eis uirtutem, qua carnem sicut reges regant et in illo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, uincant. Et exaltabit cornum christi sui. Quo modo Christus exaltabit cornum christi sui? De quo enim supra dictum est: Dominus ascendit in cælos, et intellectus est Dominus Christus: ipse, sicut hic dicitur, exaltabit cornum christi sui. Quis ergo est christus Christi? An cornum exaltabit uniuscuiusque fidelis sui, sicut ista ipsa in principio huius hymni ait: Exaltatum est cornum meum in Deo meo? Omnes quippe unctos eius chrismate recte christos possumus dicere; quod tamen totum cum suo capite corpus unus est Christus. Hæc Anna prophetauit, Samuelis mater, sancti uiri multumque laudati; in quo quidem tunc figurata est mutatio ueteris sacerdotii et nunc impleta, quando infirmata est quæ multa erat in filiis, ut nouum haberet in Christo sacerdotium sterilis, quæ peperit septem.

V

Sed hoc euidentius ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cuius quidem nomen tacetur, sed intellegitur officio ministerioque suo sine dubitatione propheta. Sic enim scriptum est: Et uenit homo Dei Heli et dixit: Hæc dicit Dominus: Reuelatus reuelatus sum domum patris tui, cum essent in terra Ægypti serui in domo Pharao; et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Isræl mihi sacerdotio fungi,ut ascenderent altare meum et incenderent incensum et portarent Ephod; et dedi domui patris tui omnia, quæ sunt ignis filiorum Isræl, in escam. Et ut quid respexisti in incensum meum et in sacrificium meum inpudenti oculo et glorificasti filios tuos super me, benedicere primitias omnis sacrificii in Isræl in conspectu meo? Propter hoc hæc dicit Dominus Deus Isræl: Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me usque in æternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui spernit me, spernetur. Ecce dies ueniunt, et exterminabo semen tuum et semen domus patris tui, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus, et uirum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi eius et defluat anima eius; et omnis qui superauerit domus tuæ, decident in gladio uirorum. Et hoc tibi signum, quod ueni et super duos filios tuos hos, Ophni et Phinees: una die morientur ambo. Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia, quæ in corde meo et quæ in anima mea, faciat; et ædificabo ei domum fidelem, et transibit coram Christo meo omnibus diebus. Et erit, qui superauerit in domo tua, ueniet adorare ei obolo argenti dicens: lacta me in unam panem sacerdotii tui manducare panem.

Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii ueteris tanta manifestatione prænuntiata mutatio est, in Samuele fuisse completa. (Quamquam enim non esset de alia tribu Samuel, quam quæ constituta fuerat a Domino, ut seruiret altari, tamen non erat de filiis Aaron, cuius progenies fuerat deputata, unde fierent sacerdotes; ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio quæ per Christum Iesum futura fuerat adumbrata est, et uetus testamentum proprie, figurate uero pertinebat nouum prophetia facti etiam ipsa, non uerbi, id scilicet facto significans, quod uerbo Heli sacerdotem dictum est per prophetam.) Nam fuerunt postea sacerdotes ex genere Aaron, sicut Sadoc et Abiathar, regnante Dauid, et alii deinceps, antequam tempus ueniret, quo ista, quæ de sacerdotio mutando tanto ante prædicta sunt, effici per Christum oportebat. Quis autem nunc fideli oculo hæc intuens non uideat esse completa? Quando quidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium et ideo nec ullus sacerdos remansit Iudæis, quibus, ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum. Quod et hic commemoratum est illo dicente propheta: Hæc dicit Dominus Deus Isræl: Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me usque in æternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui me spernit, spernetur. Quod enim nominat domum patris eius, non eum de proximo patre dicere, sed de illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cuius progenie ceteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait: Reuelatus sum domum patris tui, cum essent in terra Ægypti serui in domo Pharao, et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Isræl mihi sacerdotio fungi. Quis patrum fuit huius in illa Ægyptia seruitute, unde cum liberati essent, electus est sacerdotium, nisi Aaron? De huius ergo stirpe isto loco dixit futurum fuisse, ut non essent ulterius sacerdotes; quod iam uidemus impletum. Vigilet fides, præsto sunt res, cernuntur, tenentur et uidere nolentium oculis ingeruntur. Ecce, inquit, dies ueniunt, et exterminabo semen tuum et semen domus patris tui, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus, et uirum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi eius et defluat anima eius. Ecce dies, qui prænuntiati sunt, iam uenerunt. Nullus sacerdos est secundum ordinem Aaron; et quicumque ex eius genere est homo, cum uidet sacrificium Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum esse subtractum, deficiunt oculi eius et defluit anima eius tabe mæroris.

Proprie autem huius domum Heli, cui hæc dicebantur, quod sequitur pertinet: Et omnis qui superauerit domus tuæ, decident in gladio uirorum. Et hoc tibi signum, quod ueniet super duos filios tuos hos, Ophni et Phinees: uno die morientur ambo. Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii de domo huius, quo signo significatum est mutandum sacerdotium domus Aaron. Mors quippe filiorum huius significauit mortem non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron. Quod autem sequitur, illum iam pertinet sacerdotem, cuius figuram gessit huic succedendo Samuel. Proinde quæ sequuntur, de Christo Iesu noui testamenti uero sacerdote dicuntur: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quæ in corde meo et quæ in anima mea faciat; et ædificabo ei domum fidelem. Ipsa est æterna et superna Hierusalem. Et transibit, inquit, coram Christo meo omnibus diebus. Transibit dixitconuersabitur”; sicut superius dixerat de domo Aaron: Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me in æternum. Quod autem ait: Coram Christo meo transibit, de ipsa domo utique intellegendum est, non de illo sacerdote, qui est Christus ipse mediator atque saluator. Domus ergo eius coram illo transibit. Potest et transibit intellegi de morte uitam, omnibus diebus, quibus peragitur usque in finem sæculi huius ista mortalitas. Quod autem ait Deus: Qui omnia quæ in corde meo et quæ in anima mea faciat: non arbitremur habere animam Deum, cum sit conditor animæ; sed ita hoc de Deo tropice, non proprie dicitur, sicut manus et pes et alia corporis membra. Et ne secundum hoc credatur homo in carnis huius effigie factus imaginem Dei, adduntur et alæ, quas utique non habet homo, et dicitur Deo: Sub umbra alarum tuarum proteges me; ut intellegant homines de illa ineffabili natura, non propriis, sed translatis rerum uocabulis ista dici. Quod uero adiungitur: Et erit, qui superauerit in domo tua, ueniet adorare eo, non proprie de domo dicitur huius Heli, sed illius Aaron, de qua usque aduentum Iesu Christi homines remanserunt, de quo genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa domo huius Heli iam supra dictum erat: Et omnis qui superauerit domus tuæ, decident in gladio uirorum. Quo modo ergo hic uere dici potuit: Et erit, qui superauerit in domo tua, ueniet adorare ei, si illud est uerum, quod ultore gladio nemo inde superarit? nisi quia illos intellegi uoluit, qui pertinent stirpem, sed illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron. Ergo si de illis est prædestinatis reliquiis, de quibus alius propheta dixit: Reliquiæ saluæ fient (unde et apostolus: Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiæ per electionem gratiæ factæ sunt), quia de talibus reliquiis bene intellegitur esse, de quo dictum est: Qui superauerit in domo tuas profecto credit in Christum; sicut temporibus apostolorum ex ipsa gente plurimi crediderunt, neque nunc desunt, qui, licet rarissime, tamen credant; et impletur in eo quod hic iste homo Dei continuo secutus adiunxit: Veniet adorare ei obolo argenti. Cui ado re, nisi summo illi sacerdoti, qui et Deus est? Neque enim in illo sacerdotio secundum ordinem Aaron hoc ueniebant homines templum uel altare Dei, ut sacerdotem adorarent. Quid est autem quod ait: Obolo argenti, nisi breuitate uerbi fidei, de quo commemorat apostolus dictum: Verbum consummans et breuians faciet Dominus super terram? Argentum autem pro eloquio poni psalmus testis est, ubi canitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum.

Quid ergo dicit iste, qui uenit adorare sacerdoti Dei et sacerdoti Deo? Iacta me in partem sacerdotii tui, manducare panem. Nolo in patrum meorum conlocari honore, qui nullus est; iacta me in partem sacerdotii tui. Elegi enim abiectus esse in domo Dei; qualecumque et quantulumcumque membrum esse cupio sacerdotii tui. Sacerdotium quippe hic ipsam plebem dicit, cuius plebis ille sacerdos est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Cui plebi dicit apostolus Petrus: Plebs sancta, regale sacerdotium. Quamuis nonnullisacrificii tui” sint interpretati, nonsacerdotii tui”; quod nihilo minus eundem significat populum Christianum. Vnde dicit apostolus Paulus: Vnus panis, unum corpus multi sumus. Quod ergo addidit: Manducare panem, etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit, de quo dicit sacerdos ipse: Panis, quem ego dedero, caro mea est pro sæculi uita. Ipsum est sacrificium; non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech, qui legit, intellegat. Breuis itaque ista confessio et salubriter humilis, qua dicitur: Iacta me in partem sacerdotii tui manducare panem; ipse est obolus argenti, quia et breue est et eloquium Domini est habitantis in corde credentis. Quia enim dixerat superius, dedisse se cibos domui Aaron de uictimis ueteris testamenti, ubi ait: Dedi domui patris tui omnia, quæ sunt ignis filiorum Isræl, in escam (hæc quippe fuerant sacrificia Iudæorum): ideo hic dixit: Manducare panem, quod est in nouo testamento sacrificium Christianorum.

VI

Cum igitur hæc tanta tunc altitudine prænuntiata sint, tanta nunc manifestatione clarescant, non frustra tamen moueri quispiam potest ac dicere: Quo modo confidimus uenire omnia, quæ in libris illis uentura prædicta sunt, si hoc ipsum, quod ibi diuinitus dictum est: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me in æternum, effectum habere non potuit? quoniam uidemus illud sacerdotium fuisse mutatum, et quod illi domui promissum est, nec sperari aliquando complendum, quia illud, quod ei reprobato mutatoque succedit, hoc potius prædicatur æternum. Hoc qui dicit, nondum intellegit aut non recolit etiam ipsum secundum ordinem Aaron sacerdotium tamquam umbram futuri æterni sacerdotii constitutum; ac per hoc, quando æternitas ei promissa est, non ipsi umbræ ac figuræ, sed ei, quod per ipsam adumbrabatur figurabaturque, promissum est. Sed ne putaretur ipsa umbra esse mansura, ideo etiam mutatio eius debuit prophetari.

Regnum quoque isto modo etiam Saulis ipsius, qui certe reprobatus atque reiectus est, futuri regni erat umbra in æternitate mansuri. Oleum quippe illud, quo unctus est et ab eo chrismate christus est dictus, mystice accipiendum et magnum sacramentum intellegendum est; quod in eo tantum ueneratus est ipse Dauid, ut percusso corde pauitauerit, quando in tenebroso occultatus antro, quo etiam Saul urgente intrauerat necessitate naturæ, exiguam particulam uestis eius retrorsum latenter abscidit, ut haberet unde monstraret, quo modo ei pepercerit, cum posset occidere, atque ita suspicionem de animo eius, qua sanctum Dauid putans inimicum suum uehementer persequebatur, auferret. Ne itaque reus esset tanti sacramenti in Saule uiolati, quia uel indumentum eius sic adtrectauit, extimuit. Ita enim scriptum est: Et percussit cor Dauid super eum, quia abstulit pinnulam chlamydis eius. Viris autem, qui cum illo erant et, ut Saulem in manus suas traditum interimeret, suadebant: Non mihi, inquit, contingat a Domino, si fecero hoc uerbum domino meo christo Domini, inferre manum meam super eum. quia christus Domini est hic. Huic ergo umbræ futuri non propter ipsam, sed propter illud, quod præfigurabat, tanta ueneratio exhibebatur. Vnde et illud, quod ait Sauli Samuel: Quoniam non seruasti mandatum meum, quod mandauit tibi Dominus, quem modum nunc parauerat Dominus regnum tuum usque in æternum super Isræl: et nunc regnum tuum non stabit tibi, et quæret Dominus sibi hominem secundum cor suum, et mandabit ei Dominus esse in principem super populum suum. quia non custodisti quæ mandauit tibi Dominus, non sic accipiendum est, ac si ipsum Saulem Deus in æternum præparauerit regnaturum, et hoc postea noluerit seruare peccanti (neque enim eum peccaturum esse nesciebat); sed præparauerat regnum eius, in quo figura regni esset æterni. Ideo addidit: Et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo et stabit, quod in illo significatum est; sed non huic stabit, quia non in æternum ipse fuerat regnaturus, nec progenies eius, ut saltem per posteros alterum alteri succedentes uideretur impleri quod dictum est: In æternum. Et quæret, inquit, Dominus sibi hominem; siue Dauid siue ipsum Mediatorem significans testamenti noui, qui figurabatur in chrismate etiam, quo unctus est ipse Dauid et progenies eius. Non autem quasi nesciat ubi sit, ita sibi hominem Deus quærit; sed per hominem more hominum loquitur, quia et sic loquendo nos quærit. Non solum enim Deo Patri, uerum ipsi quoque Vnigenito eius, qui uenit quærere quod perierat, usque adeo iam eramus noti, ut in ipso essemus electi ante constitutionem mundi. Quæret sibi ergo dixitsuum habebit”. Vnde in Latina lingua hoc uerbum accipit præpositionem etadquirit” dicitur; quod satis apertum est quid significet. Quamquam et sine additamento præpositionis quærere intellegatur adquirere; ex quo lucra uocantur et quæstus.

VII

Rursus peccauit Saul per inobœdientiam, et rursus Samuel in uerbo Domini ait illi: Quia spreuisti uerbum Domini, spreuit te Dominus, ut non sis rex super Isræl. Et rursus pro eodem peccato, cum id confiteretur. Saul et ueniam precaretur rogaretque Samuelem, ut reuerteretur cum illo placandum Deum: Non reuertar, inquit, tecum; quia spreuisti uerbum Domini, et spernet te Dominus, ne sis rex super Isræl. Et conuertit Samuel faciem suam, ut abiret; et tenuit Saul pinnulam diploidis eius et disrupit eam. Et dixit eum Samuel: Disrupit Dominus regnum ab Isræl de manu tua hodie et dabit proximo tuo bono super te, et diuidetur Isræl in duo; et non conuertetur neque pænitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut pæniteat eum; ipse minatur, et non permanet. Iste, cui dicitur: Spernet te Dominus, ne sis rex super Isræl, et: Disrupit Dominus regnum ab Isræl de manu tua hodie, quadraginta regnauit annos super Isræl, tanto scilicet spatio temporis, quanto et ipse Dauid, et audiuit hoc primo tempore regni sui; ut intellegamus ideo dictum, quia nullus de stirpe eius fuerat regnaturus, et respiciamus stirpem Dauid, unde exortus est secundum carnem mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus.

Non autem habet scriptura, quod in plerisque latinis codicibus legitur: Disrupit Dominus regnum Isræl de manu tua; sed sicut a nobis positum est inuentum in Græcis: Disrupit Dominus regnum ab Isræl de manu tua; ut hoc intellegatur de manu tua, quod est ab Isræl. Populi ergo Isræl personam figurate gerebat homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Iesu Domino nostro per nouum testamentum non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo. De quo cum dicitur: Et dabit illud proximo tuo, carnis cognationem id refertur; ex Isræl enim Christus secundum carnem, unde et Saul. Quod uero additum est: bono super te, potest quidem intellegimeliori te”; nam et quidam sic sunt interpretati; sed melius sic accipitur bono super te, ut, quia ille bonus est, ideo sit super te, iuxta illud aliud propheticum: Donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis; in quibus est et Isræl, cui suo persecutori regnum abstulit Christus; quamuis fuerit illic et Isræl, in quo dolus non erat, quoddam quasi frumentum illarum palearum; nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum prior Stephanus; inde tot ecclesiæ, quas apostolus Paulus commemorat, in conuersione eius magnificantes Deum.

De qua re non dubito intellegendum esse quod sequitur: Et diuidetur Isræl in duo; in Isræl scilicet inimicum Christo et Isræl adhærentem Christo; in Isræl ancillam et Isræl liberam pertinentem. Nam ista duo genera primum simul erant, uelut Abraham adhuc adhæreret ancillæ, donec sterilis per Christi gratiam fecundata clamaret: Eice ancillam et filium eius. Propter peccatum quidem Salomonis regnante filio eius Roboam scimus Isræl in duo fuisse diuisum atque ita perseuerasse, habentibus singulis partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldæis esset ingenti uastatione subuersa atque translata. Sed hoc quid Saulem, cum, si tale aliquid comminandum esset, ipsi Dauid fuerit potius comminandum, cuius erat filius Salomon? Postremo nunc inter se gens Hebræa diuisa non est, sed indifferenter in eiusdem erroris societate dispersa per terras. Diuisio uero illa, quam Deus sub persona Saulis, illius regni et populi figuram gerentis, eidem regno populoque minatus est, æterna atque inmutabilis significata est per hoc, quod a diunctum est: Et non conuertetur neque pænitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut pæniteat eum; ipse minatur, et non permanet; id est, homo minatur, et non permanet; non autem Deus, quem non pænitet, sicut hominem. Vbi enim legitur, quod pæniteat eum, mutatio rerum significatur, inmutabili præscientia manente diuina. Vbi ergo non pænitere dicitur, non mutare intellegitur.

Prorsus insolubilem uidemus per hæc uerba prolatam diuinitus fuisse sententiam de ista diuisione populi Isræl et omnino perpetuam. Quicumque enim Christum transierunt uel transeunt uel transibunt inde, non erant inde secundum Dei præscientiam, non secundum generis humani unam eandemque naturam. Prorsus quicumque ex Isrælitis adhærentes Christo perseuerant in illo, numquam erunt cum eis Isrælitis, qui eius inimici usque in finem uitæ huius esse persistunt; sed in diuisione, quæ hic prænuntiata est, perpetuo permanebunt. Nihil enim prodest testamentum uetus de monte Sina in seruitutem generans, nisi quia testimonium perhibet testamento nouo. Alioquin, quamdiu legitur Moyses, uelamen super corda eorum positum est; cum autem inde quisque transierit Christum, auferetur uelamen. Transeuntium quippe intentio ipsa mutatur de uetere nouum, ut iam non quisque intendat accipere carnalem, sed spiritalem felicitatem. Propter quod ipse magnus propheta Samuel, antequam unxisset regem Saul, quando exclamauit Dominum pro Isræl, et exaudiuit eum, et, cum offerret holocaustosim, accedentibus alienigenis pugnam contra populum Dei tonuit Dominus super eos, et confusi sunt et offenderunt coram Isræl atque superati sunt: adsumpsit lapidem unum et statuit illum inter Massephat nouam et ueterem, et uocauit nomen eius Abennezer; quod est Latine lapis adiutoris, et dixit: Vsque hoc adiuuit nos Dominus. Massephat interpretatur intentio. Lapis ille adiutoris medietas est Saluatoris, per quem transeundum est a Massephat uetere nouam, id est ab intentione, qua expectabatur in carnali regno beatitudo falsa carnalis, intentionem, qua per nouum testamentum expectatur in regno cælorum beatitudo uerissima spiritalis; qua quoniam nihil est melius, huc usque adiuuat Deus.

VIII

Iam nunc uideo esse monstrandum, quid ipsi Dauid, qui Sauli successit in regnum, cuius mutatione finalis illa mutatio figurata est, propter quam diuinitus cuncta dicta, cuncta conscripta sunt, Deus promiserit, quod rem qua de agimus pertinet. Cum regi Dauid multa prospera prouenissent, cogitauit facere Deo domum, templum illud scilicet excellentissime diffamatum, quod a rege Salomone filio eius postea fabricatum est. Hoc eo cogitante factum est uerbum Domini Nathan prophetam, quod perferret regem. Vbi cum dixisset Deus, quod non ab ipso Dauid sibi ædificaretur domus, neque per tantum tempus se mandasse cuiquam in populo suo, ut sibi fieret domus cedrina: Et nunc, inquit, hæc dices seruo meo Dauid: Hæc dicit Dominus omnipotens: Accepi te de ouili ouium, ut esses in ducem super populum meum super Isræl, et eram tecum in omnibus quibus ingrediebaris, et exterminaui omnes inimicos tuos a facie tua, et feci te nominatum secundum nomen magnorum, qui sunt super terram; et ponam locum populo meo Isræl, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra; et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Isræl; et requiem tibi dabo ab omnibus inimicis tuis, et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum ædificabis ipsi. Et erit, cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de uentre tuo, et præparabo regnum eius. Hic ædificabit mihi domum nomini meo, et dirigam thronum illius usque in æternum. Ego ero illi in patrem, et ille erit mihi in filium. Et si uenerit iniquitas eius, redarguam illum in uirga uirorum et in tactibus filiorum hominum; misericordiam autem meam non amoueam ab eo, sicut amoui, a quibus amoui a facie mea; et fidelis erit domus eius et regnum eius usque in æternum coram me, et thronus eius erit erectus usque in æternum.

Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone fuisse completam, multum errat. Adtendit enim quod dictum est: Hic ædificabit mihi domum, quoniam Salomon templum illud nobilissimum struxit, et non adtendit: Fidelis erit domus eius et regnum eius usque in æternum coram me. Adtendat ergo et aspiciat Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis colentibus deos falsos et ipsum ab eis regem aliquando sapientem in eandem idolatriam seductum atque deiectum; et non audeat existimare Deum uel hoc promisisse mendaciter uel talem Salomonem domumque eius futuram non potuisse præscire. Non hinc autem deberemus ambigere, nec si non in Christo Domino nostro, qui factus est ex semine Dauid secundum carnem, iam uideremus ista compleri, ne uane atque inaniter hic alium aliquem requiramus, sicut carnales Iudæi. Nam et ipsi usque adeo filium, quem loco isto regi Dauid promissum legunt, intellegunt non fuisse Salomonem, ut eo qui promissus est tanta iam manifestatione declarato adhuc mirabili cæcitate alium sperare se dicant. Facta est quidem nonnulla imago rei futuræ etiam in Salomone, in eo quod templum ædificauit et pacem habuit secundum nomen suum (Salomon quippe pacificus est Latine) et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit; sed eadem sua persona per umbram futuri prænuntiabat etiam ipse Christum Dominum, non exhibebat. Vnde quædam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista prædicta sint, dum scriptura sancta etiam rebus gestis prophetans quodam modo in eo figuram deliniat futurorum. Nam præter libros diuinæ historiæ, ubi regnasse narratur, psalmus etiam septuagensimus primus titulo nominis eius inscriptus est; in quo tam multa dicuntur, quæ omnino ei conuenire non possunt, Domino autem Christo apertissima perspicuitate conueniunt, ut euidenter appareat, quod in illo figura qualiscumque adumbrata sit, in isto autem ipsa ueritas præsentata. Notum est enim, quibus terminis regnum conclusum fuerat Salomonis; et tamen in eo psalmo legitur, ut alia taceam: Dominabitur a mari usque mare et a flumine usque terminos orbis terræ, quod in Christo uidemus inpleri. A flumine quippe dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Iohanne eodem monstrante cœpit agnosci a discipulis, qui eum non solum magistrum, uerum etiam Dominum appellauerunt.

Nec ob aliud uiuente adhuc patre suo Dauid regnare cœpit Salomon, quod pulli regum illorum contigit, ¡?nisi ut hinc quoque satis eluceat non esse ipsum, quem prophetia ista præsignat, quæ eius patrem loquitur dicens: Et erit, cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de uentre tuo, et præparabo regnum illius. Quo modo ergo propter id quod sequitur: Hic ædificabit mihi domum, iste Salomon putabitur prophetatus, et non potius propter id quod præcedit: Cum repleti fuerint dies tui et dormies cum patribus tuis. suscitabo semen tuum post te, alius pacificus intellegitur esse promissus, qui non ante, sicut iste, sed post mortem Dauid prænuntiatus est suscitandus? Quamlibet enim longo interposito tempore Iesus Christus ueniret, procul dubio post mortem regis Dauid, cui sic est promissus, eum uenire oportebat, qui ædificaret domum Deo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum ædificare gaudemus. Huic enim domui dicit apostolus, hoc est fidelibus Christi: Templum enim Dei sanctum est, quod estis uos.

IX

Propter quod et in psalmo octogensimo octauo, cuius est titulus: Intellectus ipsi Æthan Israelitæ, commemorantur promissiones Dei factæ regi Dauid, et istis, quæ in libro regnorum sunt posita, quædam ibi similia dicuntur, sicut est: Iuraui Dauid seruo meo: Vsque in æternum præparabo semen tuum; et iterum: Tunc locutus es in aspectu filiis tuis et dixisti: Posui adiutorium super potentem, exaltaui electum de populo meo. Inueni Dauid seruum meum, in oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum. Non proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non apponet nocere ei. Et concidam inimicos eius a facie eius, et eos, qui oderunt eum, fugabo. Et ueritas mea et misericordia mea cum illo, et in nomine meo exaltabitur cornum eius. Et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius. Ipse inuocabit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meæ. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum apud reges terræ. In æternum seruabo ei misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in sæculum sæculi semen eius, et thronum eius sicut dies cæli. Quæ omnia de Domino Iesu intelleguntur, quando recte intelleguntur, sub nomine Dauid propter formam serui, quam de semine Dauid idem Mediator adsumpsit ex uirgine. Continuo etiam dicitur de peccatis filiorum eius tale aliquid, quale in regnorum libro positum est et quasi de Salomone procliuius accipitur. Ibi namque, hoc est in regnorum libro: Et si uenerit, inquit, iniquitas eius, redarguam illum in uirga uirorum et in tactibus filiorum hominum; misericordiam autem meam non amoueam ab eo; tactibus significans plagas correptionis. Vnde illud est: Ne tetigeritis christos meos. Quod quid est aliud, quamne læseritis”? In psalmo uero cum ageret tamquam de Dauid, ut quiddam eius modi etiam ibi diceret: Si dereliquerint, inquit, filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint; si iustificationes meas profanauerint et mandata mea non custodierint: uisitabo in uirga iniquitates eorum et in uerberibus peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eo. Non dixitab eis”, cum loqueretur de filiis eius, non de ipso; sed dixit ab eo, quod bene intellectum tantundem ualet. Non enim Christi ipsius, quod est caput ecclesiæ, possent inueniri ulla peccata, quæ opus esset humanis correptionibus seruata misericordia diuinitus coherceri; sed in eius corpore ac membris, quod populus eius est. Ideo in libro regnorum: Iniquitas eius dicitur; in psalmo autem: Filiorum eius; ut intellegamus de ipso dici quodam modo, quod de eius corpore dicitur. Propter quod etiam ipse de cælo, cum corpus eius, quod sunt fideles eius, Saulus persequeretur: Saule, inquit, Saule, quid me persequeris? Deinde in consequentibus psalmi: Neque nocebo, inquit, in ueritate mea, neque profanabo testamentum meum, et quæ procedunt de labiis meis non reprobabo. Semel iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar; id est, nequaquam Dauid mentiar. Solet enim sic loqui scriptura. Quid autem non mentiatur, adiungit et dicit: Semen eius in æternum manet; et sedes eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis.

X

Post hæc tantæ promissionis ualidissima firmamenta, ne putarentur in Salomone completa, tamquam id speraretur nec inueniretur: Tu uero, inquit, reppulisti et nihilum deduxisti, Domine. Hoc quippe factum est de regno Salomonis in posteris eius usque euersionem ipsius terrenæ Hierusalem, quæ regni eiusdem sedes fuit, et maxime ipsius templi labem, quod fuerat a Salomone constructum. Sed ne ob hoc putaretur Deus contra sua promissa fecisse, continuo subiecit: Distulisti christum tuum. Non ergo est ille Salomon, sed nec ipse Dauid, si dilatus est christus Domini. Cum enim christi eius dicerentur omnes reges mystico illo chrismate consecrati, non solum a rege Dauid et deinceps, sed ab illo etiam Saule, qui populo eidem rex primus est unctus (ipse quippe Dauid eum christum Domini appellat): erat tamen unus uerus christus, cuius illi figuram prophetica unctione gestabant; qui secundum opinionem hominum, qui eum putabant in Dauid uel in Salomone intellegendum, differebatur in longum; secundum dispositionem autem Dei uenturus suo tempore parabatur. Interea dum ille differtur, quid factum sit de regno terrenæ Hierusalem, ubi sperabatur utique regnaturus, secutus iste psalmus adiunxit atque ait: Euertisti testamentum serui tui, profanasti in terra sanctitatem eius; destruxisti omnes macerias eius, posuisti munitiones eiusinformidinem; diripuerunt eum omnes transeuntes uiam, factus est opprobrium uicinis suos; exaltasti dexteram inimicorum eius, iucundasti omnes inimicos eius; auertisti adiutorium gladii eius et non es opitulatus ei in bello; dissoluisti eum ab emundatione, sedem eius in terram conlisisti; minuisti dies sedis eius, perfudisti eum confusione. Hæc omnia uenerunt super ancillam Hierusalem, in qua regnauerunt nonnulli etiam filii liberæ, regnum illud tenentes in dispensatione temporaria, regnum autem cælestis Hierusalem, cuius erant filii, in uera fide habentes et in uero Christo sperantes. Quo modo autem ista uenerint super illud regnum, index est rerum gestarum, si legatur, historia.

XI

Post hæc autem prophetata precandum Deum propheta conuertitur; sed et ipsa precatio prophetatio est. Vsque quo, Domine, auertis in finem? subauditurfaciem tuam”, sicut alibi dicitur: Quo usque auertis faciem tuam a me? Nam ideo quidam codices hic non habent auertis, sedauerteris”; quamquam possit intellegi: “Auertis misericordiam tuam, quam promisisti Dauid”. Quod autem dixit: In finem, quid est nisi usque in finem? Qui finis intellegendus est ultimum tempus, quando in Christum Iesum etiam gens illa est creditura, ante quem finem illa fieri oportebant, quæ superius ærumnosa defleuit. Propter quæ et hic sequitur: Exardescit sicut ignis ira tua: memento quæ est mea substantia. Nihil hic melius quam ipse Iesus intellegitur substantia populi eius, ex quo natura est carnis eius. Non enim uane, inquit, constituisti omnes filios hominum. Nisi enim esset unus filius hominis substantia Isræl, per quem filium hominis liberarentur multi filii hominum, uane utique constituti essent omnes filii hominum. Nunc uero omnis quidem humana natura per peccatum primi hominis in uanitatem de ueritate conlapsa est, propter quod dicit alius psalmus: Homo uanitati similis factus est, die eius uelut umbra prætereunt; sed non uane Deus constituit omnes filios hominum, quia et multos a uanitate liberat per mediatorem Iesum, et quos liberandos non esse præsciuit, utilitatem liberandorum et comparationem duarum inter se a contrario ciuitatum non utique uane in totius rationalis creaturæ pulcherrima atque iustissima ordinatione constituit. Deinde sequitur: Quis est homo, qui uiuet et non uidebit mortem, eruet animam suam de manu inferni? Quis est iste, nisi substantia illa Isræl ex semine Dauid, Christus Iesus? De quo dicit apostolus, quod surgens a mortuis iam non moritur,etmors ei ultra non dominabitur. Sic enim uiuet et non uidebit mortem, ut tamen mortuus fuerit, sed animam suam eruerit de manu inferni, quo propter quorundam soluenda inferna uincla descenderat; eruerit autem potestate illa, de qua in euangelio dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam.

XII

Sed cetera psalmi huius, quæ ita se habent: Vbi sunt miserationes tuæ antiquæ, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? Memento, Domine, opprobrii seruorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium; quod exprobrauerunt inimici tui, Domine. quod exprobrauerunt, commutationem Christi tui, utrum ex persona dicta sint illorum Isrælitarum, qui desiderabant reddi sibi promissionem, quæ facta est Dauid, an potius Christianorum, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum sunt Israelitæ, merito quæri potest. Dicta sunt quippe ista uel scripta tempore, quo fuit Æthan, de cuius nomine titulum iste psalmus accepit; et idem tempus regni Dauid fuit; ac per hoc non diceretur: Vbi sunt miserationes tuæ. antiquæ, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? nisi eorum personam in se prophetia transfiguraret, qui longe postea futuri erant, quibus hoc tempus esset antiquum, quando regi Dauid ista promissa sunt. Potest autem intellegi multas gentes, quando Christianos persequebantur, exprobasse illis passionem Christi, quam scriptura commutationem uocat, quoniam moriendo inmortalis est factus. Potest et commutatio Christi secundum hoc accipi exprobrata Isrælitis, quia, cum eorum speraretur futurus, factus est gentium, et hoc eis nunc exprobrant multæ gentes, quæ crediderunt in eum per testamentum nouum, illis in uetustate remanentibus, ut ideo dicatur: Memento, Domine, opprobrii seruorum tuorum, quia non eos obliuiscente, sed potius miserante Domino et ipsi post hoc opprobrium credituri sunt. Sed ille, quem prius posui, conuenientior mihi sensus uidetur. Inimicis enim Christi, quibus exprobratur, quod eos gentes transiens reliquerit Christus, incongrue uox ista coaptatur: Memento, Domine, opprobrii seruorum tuorum; non enim serui Dei nuncupandi sunt tales Iudæi; sed eis uerba ista conpetunt, qui, cum graues humilitates persecutionum pro Christi nomi ne paterentur, record a ri potuerunt excelsum regnum semini Dauid fuisse prissum, et eius desiderio dicere, non desperando, sed petendo quærendo pulsando: Vbi sunt miserationes tuæ antiquæ, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? Memento, Domine, opprobrii seruorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium (hoc est, in interioribus meis patienter pertuli); quod exprobrauerunt inimici tui, Domine, quod exprobrauerunt, commutationem Christi tui; non eam putantes commutationemesse⟩, sed consumptionem. Quid est autem: Memento, Domine, nisi ut miserearis et pro tolerata patienter humilitate mea reddas celsitudinem, quam iurasti Dauid in ueritate tua? Si autem Iudæis adsignemus hæc uerba, illi serui Dei talia dicere potuerunt, qui expugnata terrena Hierusalem, antequam Iesus Christus humanitus nasceretur, in captiuitatem ducti sunt, intellegentes commutationem Christi, quia scilicet non per eum terrena carnalisque felicitas, qualis paucis annis regis Salomonis apparuit, sed cælestis ac spiritalis esset fideliter expectanda; quam tunc ignorans infidelitas gentium, cum Dei populum exultabat atque insultabat esse captiuum, quid aliud quam Christi commutationem, sed scientibus nesciens, exprobrabat? Et ideo quod sequitur, ubi psalmus iste concluditur: Benedictio Domini in æternum: fiat, fiat, uniuerso populo Dei cælestem Hierusalem pertinenti siue in illis, qui latebant in testamento uetere, antequam reuelaretur nouum, siue in his, qui iam testamento nouo reuelato manifeste pertinere cernuntur Christum, satis congruit. Benedictio quippe Domini in semine Dauid non aliquod tempus, qualis diebus Salomonis apparuit, sed in æternum speranda, est, in qua certissima spe dicitur: Fiat, fiat. Illius enim spei est confirmatio uerbi huius iteratio. Hoc ergo intellegens Dauid ait in secundo regnorum libro, unde istum psalmum digressi sumus: Et locutus es pro domo serui tui in longinquum. Ideo autem post paululum ait: Nunc incipe et benedic domum serui tui usque in æternum et cetera, quia tunc geniturus erat filium, ex quo progenies eius duceretur Christum, per quem futura erat domus eius æterna eademque domus Dei. Domus enim Dauid propter genus Dauid; domus autem Dei eadem ipsa propter templum Dei de hominibus factum, non de lapidibus, ubi habitet in æternum populus cum Deo et in Deo suo, et Deus cum populo atque in populo suo; ita ut Deus sit implens populum suum, et populus plenus Deo suo, cum Deus erit omnia in omnibus, ipse in pace præmium, qui uirtus in bello. Ideo cum in uerbis Nathan dictum sit: Et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum ædificabis ipsi, postea dictum est in uerbis Dauid: Quoniam tu dominus omnipotens Deus Isræl, reuelasti aurem serui tui dicens: Domum ædificabo tibi. Hanc enim domum et nos ædificamus bene uiuendo, et Deus ut bene uiuamus opitulando; quia nisi Dominus ædificauerit domum, in uanum laborarunt ædificantes eam. Cuius domus cum uenerit ultima dedicatio, tunc fiet illud, quod hic per Nathan locutus est Deus dicens: Et ponam locum populo meo Isræl, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra, et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Isræl.

XIII

Hoc tam magnum bonum quisquis in hoc sæculo et in hac terra sperat, insipienter sapit. An quispiam putabit in pace regni Salomonis id esse completum? Pacem quippe illam scriptura in umbra futuri excellenti prædicatione commendat. Sed huic suspicioni uigilanter occursum est, cum, postea quam dictum est: Et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, continuo subiunctum est: Sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Isræl. Iudices namque, priusquam reges ibi esse cœpissent, super illum populum fuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit. Et utique humiliabat eum filius iniquitatis, hoc est hostis alienigena, per interualla temporum, quibus leguntur paces alternasse cum bellis; et inueniuntur illic pacis tempora prolixiora quam Salomon habuit, qui quadraginta regnauit annos; nam sub eo iudice, qui est appellatus Aod, octoginta anni pacis fuerunt. Ab sit ergo ut Salomonis tempora in hac promissione prædicta esse credantur; multo minus itaque cuiuslibet regis alterius. Non enim quisquam eorum in tanta, quanta ille, pace regnauit; nec umquam omnino gens illa ita regnum tenuit, ut sollicita non fuerit ne hostibus subderetur; quia in tanta mutabilitate rerum humanarum nulli aliquando populo concessa est tanta securitas, ut huic uitæ hostiles non formidaret incursus. Locus ergo iste, qui promittitur tam pacatæ ac securæ habitationis, æternus est æternisque debetur in matre Hierusalem libera, ubi erit ueraciter populus Isræl; hoc enim nomen interpretaturuidens Deum”; cuius præmii desiderio pia per fidem uita in hac ærumnosa peregrinatione ducenda est.

XIV

Procurrente igitur per tempora ciuitate Dei, primo in umbra futuri, in terrena scilicet Hierusalem, regnauit Dauid. Erat autem Dauid uir in canticis eruditus, qui harmoniam musicam non uulgari uoluptate, sed fideli uoluntate dilexerit eaque Deo suo, qui uerus est Deus, mystica rei magnæ figuratione seruierit. Diuersorum enim sonorum rationabilis moderatusque concentus concordi uarietate compactam bene ordinatæ ciuitatis insinuat unitatem. Denique omnis fere prophetia eius in psalmis est, quos centum quinquaginta liber continet, quem psalmorum uocamus. In quibus nonnulli uolunt eos solos factos esse a Dauid, qui eius nomine inscripti sunt. Sunt item qui putant non ab eo factos, nisi qui prænotantur: Ipsius Dauid; qui uero habent in titulis: Ipsi Dauid, ab aliis factos personæ ipsius fuisse coaptatos. Quæ opinio uoce euangelica Saluatoris ipsius refutatur, ubi ait, quod ipse Dauid in spiritu Christum dixerit esse Dominum suum; quoniam psalmus centensimus nonus sic incipit: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Et certe idem psalmus non habet in titulo: Ipsius Dauid, sed: Ipsi Dauid, sicut plurimi. Mihi autem credibilius uidentur existimare, qui omnes illos centum et quinquaginta psalmos eius operi tribuunt eumque aliquos prænotasse etiam nominibus aliorum aliquid, quod rem pertineat, figurantibus, ceteros autem nullius hominis nomen in titulis habere uoluisse, sicut ei uarietatis huius dispositionem, quamuis latebrosam, non tamen inanem Dominus inspirauit. Nec mouere debet hoc non credendum, quod nonnullorum nomina prophetarum, qui longe post Dauid regis tempora fuerunt, quibusdam psalmis in eo libro leguntur inscripta et quæ ibi dicuntur uelut ab eis dici uidentur. Neque enim non potuit propheticus spiritus prophetanti regi Dauid hæc etiam futurorum prophetarum nomina reuelare, ut aliquid, quod eorum personæ conueniret, prophetice cantaretur; sicut rex Iosias exorturus et regnaturus post annos amplius quam trecentos cuidam prophetæ, qui etiam facta eius futura prædixit, cum suo nomine reuelatus est.

XV

Nunc iam expectari a me uideo, ut hoc loco libri huius aperiam quid in psalmis Dauid de Domino Iesu Christo uel eius ecclesia prophetauerit. Ego autem ut hoc non ita faciam, sicut uidetur ipsa expectatio postulare (quamuis iam in uno fecerim), copia quam inopia magis impedior. Omnia enim ponere uitandæ prolixitatis causa prohibeor; uereor autem ne, cum aliqua elegero, multis, qui ea nouerunt, uidear magis necessaria præterisse; deinde (quia testimonium, quod profertur, de contextione totius psalmi debet habere suffragium, ut certe nihil sit quod ei refragetur, si non omnia suffragantur), ne more centonum rem, quam uolumus, tamquam uersiculos decerpere uideamur, uelut de grandi carmine, quod non de re illa, sed de alia longeque diuersa reperiatur esse conscriptum. Hoc autem ut in quocumque psalmo possit ostendi, exponendus est totus; quod quanti operis sit et aliorum et nostra uolumina, in quibus hoc fecimus, satis indicant. Legat ergo illa, qui uoluerit et potuerit; inueniet quot et quanta rex Dauid idemque propheta de Christo et eius ecclesia prophetauerit, de rege scilicet et ciuitate quam condidit.

XVI

Quamlibet enim de quacumque re propriæ sint atque manifeste propheticæ locutiones, necesse est ut eis etiam tropicæ misceantur; quæ maxime propter tardiores ingerunt doctoribus laboriosum disputandi exponendique negotium. Quædam tamen Christum et ecclesiam ipsa prima facie, mox ut dicuntur, ostendunt; etsi ex otio estant exponenda, quæ in eis minus intelleguntur; quale illud est in eodem psalmorum libro: Eructuauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ uelociter scribentis. Speciosus forma præ filiis hominum; diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in æternum. Accingere gladio tuo circa femur, potentissime specie tua et pulchritudine tua, et intende, prospere procede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittæ tuæ acutæ, potentissime, (populi sub te cadent) in corda inimicorum regis. Sedes tua, Deus, in sæcula sæculorum, uirga directionis uirga regni tui. Dilexisti iustitiam et odio habuisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, deus tuus oleo exultationis præ participibus tuis. Myrrha et gutta et casia a uestimentis tuis, a domibus eburneis; ex quibus te delectauerunt filiæ regum in honore tuo. Quis non hic Christum, quem prædicamus et in quem credimus, quamlibet sit tardus, agnoscat, cum audiat Deum, cuius sedes est in sæcula sæculorum, et unctum a Deo, utique sicut unguit Deus, non uisibili, sed spiritali atque intellegibili chrismate? Quis enim tam rudis est in hac religione uel tam surdus aduersus eius famam longe lateque diffusam, ut Christum a chrismate, hoc est ab unctione appellatum esse non nouerit? Agnito autem rege Christo, iam cetera, quæ hic tropice dicta sunt, quo modo sit speciosus forma præ filiis hominum, quadam tanto magis amanda atque miranda, quanto minus corporea pulchritudine, quis gladius eius, fquæ sagittæ, et cetera isto modo non proprie, sed tropice posita iam subditus ei, qui regnat propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam, inquirat ex otio.

Deinde aspiciat eius ecclesiam tanto uiro suo spiritali conubio et diuino amore coniunctam, de qua dicitur in his quæ sequuntur. Astitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumamicta uarietate. Audi, filia, et uide et inclina aurem tuam, et obliuiscere populum tuum et domum patris tui. quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est Deus tuus. Et adorabunt eum filiæ Tyri in muneribus; uultum tuum deprecabuntur diuites plebis. Omnis gloria eius filiæ regis intrinsecus, in fimbriis aureis circumamicta uarietate. Adferentur regi uirgines post eam, proximæ eius adferentur tibi. Adferentur in lætitia et exultatione; adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in æternum et in sæculum sæculi. Non opinor quemquam ita desipere, ut hic aliquam mulierculam prædicari credat atque describi; coniugem uidelicet illius, cui dictum est: Sedes tua, Deus, in sæcula sæculorum; uirga directionis uirga regni tui. Dilexisti iustitiam et odio habuisti iniquitatem. propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis præ participibus tuis; Christum utique præ Christianis. Hi sunt enim participes eius, ex quorum in omnibus gentibus unitate atque concordia fit ista regina, sicut in alio psalmo de illa dicitur: Ciuitas regis magni. Ipsa est Sion spiritaliter; quod nomen Latine interpretatum speculatio est; speculatur enim futuri sæculi magnum bonum, quoniam illuc dirigitur eius intentio. Ipsa est et Hierusalem eodem modo spiritaliter, unde multa iam diximus. Eius inimica est ciuitas diaboli Babylon, quæ confusio interpretatur; ex qua tamen Babylone regina ista in omnibus gentibus regeneratione liberatur et a pessimo rege optimum regem, id est a diabolo transit Christum. Propter quod ei dicitur: Obliuiscere populum tuum et domum patris tui. Cuius ciuitatis impiæ portio sunt et Israelitæ sola carne, non fide; inimici etiam ipsi magni huius regis eiusque reginæ. ipsos enim ueniens et ab eis Christus occisus magis aliorum factus est, quos non uidit in carne. Vnde per cuiusdam psalmi prophetiam dicit ipse rex noster: Erues me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium. Populus, quem non cognoui, seruiuit mihi; in obauditu auris obaudiuit mihi. Populus ergo iste gentium, quem non cognouit Christus præsentia corporali, in quem tamen Christum sibi adnuntiatum credidit, ut merito de illo diceretur: In obauditu auris obaudiuit mihi, quia fides ex auditu est —- iste, inquam, populus additus ueris et carne et fide Isrælitis ciuitas est Dei, quæ ipsum quoque secundum carnem peperit Christum, quando in solis illis Isrælitis fuit. Inde quippe erat uirgo Maria, in qua carnem Christus, ut homo esset, adsumpsit. De qua ciuitate psalmus alius ait: Mater Sion, dicet homo, et homo natus est in ea, et ipse fundauit eam Altissimus. Quis est iste Altissimus nisi Deus? Ac per hoc Christus Deus, antequam in illa ciuitate per Mariam fieret homo, ipse in patriarchis et prophetis fundauit eam. Cum igitur huic reginæ ciuitati Dei tanto ante dictum sit per prophetiam, quod iam uidemus impletum: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (ex filiis quippe eius per omnem terram sunt præpositi et patres eius, cum confiteantur ei populi concurrentes eam confessionem laudis aeternæ in sæculum sæculi): procul dubio quidquid hic tropicis locutionibus subobscure dictum est, quoquo modo intellegatur, debet his rebus manifestissimis conuenire.

XVII

Sicut etiam in illo psalmo, ubi sacerdos Christus, quem modum hic rex, apertissime prædicatur: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, sedere Christus dexteram Patris creditur, non uidetur; eius etiam inimicos poni sub pedibus eius nondum apparet; id agitur, apparebit in fine; etiam hoc nunc creditur, post uidebitur. Verum quod sequitur: Virgam uirtutis tuæ emittet Dominus ex Sion, et dominare in medio inimicorum tuorum, ita clarum est, ut non solum infideliter et infeliciter, sed etiam inpudenter negetur. Et ipse quippe fatentur inimici ex Sion missam fuisse legem Christi, quod euangelium nos uocamus, et eam uirgam uirtutis eius agnoscimus. Dominari uero eum in medio inimicorum suorum idem ipsi, inter quos dominatur, dentibus frendendo et tabescendo et nihil aduersus eum ualendo testantur. Deinde quod paulo post dicit: Iurauit Dominus, et non pænitebit eum, quibus uerbis inmutabile futurum esse significat, quod adiungit: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, ex eo quod iam nusquam est sacerdotium et sacrificium secundum ordinem Aaron et ubique offertur sub sacerdote Christo, quod protulit Melchisedech, quando benedixit Abraham, quis ambigere permittitur, de quo ista dicantur? hæc itaque manifesta referuntur, quæ paulo obscurius in eodem psalmo posita sunt, quando recte intelleguntur; quod in nostris iam popularibus sermonibus fecimus. Sic et in illo, ubi humilitatem passionis suæ per prophetiam Christus eloquitur dicens: Foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me (quibus utique uerbis in cruce corpus significauit extentum manibus pedibusque confixis et clauorum transuerberatione confossis, eoque modo se spectaculum considerantibus et conspicientibus præbuisse), addens etiam: Diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem, quæ prophetia quem modum impleta sit euangelica narratur historia, tunc profecto et alia recte intelleguntur, quæ ibi minus aperte dicta sunt, cum congruunt his, quæ tanta manifestatione claruerunt; præsertim quia et illa, quæ non transacta credimus, sed præsentia contuemur, sicut in eodem psalmo leguntur tanto ante prædicta, ita nunc exhibita iam toto orbe cernuntur. Ibi enim paulo post dicitur: Commemorabuntur et conuertentur Dominum uniuersi fines terræ et adorabunt in conspectu eius uniuersæ patriæ gentium. quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

XVIII

De resurrectione quoque eius nequaquam psalmorum oracula tacuerunt. Nam quid est aliud quod in psalmo tertio ex persona eius canitur: Ego dormiui et somnum cepi; exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me? An forte quisquam ita desipit, ut credat uelut aliquid magnum nobis indicare uoluisse prophetam, quod dormierit et exsurrexerit, nisi somnus iste mors esset et euigilato resurrectio, quam de Christo sic oportuit prophetari? Nam et in quadragensimo multo manifestius id ostenditur, ubi ex persona eiusdem Mediatoris more solito tamquam præterita narrantur, quæ futura prophetabantur; quoniam, quæ uentura erant, iam in prædestinatione et præscientia Dei uelut facta erant⟨, quia certa erant⟩. Inimici, inquit, mei dixerunt mala mihi: Quando morietur et peribit nomen eius? Et si ingrediebatur ut uideret, uana locutum est cor eius, congregauit iniquitatem ipsi. Egrediebatur foras et loquebatur simul in unum. Aduersus me susurrabant omnes inimici mei, aduersus me cogitabant mala mihi. Verbum iniquum disposuerunt aduersus me: Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? Hic certe ita posita sunt uerba hæc, ut nihil aliud dixisse intellegatur, quam si diceret: “Numquid qui moritur, non adiciet ut reuiuescat?Superiora quippe demonstrant mortem ipsius cogitasse et disposuisse inimicos eius, et hoc actum esse per eum, qui ingrediebatur ut uideret, et egrediebatur ut proderet. Cui autem hic non occurrat ex discipulo eius factus traditor Iudas? Quia ergo facturi erant quod moliebantur, id est occisuri erant eum, ostendens illos uana malitia frustra occisuros resurrecturum sic adiecit hunc uersum, uelut diceret: “Quid agitis uani? quod uestrum scelus est, meus somnus erit”: Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? Et tamen eos tam magnum nefas non inpune facturos consequentibus indicat uersibus dicens: Etenim homo pacis meæ, in quem speraui, qui edebat panes meos, ampliauit super me calcaneum, hoc est conculcauit me. Tu autem, inquit, Domine, miserere mei et resuscita me, et reddam illis. Quis hoc iam neget, qui Iudæos post passionem resurrectionemque Christi de sedibus suis bellica strage et excidio funditus eradicatos uidet? Occisus enim ab eis resurrexit et reddidit eis interim temporariam disciplinam, excepto quod non correctis seruat, quando uiuos et mortuos iudicabit. Nam Dominus ipse Iesus istum ipsum traditorem suum per panem porrectum ostendens apostolis hunc etiam uersum psalmi huius commemorauit et in se dixit impletum: Qui edebat panes meos, ampliauit super me calcaneum. Quod autem ait: In quem sperauo, non congruit capiti, sed corpori. Neque enim nesciebat eum ipse Saluator, de quo ante iam dixerat: Vnus ex uobis me tradet et: unus ex uobis diabolus est. Sed solet in se membrorum suorum transferre personam et sibi tribuere quod esset illorum, quia caput et corpus unus est Christus; unde illud est in euangelio: Esuriui, et dedistis mihi manducare, quod exponens ait: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Se itaque dixit sperasse, quod tunc sperauerant de Iuda discipuli eius, quando est connumeratus apostolis.

Iudæi autem Christum, quem sperant, moriturum esse non sperant. Ideo quem lex et prophetæ adnuntiauerunt, nostrum esse non putant, sed nescio quem suum, quem sibi alienum a mortis passione confingunt. Ideo mirabili uanitate atque cæcitate uerba, quæ posuimus, non mortem et resurrectionem, sed somnum et euigilationem significasse contendunt. Sed clamat eis etiam psalmus quintus decimus: Propter hoc iucundatum est cor meum et exultauit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe; quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. Quis in ea spe diceret requieuisse carnem suam, ut non derelicta anima sua in inferno, sed cito eam redeunte reuiuesceret, ne corrumperetur, sicut cadauera corrumpi solent, nisi qui die tertio resurrexit? Quod utique dicere non possunt de propheta et rege Dauid. Clamat et sexagensimus septimus: Deus noster Deus saluos faciendi, et Domini exitus mortis. quid apertius diceretur? Deus enim saluos faciendi Dominus est Iesus, quod interpretatur saluator siue salutaris. Nam ratio nominis huius hæc reddita est, quando priusquam ex uirgine nasceretur dictum est: Pariet filium, et uocabis nomen eius Iesum. Ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. In quorum peccatorum remissionem quoniam sanguis eius effusus est, non utique oportuit eum de hac uita exitus alios habere quam mortis. Ideo cum dictum esset: Deus noster Deus saluos faciendi, continuo subiunctum est: Et Domini exitus mortis, ut ostenderetur moriendo saluos esse facturus. Sed mirando dictum est: Et Domini; tamquam diceretur: “Talis est ista uita mortalium, ut nec ipse Dominus aliter ab illa exiret, nisi per mortem.

XIX

Sed ut Iudæi tam manifestis huius prophetiæ testimoniis etiam rebus effectum tam clarum certumque perductis omnino non cedant, profecto in eis illud impletur, quod in eo psalmo, qui hunc sequitur, scriptum est. Cum enim et illic ex persona Christi, quæ eius passionem pertinent, prophetice dicerentur, commemoratum est, quod in euangelio patuit: Dederunt in escam meam fel et in siti mea potum mihi dederunt acetum. Et uelut post tale conuiuium epulasque sibi huiusce modi exhibitas mox intulit: Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam et in retributionem et in scandalum; obscurentur oculi eorum ne uideant, et dorsum eorum semper incurua, et cetera, quæ non optando sunt dicta, sed optandi specie prophetando prædicta. Quid ergo mirum, si hæc manifesta non uident, quorum oculi sunt obscurati, ne uideant? Quid mirum, si cælestia non suspiciunt, qui ut in terrena sint proni, dorsum eorum semper incuruum est? His enim uerbis translatis a corpore uitia intelleguntur animorum. Ista de psalmis, hoc est de prophetia regis Dauid, satis dicta sint, ut aliquis modus sit. Ignoscant autem qui hæc legunt et cuncta illa nouerunt, et de his, quæ fortasse firmiora me prætermisisse uel intellegunt uel existimant, non querantur.

XX

Regnauit ergo Dauid in terrena Hierusalem, filius cælestis Hierusalem, diuino multum testimonio prædicatus, quia et delicta eius tanta pietate superata sunt per saluberrimam pænitendi humilitatem, ut prorsus inter eos sit, de quibus ipse ait: Beati quorum remissæ sunt iniquitates et quonam tecta sunt peccata. Post hunc regnauit eidem populo uniuerso Salomon filius eius, qui, ut supra dictum est, patre suo uiuo cœpit regnare. Hic bonis initiis malos exitus habuit. Quippe secundæ res, quæ sapientium animos fatigant, magis huic offuerunt, quam profuit ipsa sapientia, etiam nunc et deinceps memorabilis, et tunc longe lateque laudata. Prophetasse etiam ipse reperitur in suis libris, qui tres recepti sunt in auctoritatem canonicam: Prouerbia, ecclesiastes et canticum canticorum. Alii uero duo, quorum unus sapientia, alter ecclesiasticus dicitur, propter eloquii nonnullam similitudinem, ut Salomonis dicantur, obtinuit consuetudo; non autem esse ipsius non dubitant doctiores; eos tamen in auctoritatem maxime occidentalis antiquitus recepit ecclesia. Quorum in uno, qui appellatur sapientia Salomonis, passio Christi apertissime prophetatur. Impii quippe interfectores eius commemorantur dicentes: Circumueniamus iustum, quia insuauis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et infamat in nos peccata disciplinæ nostræ. Promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. Grauis est nobis etiam uidendum, quoniam dissimilis est aliis uita illius et inmutatæ uiæ eius. Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a uiis nostris quasi ab inmunditiis; præfert nouissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere. Videamus ergo si sermones illius ueri sunt, et temptemus quæ euentura sunt illi, et sciemus quæ erunt nouissima illius. Si enim est iustus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam eius. Morte turpissima condemnemus illum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. Hæc cogitauerunt et errauerunt; excæcauit enim illos malitia ipsorum. In ecclesiastico autem fides gentium futura prædicitur isto modo: Miserere nostri, dominator Deus omnium, et inmitte timorem tuum super omnes gentes. extolle manum tuam super gentes alienas et uideant potentiam tuam. Sicut coram illis sanctificatus es in nobis, ita coram nobis magnificeris in illis, et agnoscant te secundum quod et nos agnouimus te, quia non est Deus præter te, Domine. Hanc optandi et precandi specie prophetiam per Iesum Christum uidemus impletam. Sed aduersus contradictores non tanta firmitate proferuntur, quæ scripta non sunt in canone Iudæorum.

In tribus uero illis, quos Salomonis esse constat et Iudæi canonicos habent, ut ostendatur Christum et ecclesiam pertinere quod in eis eius modi reperitur, operosa disputatio necessaria est, quæ nos ultra quam oportet, si nunc adhibetur, extendit. Tamen quod in prouerbiis legitur, uiros impios dicere: Abscondamus in terra uirum iustum iniuste, absorbeamus uero eum tamquam infernus uiuentem et auferamus eius memoriam de terra, possessionem eius pretiosam adprehendamus, non ita obscurum est, ut de Christo et possessione eius ecclesia sine laboriosa expositione non possit intellegi. Tale quippe aliquid etiam Dominus ipse Iesus per euangelicam parabolam ostendit dixisse malos colonos: Hic est heres, uenite, occidamus eum, et nostra erit hereditas. Itemque illud in eodem libro, quod iam ante perstrinximus, cum ageremus de sterili, quæ peperit septem, non nisi de Christo et ecclesia, mox ut fuerit, pronuntiatum consueuit intellegi ab eis, qui Christum sapientiam Dei esse nouerunt: Sapientia ædificauit sibi domum et suffulsit columnas septem; immolauit suas uictimas, miscuit in cratere uinum suum et parauit mensam suam. Misit seruos suos conuocans cum excellenti prædicatione craterem dicens: Quis est insipiens? Diuertat me. Et inopibus sensu dixit: Venite, manducate de meis panibus et bibite uinum quod miscui uobis. Hic certe agnoscimus Dei sapientiam, hoc est Verbum Patri coæternum, in utero uirginali domum sibi ædificasse corpus humanum et huic, tamquam capiti membra, ecclesiam subiunxisse, martyrum uictimas immolasse, mensam in uino et panibus præparasse, ubi apparet etiam sacerdotium secundum ordinem Melchisedech, insipientes et inopes sensu uocasse, quia, sicut dicit apostolus, infirma huius mundi elegit, ut confunderet fortia. Quibus tamen infirmis quod sequitur dicit: Derelinquite insipientiam, ut uiuatis, et quærite prudentiam, ut habeatis uitam. Participem autem fieri mensæ illius, ipsum est incipere habere uitam. Nam et in alio libro, qui uocatur ecclesiastes, ubi ait: Non est bonum homini, nisi quod manducabit et bibet, quid credibilius dicere intellegitur, quam quod participationem mensæ huius pertinet, quam sacerdos ipse Mediator testamenti noui exhibet secundum ordinem Melchisedech de corpore et sanguine suo? Id enim sacrificium successit omnibus illis sacrificiis ueteris testamenti, quæ immolabantur in umbra futuri; propter quod etiam uocem illam in psalmo tricensimo et nono eiusdem Mediatoris per prophetiam loquentis agnoscimus: Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi; quia pro illis omnibus sacrificiis et oblationibus corpus eius offertur et participantibus ministratur. Nam istum ecclesiasten in hac sententia manducandi et bibendi, quam sæpe repetit plurimumque commendat, non sapere carnalis epulas uoluptatis, satis illud ostendit, ubi ait: Melius est ire in domum luctus quam ire in domum potus; et paulo post: Cor, inquit, sapientium in domo luctus et cor insipientium in domo epularum. Sed illud magis commemorandum existimo de hoc libro, quod pertinet ciuitates duas, unam diaboli, alteram Christi, et earum reges diabolum et Christum: tibi, terra, inquit, cuius rex adulescens, et principes tui mane comedunt. Beata tu, terra, cuius rex tuus filius ingenuorum, et principes tui in tempore comedunt, in fortitudine, et non in confusione. Adulescentem dixit diabolum propter stultitiam et superbiam et temeritatem et petulantiam ceteraque uitia, quæ huic ætati adsolent abundare; Christum autem filium ingenuorum, sanctorum scilicet patriarcharum, pertinentium liberam ciuitatem, ex quibus est in carne progenitus. Principes illius ciuitatis mane manducantes, id est ante horam congruam, quia non expectant oportunam, quæ uera est, in futuro sæculo felicitatem, festinanter beari huius sæculi celebritate cupientes; principes autem ciuitatis Christi tempus non fallacis beatitudinis patienter expectant. Hoc ait: In fortitudine, et non in confusione, quia non eos fallit spes, de qua dicit apostolus: Spes autem non confundit; dicit et psalmus: Etenim qui te expectant, non confundentur. Iam uero canticum canticorum spiritalis quædam sanctarum est uoluptas mentium in coniugio illius regis et reginæ ciuitatis, quod est Christus et ecclesia. Sed hæc uoluptas allegoricis tegminibus inuoluta est, ut desideretur ardentius nudeturque, iucundius, et appareat sponsus, cui dicitur in eodem cantico: Æquitas dilexit te, et sponsa, quæ ibi audit: Caritas in deliciis tuis. Tacita multa transimus cura huius operis terminandi.

XXI

Ceteri post Salomonem reges Hebræorum uix inueniuntur per aliqua ænigmata dictorum suorum rerumue gestarum, quod Christum et ecclesiam pertineat, prophetasse, siue in Iuda siue in Isræl. Sic enim appellatæ sunt illius populi partes, ex quo propter Salomonis offensam tempore filii eius Roboam, qui patri successit in regnum, Deo uindicante diuisus est. Proinde tribus decem, quas accepit Hieroboam, seruus Salomonis, rex eis in Samaria constitutus, proprie uocabantur Isræl, quamuis hoc uniuersi illius populi nomen esset. Duabus uero tribubus, Iudæ scilicet et Beniamin, quæ propter Dauid, ne penitus regnum stirpis eius fuisset eradicatum, remanserant subiacentes ciuitati Hierusalem, Iudæ nomen fuit, quia ipsa erat tribus unde Dauid. Beniamin uero tribus altera idem regnum, sicut dixi, pertinens erat, unde fuit Saul rex ante Dauid. Sed simul istæ duæ tribus, ut dictum est, Iuda uocabantur, et hoc nomine discernebantur ab Isræl;quod appellabantur proprie decem tribus habentes suum regem. Nam tribus Leui, quoniam sacerdotalis fuit, Dei, non regum seruitio mancipata, tertia decima numerabatur. Ioseph quippe unus ex duodecim filiis Isræl, non unam, sicut ceteri singulas, sed duas tribus fecit, Ephræm et Manassen. Verum tamen etiam tribus Leui regnum Hierosolymitanum pertinebat magis, ubi erat Dei templum, cui seruiebat. Diuiso igitur populo primus regnauit in Hierusalem Roboam, rex Iuda, filius Salomonis, et in Samaria Hieroboam, rex Isræl, seruus Salomonis. Et cum uoluisset Roboam tamquam tyrannidem diuisæ illius partis bello persequi, prohibitus est populus pugnare cum fratribus suis dicente Deo per prophetam se hoc fecisse. Vnde apparuit nullum in ea re uel regis Isræl uel populi fuisse peccatum, sed uoluntatem Dei uindicantis impletam. Qua cognita pars utraque inter se pacata conquieuit; non enim religionis, sed regni fuerat facta diuisio.

XXII

Verum rex Isræl Hieroboam mente peruersa non credens Deo, quem ueracem promisso sibi regno datoque probauerat, timuit ne ueniendo templum Dei, quod erat in Hierusalem, quo secundum diuinam legem sacrificandi causa uniuersæ illi genti ueniendum fuit, seduceretur ab eo populus et stirpi Dauid tamquam regio semini redderetur, et instituit idolatriam in regno suo et populum Dei secum simulacrorum cultu obstrictum nefanda impietate decepit. Nec tamen omni modo cessauit Deus non solum illum regem, uerum etiam successores eius et impietatis imitatores populumque ipsum arguere per prophetas. Nam ibi extiterunt et magni illi insignesque prophetæ, qui etiam mirabilia multa fecerunt, Helias et Helisæus discipulus eius; ibi etiam dicenti Heliæ: Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam, responsum est esse illic septem milia uirorum, qui non curuauerunt genua contra Bahal.

XXIII

Itemque in regno Iuda pertinente Hierusalem etiam regum succedentium temporibus non defuerunt prophetæ; sicut Deo placebat eos mittere uel prænuntiandum, quod opus erat, uel corripienda peccata præcipiendamque iustitiam. Nam et illic, etsi longe minus quam in Isræl, tamen extiterunt reges, qui suis impietatibus Deum grauiter offenderent et moderatis flagellis cum populo simili plecterentur. Priorum sane regum merita ibi non parua laudantur; in Isræl autem reges alios magis; alios minus, omnes tamen reprobos legimus. Vtraque igitur pars, sicut iubebat diuina prouidentia uel sinebat, uariis et erigebatur prosperitatibus et aduersitatibus premebatur, et sic adfligebatur non solum externis, uerum et inter se ciuilibus bellis, ut certis existentibus causis misericordia Dei uel ira patesceret, donec eius indignatione crescente uniuersa gens illa a Chaldæis debellantibus non solum subuerteretur in sedibus suis, sed etiam ex maxima sui parte transferretur in terras Assyriorum; prius illa pars, quæ uocabatur Isræl in tribubus decem; postea uero etiam Iudas, euersa Hierusalem et templo illo nobilissimo; in quibus terris per annos septuaginta captiuum egit otium. Post quos inde dimissa templum, quod euersum fuerat, instaurauit; et quamuis plurimi eius in alienigenarum degerent terris, non habuit tamen deinceps duas regni partes et duos diuersos in singulis partibus reges; sed in Hierusalem princeps eorum erat unus, atque Dei templum, quod ibi erat, omnes undique, ubicumque essent et undecumque possent, per certa tempora ueniebant. Sed nec tunc eis hostes ex aliis gentibus expugnatoresque defuerunt; nam etiam Romanorum iam tributarios eos Christus inuenit.

XXIV

Toto autem illo tempore, ex quo redierunt de Babylonia, post Malachiam, Aggæum et Zachariam, qui tunc prophetauerunt, et Esdram non habuerunt prophetas usque Saluatoris aduentum) nisi alium Zachariam patrem Iohannis et Elisabeth eius uxorem, Christi natiuitate iam proxima, et eo iam nato Simeonem senem et Annam uiduam iamque grandæuam et ipsum Iohannem nouissimum; qui iuuenis iam iuuenem Christum non quidem futurum prædixit, sed tamen incognitum prophetica cognitione monstrauit; propter quod ipse Dominus ait: Lex et prophetæ usque Iohannem. Sed istorum quinque prophetatio ex euangelio nobis nota est, ubi et ipsa uirgo mater Domini ante Iohannem prophetasse inuenitur. Sed hanc istorum prophetiam Iudæi reprobi non accipiunt; acceperunt autem, qui ex eius innumerabiles euangelio crediderunt. Tunc enim uere Isræl diuisus est in duo diuisione illa, quæ per Samuelem prophetam Sauli regi est inmutabilis prænuntiata. Malachiam uero, Aggæum, Zachariam et Esdram etiam Iudæi reprobi in auctoritatem diuinam receptos nouissimos habent. Sunt enim et scripta eorum, sicut aliorum, qui in magna multitudine prophetarum perpauci ea scripserunt, quæ auctoritatem canonis obtinerent. De quorum prædictis, quæ Christum ecclesiamque eius pertinent, nonnulla mihi in hoc opere uideo esse ponenda; quod commodius fiet adiuuante Domino sequenti libro, ne hunc tam prolixum ulterius oneremus.

[Augustine]( august.html)

[Christian Latin]( christian)

[The Latin Library]( index.html)

[The Classics Page]( classics.html)